Francesco Mauri Franciscias 10
Other sections


Argumentum

Tancredius et Moricus Minoritae contionaturi contendunt in Siciliam. Minorum ordo longe lateque dilatatur. In Siciliam vadit quoque Franciscus, ubi multos Minores invenit quos ad virtutem divinasque laudes adhortatur. Ipse Siciliam peragrat et obvios quosque divinis verbis instruit. Inde redit in Italiam, suos ad comitia curat acciri. Eorum maxima multitudo recensetur.

 

Fama Subaseae gentis, pridem ardua fines

Ausoniae extremos linquens, pervaserat oram

Sicanam, et populos timore exciverat omnes.

Namque, ut prima suae Franciscus germina prolis

5

Cedere olivifero pariter diducta Subaso

Iussit, et externas quamprimum invisere gentes,

Et canere eloquio populis divina Magistri

Praecepta aetherei, moresque ostendere sanctos,

Et durum virtutis iter, sedesque beatas:

10

Haud mora, continuo Tancredius exsilit ardens

Bissenum e numero comitum, et primoribus unus;

Haerentemque sibi Moricum, sic vocibus instans:

Occupat: "Vnus adhuc haeres, Morice? eia, age, mecum

Te labor idem urget; nos sors una accipit ambos.

15

Tantum effatus; et in dictis, vestigia uterque,

Quo primum ardor agit, quo vis dehinc enthea raptat,

Contorsere acres. Nusquam mora, fronte Pelorus

Arduus adversa donec sese obtulit illis.

Ergo hos iampridem Sicana acceperat ora

20

Hospitio; cultusque novos, habitusque rigentes,

Et curam vitae angustam, insuetumque tenorem

Admirans, sacro iam dignabatur honore.

Tum vero coetus iuvenum divinitus acti,

Et cultus novitate pii, melioris et usu

25

Flagrantes vitae passim per vota gemellos

Conveniunt ultro heroas; seseque volentes

Addicunt illis, gentisque Subasidos orant

Castris adscisci, iuramentisque ligari

Militiae insuetae, et sacrato foedere iungi.

30

Ceu quondam magnus cum rex, signa ardua tollens,

Cogit ad arma acies, bello nova quaerere regna,

Seu iam sceptra sibi, terrasque reposcere abactas

Constituens; subito excitae circum undique densis

Agminibus coeunt stipantque insignia fortes

35

Celsa manus; crebro complentur milite castra:

Sic acies vulgo innumerae iuvenumque senumque

Agglomerant sese, circumque heroas inundant

Affusae geminos, non cultus aspera, non iam

Angusta horrentes vitae, non dura laborum;

40

Sed laetae monitus, et loto pectore iussa

Ardua complexae, signis fulgentibus haerent.

Iamque adeo nova gens, pia, sancta, atque inscia culpae,

Crebra locis, humiles pagos, arva, oppida complet;

Nec non et lucos sacros, nemorumque recessus

45

Vmbrosos tenet. Et iam sicubi caeca per altos

Offendit montes, quae relligionis honore

Horrescant, antra, extemplo subit, atque frequentat,

Laeta, catervatimque colit; Cererique, Lyaeique

Vsque adeo parcit latici, mollisque cubilis

50

Immunes ducit noctes: tantum aethera cordi

Divinis pulsare modis, Regemque deorum

Et cancro est illis, et compellare precando,

Dumque ea Trinacrias nova gens monumenta per oras

Spargit ovans, vulgique animos accendit amore

55

Vitae inopis, callemque aperit virtutis ad aedes;

Parte alia (nequicquam animum conterritus, arva

Daunia percurrens) pagos Franciscus, et urbes

Invisit, monitisque instat coelestibus acer:

Et passim ignaros populos hortatibus implet

60

Divinis; rudibusque animis inserpere mores

Dat castos, sensusque pios habitare pudicis

Pectoribus. Gaudent turbae, sanctumque verentur

Heroa. Ille autem, qua se cumque aureus infert,

Aurea virtutis sua post vestigia linquit

65

Signa: micant gentes morum pietate refectae.

Non secus ac si forte polo decussa sereno

Sidera per noctem, longo transversa meatu

Percurrant, signentque vias, et perpete sulco

Limitem agant flammis, et multa luce coruscum.

70

Et iam insopitis longe lateque patentes

Per campos, urbesque altas, populosque frequentes

Fama vagans pennis, sanctum, ac memorubile nomen

Francisci, ingenti sonitu, magnoque favore

Sparserat: illum Vfens, illum et flaventia Liris

75

Littora arenosi, Vulturnique accola norant,

Nec vos, Romanis ducibus, Latiisque triumphis

Cannae olim infensae, non audivistis hiantes

Heroa effantem coelestia dicta Magistri

Aetherei. Illum ipsum simul audivere supernum

80

Mille urbes quae littus habent; mille, alluit unda

Quas maris inferni; mille insuper oppida, late

Quae media ingenti, pinguique alit ubere tellus.

Nec vero natorum expers, Francisce, tuorum

Tunc regio haec: nempe occurrunt tibi gentis ubique

85

Agmina crebra tuae; simul hic insignia fulgent

Clara Subasaei cultus; et milite egeno

Plena merent hic aere tuo castra indiga passim.

Volvitur interea polus; et monstrosa suburgens

Signa per altus equos Titan, afflare gemellos

90

Tyndaridas, iam iamque minari incendia Cancro;

Intortisque comis flavisque tumescere aristis

Pulchra Ceres: cum sic Franciscus voce Lyaenon

Compellat fidum, cunctantemque incitat ultro:

Fama (etenim audisti canit, ut Tancredius olim

95

Digressus flavo, Morico comitante, Subaso,

Scyllaeosque canes, adversique arva Pelori,

Intrepidusque animo, tutusque evaserit: et iam

Sicanis insedit agris, crebrasque coegit

Indiga ad arma acies; nutuque faventis eunt res

100

Siderei Patris; et successu gloria laeto

Alta Subasaeae gentis se tollit ubique,

Quare, agedum (curae quando hic satis, atque laboris

Exhaustum; iam iamque vides conferta maniplis

Castra Subaseis) nos hinc absistere fas est.

105

At ne terra quidem veniat mihi gratior ulla,

Nec magis optanda est, quam quo Tancredius ardens

Advocat, atque animo iam nos expectat anhelo.

Adde quod aetherei monitus impensius urgent

Per noctem Volucris; latrantiaque inguina Scillae

110

Angustamque vetant rabiem exhorrere. Quid ergo

Distinet? aut quae causa morae? Brevis hora profecto

Extremo (tu perge modo) nos littore sistet.

Haec ille: aequatisque una mox passibus ibant.

Nec longum infernam contingunt limitis oram

115

Ausonii, subeuntque antiqui moenia Rhegi

Affuit optato levis hic subducta phaselus

Immunique operis, vacuoque sedente magistro.

