Francesco Mauri Franciscias 9
Other sections


Argumentum

Orandes, Turcorum ditissimus, audita Francisci fama, eum invitat et laetus excipit eique suae vitae seriem narrat. Donat illi montem Lavernae (quem Alavernae dicunt) ac in eo aedificia construi se curaturum pollicetur. Gratum se praebet Franciscus ob locum orationi aptissimum. Quem antequam occupet, peragrare cupit exteras regiones. Admonetur in somnis ut Assisium redeat. Inde visit Apuliam, Garganum montem adit Deum ac Dominum Michaelem oraturus. Crux vi caelitus apparet. Quacumque transit verbum Dei populis annuntiat. Ab Euphrosio Sipontino humaniter excipitur.

 

Surgit ab his magnus procerum consessus; ovansque

Paulatim exoritur rumor; vocesque faventis

Crebrescunt vulgi, et clarae praeconia laudis.

Sicut apes gens prisca novos excedere reges

5

Cum iubet antiqua e sede et nova quaerere regna,

Dant primum lenes sonitus, tractimque susurrant;

Donec tota favis castrisque effusa iuventus,

Seu propter rivos, seu sub frondentibus umbris

Pendula ludit ovans, camposque sonoribus implet.

10

Ergo omnes uno ore fremunt: stupor insuper omnes

Altus habet: simul Heroem dignantur honore

Omnes divino: pueri, iuvenumque catervae

Illum suspiciunt; illum admirantur, amantque

Primorum coetus patrum; observantque piarum,

15

Attonitisque inhiant animis tota agmina matrum.

Tum referunt ut prima dabat monita aurea pubi;

Obscenae ut fraudes utque exitiale venenum

Nosse voluptatis, simul et vitare docebat;

Vt virtutis opes, regnumque insigne canebat:

20

Cum tantum illa animis felicibus aurea donet

Hospitia, et caelo sedes paret una beatas.

Contra autem exceptos pellaci fraude voluptas

Praecipites volvat, stygiasque agat atra sub undas.

Inter primores fama notissimus urbe

25

Civis erat tota, simul et ditissimus agri

Tuscorum: omnis eum primis consuerat ab annis,

Iam tum surgentem puerum, gens Lyda vocare

Oranden. Tantum hic, fama gliscente per oras

Tyrrhenas, dudum clarum, ac venerabile nomen

30

Francisci audierat: multumque Heroa petitum,

Quaesitumque diu (o Superum bona numina, votis

O nullis pietas non exorabilis) olli

Tandem improvisum, insperatumque attulit ultro

Sacra dies, lux alma, favens et amabile numen.

35

Ergo adeo huic animus magno exardebat amore

Compellare virum, dextraeque innectere dextram.

Accessit tandem, et placido prior institit ore,

"O mihi laeta dies, o felix orbita lucis

Sidereae, atque animo nimium expectata volenti;

40

Quae vehit optatum lumen, specimenque beatae

Nunc insigne meis oculis dat cernere vitae!

At tu magne pater (quamquam primoribus istis

Multum hodie veneratus abis) ne despice nostros,

Quaeso Lares: me me veterem novus hospes amicum

45

Nosce hodie: Dis auspicibus quorum alma triumphis

Fulget inexhaustis, atque haec redit annua pleno

Orbe dies; reor haec direxti ad moenia gressus.»

Sic ait, accepitque manu, et procurvus inhaesit.

Procedunt unaque aequatis passibus ibant:

50

Iamque altos subeunt postes tectisque superbis

Succedunt: iussae extemplo stant ordine mensae.

Vtque suus dapibus finis datus, ilicet ambo

Excessere toro simul, et penetralibus altis

Excepti sedere: dehinc gratissimus hospes

55

Occupat Orandes prior, ac mox talibus infit:

"Audieram, pater et dudum sub pectore nomen

Servo tuum: audieram sese quam clara Subasi

Tollit oliviferi et quam forti gloria nixu

Caelum adit et nitidis summum caput inserit astris;

60

Quam crebris magnae resonent tua facta per omnes

Vocibus Ausoniae fines; quam praepete cursu

Fama tuum defert Romana per oppida nomen.

Nec me dura fides tanti rumoris habebat:

Credere suasit amor pius omnia: nec malus error

65

Credentem abduxit, nec murmure lusit inani,

Hinc votis te saepe meis, Francisce cupitum,

Vt tandem huc vectum aspicio; ut te nostra terentem

Limina nunc pater agnosco! Vt iuvat ora tueri

Exoptata diu! Sed enim tua maxima virtus

70

Quae, reor, huic hodie sese divinitus urbi

Ostendit; superat famam: et memorabile nomen

Extulit, insignique adeo claravit honore,

Dum monita ingenti tonitru caelestia pandis:

Et pubem angustis rebus consuescere suades,

75

Obnitique altas clarae virtutis ad arces.

Verum, agedum (quando haud animum communia tantum

Sollicitant, sed certa suum iam cura mearum

Tempus amat rerum) primum hoc, pater, accipe de me.

Cum primaeva mihi, nec dum bene firma iuventus

80

Vix malas tenero vestiret flore nitentes;

Non ego, quod senior studiis pater ipse parabat

Sollicitis inhiabam aurum: sed protinus acer

Et contemptor opum, et curae aversator inanis.

Ad cultus, ad templa deum, ritusque ferebar

85

Sponte sacros; totaque volens cum mente vovebam

Aris pubentes annos, seniumque futurum.

Hoc autem tacitus versabam corde sub imo

Mecum ipse, expectans si fors ulla afforet unquam

Caelo lapsa dies, qua plenis auspice votis,

90

Tandem aris, sacrisque focis me rite dicarem:

Vnde, opibus spretis, vanisque e pectore curis

Iam procul emotis, liquidis anima ignibus aurae

Aethereae flagrans, penitusque exempta caducis

Vsibus, in numerum divum sublata volaret,

95

Et soliis tandem caeli succederet altis.

Consilii rumor sed enim contingeret aures

Multa equidem patris, vigilans, tacitusque cavebam,

Exhorrens fremitus senis, indomitosque furores.

Interea (o nostris nequicquam aequabile fatum

100

Optatis o Parca obstans, o lugubre pensum)

Festus Hymen patris accitus iam voce, per urbem

Auditur totam, mihi vincla iugalia tendens.

Fando autem nostras vox tandem percutit aures:

Tum cordi incubuit, durisque sub ossibus haerens

105

Altius insedit dolor, et spes excidit omnis.

Tum perii, tum me nox circumfusa tenebris

Obduxit caecis, luctuque involvit amaro.

Quid facerem? Quae tum praeceps fuga, quaeve latentem

Tuta satis loca, terra aut quae satis ima dehiscens

110

Meme ore acciperet? Quae animo hic sententia tandem

Surgeret ambiguo? Patrias stetit alite planta

Linquere saepe domos; terraeque invisere fines

Desertae et saltus horrendaque lustra ferarum

Quaerere; longaevumque fuga deludere patrem;

115

Atque atro infectos luctu incestare Hymenaeos.

