Berardino Rota sylvae Portia

Reference basis text: C. Zampese, 2007

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè

Other sections


Ecquid erit mi cara uxor, lacrymabilis uxor?

Ecquis erit lacrymis modus? Ecquae meta dolori?

Sat mihi iam Tuscis, Latiis nunc flenda Camoenis

Portia, dulcis amor quondam, nunc naenia tristis:

5

Portia lux olim, nunc Portia noctis imago.

Vxor mi lacrymae semper, lacrymosa voluptas,

Omnia sunt lacrymae sine te, sunt omnia fletus,

Singula mi squalent sine te, mihi singula sordent:

Dulcia felle madent, vilescunt omnia cara,

10

Gaudia dant lacrymas, lacrymas mihi quaeque ministrant:

Tu lacrymosa dies, tu nox lacrymosa dolenti.

Quicquid ubique oculus spectat, mens captat ubique

Sunt lacrymae, est mortis miserae crudelis imago;

Nec tamen in lacrymas abii, dolor ipse valebat

15

Vertere me in lacrymas, quod summum optabat, et unum,

Infelix potuit qui cernere fata maritus,

Infelix vidit, vidit nec desiit esse.

Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis.

O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem,

20

Qui propter tumulum, cinerem qui condit amatum,

Laberer, hoc saltem solarer funus acerbum.

Ah cinerem extinctum, vivos qui suscitat ignes,

Ah cinerem exiguum, magnam qui pectoris Aetnam

Suscitat: at parvo grandes accendier aestus

25

Quis putet e cinere? At cineres Amor excitat alis.

Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis.

O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem,

Qui propter tumulum, nostros qui servat amores,

Quique poli, terraeque simul secum occulit omnes

30

Delicias, et quicquid Amor magis ornat, et auget;

Qui ver perpetuum spirat, floresque Sabaeos,

Qui Musas flentes, castae qui Pallados artes,

Qui Venerem, et Charites quam parvo amplectitur orbe,

Laberer, hoc saltem solarer funus acerbum.

35

Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis.

O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem,

Qui propter tumulum, qui condit dulcia membra,

Quique rosas, vel adhuc nitidi qui lilia vultus

Servat, et Hyblaeis corallia nata labellis,

40

Quique ebur, atque aurum, demum mea sidera condit,

Laberer; et quando misero mi non datur ultra,

Huc circum, atque illuc amplecterer invida saxa:

Invida saxa nimis, quae mi bona tanta tulere.

At vereor, ne aestus tumulo qui flagrat ab imo,

45

Aestus, quem nostro suspiria pectore mittunt,

Protinus exsiccet lacrymosi flumina fontis.

Verum ego primum hoc optarim, primumque precarer,

Vt propter tumulum, nostros qui servat amores,

Felicem ad tumulum, cinerem qui condit amatum,

50

Tristia deficerent lacrymosae stamina vitae.