Hanc simul heroes conscendunt, protinus ille

Servitio laetus subit: haud ignara vadorum

120

Enatat unda ratis, notosque assueta per aestus

Currit et alternos fluctus secat ocyor aura.

Et iam Zanclaei saxa eructantia monstri

Cautius evitans Sicul considit arena.

Vix dum Franciscus terra pede constitit, et iam

125

Fama viri accessum passim vulgarat. Et ecce

(Lucus eum tum forte mari vicinus habebat)

Primus sacrato descendens vertice collis

Occurrit patri laeto Tancredius ore.

Iunguntur dextris, mixtaque hinc inde salute

130

Itur in excelsum collem, lucumque sacratum

Tum primum insueti cultus statione verenda.

Interea ex urbis Zanclaeae moenibus altis

Effusae approperant turbae, lucoque frequentes

Conveniunt, magnum heroem, lectosque sodales

135

Compellare avidae, coramque audire loquentes:

Quas, ultro occurrens vultuque et pectore laeto

Excipit, ingentique ardens affatur amore

Franciscus pater et monitis coelestibus implet.

Ille animis centra intentae sitientibus adstant:

140

Attonitaeque soloque haerentia lumina fixae

Mirantur simul effantem; mirantur et oris

Non importuno depressa silentia more.

Nec tantum spectasse viros, cultusque virorum

Sat semel insuetos; sed enim usque haerere, novaeque

145

Sectari iuvat, et primordia discere vitae

Liquerat amplexus iam terque quaterque seniles

Lutea purpureis subvecta Aurora quadrigis;

Accitos ultro medius cimi constitit inter

Franciscus comites, atque his pater optimus infit:

150

"Multum olim, o socii, curae, vigilisque laboris

Per Salentinos agros, perque Appula multum

Late arva exhaustum nobis; populique frequentes

Multum littoreas nos distinuere per oras.

Nec vero frustra id, reor aut sine mente deorum:

155

Liquimus alta etenim passim tyronihus aucta

Castra Subasaeis: ros audivere loquentes

(Sic rem sortiri divum Rex; maximus Ales

Gargani custos sic adspirare labori

Perque humiles pagos, per rura, per oppida, gentes.

160

At postquam Aetnaeos nostram pubescere prolem

Per campos auditum, animis amor ilicet ardens

Non expectatos, improvisoque subortos

Visendi incessit natos: hinc nec mora segnis,

Non longum terrae spatium non monstra, nec aestus

165

Adventum horrisoni nostrum vetuere profundis

Et nunc, sive altos nemorum, viridesque recessus

Sive casas, sive antra habitent, et frondea tecta

Compellare alios comites, et visere cunctos,

Multa aveo; multa amplexus, et iungere dextras

170

Iamdudum exopto, Eia, age, nunc mihi fide laboris

Tu Comes, o Morice, optati, monstrator et idem

Atque virum atque viae ignotae, iam praevius ibis:"

Haec pater: una omnis turba infremit ore, recessusque

Impatiens causas parata innectitque morarum,

175

Ille manu in morem, tristes mox lustrat iterque

Ingreditur, dicta simul, acceptaque salute.

Ergo ibant sociusque recens, fidusque Lyaenos,

Assuetus nusquam curis absistere patris:

Ibant alternis divos, divumque canentes

180

Sidereum Regem: vestigia pone sequutus

Amborum, sese pater aequis passibus infert.

Qualis lucifero excitus praedurus arator,

Terga gravis Cerere exigua cum vomere adunco,

Mane agit abiunctos incurva ad aratra iuvencos.

185

Pronus Atlanteas rutilis iam cominus undas

Sol afflabat equis:" En, o pater, aspice montem,

Cum Moricus prior, excelsum: Lilybeia dicunt

Saxa illa indigenae. Non nos nulla agmina nostrae

Gentis habent scopulos. Sunt hic nemora ardua passim,

190

Antraque, saxaque, hiatibus exorrenda profundis;

Et circum abruptae, montis latera aspera, pendent

Frontibus exesis rupes. Posuere sub illis

Partim iam comites angusta cubilia nostri,

Tecta super quernis texentes concava ramis;

195

Partim speluncas subiere, et nocte frequentant:

At cultus simul idem omnes habet, omnibus idem

Ritus, idem studium placet, una corpora currant:"

Talia commemorat Moricus; pariterque sequtentem

(Iam iam etenim fuscis nox caelum amplectitur alis)

200

Festinare patrem hortatur, fidumque Lyaenon:

Et tandem, stellante polo, multaque sub umbra

Noctis, ad excelsas rupes, atque ardua saxa

Deveniunt fessi. Stabat tum forte, sub alta

Spelunca, somni immunis Corradus, Amesto

205

Germano comite; uno olim quos Laria partu,

Acis arenoso flaventis littore, mater

Ediderat pariterque vovens addixerat aris

Amhos caelicolum capere indiga iusserat arma.

Hi lucum ingressos, per nigra silentia noctis,

210

Tum primi sensere viros; primique sub antro

Exceptos, pariter duro statuere sedili.

Paulatim interea per tecta virentia murmur

Desuetum inserpit: comitum plebs caetera ad antrum

Mox excita coit, insperatumque cupiti

215

Vt patris adventum norimt, simul ore, manuque

Continuo plausere omnes; laetum ardua rupes,

Laetum antra assultu simul increpuere profundo.

At postquam ima animos, et corpora lassa refecti,

Stramine praeduro se composuere, siletur.

220

Postera iam nigris Aurora citabat ab Indis

Quadriiuges, croceis immensi gurgitis undas

Illustrans radus, terrasque coloribus ornans.

Excussus duro Franciscus membra cubili,

Corripit extemplo: ac primum flammantis Olympi

225

Supplex voce vocat Dominum; Geniumque subinde

Compellat de more suum, faturque precando.

Fide Ales, custosque vigil, cui creditus aura

Vescor inoffensa; primo iam semita ab ortu,

Quo monstrante, mihi summo patet ardua caelo:

230

Dexter ades, felixque veni, et meme accipe fausto

Numine: neve hodie patere ullo cominus hostes

Insultare mihi: quin tu mala longius arce

Et casus defende atros; acresque labores

Tu tandem mitisque fove, placidusque secunda.

235

His pater implorat Franciscus amabile numen:

Nec minus arbuteis comitum sanctissima pubes

Sub tectis Patrem aethereum, cum plebe Volucrum

Reginam sed praecipue divumque, polique,

Supplex ore ciet, votisque precatur opimis.

240

Iamque adeo ipse suam exoptans cognoscere prolem

Et coram spectare avidus, pater optimus, ultro

Accitu sistit totum sibi protinus agmen.

Conveniunt omnes, animisque volentibus adsunt:

Ille his, in medio postquam stetit, ore serenus

245

Infit Ego ut tandem, longo post tempore vectus

Huc, vos cerno libens! Vt me iuvat ora tueri,

O socii dudum optata; et miscete vicissim

Sermones castos; vitaeque evolvere egenae

Principia atque acres sanctis mollire labores

250

Oraclis! Eia ergo, hodie spes discite vestras;

Atque animis penitus memores mea figite dicta.