Non hoc fata dabant, reor; inde audacia rebus

Succubuit, fateor, tantis, animusque refrixit.

Ergo aderat, thalamos quae iam de more pararet,

Taediaque ingrati me ferre invisa cubilis

120

Cogeret, atra dies: resonant alta atria plausu:

Pendent ardentes lychni: funalibus umbrae

Cedunt nocturnae incensis: domus instrepit omnis

Laetitia. Vnus ego, haud animum mulcentibus ullis

Moerentem ludis, imo suspiria tantum

125

Anxia, et assiduos fundebam e pectore questus.

Sensit luctisonas voces, atque affuit ultro

Mox pater, et gemitus causas scitatur amari;

Nullaque non tristi spondet solatia cordi.

Dissimulans partim silui, partimque negavi.

130

Vera diu longis solers ambagibus abdens.

Vi contra ille instat multa: ac, de more paterno,

Nunc me blandus obit; placidis nunc aspera iungens,

Turbibus ira, acerque, minis incessit amaris.

Hic animi tandem retegens arcana profundi,

135

Heu! Cessi, heu! Perii heu! Victus fera iussa subivi

Tunc equidem infensi patris: atque exinde iugalis

Me torus invitum tenet, ac dolor angit amarus.

Nec tamen ullus adhuc (quamvis Lucina vocarit

Te quater ad partum coniux; quippe omnis ab ortu

140

Erepta est primo soboles) mihi servat avitas

Divitias heres, vacua aut iam ludit in aula

Progenies, seram consolatura senectam.

Quare, age, ne tantis opibus; fortuna benigno

Quas non parca sinu rediens vehit undique nobis;

145

Externa de gente olim satus incubet haeres;

Tu pater, obsta hodie, ambiguis tu consule rebus.

Sive inopum turbas alere, atque horrentibus artus

Nudatos tegere ipse iubes; sive alta per urbem

Ponere me mavis picto de marmore templa

150

Caelicolis, meritosque aris indicere honores,

Et festos sacrare dies de nomine Divum

Edicis; mox ipse volens mandata facessam:

Nec quondam ulla animum tangent dispendia rerum.

Praeterea, quo iam non opportunius ullum

155

Esse tibi, coeptisque tuis, reor, accipe munus.

Stat capita attollens praeruptis ardua saxis

Vndique mons, campis longe conspectus Etruscis;

Vtilis umbrosis tantum mihi saltibus, et, quae

Lanigerique greges nobis, armentaque late

160

Tondent; dumetis herbisque virentibus aptus.

Exerit unde pater primo Tyberinus in auras

Fonte caput superas; qui postquam cornua fronti

Aptarit gemina, et famularibus auxerit undas

Amnibus ascitis flavas, mox obvius Austro,

165

Iliadae petit aurato sacra moenia cursu.

Hunc fama est, veteres olim, de more profano,

Praedonum, furumque Deae sacrasse Lavernae;

Et primum horrenti luco tum nomen ab illa

Fecisse, indigenum vulgus quod rite minorum

170

Servat adhuc. Exin raptorum huc agmina suerunt

Magna coire simul nigroque in culmine montis,

Solis inaccessas radiis celebrare cavernas.

Ergo hic non laeti cantu, tenuique cicuta

Pastores mulcere greges, non carmine lites

175

Alternis miscere leves, non ponere ludos;

Sed spoliis tantum praedatrix turba cruentis

Et convectatis simul exsultare rapinis.

Caedibus hinc, taboque atro, sanieque tepebant

Speluncae horrentes, hominumque avulsa sub altis

180

Ilicibus semper pendebant ora, volucrum

Dirarum foedae rostris immanibus escae.

Advenisse diem iam nunc reor (o bona tandem

Saxum ingens tua nosce libens) quo nominis atri

Deponas ignominiam; veterumque malorum

185

Exutum probris, nemus, immanesque cavernas

Vsibus addicas sacris: nova gens, novus hospes

Adveniet; cultusque novos, novaque ingeret antris

Ille tuis spolia, et magno ditabit honore.

Ergo age (si te amor is, si fert ea corde voluntas)

190

Ille tibi, sociisque tuis iam cedat habendus.

Illic, longa animo dum propulsare iuvabit

Taedia, et ambigui penitus commercia vulgi

Linquere, certa quies: illic laeta otia fessum

Excipient. At si (forte hoc impensius optas)

195

Ardet sidereas animus conscendere sedes,

Scrutarique iuvat nitidas stellantis Olympi

Mente domos; scire unde animas hominumque, ferarumque

Arcessat genus; unde satis levis imber; et astris

Vnde viae, unde ortus, defectus unde; quis ignes,

200

Luminaque inter se pugnantia temperet illis;

Vt montem, ut densum nemus, ut saxa ardua votis

Aequa tuis reor! Vt specus, atque immanis hiatus

Te capient silicis, praeruptaque culmina rupis!

Praeterea in medio montis, viridissima tractu

205

Convallis iacet exiguo: cui tramite recto,

Hinc atque hinc modici defendunt flamina colles;

Ilicibus densis, proceraque abiete utrisque

Exhorret dorsum; lucusque hinc inde silentem

Obnubit vallem obtentu, ac superimminet atro.

210

Dira loci facies, et relligionis honorem

Terrificae multum iam tum ostentare videtur:

Vmbrarumque horrorem, et nigra silentia luci

Iampridem indigenae sese expavisse trementes

Haud temere agrestes perhibent: audisse canores

215

Quippe inter densas frondosi culminis umbras,

Credunt caelicolum, atque alas vidisse micantes.

O quis te Superum non iam mox sistat amoena

Valle? Quis optandam vasta sub rupe quietem

Invideat? neve aethereas attingere possis

220

Obstet delicias? Eia, extemplo cape tantae

Sedis opes: age, montis ama solatia sacri:

Vnde animum attollas; magni penetralia caeli

Vnde ineas; ubi mille Pater spirantibus aurae

Ignibus omnipotens Volucrum fovet agmina sanctae.

225

Queis etiam sese, manifesta in luce refulgens,

Totum indefessis spectandum visibus offert,

Immiscetque volens: sensusque infusa per omnes

Lux agitat turbam, et totos alit ignea coetus.

At tibi, ne tantum ramis frondentibus arbor

230

Rorantes stellas, et solis temperet aestus,

Defendatque hyemes, et frigora dura, nivesque,

Mox equidem ultro adero; nec te usquam in rebus egenis

Dimittam, fessumve tui me cura relinquet.

Bina autem primum excelsa sub rupe locabo

235

Tecta, humilesque casas: at si dehinc aucta tuorum

Gens comitum exsurgat, pluresque ex ordine poscat;

Esto, ipsi iam tum numerumque, modumgue domorum

Praecipiant tantum: me cura, laborque fatigent, »

His bonus Orandes animum pulsaverat orsis

240

Hospitis: ille pio sic rettulit ore vicissim.

