Bonifacio Veronese Annayde 1
Other sections


Exierat nondum patrios natura per actus

Set deformis adhuc confusaque stabat ydea

Yleumque Kaos elementaque mixta sub uno

Pondere materia totaque errante sub ipso;

5

Nec celi nec lumen erat neque motor eorum

Cum divina parens librabat in ordine cuncta.

Hec est illa quidem Sapientia que fuit ante

Secula mente Dei, que legibus omnia fecit.

Hec est que celos, stellas orbesque vagantes

10

Finxit et infestis dedit illa meatibus ire

Hec est, hec vere, que fundamenta locavit

Atque bases terre montes collesque virentes

Et valles statuit, latices et flumina, fontes,

Stagna, lacus pelagique estus torrentis et undas;

15

Hec que sola Deo residet, que sola ministrat,

Illius aspectu paradisi effecta fenestra.

Hec es hec mulier que fulsit solis amictu,

Lunaque sub pedibus cuius, cui clara corona

Lucentis stelle duodene fronte micabat,

20

Hec est summi Patris bonitas, perfectio vera.

102

Hec tibi que portas vasti dirupit habissi,

Heumenides manesque truces stigiasque paludes

Immundasque domos horrentia regnaque mortis.

105

Hec que delictum delevit ab orbe parentis,

Hec quam confessor, quam martir, apostolus orat.

Hec quam longevi iam predixere prophete,

Quam patriarcha colit, cui servit ecclesia soli.

De se lingua loquens non est sic undique tanta

110

Maiestas; sic imperium, sic atque tribunal

Omne quod ipse Deus fuit, hec est omnia secum,

Previdet et quicquid respondet, et omnis eclisis

Cedit ei livorque omnis sine turbine perstans,

Huicve ger<a>rcie subsunt reginaque rerum

115

Solaque cunctorum dominatrix. Quidne recursus

Hiis numeris impende tuis, accede vocate,

Octaviane: tuus labor est, o maxime princeps,

Ecclesie fideique vigor, clarissime patrum

Ac felix adletha Dei, fulgoris et asta,

120

Tu qui defense clippeus superabilis ensis,

Iudicii qui magnus ades, dispone labori

Ac operi complaude tuo, qui solus nullo

Linqueris et titulo subscriberis ipse Marie

Que "Via Lata" sonat. "Mundi dulcissime cardo

125

Cardo, fave". Sic fatus, abit per talia vates.

Sic liceat clamare tibi natalia tante

Matris et inde Iesu, placida per climata nate.