Principio nostrae ne vana exordia vitae,

Ne prorsus deserta opibus, ne credite nullis

Auxiliis suffulta: iacent immota sub alta

255

Fundamenta operis coepti strue. Terreat asper

Forte animos cultus, durisque horrentia setis

Tegmina. Sed magnis num purpura regibus arcet

Acrem hyemem, saevumque gelu, aut morte eripit atra?

Exsortesque mali facit, exsortesque dolorum?

260

Esto, agimur totum extorres, dominumque per orbem

Ignari, erramus; rerum premit arcta facultas,

O, ubi, dicite, opes Croesi? sceptra aurea regis

Laomedontei monstrate, arcemque superbam.

Scilicet hos aurum, regnique immensa potestas,

265

Fortunaeque anceps manus, ac variabile numen

Donavere astris, et caeli sede beata?

Proh dolor! ignarosque viae virtutis, et altae

Oblitos patriae simul, hospitiique supremi

Sors instructa dolis, rerumque infanda cupido

270

Abiunxere bona, et caeco mersere barathro.

Contra bissenum iam tum spedate clientes

Siderei (nempe electissima pectora) Regis,

Quo cultu, quonam vitam excoluere paratu:

Discite quos monitus, quae iussa, audite, Magister

275

Olim errabundis dederit; quae praemia subdat,

Percipite, una acres demulcens rite labores:

"Ite, ait, este humiles; animisque ardentibus ultro

Temnite opes, aurumque nocens; contemnite honores.

Imo agite extemplo ne dum deponite amictus

280

Conspicuos; sed bina fovens ne penula posthac,

Vel dum horrens Chiron nervo stridente sagittas

Dirigit Aemonias, algentes ambiat artus:

Vna satis: superat quicquid, natura recusat.

Prosequitur divus Rex, atque ita mandat alumnis.

285

Ite modo, et magnis occurrite regibus ultro;

Et simul audaci sic ore monete potentes.

Discite iustitiam, sanctos iam discite cultus;

O gens mentis inops: Auctorem agnoscite rerum.

Semiferis ne templa deis, ne ponite monstris

290

Thuricremas aras: neque enim saxa aspera, sed nec

Aera pios ignes cum thuris honore merentur,

Tum contra iratos, tormentaque saeva minantes

Formidetis (adest quippe haud superabile numen,

Aethereo demissa polo levis aura) cavete.

295

Ergo ite intrepidi: vibratis pectora telis

Obiectate ultro: cedent tela impia, cedet

Saeva acies ferri: nec demum praemia vestris

Digna ausis deerunt: magno solia aurea caelo

Stant, ubi certa quies vobis, laetique triumphi,

300

Haec canere aethereus Rex olim suerat amicis

Bella suis; sic deinde acres mollire labores.

Ergo agite (ipsa eadem quando et certamina nobis

Instant, saeva isdem Rex ipse incommoda mulcet

Promissis) ne dura animis horrescite victis;

305

Neve acer vitae cultus premat, arctaque rerum

Conditio. Brevis urgentum, facilisque malorum

Nos agitat series: vocat immortale per aevum

Longa quies, longaeque expectant gaudia vitae;

Nempe ignara metus, fortunaeque inscia caecae".

310

Sic pater. At comites assultavere loquenti;

Et circum una omnes addensavere coronam,

Assensu unanimi divina exorsa probantes,

Ille autem populos sanctae virtutis egenos,

Ignarosque boni, monitis coelestibus optans

315

Imbuere excessum parat; affatusque Lyaenon:

"Tu Moricum, nostrumque ducem, comitemque fidelem

Siste (ait) actutum huc: opera intermissa, viaeque

Qui superest coepta est iam nos labor ipse reposcit.

Dux aderat; brevibus quem mox pater occupat ultro.

320

Littoreo stant clara sinu (sic fama) Panormi

Moenia, tranquillo ratibus fidissima portu,

Huc, postquam pagique breves . atque oppida clara

Nos monitus sanctos, divinaque iussa canentes

Audierint, callemque arctum virtutis, et aedes

325

Monstrantes, populi cognorint; ultimus esto

Cursus: ad Hesperium vel nos brevis inde phaselus

Abductos revehat litus: demumque Subasus,

Reginaeque poli sedes veneranda receptet:"

Haec effatus, iter Moricum iam rite tenentem

330

Subsequitur, multa arcano sub corde volutans

Secum una, multaque via taciturnus obibat.

Iam vero haud temere protenta silentia sermo

Ruperat opportunus et ingeminata vicissim

Verba ierant passim; cum dux: "Pater optime, campos

335

Cerne Arethusae –ait- excelsumque Pachynum;

Cerne Syracusiasas turres, urbisque vetustae

Moenia, famosis apprime insessa tyrannis.

Crastimis affulgens primo cum lumine vesper

Vmbrosa nos sede, reor, lycoque Panormi

340

Sistet littoreo, et sociis coniunget amatis."

Talia dux, patri nequicquam audita, ferebat:

Nam neque festinum cursum, sed lentius omnem

Festinat ire viam, et medias pervisere gentes.

Ergo animo exardens, populosa per oppida cives

345

Alloquitur, monitisque ciet; corda inscia recti,

Et mentes caeli expertes, pietatis amore,

Atque aequi fovet, et divinis ritibus implet.

Non humiles pagos, non dedignatur agrestum

Conventus, non pastorum magalia linquit:

350

Omnes affatur, simul omnes instruit, omnes

Et virtutis iter docet, et coelestia monstrat

Praemia: contra aperit dictis, ignava voluptas

Vna suos ignominiis queis turpet alumnos:

Tartareis demum ostendit quam dira sub umbris

355

Supplicia expectent sontum miserabile vulgus,

Haec pater intentis passim, divinitus acto

Ore, dabat populis; apparent celsa Panormi

Cum iam improviso conspectu moenia et:" O mox

Dux prior extremumque viae, extremumque laboris

360

Haec, pater, hora dabit, Nigri viden' ardua luci

Culmina? Turba loco nostrorum haud degener alto

Consedit comitum felicique ornine servat:"

Sic memorans, iter haud segnis breve corripit: et mox

Emicuit prior et iam iam nemus ile tenebat.

365

Conventum in magnum comites de more sedebant

Instructi, heroemque inter se facta vicissim,

Virtitumqne recensebant insignia clara;

Cum iam improviso Moricus coram adstitit: olii

Laetitia exciti, plausuque, et voce repente

370

Turbant concilium, venientemque agmine cingunt.

Tum fesso, et longe vestigia lenta trahenti

Occurrunt patri; multaque salute receptum

Mox brevibus tectis statuunt, et corpora curant.