"Rem magnam votique hominum nullius egentem,

Nulli non adeo frugi bone consulis hospes.

Mortales ultro cuncti se velle fatentur

Nosse iter, et summas virtutis scandere sedes;

245

Praemiaque alta petunt, animisque ardentibus omnes

Illius exoptant. Quid vero (heu, perdita rerum

Conditio nostrarum!) animos vota irrita ludunt

Saepe avidos? quid praeda boni tam rara petiti

Contingit nobis? quae sors, quis debita fato

250

Munera, promissumque decus, pactoque deorum

Mortali addictum genti, rapit invidus hostis?

Et tamen e summa divum Pater optimus arce

Intonat assidue, densisque micantia flammis

Lumina praemonstrans, acclive ingentis Olympi

255

Sternit iter, panditque aditus; vultuque sereno

Mortales caelo invitat, sedesque beatas,

Hospitia infidae quondam male credita genti,

Obiicit. Ignavum nos contra, et futile vulgus,

Fortunaeque palam ludibria vana iocantis.

260

Abnuimus divum certissima munera: fixas

Dedignamur opes: animisque haerere caducis

(Heu facinus!) iuvat usque bonis: iuvat utile passim

Linquere: damnosis iuvat ultro incumbere lucris.

Hunc, o magne hospes (sermonis gratia tanti

265

Ne tibi nulla) ad te simul, et tua dicta revertor.

Si tua vota pater primis discerpsit ab annis,

Inviditque tibi laetam, eripuitque quietem;

Si non sorte olim divis sacrata supremis,

Servitioque aris, templisque addicta iuventus;

270

Si te praepediunt sociati vincla cubilis:

Ne modo, ne, quaeso, desponde ingentia caeli

Atria: neu superum iam tu commercia rere

Perdita: amicitias antiquo foedere iunctas

Cognata cum stirpe deum ne desere, neve

275

Ceu desperatas, confractasque, omine defle

Infausto. Patet usque poli, patet omnibus ingens

Ianua siderei. Quem non laetissima divum

Concilia expectant? cui non solia aurea circum

Sceptriferi Patris, volucres, de more, ministri

280

Expediunt sedes, et constatura per aevum,

Ordine cuique sua, auratis tentoria velis,

Affigunt late, magnumque per aethera pandunt?

Nempe haud gens usquam, nulloque sub axe reposta

(Siderei modo dicta sacro de nomine Regis,

285

Iustitiaeque tenax, cultrix pia servet honores

Caelicolum) iacet ulla hominum, cui limen Olympi

Non pateat. Multos, quos ad divortia raptans

Tisiphone immani iam pridem eluserat astu,

Vipereique adeo foedarat labe veneni;

290

Respexit tandem Genitor bonus aethere ab alto,

Immundamque animis pollutis, ignibus aurae

Divinae, exussit pestem, ac scelus eluit omne,

Aethereos sensus pura sub luce relinquens:

"Hos ne aedes habitare poli, sedesque piorum

295

Incolere addubitas? hos tu non rere beatos?

Non ita: sed quamquam ad templum custodia sorti

Non illis cecidit, nec sacra evinxit honestas

Vitta comas; haud exsortes fas credere regni

Siderei. Neque enim impurus coelestia livor

300

Corda habet: haud ulli superum Rex invidet astra:

Imo animis o quae divinis, coetibus o quae

Laetitia Alituum quam densa per agmina crebri

Inserpunt plausus, quam festis maximus aether

Exsultat thiasis! simili ut bona sidera gaudent

305

Dum pater indigetes magno transcribit Olympo,

Aligerumque acies heroum coetibus auget,

Quare age, nunc, hospes, spem certam agnosce salutis

Coelestes agnosce aditus, divosque faventes.

Aude animis: desponsa piis, age, praemia factis

310

Iam ne dissimula: ne, quaeso, avertere: passim

Cerne, ea sidera divum ut Sator altus ab arce

Praemonstret tendatque manu, ac bonus offerat ultro.

Interea conceptum animo ne discute votum;

Ne tu, magne hospes, sanctum, atque optabile verte

315

Consilium: vocat insignis te gloria facti

Clamore ingenti: vocat indiga turba: reclude

Nunc nunc thesauros: age (mandat non hominum haec vox;

Rex magnus, Rex nempe deum, bonus aetheris Auctor

Praecipit) horrentes inopum tege vestibus artus;

320

Ieiunosque fove; positisque per atria mensis,

Ne pigeat crebro conventum accersere egenum.

Praeterea (quo iam non ardor honestior ullus

Te, reor, hospes, agit) magnis non parcus honores

Caelicolis defer meritos: delubra per urbem

325

Pone frequens, arasque sacra, ac simul instrue magnis

Muneribus, festosque dies de nomine divum

Institue. O quae fama tuum, quae gloria nomen

Attollet caelo! quam te tua vivida virtus

Civibus insignem quondam dabit! o tibi quantis

330

Laudibus assultans, generosa per oppida circum,

Perque agros passim, tua facta Hetruria dicet !

Ardua caelicolis effulgere rite dicata

Adspicient populi cum templa; auctorque per urbem

Tantorum Orandes operum, positorque feretur.

335

Quamquam autem o moneo, ne tu popularibus auris,

Ne vulgi mulcere animum clamore profani:

Votorum tibi enim summi Regnator Olympi

Spectator sat erit tantum assertorque tuorum.

Iam vero haec multis. Ecquid mihi tertia dona

340

Excessere animo? praerupti ne horrida montis

Saxa, Lavernicolis male quondam insessa profanis,

Et nemus umbriferum, et caeca antra indicta relinquam?

Cum tu olim ista meis sociis, gentique futurae

(Postuma si qua mihi ventura sub aetheris auras)

345

Cedere cuncta velis, nostrosque exire sub usus

Constituas. At me donis sine numine divum

Haud reor his oneras. Quid dehinc si comoda votis

Antra nemus, scopulos, lucos, deserta, latebras,

Alta dabunt montis iuga nostris? O mihi rere

350

Quicquam optabilius contingere posse? quid aeque

Demulcere animum queat ac tua munera nostrum?

Ne sic alta quidem Parnassi culmina (nec si

Nulla redarguerent priscos mendacia vates)

Sollicitent; non sic pomaria flava sororum

355

Hesperidum moveant; non sic genialia Tempe

Me capiant, ut saxa iuvant, atque antra Lavernae.

Quis vero tibi, magne hospes, quis praemia factis

Aequa tuis referat? Primum dignissima, recti

Di semper memores: tua dehinc te maxima habebit

360

Semper honoratum virtus, nec laudis egentem

Vnquam destituet; sed enim tua dona loquetur

Longa dies: canet Hetruscas ea fama per urbes

Ardua et externas vehet indefessa per oras,

Sed iam ego quid tantis onerans te demoror ultra?

