Ad Dominicum Venerium patricium Venetum
Lingue precor, Lycidas dum luget, lingue parumper
Pieridas, quas ipse colis, quibus ipse refulges.
Ite per herbosos carpentes gramina campos,
Ite ite o pecudes, quo vos trahit, ite, voluntas:
5
Nulla etenim Lycidam vestri iam cura fatigat.
Vosque ferae impune, et volucres impune potestis
Ire redire vias, Lycidam dolor anxius urget.
Non ego vos iaculis posthac, non rete lacessam:
Tela retusa iacent sine honore, et retia pendent
10
Cardinio extincto, quo non mihi carior ullus,
Cardinius custos pecoris, sectator aprorum.
Quae poterunt aegram solari carmina mentem?
Ah potius socii fatum referamus adempti,
Indignos obitus lacrymis referamus amicis:
15
Sunt digni lacrymis obitus, lacrymabile fatum.
Quis furor? Ah tandem quae te crudelis Acerra,
Quae rapuere irae? Cunctis o saevior una,
Quas chorus exercet Dryadum crudelis Acerra,
Cum iuvenem immiti praereptum funere passa es
20
Cernere, et in lacrymas non te dolor improba vertit.
Te vere quercus, vere te saxa tulisse
Crediderim, quando potuisti perdere, qui te
Prae grege, prae iaculis, unam prae rete colebat.
Ah crudelis Acerra tuos cur perdis amores?
25
Quo ruis? Est Siculae vano rumore puellae
Fabula, nulla magis praevertit foemina sensus,
Nulla magis, quam tu, confixit Acerra medullas.
Infelix iuvenis, dum te cupit usque, paratque
Flectere blanditiis, prece, munere, dum colit unam;
30
Dum te per saltus sequitur, loca sentaque circum,
Dumque tibi longa sylvas indagine cingit,
Et lepores, damasque uni tibi munera servat;
Tu pro venatu assiduo, pro munere, tu pro
Blanditiis cita fata paras, precibusque Dianam
35
Immeritis poscens crudelia praemia factis
Sollicitas, penitusque novo perculsa furore
Haec ais, at saevum mulcent nil verba furorem:
"O Dea, virgineis quam dudum addicta choreis
Excolui, mater docuit quo tempore primum
40
Fallere aves visco, gruibusque intendere lina:
Si te unam Venerisque iocis, iucundo et Amori
Praeposui (tanti purae mihi foedera vitae),
Diva precor miserere: vides, quo conciter oestro.
Deceptam niveae (ni fallor) munere lanae
45
Te quoque saevus Amor vicit: quis vincet Amorem?
Cardinium Scimeris habet, tu digna repende,
Vnam amat, et nostros spernit iam perfidus ignes".
Vix haec edideras, precibus cum victa Diana
Annuit, ut vitrea nudam se forte lavabat
50
Fontis aqua aestivo venandi fessa labore;
Et fratris, spatia assiduo qui summa rotatu
Lustrat, et aligeras ex ordine temperat horas,
Auxilium implorat, viresque reposcit ab uno.
Ille pererrati transverso limite caeli
55
Vrebat terras, vastique patentia ponti
Marmora, et Icarii rabiem canis igne maligno
Exagitans, generi humano letumque, luemque
Vrgebat passim, ne dum morbosque sitimque:
Sensit, et immisit iuveni nil tale verenti,
60
Dum celerem in casses trudit de montibus aprum,
Ferventem radiorum aestum, rabidumque furorem
Sideris, atque ustis prorepens ima medullis
Insinuat se se grassando, et pascitur artus.
Tum penitus misero nocuus calor ossa perurit:
65
Mox sensim venaeque arent, maciesque calentem
Obsidet, et sanguis vanas tenuatur in auras.
Ast ubi crudelem eventum Dea vidit, iniquis
Ereptum fatis iuvenem sine munere non est
Passa mori, fecitque suo de nomine florem,
70
Qui nunc dumosis consurgens undique sylvis
Carduus ardenti venantes sauciat ictu;
Quaeque manu, et pharetra venatica tela gerebat,
In spinas vertit, quibus est praecinctus, acutas.
Hactenus o retulisse satis tua funera care
75
Pastor, ab Elysiis qui nos nunc prospicis agris,
Atque alias istic pecori das iam Deus herbas.
Quam bene nunc tecum est actum non cernere, quae sic
Nos agitant; altis novus hinc furor Alpibus actus,
Hinc Germana rapit tempestas omnia, quin haec
80
Ceu nihil, heu tecum turpi iam foedere vincti
Galle furens, Parthi, Cilices, Thracesque, Getaeque
Exturbant, miserasque abigunt bona nostra capellas;
Quin dominos, totumque simul populantur ovile,
Invitosque alio cogunt nos vivere caelo.
85
Vsque adeo Ausoniae pastores tristis Erynnis
Torquet, et in peius discors sententia versat.
Verum si superis placitum, si nostra reposcunt
Crimina, ut aeternum fatis iactemur iniquis,
Diique, Deaeque omnes, quibus est res Itala curae,
90
Vos o praesentes patriis succurrite votis,
Vos saltem servate urbem decus orbis, ocellum
Europae, Italiae sidus, virtutis Asylum,
Hadriacas inter quae felix enitet undas,
Quae nobis vel numen adest, cui ponimus aras,
95
Quam veneror, praeclaram urbem, sanctumque Senatum,
Cuique triumphales aeterna in secula lauros
Auguror, auspiciis semper melioribus auctae,
Vt domitis penitus monstris, atque hoste subacto
Inclyta barbaricos referat Regina triumphos.
100
O utinam tecum vivam, condarque sepulcro
Cara Deum soboles, magnum Iovis incrementum;
Et revocem viduas extincta coniuge Musas.
Sat lacrymis dedimus: pecudes, venit umbra, redite.