Iam ter ab Eois Titan excesserat Indis,

375

Cum patri sedit Trinacrida linquere terram.

Ergo omnem aggrediens coetum, sic protinus infit:

"Vidi equidem (o superum iam tum indulgentia votis

Non diversa meis!) quam laeti flaminis aura

Res nostras successus alat: quo numine gentis

380

Castra Subasaeae vulgo tentoria pandant:

Et quam felices, fortunatique labores

Iam credi possint nostri, dicique, beatis

Sedibus aetherei quos Rex dignatur Olympi.

En modo, quis coetus, nemorum per opaca sequentes

385

Dura Subasaei ritus insignia tantos,

Finibus his unquam se posse offendere credat?

Quis, quot lapygiis invenimus agmina campis

Commemoret dictis? turbae quae littora egenae

Illic ignota et nostrae non hospita genti?

390

Horrores qui lucorum, nemorumque recessus

Immunes inopum cultus, ritusque Subasi?

Ergo, agite, o socii, tantos agnoscite honores.

At vero, angustae quod vos incomoda vitae,

Expertes et opum simul expertesque quieti

395

Hospitii male suada premant, iam muneris esse

Credile divini: neque enim solia aurea caeli,

Luxuries quos atra fovet, turpisque voluptas,

Promeruisse queunt, nec sese tollere in auras

Altius aethereas, cuneisque inferre beatis;

400

Tartareos sed adire lacus, Stigyaque necesse est

Nocte premi, aeternoque urgeri carcere, et igni.

Vos autem, quibus e caelo spectabile lumen

Affulsit dudumque animi penetralibus haesit;

Quo nunc exemptis errorum ambagibus atris,

405

Et sperare polum fas est, et cernere verum;

Accipite haec quae dicam hodie, et date mentibus imis.

Durum iter, acre, altum, praeceps, immane tremendum,

Qua vocat et magnis hortatibus, aurea virtus

Ire adeo nobis, dux prudentissima, suadet:

410

Sed iam contra acies deflectite luminis ambas;

Et pariter spectate deam, spectate supremo,

Quam posuit, celsi montis sibi vertice, sedem,

Nimirum aethereis illic splendoribus aedes

Exstructae effulgent: stat formosissima moles:

415

Aurea, vestibulo in magno, mox prima teruntur

Limina: compages laterum aurea surgit, et aureum

Tectum omne auratis incumbit rite columnis:

Ac circum ex altis vulgo numerosa trophaeis

Dependent spolia, iterum immortalia quondam

420

Et decora, et longum rerum monumenta per aevum.

Hic tandem (o, vestras spes discite) servat alumnis

Diva suis non mortalem, fatisque malignis

Mercedem addictam; at laetos sine labe triumphos,

Otiaque occasus ignara, et gaudia: quae quis

425

Dixerit? haud fas hic bona tanta efferre loquendo.

Et nunc ergo animos certatim attollite, et altum

Arripite, o, virtutis iter: neu terreat acer

Vos labor: ite ultro, duris assuescite rebus:

Atque animos durate malis: durate nivali

430

Membra gelu. Ne magna quidem, ne clara putanda est

Gloria per duros veniat nisi parta labores:

At quae vim passa est validam nisusque per acres

Trita diu, extremos nequicquam sentiet ignes,

Nec cineres visura rogi est; sed laeta per auras

435

Inserpens claris sese mox implicat astris,

Iam vero, o socii, tempus monet, ipsaque rerum

Conditio impendens, meme hinc excedere cogit.

Vos autem unanimi iam dudum pace iugati,

Este pii, sincerique, et date mutua amoris ‚

440

Vincla haerere animis: foedae sit nescia culpae

Vita, piique habitent sincero in pectore mores.

Haec postquam, haerentem compellat voce Lyaenon;

Atque una ad portum tendunt, sociosque relinquunt

Olii supplicibus votis comitantur euntes;

445

Et laetum pariter cursum properantibus orant.

Interea molles (sic Numen agebat) ad undas

Stabat subducta vacuus, de more phaselo

Rector: hic heroas venientes occupat ultro

Mox prior, invitatque rati: simul accipit ambos,

450

Ingentes parva vectores puppe ferendos.

Nec mora longa, Notos undantia vela secundos

Accipiunt: flatu ratis acta, et numine dextro,

Laeta secat fluctus: validis Neptunus habenis

Instat aquis, curruque premit, sternitque sonanti.

455

Subsidunt undae: Thetis et chorus excitus omnis

Nereidum ciscumsiliunt, lustrantque choreis,

Impelluntque citam dextra laevaque carinam,

Haud nandi ignarae. Velox fugit illa per undas;

Donec Sebethi formoso in margine sidat,

460

Semiferaeque altam contingat virginis urnam.

Franciscus vero cum primum littoris ora

Constitit Ausonii, sic fidum voce Lyaenon

Affatur prior. "En votis labor omnis abunde

Plenis noster iit: nec non expleta Volucris

465

Aetherei mandata: urget super una laboris

Quae nos ad flavum revehat iam cura Subasum.

Hinc modo carpe viam; sequar ipse; age, praevius ito.

Nona (ego ni fallor) cum se lux fessa sub undas

Condet Atlanteas prima cum nocte Subaso

470

Reddet, et aethereae Dominae nos sistet ad aras:"

Haec effatus; et una excitis passibus ambo

Corripiunt iter. Extorrem iam longa, per oras

Ignotas terrae, et ventosa per aequora ponti

Perque hominum immanes ritus gentesque feroces

475

Vsque adeo expertum charae discrimina vitae,

Sic domus, et nati, coniuxque pudica reposcunt,

Iamque adeo vallesque cavas, collesque supinos

Transiliunt: iamque Iliadae superantia longe

Moenia prospiciunt, septenaque culmina Romae,

480

Accelerant avidi geminorum limina divum

Visere (tantum animis ea cura recursat); et alta

Iam porta excepti, mox sancta ad templa subibant.

Summissi divos precibus venerantur, et urnis

Suppliciter geminis geminata ter oscula figunt.

485

Dis ubi factus honos, et casta mente litatum:

Nos iter abruptum revocat (pater inquit) et una

Corripiuntque viam, templumque, et moenia linquunt,

Accipit egressos regio mox limite clara,

Flaminia qua strata manu saxa aspera fulgent:

490

Et iam piniferi dextra latera ardua radunt

Soractis: mox te saxoso in vertice linquunt,

Narnia: teque albo pingues, Nar, lumine campos

Scindentem evadunt: nec dehinc mora longa Subasum,

Reginaeque poli propius sacra culmina cernunt.