365

Non vox, non praeco, non deerit gratia factis.

Crede (viam inveniet rerum certissimus ordo)

Crede: exsurget enim fandi non fictor inanis,

Non levis, at numeris gravibus narrator, opimas

Qui laudes dicat, qui facta ingentia cantu

370

Attollat caelo. Tantum hic ego pectore toto,

Ingentis quem das monumentum, et pignus amoris,

Accipio montem, et nostros complector in usus;

Natorumque, ac dehinc si qui mea fata sequentur

Natorum nati, quibus horrida suadeat ardens

375

Incolere antra animus, lucosque habitare Lavernae.

Me vero (sese primo cum crastina Eoo

Attollens Aurora, polo dimoverit umbram,

Et roseam terris lucem, rebusque colorem

Reddiderit) mox hinc digressum, longa necesse est

380

Accipiat via, tanti haudquicquam muneris olim

Immemorem. Sed quas coelestia fata per oras

Ire velint, lustranda meis quae gressibus arva;

Me ne Italas tantum gentes invisere, seu iam

Di magis externos fines, et noscere mores,

385

Ignotoque acres sub sole haurire labores

Compellant; adeo incertum est: mihi sed vaga solum

Servitia, instabilisque obtendunt munia vitae.

Hinc reditus ne certa quidem mihi tempora: nec te

Exigere id fas rere, hospes gratissime; quamquam

390

Multa licent de me tibi, quamquam exposcere multa.

Et tamen haud frustra (nostram sic numina firment

Sancta fidem) spondere ausim, meme hospita rursum

Tecta haec visurum: tunc et scruposa Lavernae

Nubiferae antra mihi lustrandi tempus: ovantem

395

Tunc me laeta sinu frondoso culmina montis

Accipient, primum nemora inter densa colonum.

Tu vero interea ne rebus defice egenis;

Sed strue rupe casas, aut frondea tecta sub alta, "

Talibus Hetruscum consolabatur amicum

400

Franciscus. Sol interea solvebat Ibero

Littore defessos biiuges, pronusque lavabat

Hesperio sub fonte comas, vultumque rubentem.

Dant mensae Cereris nox intempesta quietis

Munera; compositosque sopor suus occupat artus.

405

Postera lux primo Franciscum excusserat ortu.

Impiger e stratis mox sese corripit ille,

Sopitumque manu fidum, de more, Lyaenon

Sollicitans:" Age, digressos –ait- haud breve nos hinc

Poscit iter: labor eximius compellit ad oras

410

Externas: tu rumpe moras: nos afflat anhelis

Phoebus equis rutila perfundens lampade terras. »

Sic memorans, fidi praeclaras hospitis aedes

Ipsum et moerentem, festinatosque regressus

Orantem, et dextra acceptum sese usque tenentem

415

Linquebat multamque dabat laeto ore salutem.

Ceu pater, Eoas longinqua per aequora ponti

Quaesiturus opes, extremo in littore natis

Nunc instat monitis, nunc oscula, nunc rapit arctos

Amplexus: ciet interea de puppe morantem

420

Navita, iamque sinus pandit, solvitque rudentes.

Ergo adeo egressi simul altis moenibus, ambo

Festinant heroes iter, cursuque citato,

Transiliuntque cavas valles, montesque supinos

Obnixi exsuperant. Coepto non ulla labori

425

Interfusa quies: fulgentem praevia virtus

It simul obtendens vultum, sternitque malignas

Emollitque vias: olli pernicibus ingens

Corripiunt plantis spatium; Rubicone relicto,

Exigui donec libantes flumina Rheni,

430

Praegelidis curent defessi corpora lymphis;

Et tu Cecropiae sacrata, Bononia, divae,

Heroas pacis coelestia dona ferentes

Agnoscas, ultroque pios laeto ore receptes.

Sol iubar oceano demerserat; atraque fuscis

435

Nox terras complexa alis lucemque, coloremque

Abstulerat rebus; somnusque oppresserat altus

Gressigerum, volucrumque genus, pictosque colubros;

Fluminaque, et sylvae, colles, ager, arva quierant:

Tantum indefesso currebant sidera lapsu,

440

At pater in morem, Franciscus, tecta domorum

Suffugiens, mollisque tori, dulcisque quietis

Dona exhorrescens, herboso in littore Rheni,

Sollicitis imo versabat pectore curis

Longum iter; et magni simul, externique laboris

445

Eventum orabat facilem: cum victa sopore

Duro membra solo stravit, tandemque petivit

Non importunos defesso corpore somnos.

Ecce autem sensus vix prima oblivia passi;

Cum Regina deum (qualis Natoque, Patrique

450

Sese ultro spectanda infert) adstare iacenti‚

Et mulcere animi curas sic visa loquendo.

"Quid tu longinquos ardes lustrare recessus?

Quidve acres tentare paras, vetitosque labores?

Non datur hoc: Natus non his meus annuit orsis.

455

Non Rhodanus, non mitis Arar, non te excitus undis

Fluctisonis Liger expectat; non magnus Iberus,

Non Tagus auricomis vocat invidiosus arenis.

Gens externa tui sortitus inscia: sed quae

Iam tibi Romano surgens e sanguine passim

460

Ostentat sese pubes, inopumque sub armis

Effulget (scis ipse) olim tua rite capessens

Iussa, neque alpinas cautes aditusque nivosos

Horrescens, sponte hoc tacito sub fasce laborat.

Et nunc aequoreae partim limosa Garumnae

465

Partim Atlantei flaventia littora Baetis

Pervadens, clarae festina propaginis urget

Incrementa tuis castris, sociatque Latinis

Barbaricas acies; longo haud post tempore ductor

Vna omnes quas ipse meo sub numine coges

470

Concilium in magnum; tantis formosa Subasis

Hospitium dabit ora, ea serviet una catervis.

Tum prolem ipse tuam adspicies procerumque, ducumque

Et numerum optatum, et praeclara insignia disces.

At modo surge, moras rumpe, arva, revise Subasi."

475

Sopitum sic Diva monet monitumque relinquit,

Excutitur gelidoque solo se corripit heros,

Attonitus visis; supplexque ad sidera palmis

Sublatis, tali fugientem voce precatur.

"Diva potens caeli, Genitrix pulcherrima Regis

480

Siderei, thalamique expers, sanctique pudoris

Haud unquam immunis; quae te modo tanta fatigat

Cura mei? duros ne hodie mihi, Diva, labores

Solatura venis? O, me quocumque vocaris,

Sponte sequar: tu parentem meme accipe iussis.

485

Diva, tuis, arceque malis, et numine dextro

Adsis, eventuque pio tua dicta secundes"

Talibus orabat: Divam sic ore ciebat.

Tum vero accersit fidum, ad seseque Lyaenon

Accipit; et monitusque Deae, et visa ordine narrat.

