Rocco Boni Austriados libri quatuor precatio
Other sections


Pro serenissima familia Austriaca

 

Iupiter omnipotens summi moderator Olympi

Qui mare qui terras regis et Phlegetontia regna,

Tu mihi sis praesens nostris pater annue votis,

Vt domus Austriadum titulis sublimis et alta

5

Barbaricas acies semper gentemque rebellem

Comprimat et dira subvertat caede tyrannos

Et domus haec toto secli dignissima cursu

Vivat et imperii servet moderamina sceptri

Et Iovis hinc ales plaudentibus aethere pennis

10

Per mare per terras per totum pervolet orbem

Et caput imperii sacro diademate fulgens

Proferat et tandem media inter sidera condat.