495

Interea sociis optatum nuntia patris

Fama canit reditum Francisci: et amabile nomen

Haud dubio praecone sonat. Simul ipse propinquans,

Iam iam improviso Reginae templa subibat

Aethereae, Sed enim longo haud post tempore turbae

500

Conveniunt avidae heroem de more loquentem

Audire, et sanctas virtutes rite doceri;

Quas ille et placidis monitis, unaque severis

Prosequitur dictis; et hiantia ritibus implet

Corda pius mentesque docet servare pudicas,

505

Quin etiam ipse ultro, assueto de more frequentes

Invisit populos: vicos, rura, oppida vulgo

Percurrens, divina canit praecepta minasque

Commemorat divum infensas, scelerumque malorum

Vitrices poenas instare nocentibus atras

510

Commonet: inde animos acuens, simul aurea contra

Praemia viritutum ostendit; clarosque triumphos

Effulgere polo, et quondam expectare beatas,

Felicesque animas. Ille haec canit: auribus adstant

Arrectis populi, mentesque ad sidera tollunt,

515

Haec inter, magno circumlabentibus astris

Orbe poli; auratam vergens puer aureus urnam,

Aurato, auricomi perfuderat imbre iugales

Auricomos Phoebi; et iam mitior ire solutis

Alma dies nivibus: cum iam pater otia mentis

520

Tranquillae Franciscus agens, laetabile magni

Orandae hospitium reminiscitur; altaque sedis

Colloquia arcanae, penetraliaque intima, tantum

Conscia sermonum, simul et memorabile primae

Foedus amicitiae, et nemorosae dona Lavernae:

525

Cuncta animo subsunt: dextrae data dextra, fidesque,

Iam reditum exposcunt promissum; et tempora suadent.

Sed quid agat? quonam respondeat ordine rebus

Diversis? Nam parte alia, venerabile magnae

Reginae oraclum, et mandata impensius urgent.

530

Ergo multa animum nunc huc, nunc dividit illuc

Ancipitemque trahit; cum tandem Numina Patris

Caelicolum implorat, supplexque ita voce precatur:

"Tu Pater unde genus urbis, arcessimus unde

Aethereos sensus; lux unde, et spiritus astris;

535

Vnde ignis vegetusque color, unde aura caducis

Rebus inest: animi dubium bonus adspice meme,

Ignarumque viae tu dux rege: limite monstra

Quo me ferre pedem iubeas: quid postulet usus

Ostendas: propiusque adsis, Pater optime, coeptis:

540

Tum vires animumque fove, tandemque labores

Da mites simul ire, et certo fine potiri".

His ille orabat dictis; unaque repente

Affulget tonitrus laeva de parte coruscans.

Prosequitur subito e media vox reddita luce.

545

«Tu, tibi quae mandat divum Regina, necesse est

Expedias: primus labor hic te agit: arduus ultro

Ecce aditus rerum sese offert, Eia, age, mox te

Laetitia excipiet, cum tu numerosa tuorum

Agmina natorum adspicies: ne defice rebus

550

Sub tantis, animi victus: nam praeside magna

Diva, opus hoc geris: haud tanto sub numine fas est

Formidare tibi, Mox vero, his rite peractis,

Festinum Hetruscus te iure reposcit amicus.

Vox tantum. Auditu primum vir constitit haerens,

555

Obtutuque oculos defixus, inhorruit: at mox,

Postquam laetitia exorta, et vis reddita menti est,

Accingit sese curis, animumque vigentem,

Rerum adeo versat successum, agitatque per omnem.

Tum vero accersit fidum, de more, Lyaenon,

560

Consiliumque aperit totisque ex ordine rebus

Edictis certumque facit, mandatque subinde

Certa ministerio quam primum explenda fideli

Munia, solliciti nempe exposcentia curam

Structoris: subit ille animo mandata volenti;

565

Nec secus ac iussus (medii brevis hora) facessit,

Interea comitum simul omnis conscia rerum

Fit turba: laeto parvas rumore per aedes

Vox resonat, tempus iam tum adventare petitum,

Tota Subasaeae quo mox simul agmina gentis

570

Conveniant certam ad sedem; numerumque suorum,

Nominaque atque acies, et sacra insignia discat

Franciscus, pater ipse ducum; et praeclara Subasi

Gloria quaque Lidos, et qua sol spectat Iberos,

Fulgeat, ac sublime caput tandem inferat astris,

575

His inopum coetus tum sic rumoribus actus,

Instaurat sacros cantus atque acrius instat

Ritibus aethereis, donisque impensius aras

Instruit, ingeminans cultus, et laudis honores.

Scilicet imploratque deos, summumque deorum,

580

Supplicibus votis, Genitorem, animisque precatur:

Reginae sed enim aethereae spectabile numen

Multa vocat; tantique assuetam numinis auram,

Auxilius exposcit opem, eventumque negoti

Felicem exorat magni: tandemque vocatu

585

Indigetes crebro et precibus compellat amicos.

At pater (hic primum rebus fortuna gerendis

Nimirum oblata est par atque accommoda visa)

Centurias gentis mox rite Subasidis omnes

Ad sese acciri sistique ex ordine curat.

590

Praecipue vero iussis, ductoribus instat,

Conveniant, multa edicens; iam tum ipse coactos

Quos adeo ima omnes optat spectare; quibuscum

Opportuna queat magnis de rebus habere

Consilia, atque acres iusto simul ordine curas

595

Quondam partiri et duros aequare labores.

Nec non et leges, et, qui modo traditus, ordo

Vitaeque, et cultus, quo iam venerentur honore,

Explorare optat: num liba, et munia divis,

Nosse cupit, num iugis honor praefulgeat aris.

600

Ergo adeo cursum simul accelerare iubentur,

Flavaque conventu celebri petere arva Subasi,

Et sacra aethereae delubra invisere Divae.

Nuntia fama volat. Primum vulgata per urbes

Finitimas; (nec dehinc mora) tollitur alta per auras.

605

Nubilaque atra secans, cursum rapit excita, et oras

Externas invisit ovans, longeque repostos

Sese agit in populos, vigil, immunisque quietis;

Donec sublimi, celerique impulsa volatu,

Limina cuncta manu gentis contingat egenae;

610

Atque improviso mandata, urgentia cursum

Concilium ad magnum, valvis affigat apertis.

Tum vero una adeo cunctos idem ardor eundi

Vrget: amant omnes quamprimum linquere sedes,

Quisque suam: haud animos labor, haud perplexa viarum

615

Territat ambages: Heroa audire loquentem

Tarn magis exardent, quam lux magis aurea gliscit

Vsque viri, nomenque ingens crebrescit ubique.

Nec mora, iam e cunctis egressae partibus ibant

Centuriae, flavique petebant arva Subasi,

620

Non tamen effusas passim, ac sine lege ruentes

Ire datum; sed qumeque suum, de more, caterva

Ductorem insequitur, certoque iter ordine tendit.