490

Moxque iter incoeptum Iinquunt retroque citatum

Ad flavum vertunt cursum, celerantque Subasum.

Interea Latiae pacata per oppida gentes,

Securae martis fremitus secura malorum

Otia, felicisque agitant bona tempora vitae.

495

Namque ut ab aethereo divum Pater altus Olympo

Despiciens terras,iam tum placabilis, imas,

Et cladem pestis tandem miseratus acerbam,

Finibus Eumenidas superis decedere iussit;

(Haud mora) continuo populi meliora sequentes

500

Consilia in priscos revocant liventia mores

Pectora; rursus amant monitus, legesque severas.

Ex illo Superis meriti instaurantur honores:

Intermissa diu passim sua liba repostae

Accipiunt arae: atque ignes pia dona cremantes,

505

Aethera fumifico nidore et templa vaporant.

Franciscus vero (neque enim usquam pectore virtus

Ardens absistit; non usquam inserpere quicquam

Herois dat segne animo) non dura laborum,

Non trepidus perterrificos horrescere casus.

510

Quin mentem assueto, sanctoque accensus amore,

Et vitae incoeptae curis ardentibus actus,

Attollit confestim animum viresque sub imo

Corde ciet, stimulatque, hortatuque arrigit acri.

Tunc stat iapygios (sacri fortissimus Ales

515

Gargani custos id pridem suaserat, et iam

Ardore ingenti saepe illum acciverat ante;

Saepe et nescio quis cupientem abduxerat error)

Perlustrare agros: populosque per oppida magnos

Perque arva incultos, durosque invisere agrestes

520

Nuntiaque aethereae pacis mandata frequenti

Eloquio vulgare acrique incessere sontes

Verborum increpitu, et vitae monstrare nocentis

Vltrices poenas, durumque aperire quietas

Virtutum ad sedes, et clara palatia callem.

525

Pandit mox comiti fido praestabile mentis

Consilium: ille audit, votisque una incitus isdem,

Vltro abitum celerare morasque abrumpere suadet.

Ac veluti hibernis torrens super imbribus auctus,

Iam cultum irrumpens agrum; si forte colonus

530

Saxa, trabes, glebasque putres, ramosque virentes

Praecipiti opponat, raucum sonat obiice fractus;

Nec mora parte alia, stridenti spumeus unda

Aggere subsultat rupto et late obruit arva.

Sic pater aethereae Franciscus numine vocis

535

Permonitus, sublapsa retro vestigia torquet

Et coeptum abrumpens iter, ignotoque sub axe

Linquens ignotas urbes, populosque repostos,

Fatales sectatur agros; seseque, laboresque

Ipse suos ultro concessis devovet oris.

540

Ergo heros flavi iam tum alta e sede Subasi

Digressus, fido vestigia fida Lyaeno

Vna aequante ibat: qui cum multa ore serebat,

Multa animo servanda dabat mandata sub imo:

Multa itidem alterno miscent sermone, levantes

545

Taedia longa viae scruposae, acrisque laboris.

Iam Marrucinos campos, fontisque Velini

Rosea praetereunt arva, ac saxa aspera linquunt.

Prisca Sabinorum stabula, horrentesque recessus.

Nec longum, excepti hospitio Samnitidis orae,

550

Demulcent cursum, et paulisper corpora curant.

At ne tanta quidem frustra, aut impune viarum

Emensi spatia; haudquicquam labor irritus auram

In tenuem prorsum effusus: quippe inclitus heros,

Eloquio exardens, passim mandata salutis

555

Sparserat; et virtutis opes vitaeque nocentis

Turpem ignominiam, et poenas monstraverat acres.

Scilicet audierant illum alta per oppida gentes

Praeclarae: audierat pagana per arva iuventus

Agrestum turbaeque nurum, matrumque choreae:

560

Et tunc perspicuus, vitreisque subalbidus undis

Fucinus, illum ipsum circum piscosa morari

Littora, multum illum divina oracula vulgo

Spargentem eloquiis audire, animisque vereri.

Iam post ter denas succedens nona, quadrigis

565

Purpureis subvecta, polos aurora patentes

Lustrarat iubare auricomo; atque ex ordine coeptum

Carpebant heroes iter: simul improviso

Gargani tandem cum summa cacumina magni

Apparent longe. Garganum voce Lyaenus

570

Mox prior ingeminat: supplex, ad sidera palmis

Sublatis unaque hilaris Franciscus ovanti

Assultans comiti laeto sic ore sequutus:

"Salve ingens salve aethereum, gratissima sedes

Alituum vertex; salve o mihi saepe cupitus:"

575

Nec plura his. Cursum accelerant: amor acrius urget,

Quo sese montis iam iam vicinius offert

Ardua siderei moles, crescitque videndo.

At vero intento tandem ut conamine, ad imas

Radices ventum, et sedis tetigere sacratae

580

Limina prima gradu; rorantia sidera noctis,

Et fractae vires lentam suasere quietem.

Parent heroes suasi; sternuntque virenti

Membra solo defessa: altae frondentia quercus

Brachia defendunt rores, et sidera lassis.

585

Volvitur interea circum polus, et rapit ignes

Astrorum ardentes: partim hinc sese aequore condunt;

Luce adversa illinc partim nova lumina surgunt.

Et iam praecipiti nigrantes humida currus

Nox temone urget: heroas mitior angit

590

Cum sopor, et tenui sensus obnubit amictu.

Ecce autem astrigeri levis alto e vertice Olympi

Delapsus Volucer Francisci ante ora iacentis

Adstitit. Horrifica praefulgurat aegide pectus

Olli divinum: performidabilis hasta

595

It dextra: aurata sopitum cuspide patrem

Tunc una excutiens, his ultro affarier infit:

"O longum optato, Reginae numine fausto

Sidereae, et fido meme ductore potite

Tandem rite solo; certam hic ne rere quietem

600

Inventam, aut penitus te iam exhausisse labores.

Namque hinc digressum latis te maxima campis

Haec regio exposcit: te rura, urbesque morantur:

Te iuvenum coetus cupiunt, patrumque senatus,

Quin et pastorum vulgus rude, sive per altos

605

Secessus nemorum, seu prata per herbida, magnos

Collectum in coetus, et te circum undique fusum,

Audiat effantem coelestia dicta, necesse est,

Nec tu adeo quondam latrantia saxa biformis

Horrescas Scillae, non aestibus ora Carybdis

610

Fervida, pervadas Siculam quin protinus oram:

Et populis sanctos monitus, divinaque iussa

Insinuans, iter ostendas virtutis ad aedes.

Et nunc surge, agedum: rosea te luce suborta,

En Aurora afflat, matutinisque volucrum

615

Cantibus assultant campi, ramique virentes.

Surge, iter acclivum supera: obnixusque per altum

Montem, age, carpe viam; horrifici sacra limina donec

Contingens antri nostras conspexeris aras.

