Rocco Boni Austriados libri quatuor argumentum
Other sections


 

Carolus Hesperias postquam concessit ad oras,

Fama venit, Latii complet terroribus urbes,

Et procerum rursus furiali concita motu

Pectora, et ingenteis acies, et bella parari

5

Explicat, et cunctos blandis hortatibus implet,

Vt placare velint divini numinis iram.

Protinus hic author placido rogat ore Tonantem,

Vt velit Europae miserae succurrere genti.

Mercurius statim summo delapsus Olympo

10

Venit, et authorem coelestibus intulit oris:

Atria qui summi describit celsa Tonantis.

Supplicat inde Iovi placido Clementia vultu,

Qui ferat Europae requiem, finemque malorum.

Tum Pater omnipotens gelidum spatiatus ad axem

15

Aspicit ingenteis clades Martemque furentem

Teutonis inde preces fundit regionis imago,

Vt Pater Europae populis sit numine dextro,

Atque sibi praesens tanto sub turbine rerum,

Alter ut excipiat summi moderamina sceptri,

20

Carolus Imperii postquam decessit ab orbe,

Concilio Divum statuit Pater ipse vocato,

Ferdnandum summa rerum ditione potiri,

Vt queat Europae rebus succurrere lapsis.

Tum Iovis admonitu Caesar sanctissimus heros,

25

Ad proceres septem decus atque insignia rerum

Imperii mittit, statuunt qui numine Divum

Romulidum Regem dominum, rebusque preesse.

Iupiter hinc audit Parcarum dicta sororum,

Concilioque refert fati quae postulat ordo.

30

Ac veluti invictus Caesar sub sydere dextro

Maximilianus erit, totum qui temperet orbem,

Nuncius authorem monitu vehit ipse Tonantis

Per superas sedes, et per coelestia regna.

Monstrat et hic animas laetanteis agmine longo

35

Austriacosque duces, titulos, decus atque triumpho

Explicat, inde poli summa delapsus ab arce

Et decus et laudes spatiosae Teutonis orae

Hic canit, Augustae donec pervenit ad urbem:

Laetus ubi media Ferdnandum sede theatri

40

Aspicit, et proceres dextra laevaque sedentes.

Caesaris hic Musae percurrunt carmine laudes.

Vrbis et Augustae populis gratantur imago.

Inde pii summo Ferdnandi sanguine nati

Grandia veridicae depromunt fata Sibyllae.

45

Concinit Austriacae Phoebus tum gentis honores.

Teutonis inde Iovi summo telluris imago

Persolvit grates tanto pro munere dignas.

Signaque laetitiae coelo demonstrat ab alto

Iupiter, extremo laetentur ut omnia saeclo.