At tu magne pater (tibi primum haec agmina nosse,

Signa, duces, structasque datum lustrare cohortes

625

Nobis iam facti seriem longa occulit aetas)

Pande modo, quam quisque ducum, quibus egit ab oris

Tunc aciem: flava dic deinde e rupe Subasus

Arduus adspexit tentoria quanta per agros,

Tam multas, tam diversas coiisse sub uno

630

Nomine demirans gentes: dic denique pubis

Tam spernacis opum, et iam tum simul omnium egenae

Agmina quod numen caelo respexit ab alto:

Quis deus auxilio victus advenerit illis,

Gramineosque toros, positasque sub arbore mensas

635

Struxerit, extemploque epulis onerarit abunde.

Prima, Lavernigenae passim quae Tybidis oras

Foecundas abiuncta locus, quaeque arva Subasi

Flava colit, quam sulphurea Nar albidus unda

Alluit, et niveo Clitumnus gurgite creber

640

Perfundit, generosa cohors, duce lecta sub uno,

Ingreditur. Non hac e toto pulchrior ulla

Succedit numero: nulla hac violentius atras

Eumenidas premit, et regnis insultat avernis

Acrius; omnis eam legio miratur euntem,

645

Attonitisque inhians animis, hanc suspicit unam.

Ipsa caput populis, sceptroque insignis eburno.

Incessu regina gravi, sacra arva pererrat,

Mente polos, atque astra tenens, animoque furentes

Proculcans hostes, stygiae fera monstra paludis.

650

Post hanc, Picenis e collibus exsilit ardens,

Signa improviso attollens, pulchrisque sub armis

Effulgens ductor; totum cui protinus agmen

A tergo subit; et longo micat ordine pubes,

Gens quippe haud virtutis egens haud indiga laudis;

655

Nil armorum expers; molli haud assueta quieti;

Non ignara mali. Qualis sub nocte minores

Astrorum currus intermicat aurea Phoebe,

Iam luce adversa fraternae lampados icta:

Namque, ut flavicomo vicinior alta Subaso

660

Castra tenet, magnumque patrem vel prima vocantem

Audivit captaque ducis stipe, fortibus ausis,

Addixit sese castris, patrique vocanti;

Viribus invictis ita clara, animisque superba,

Nequicquam trepidans, nequicquam bella perhorrens,

665

Ardua signa fovet, laetisque onerare triumphis

Festinat: tantos versat sub pectore honores!

Hunc et Tarpei supremo in culmine saxi

Assuetus lustrare suos, et cogere coetus,

Et mulcere rudes, et fortibus addere saeva

670

Iura animis, cano praefulgens vertice ductor,

Procedit: tota non hoc maturior aevo

It turba, et Pylios cui iam non aspera soles

Fata negent, dignus. iuxta hunc Aeneia sese

Prima acies infert,cui mox bonus incola sacri

675

Soractis, comites nequicquam adiungit inertes.

Addunt se laeti celso de colle Falisci:

Et qui Vestinos rastris, et vomere curvo

Exercent colles, marrucinique coloni

Accedunt canique ducis sub nomine fulgent.

680

Adsunt qui gelidos urna, potuque Velinos

Exagitant fontes, et Bosea vomeris unco

Arva insectantur. Mittunt Aniena magistro

Flumina longaevo lectissima corda virorum,

Mittit opes Anxur niveum, crebrosque colonos

685

Delegat Pontina palus, delegat et Vfens.

Insuper herhosis Marsorum e moenibus acres

Adsunt tyrones, tetricaque e plebe Sabella,

Durum utrumque genus; quibus et pastorius omnem

Mos cultum, victumque dabat sed providus illis

690

Demulcensque animos dictis, et pectora lambens

Signifer ore pio saevos mansuescere sensus

Edocuit, legesque pati, monitusque coegit,

Centum aliae, ex aliis vicis insignibus altis

Romulidae sese ducis addixere catervae,

695

Nec mora, continuo, longo structa ordine latos

Linquit lapygiae campos, signa alta ferente

Sub duce, laeta manus: patriam hinc unam aut genus unum

Nec mores, nec lingua sonant; quamquam omnibus idem

Cultus, idem studium, et cura raptantur eadem.

700

Namque hos dux Solymi deduxit moenibus; illos

Plebs Canusina dedit; gelidis dehinc Fucinus undis

Mille alios misit, corda indefessa labore.

Tum variae gentes (magnus quas vertice ab alto,

Per latos sparsas Garganus prospicit agros,

705

Garganus Duce sidereo, temploque superbus

Augusto, ingenti, atque argento divite, et auro;

Fumoso horrifici cui fornice mille sub antri

Igne calent arae vigili, redolentque Sabaeas,

Et Cilicum messes, sertisque virentibus halant

710

Agmina dant passim: mittuntque ex ordine coetus,

Quos Salentini, quos educat ipse Neaetus,

Quos Sybaris, Samiae quos moenia docta Crotonis,

Quosque Arpi, atque Hydrus, Lacedaemoniumque Tarentum.

Accedunt acies, mittunt quas rite coactas

715

Olim Romano spumantes sanguine Cannae:

Tum, quae Sebethi ripas, cineresque vetustos

Sirenis liquere adsunt; atque agmine denso

Signa ducis stipant hilares: quibus ordine Locri

Naricii dant se comites: tum denique iungit

720

Littore ab extremo postremum Rhegion agmen.

Cesserat Hesperia, Siculumque evaserat aequor

Fama Subasaei conventus nuntia: iamque

Sicaniae tota ora fremit: moxque indiga pubes

Fervet amore viae, studioque ardescit eundi.

725

Tum bonus exsurgens dux, atque insignia tollens

Laeta manu ciet ingenti clamore phalanges.

Nec mora, festinant: coetus simul undique lecti,

Quisque suas linquunt sedes. Zanclea vocanti

Ductori mox prima acies, non segnibus ausis,

730

Haeret: eam arctoi linquens angusta Pelori

Litora, subsequitur: tum quae saxa alta Pachyni

Incola imbriferi, subit: huic Lilybaeia sese

Agglomerat pubes, iisdemque insignibus haeret,

Caetera confuso varias gens ordine sedes

735

Linquit adest Erycis cultor ptoperantque catervae,

Quas Agragas praecelsus alit; quae mitis Elori

Stagna bibunt: et quae circum Symaethon aquantur.

Quaeque Arethusaeos permiscent ore liquores.

Et Cyanes haustu lacrymas, urnaque frequentant.

740

Adsunt, quas Drepani litus, quasque alta Panormi,

Sive antris tectas, seu lucis, moenia pascunt,

Iamque instructa omnis legio undas classe premebat,

Naufraga qua ponti rabies, visque effera, littus

Hinc Italiam angusto, Siculum illinc proluit aestu.

745

Iam vasto epotos revomenten gurgite fluctus,

Zancleam e summa spectabat puppe Charybdin,

Plenaque circuitu flectebat carbasa laevum

In latus, aequoreis canibus resonantia Scyllae

Sub rupe adversa devitans ora biformis:

750

Tum vero optatos velis a puppe sequentes

Dat Zephiros: rapit acta levi placida aequora cursu,

Et laeta Euboico potitur mox littore classis.