Illic supplicibus votis, manibusque supinis

620

Cum precibus castis, divum intemerata Parenti

Corda feres: liba haec bonus ille, hos poscit honores. »

His volucer dictis, levibus se miscuit auris.

Somnum heros, noctemque oculis una effugat atrum:

Emicat inde solo, constansque ita voce precatur:

625

"Magne Ales, magni decus aetheris, inclyte ductor

Caelicolum, quo raptus abis? an non tibi sedes

Hic prisca, an non lecta animo domus una volenti?

At tu, (seu nunc astra poli, seu culmen amati

Montis habes; seu te Stygis invida monstra per aequor,

630

Perque altas nubes mox debellanda reposcunt)

Adsis o bonus, et fausto me me accipe laetus

Numine: dira mihi custos mala longius arce,

Et casus defende atros: tandemque labores

Tu felix, mitisque fove, placidusque secunda:"

635

Talibus orantem iam tum vigil aure Lyaenos

Hauserat arrecta. Cui mox pater: "En bona iussis

Numina (quid tu haeres?) rursum coelestibus urgent:

Tolle moras: lux alma vocat: via praemonet acris:"

Sic memorans, velox iter arripit: impiger una

640

Insequitur comes, et gradibus se concitat aequis.

Non tam sollicito reditu, plausuque canoro;

Cum matutinis arguta volatibus errans

Ieiunis primas iam tum captaverit escas

Foetibus; ad nidos progne defertur amatos:

645

Pectore quam gemini valido, nisuque potenti

Heroes superant montis latera ardua sacri.

Et iam siderei prospectu limina templi,

Vestibulumque patens, gradibusque eductus ab imo

Ter trinis, ingens suggestus liminis alti

650

Apparent primo. Accelerant vestigia laeti:

(Nec mora) continuo succedunt postibus aureis,

Fumosique antri et divino horrore tremendi

Arcanum penetrale ineunt: adytisque profundis

Accurvi, affusique arae venerantur opacum

655

Saxum horrendum, ingens, fortunatumque Volucris

Aetherei affatu atque oraclo insigne vetusto.

Tum Franciscus ovans, divinaeque ignibus aurae

Deflagrans liquidis, magnum flammantis Olympi

His Regem implorat dictis: "O qui tua nutu

660

Sidera perpetuo torques, et pondere figis

Tellurem, ingenti; qui lata tumescere fluctu

Das freta moxque eadem fremitus compescere cogis:

Accipe nos, quaeque ultro hodie damus, accipe corda

Puris iuncta animis: ades, o Pater optime, fausto

665

Numine ades felix et nostris annue votis.

Da (tuus urget enim Volucer; seriemque laborum,

Sopito mihi nocte canens denuntiat acrem)

Nosse viam optatam; qua tandem, limite certo,

Semita defessos magno nos sistat Olympo.

670

Tuque adeo interea nos cedere casibus ullis,

O Genitor, prohibe: contra sed fortibus ausis

Ire doce adversisque caput, gravibusque periclis

Obiectare iube, et dare prodiga pectora vitae.

En laeti accipimus, da nunc sanctissime, iussa:

675

Da: sequimur quocumque trahis, paremus et ultro:

Iuveris auxilio tantum, et felicibus astris:"

His postquam oravit Patrem, sic ore Volucrem

Compellat coelestem iterum, votisque precatur.

"Tu dehinc, o Superum interpres fidissime, ne iam,

680

Ne patere haec discerpta Notis volitare per auras

Dicta leves: sed mox, precor, insinuanda Parentis

Auribus aetherei, summo levis infer Olympo.

Sic antrum hoc, pario nunc marmore dives et auro

Barbarico effulgens, semper tibi laudis honores

685

Divinae resonet; semperque horrentia luces

Saxa colant haec rite tuo de nomine sacras."

Conticuit tandem, pressoque immobilis ore

Haerebat, miranda tuens: simul ecce coruscans

Gemmisque, auroque, ac mediis interlita guttis

690

Sanguineis, labi caelo crux visa per auras,

Thuricremasque ambire aras ter concita circum.

Dumque heros animo stupet, obtutuque rigescit,

Vocem insperatam mox insuper auribus hausit:

"Ne visa, o flavi proles generosa Subasi,

695

Haec horresce: tuam sortem hinc, age, percipe: signo

Fata sub hoc te dura manent. Tu fortibus ausis

Tolle modo: insignem te quondam hoc ire necesse est:"

Vox siluit: crux alta polo se sustulit una.

Iamque antrum attonitus, mentemque exterritus heros,

700

Praecipue vero confusus imagine vocis

Obscurae, egrediens ibat; caecosque sub imo

Multa animo oracli eventus secum ipse putabat,

Nec vero ulli usquam, non ipsi visa Lyaeno

(Arcanum ire palam, in morem, cui sueverat omne)

705

Miranda effatur: sed tantum his institit olli.

"Vidimus (o laetam, et felici sidere lucem,

Auspicibusque deis exortam) vidimus antrum;

Antrum ingens fama, atque ingenti nomine clarum.

Et nunc ignicrepis divinae afflatibus aurae,

710

Et Volucrum plausu coelestum ingentius illud

Assiduo, quis non credat? quis numina saxis

His addicta neget? Felix o terque quaterque,

Alituum ductor cui prisca oracula pandens,

Dixit: "ego huic meme, caecis mortalibus, antro

715

Custodem addixi, servatoremque potentem.

Nunc ergo unde animis haec tanta ignavia nostris

Inserpit? quo gens hominum male sana veterno

Torpet, hebetque adeo, meliora ut saepe relinquat

Consilia, et superum dona avertatur, et aedes

720

Spernat sidereas? Ah, tandem agnoscite certas

Spes, o mortales caeloque attollite mentes;

Ducitis unde genus, delapsa unde ignea vestris

Lumina pectoribus fulgent: huc, huc modo, gentes,

Huc aegrae properate omnes: hic numina vestro

725

Et generi cognata, animisque addicta tuendis

(Dum fas, dumque sinit tempus, praesentia dum se

Ipsa ultro obiciunt, dumque exoranda patescunt

Corda) agite o, votis, donisque accersite opimis.

His pater exardens animo conclamat, et "O tu

730

Nunc, age, fide comes; nos hinc –ait- avocat- ingens

Iam tum opus, et duri superat quod deinde laboris,

Poscit, iterque abitum monet acre, urgetque morantes

Perge modo: nec tu certusve ancepsve doceri

Quaere adeo, qui te callis, quo limite ducat;

735

Quodque solum, pagi ne humiles, urbesne potentes

Hospitio accipiant: mitte hanc e pectore curam,

Astra viam ostendent certam: tecta hospita flagrans,

Coelesti delapsa sinu, mox aura parabit. »

Sic monitis instat pater: ille una incitus acri

740

Mox prior ire gradu: linquunt sacra culmina, et antrum

Sidereum aversi geminata voce salutant.