Emicat in siccum, primoque in margine pubes

Constitit omnis: eam monitis victuque refectam

755

Dux bonus accingique viae, longoque labori

Hortatur: parent omnes hortatibus: at lux

Nona Subasaeis parentes sistit in agris,

Interea parte ex alia percurrit Hetruscos

Fama agros scandit montes caeca antra recludit

760

Invisit lucos, nemorumque silentia rumpi

Tum vero effulgens pulchris dux pulcher in armis,

Attollit signa, et coetus vocat undique egenos.

Haud mora, continuo primi, quos sufficit Arnus;

Arnus florentem pulchro qui dividit urbem

765

Amne secatque agros, cursu formosus amoeno;

Assistunt ultro: sequitur dehinc, moenia linquens

Aretina, acies: tum quae Clusina frequentat

Arva, errore latent non extricabilis urnae

Qua cineres, Porsenna, tui subit agmine laeto:

770

Huic sese comites addunt qui littoris oram

Piscosam, Thrasimene, tui, tenuesque phaselos,

Retiaque, et remos, udo cum foenore linquunt:

Insuper Alpheae Tyrrhena insignia Pisae

Nequicquam exosae, Tusca de gente petitis,

775

Adscitisque sibi castra indiga coetibus augent.

Ergo ibat tum ductor ovans; iamque arva Subasi

Laeta tenens, acies Divae sistebat ad aras,

Hic improviso dux imperterritus oris

Adstat ab Adriacis, longoque agit ordine gentes

780

Tergeminas. Ipse in medio, praestantibus ausis,

Vertitur, ore canens, dextraque arma indiga tollit;

Tam magis effulgens et claro laetus honorem

Quam magis innumerae caelo se gloria gentis

Attollit. Primos huic, quam tu flumine, mitis

785

Rhene, secas parvo, Phoebea Bononia coetus

Subicit: hos sequitur quae linquit Ariminon, et quae

Scindit arenosi Rubiconis littora pubes.

Tum, quae coenosae liquerunt arva Ravennae,

Accedunt, hilaresque ducem comitantur euntem

790

Rite manus: mox centum aliae; quas deinde, per oras

Littoreas, passim ohscuro sub nomine pagi,

Et clarae legere urbes, populique potentes,

Hae simul unanimes heroem ad sidera tollunt

Voce Subasaeum, laetaeque una illius omnes

795

Facta canunt: ut siderei iam diruta Regis

Instauret castra; ut magni regalia tecta

Praesidis attollat; sacram ut suffulciat aedem.

Ceu, dum Maeandri, seu per vada nota Caystri,

Iam pastu saturi, iam tum raptoris obuncum

800

Nil formidantes rostrum, laeto agmine cycni

Dant nivei cantus; stagna alta, amnisque canoris

Respondent modulis, et florida prata resultant.

Continuo his, nec more adeo, nec sanguine distans,

Immiscet coetus sese: huic genus Eridanus rex;

805

Eridanus pater Hesperidum, ac generator aquarum;

Flumine qui centum pagos, centum alluit urbes;

Ingentique hominum centenis usibus alveo

Nec vectare rates, campis nec fundere rivos

Desinit, avulsasque trabes devolvere; donec

810

Fluctibus Adriacis pronum caput altius abdat,

Et septemgeminis proscindat cornibus aequor.

Ergo hic ductori circum sua flumina gentes

Advocat in coetus: celeri mox undique cursu

Laetae acies properant. Athesin prima agmina linquunt:

815

Exin Ticini ripis assueta vadosi

Adveniunt: et tu (melior nunc, aspera quondam

Damna ferens, spectare tuas dum sanguine ripas

Romano iuvat undantes; et laeta triumphis

Gentis Agenoreae caelo se gloria tollit)

820

Das coetum, o Trebia, insignem fulgentibus armis,

Tu quoque, dives avis, lauroque apprime virenti

Fulgida, Idumaeisque insignis Mantua palmis,

Vltro ades, agmen agens pulchrae pulcherrima gentis:

Et, qui te placido cursu, vitreisque fluentis

825

Alluit, et stagno pariter circumdat inerti,

Laetus ab auricomo Benaci littore, coetus

Expertos rerum comites tibi Mincius addit,

Abduaque hunc, Lambrique tibi piscosa catervas

Littora delegant crebras, struit Ollius inde,

830

Transmittitque acies: hec te vicina Cremonae

Moenia deficiunt: ingentisque accola Lari

Creber adest: cunctae tbhi enim tibi, Mantua, sese

Hae comites iungunt acies, unaque volentes,

Tollunt Adriaci tecum pia signa magistri.

835

Tertius ecce virum, duce mox, signisque sub isdem,

Impiger exsurgens Venetis globus instat ab oris.

Huic se prima manus, cineres, antiquaque magni

Busta Phrygis linquens (assuetaque pinguia circum

Littora Medoaci laetas suspendere glebas

840

Vomere, et aeratis sudibus, de more, iuvencum

Terga fatigare, et duro fodere hispida ferro,

Admiscet: tum, quae non segnis lapidis oram,

Et vada praecipitis linquit saxosa Timavi,

Plebs subit; et comiti mox sese interserit ultra.

845

Adsunt quos Aponus fervens excalfacit aestu

Sulphureo: calidis hi tabida corpora lymphis

Mersare assueti, morbos et cuspidis ictus

Mulcebant olim saevos, atque arte levabant.

At nunc Phillyrides melior docet; altius illos

850

Numen agit; laetos opera ad maiora relegat,

Hos super Euganeos linquens denso agmine saltus,

Lanigerosque greges spernens, hirtasque capellas,

Spernens, et mulctras dulci cum lacte capaces,

Advenit coetus; silvestria pectora curis

855

Iampridem exutus patriis, iam sponte caducas

Dedignatus opes. Ergo hi iam corpora duro

Exercent cultu; perque acres ire labores,

Ignotisque malis paulatim assuescere cogunt.

Pulvere nuda premunt duro vestigia: lanis

860

Quaesita externis, rigidoque asperrima textu

Tegmina habent membris: succingunt reste fluentes

Nodosa endromidas: capiti tutamen ab armis,

In morem pendet rigidum; quod saepe reductum

Fronti hiemem, nimbos et solis temperat aestus.

865

Tot proceres dederant: tot lectos ordine coetus

Itala regna, patris Francisci signa ferentes:

Cum procul apparet subito gens extera, lingua

Tam diversa sonans, Latio quam sanguine distans.

Ergo iter emensus longum, durosque labores,

870

Alpinisque iugis adeo post terga relictis,

Dux festinus adest, ingens quem Gallia mutit.

Gallia post Latias urbes quae proxima subdit

Colla iugo, monitisque sacris, et ad ardua cogit

Signa Subasaei patris, non parca, cohortes,

875

Ipse autem prior, et claris virtutibus ardens

Laetus init; laeto sese fert ore priorem,

Ostentatque animos; et vivida corda suorum

Accendit comitum; dictisque hortatus amicis:

"Ite (ait) hac nostris monitis tenus acta iuventus;

880

Ite: viae labor expletus: iam iamque potiri

Francisco dabitur: iam fas erit ore propinquum

Compellare virum, pariterque audire loquentem.

Vt vos divini conspectus, et alta magistri

Colloquia, ut Patris monita intemerata iuvabunt!

885

Vt pulchrum nostra nomen de gente petitum

Iam iam dulce sonas! Latio ut iam sanguine gaudes

Ornari! Mox tempus erit, cum Caspia regna,

Quaeque ad hyperhoreum penitus compulsa Booten,

Gens riget assiduis nivibus; canisque pruinis

890

Te simul audierint: te, qua niger auster arenas

Exsiccat bibulas; quaque occidlt Hesperus et qua

Exit ab Oceani formosus lucifer undis;

Ingentes populi numerosa per oppida norint:"

Haec ductor: peditum ductorem crebra sequuntur

895

Agmina, densanturque manus atque ordine pompis

Solemni incedunt structis; sacra limina donec

Reginae ingressae divum, vota anxia solvant.

Prima acies, una ante alias, Parnassida quae mox

Massiliam linquens dulcisque feracia bacchi

900

Iugera, ductori se pridem adiunxerat ultro,

Ingreditur, comitumque pio ciet agmina cantu.

Tum sequitur plebs laeta, Araris quae littora mitis

Curva tenet: quaeque ingentes vaga permeat oras.

Qua foecunda pater Rhodanus secat incitus arva;

905

Et qua Tyrrheni turbat vada salsa bicorni

Fronte maris. Sed praecipue micat aurea pubes,

Glandiferos saltus, umbrisque nigerrima densis

Quae nemora observat; gemmis ubi dives, et auro

Vrna tuos cineres, virgo Bethana, recondit;

910

Virgo quae superum Regemque, Hominemque,Deumque

Saepe una hospitio recipis, lautosque paratu

Regali struis una toros; manibusque recentes

Hospitis una tui das lymphas, pocula misces;

Sola penum tu rite paras; tu sola penates

915

Messe adoles Arabum; tantoque in munere segnem

Increpitas, querulaque infestas voce sororem:

"Quis te, magna Dei cultrix, atque hospitis hospes

Siderei, quis facta piis tua laudibus aequet?

Nam te squamigeri nequicquam, virgo, draconis

920

Terruit os immane, ingens; frustra efferus altis

Attollens cristis ardentia colla, veneno

Te petiit saevo: quin tu imperterrita contra,

Iam super ossa hominis, semesaque viscera fusum,

Mox aggressa, manu mulcens in vincla petisti.

925

Tu iuvenem rapidis elisum fluminis undis,

Non ope phoebea, non vi, non graminis usu,

Sed prece mortali, divium immortalia flectens

Corda potens, Stygio revocas, atque eximis Orco,

Et rursum aetherei vesci das luminis aura.

930

Tu Gallum regem immanem, dominumque superbum,

Hospitis, alma, tui quondam venerabile numen

Ore incestantem, deridentemque profano,

Aggrederis dictis audax; linguaque magistra

Deiicis, exturbasque, fugasque e corde furorem:

935

Iamque animi victum, iam tu meliora sonantem

Ore pio, immersum sacri tu fluminis unda

Attollis; puroque aurae iam simplicis igne

Fulgentem, aethereis tu provida sedibus infers.

Salve, diva, poli decus, et Cynosura profundis

940

Adsis, o placidoque invisas numine terras,

Interea gentis seriem, numerumque sequamur,

Aequemusque tuos cantu, bona Gallia, cives,

Laeta Subasaeis quos ultro insignibus addis.

Accola deinde tuae, formose Druentia, coetus

945

Succedit ripae, ripae felicis: amores

Tyrrhenum, de more, suos quae saepe canentem,

Mulcentemque lyra nemora alta, et moenia vatem

Audiit, arrisitque, assultavitque canenti.

Hinc sequitur delecta cohors, quae cesserat agris

950

Vltro Santonicis; et quae limosa Garumnae

Alluvie pridem rastris inverterat arva.

Instant Bellovaci post has: dehinc Lingones acres,

Iam tum animis mites naturalique furore

Iam corda exuti: tum, quos, per saxa fragosum

955

Praecipitans cursum, rapidis Liger excitat undis.

Hos super accedunt, seu clara per oppida vulgo,

Sive per obscuros assuetae ducere pagos

Esseda mille manus; omnes quas Sequana praeceps

Delegit, Latioque patri transmisit ovantes.

960

Tanta haec obtutu celsa de rupe Subasus

Agmina devexo spectarat: et ecce subortus

Alter ab Hesperio gentis globus emicat orbe.

Miratur legio omnis hians, stupet ipse Subasus

Externa de gente ducem, peditumque sequentum

965

Instructas, in morem, acies longo ordine; quas tu

Vltro ad Romanos transmittis, Iberia, campos;

Franciscique volens castris addicis egenis:

Iam melior, divumque piis iam nutibus acta;

Iam tristis, quod in arma ruis, quodque impia, ferro

970

Velatos olea, et niveae felicia quondam

Vltro oratores pacis tibi dona ferentes

Excipis, innocuosque obtruncas, nescia quantum

Molirere nefas, quanti rea criminis esses.

At vero quos tu crudelis vulnere saevo

975

Heroas vita spolias, Rex altus Olympi,

Casibus exemptos diris, interserit astris:"

Ergo ibat ductor; quem mox prima agminis ala

Passibus aequabat, rutilos turbare meatus

Quondam assueta Tagi et flavas subvolvere arenas:

980

Tam magis exardens, simili et virtute nitescens,

Quam minus effiulgens patrii iam fluminis auro,

Huic vero insignis flava Tritonide Bethys,

Continuo socias, praeclara e gente petitas,

Addiderat bonus ipse manus, corda inscia fraudum,

985

Et durata malis, assuetaque parcere mensis.

Nec minus ingentes foecundans maximus agros

Iunxerat et comites certatim, haud parcus, Iberus:

Et qui Pyrenen tenet altam, accesserat: et qui

Herculeam Calpem Tartessiaque arva frequentat.

990

Talis init, tantis cuneis stipatus ab orbe

Ductor Atlantaeo, tali ciet ordine pompas.

Interea occiduo sol aureus igne rubescit,

Fumiferasque urget devexae Tethyos undas.

Astrigerum toto sensim nox humida caelo

995

Attollit caput et terras obnubit inertes;

Componitque hominum curas, motusque ferarum.

Tum proceres cogunt fessas, curantque phalanges,

Quisque suam; seraeque iubent dare membra quieti.

Fit strepitus primum lenis: suus occupat artus

1000

Mox sopor extructos et iuncea tecta silescunt.