Festinant ergo: passimque ingentia latis

Arva agris lustrant oculis: si qua oppida claris

Gentibus insessa, aut pagos de more iacentes,

745

Flumina seu propter, seu vasta per aequora campi

Prospiciant; aut iam collectos ordine detur

Saltibus in magnis pastorum offendere coetus.

Interea rubet et devexo Phoebus Atlantis

Caeliferi temone iugis superimminet altis.

750

Et iam improviso tectorum culmina Sypus

Celsa aperit: coram apparent ignota repente

Moenia, Prospectu subito, pater intonat ore

Mox laetum, exsultansque animo gestivit, et: "O quam

Certa (inquit) nostris adspirant numina votis.

755

Quippe haud, ignarosque viae, ignarosque locorum,

Nos hodie huc vacuo fortuna volubilis egit

Appulsu aut regio desueta errore fefellit.

Vis maior vis nimirum stellantis Olympi

E sede, ingenti cum numine lapsa subegit.

760

Haec dabat ore, unaque gradum, comitemque citabat,

Iamque propinquabant portae; maiorque videri,

Vrbs sensim, et celsae paulatim assurgere turres.

Vir fuit hic (primum nomen fecere parentes

Euphrosio) praestans animi, pietatis, et aequi

765

Servator, iustique tenax, et clarus avitis

Stemmatibus, lateque agris opulentus et auro.

Ergo hic, nescio quo (namque haud ea ferre voluptas

Suerat eum) tum multa animum raptatus amore

Liberiore gradu, porta se eduxerat alta:

770

Desueta cui mox in veste Subasius heros,

Atque insperato gressu simul obvius ibat.

Admirans primo adspectu vir constitit; atque haec

Secum una " O nunc si de gente Subaside forte

Hi veniant gentis sed quam magis inclytus ipse

775

Dux Franciscus (eum vulgo sic nomine dicunt)

Afforet optarim! quam mallem hic nuntia pacis

Verba salutiferae illum ipsum spectare canentem.

Ille haec secum animo versat: simul ecce propinquat

Franciscus: iam iamque adstat iam verba salutis

780

Edit amicitiaeque haud aspernabile signum.

Cui civis bonus arridens: "Qui vos genus, inquit?

Vnde domo? quo sacra duce haec insignia fertis?

Signa vides quae fors nunc primum (subdidit heros)

Iampridem sub flavicomo gens orta Subaso

785

Tollimus alta Deo; et vitae discrimina egenae

Tentantes casus fortunae evolvimus acres.

Est quoque turba ingens comitum, atque experta laborum,

Iuncta adeo, et lateri nostro subnixa, meoque

(Dic age tu pudor, hoc) primum de nomine sur gens.

790

Nec vero ignotam iampridem finibus istis

Hanc reor: » Obstupuit civis perculsus amati

Nominis auditu; nec plura inferre loquentem

Desinit: extemplo sed enim procurvus inhaeret;

Et dextra acceptum, et geminis hinc inde revinctum,

795

Implexumque ulnis, sic magno affatur amore.

"Chare pater, quod numen agit? quis te deus, olim

Optatumque mihi, et toties simul ore vocatum

Dirigit huc, atque has sedes invisere suadet?

Di faciles, hodie quid vos felicius orem?

800

Aut quid amabilius poscam? Nec numine duro,

Nec parco meme adspicitis: non irrita Coris

Vota dedi: non aversas pulsavimus aures.

Sed iam ad te redeo, pater: eia, age, limina ne tu

Nostra fuge, externis de more patescere sueta

805

Hospitibus: tu laetus ini, quando illa morantur

Laeta ineuntem, ultroque tibi arrisura recepto:"

Talibus haerentem dictis bonus incitat hospes:

Tum simul ingressi, subeunt urbemque, domumque.

Defessis mox optatam fecere quietem,

810

In morem, positae sedes; dapibusque paratis,

Instructi micuere tori: tunc ordine primi,

Vna heros, sociusque alto accubuere sedili.

Vt primum dapibus finis datus, occupat hospes

His prior heroas dictis: "Nox humida caelum

815

Fuscis multa alis complectitur: astra quadrigis

Surrepunt tacitis, et scintillantia suadent

Corporibus requiem fessis, oculisque soporem.

Ergo et colloquiis iam tum mihi saepe cupitis

Parcamus noctique ultro cedamus opacae;

820

Quo pariter mentes somno curemus, et artus:"

Parent hortanti heroes; penitusque recepti

Sub sede arcana, se composuere cubili.

Interea humentes pressis addensat Iberis

Nox umbras: contra Eoas Tithonia coniux

825

Illustrat croceis surgens fulgoribus oras.

Iamque ortus, de more, tuos lux annua signans,

O magni Regina poli, lux aurea, lux quae

Divino terras, et caelum lumine complet,

Expectata oritur: cum sese corripit altis

830

Franciscus pater e stratis; Geniumque vocatum,

In morem, ipse suum, breviter sic voce precatur:

"Accipe me, infandisque malis, saevisque periclis

Arce hodie, Vigil alme: ades, et me tramite recto

Tendere iter certum, et dextro da fine potiri:"

835

Haec tantum ille: altis foribus gratissimus hospes

Iam iam aderat, iungitque manum, et de more salutans,

Infit: "Ego haud volucrem tantummodo nominis auram

Audieram, Francisce, tui: sed clara per aures

Facta meas ierant; factorumque incitus omnis

840

Rumor iapygiae sonitu nunc verberat oras.

Quin et oliviferi quae gloria, quique Subasi

Iam tum honor exsurgat, summisque interserat astris

Iam caput, Ausoniam fama indefessa per omnem

Concinit audituque urbes simul implet, et agros.

845

Nec minus et gentes, quas indiga ad arma coactas

Dux monitis formas bonus, et virtutibus amplis

Imbuis, attollitque, et claris laudibus effert.

Cuncta haec nimirum de te, pater optime, dudum

Audieram: sed enim ex illo, mihi corde sub imo

850

Interdum fandi tecum una amor arsit iniquus.

Et nunc quid superest? Video, potiorque cupito

Te pater. Vnum adeo hoc par est, luxque annua poscit;

Reginae meritos divum, da gratus honores:

Da (differre nefas tantae praeconia lucis)

855

Da monitus hodie populo, divinaque nostro

Eloquio mandata cane, et plebem instrue dictis:"

Sic hospes: laeto haec Franciscus reddidit ore:

"Opportuna adeo, nec iam spernenda profecto

Exigis, alme hospes: rerum nec me labor ipse

860

(Quandoquidem haud clara sine luce, sine omine fausto,

Aut sine mente deum hac nos sistimur urbe) gravabit.

Te vero, qui nos (gratum ac memorabile factum!)

Ignotos, inopes, sed nil pietatis egentes,

Sponte domo socians, das victibus ire refectos.

865

Non foenus nullum, non gratia nulla sequetur:

Officii non te magni, non muneris ampli

Poeniteat: dignas grates persolvere nostrae

Non opis est, fateor, sed divum. Age protinus, hospes

Magnanime, aude olim his sperare ingentia factis

870

Munera teque hodie sedes, age, rere beatas

Promeritum: spectare pias tu numina mentes

Ne dubita: fandi stant praemia, stantque nefandi:"

Dixit; et ad templum, multa cum luce diei,

Natorum Euphrosius turba florente, Lyaeno

875

Franciscus comite, approperant. iamque alta subibant

Limina: submissi Reginae numen adorant

Sidereae, magnoque vocant ex ordine divos.

Interea, rebus divinis rite peractis

Conticuere chori; purusque reliquerat aras

880

Thure vaporatas, crepitantique igne sacerdos.

Hic heros (fandi sese haud brevis obtulit ultro

Copia) suggestum stantem, ac de more paratum

Forte operi scandens; oculis unde eminus omnes

Et legere adversos coetus, et noscere possit;

885

Infit: eum extemplo populus circumambiit omnis.

"Magnanimi proceres, genus altum, et clara propago,

Insignisque atavis, Graiorum et sanguine fulgens:

Tuque annis florens et firmo robore pubes;

Annua qui magnae vota instauratis Olympi

890

Reginae, meritoque diem signatis honore

Natalem, et ductas priscorum ex ordine pompas

Solemnes agitis, struitisque altaria donis:

Parcite, vesano modo parcite, quaeso, tumultu

Neve animos pigeat nostris adhibere quietos

895

Paulisper dictis: pro vobis, reque tuenda

Vestrae urbis dum pauca loquar, dum moenibus altis

Instituam vigiles, et propugnacula circum

Adiciam cum fossarum munimine longo.

Principio sed enim, o patres, agnoscite rerum

900

Cui ius vestrarum totiusque urbis habenas,

Cuive potestatem par sit committere legum:

Cui regere imperio populum, atque ignobilis iras

Conveniat vulgi, et subitos mulcere furores.

Nimirum immanem quondam illaudata voluptas

905

Det regem immani vobis de gente, cavendum est:

Verum felices, fortunatique profecto,

Sidereo delapsa polo sanctissima virtus

Si dux laeta adsit vobis, si moenibus istis

Praesideat custos, et portis excubet altis!

910

Ecce autem (aversam, dedignantemque superbo

More homines socios divam nec credere fas est)

Illa ultro vobis sese gerit obvia passim:

Qualis bissenos heroas ad astra vocabat;

Dum rata principibus coram, saevisque tyrannis

915

Intrepidi responsa darent atque enthea Regis

Siderei populis canerent mandata profanis;

Spernentesque minas tumidas, violentaque regum

Iussa superborum, vibratis pectora telis

Obvia, suppliciisque darent immanibus ultro.

920

Quare, agite, hanc delectam animis, et pectore toto

Complexam accipite, atque ingenti adsciscite amore

Huic vestrae reginam urbi. Tuque inclyta pubes,

Hanc, moneo, sectare ducem; ducis ardua signa

Tolle manu; cane sidereae praeconia divae:

925

Neve ultra e fidis castris descisce, nec ullo

Terrere incursu, hostilemve horresce tumultum,

Nec te adeo infringant duri, insuetique labores,

Quos primum ingressis obiectat, iterque malignum

Qua te praevia agit: neque enim fastigia rerum

930

Ardua per molles nixus, per inertia vinces

Otia: sublimes posuit sibi diva penates:

Mox ubi per praeceps, perque aspera saxa clientes

Raptos, laeta suos tandem locat ipsa beatis

Sedibus. O tum felices quoscumque manet sors

935

Tanta olim Ergo illis virtus bona gaudia servat

Exemptique malis vitiis, et casibus, extra

Errores extra spem turpem, extraque timorem,

Securis, laetisque animis laeta otia ducent.

Contra autem deflecte oculos; iamque adspice turpis

940

Regna voluptatis; simul ipsam sceptra tenentem

Turpia cerne modo; atque animo metire sagaci,

Quas struat insidias, quas caeco pectore fraudes

Verset; agat quo praecipites iuvenesque, senesque.

Promissis viden ut blandis fucata dolosi

945

Oris verba sonent? Latet (ah! mihi crede) venenum

Sub donis laethale: manu laethalia miscet

Pocula circaea, et sacro ter murmure adurit.

Excute quamprimum o pubes generosa, nefandae

Turpia dona deae; quibus (heu fax dira malorum!)

950

Illa homines, pulchra ex facie, sanctoque decore,

Induit in vultus, et lurida terga ferarum.

Sed iam, agedum, tum forte iuvat, tum grandia defert

Munera, cum bella accendit, cum funera, luctus,

Excidia, et clades parit, atque incendia miscet.

955

Haec Priami tum servat opes, tutatur et arces

Rhoeteas, cum Tyndaridem dedit ire sub ulnas

Pastoris molles, et semiviros amplexus!

Quo vero iam me rapit intractabilis ardor

Quidve magae noxas (nullius nescia culpae)

960

Prodere conor? Eam haud aequis incessere dictis

Quamvis mille sonent aerato in gutture linguae,

Pervaleam, et diros evolvere pectoris astus.

Nunc tantum o libeat, cives, sed enim illius altam

Nosse, ubi regnet ovans, sese quo celsa receptet,

965

Quaque suas acies stipe dux tandem inclyta ditet.

Despicite ergo imi stagna exhorrentia, et aestus

Cocyti lacrymis tumidos, et luctibus atris,

Et Phlegetontei fumantes gurgitis undas.

Cerne illic, o plebs, immanes ordine poenas,

970

Quae sontum exercent animas, quibus atra voluptas

Dilecta ad superos: illam ipsam cerne suorum

In medio affixam, et poenas cum sanguine dantem.

Horresce haec ergo tormenta, atque effuge, pubes:

His terrere malis: fucata avertere turpis

975

Dona voluptatis: summoque attollere Olympo;

Vnde tibi genus, unde salus, unde aurea virtus

Te vocat expectatque, tibi immortalia nectit

Serta, ultroque offert: age, tu festina, capesse».

Finis erat: plebs omnis hians, immobilis haeret,

980

Et plura expectans, fremit ore, silentiaque amens

Improvisa adeo, et finem indignatur iniquum,

Tum vero exoritur, serpitque per agmina murmur.

Fit globus extemplo gentis confusaque circum

Heroa addensat sese omnis turba; iuvatque

985

Cominus usqueadeo spectare, et noscere patrem.

Ille autem avertens plausum, et rumoris honorem,

Exosusque auram vulgi, et praeconia laudum,

Vim fugit undantis turbae, incursumque molestae:

Et furtim elapsus, noto mox hospite tantum

990

Rite salutato, populumque, et moenia linquit.