Francesco Mauri Franciscias 6
Other sections


Argumentum

Mirantur Assisiates Bernardi mutationem eamque miris laudibus extollunt, at ille vanos honores aspernatur. Malis perferendis animum obfirmat. Addunt sese Francisco alii undecim comites, itaque iam duodecim habet socios quibus vitae degendae rationem praescribit.

 

Interea magno totam rumore per urbem

Fama canens populum crebris sermonibus implet,

Tam magis ingeminans voces et garrula pandens,

Guttura, quam rerum species monstrosior ipsa est.

5

Quamque inter primos fulget conspectior Heros,

Ergo omnes stupor altus habet. Mirantur et omnes

Prodiga facta viri et certatim ad sidera tollunt.

Ille hominum plausu necquiquam excitus inani,

Sed cura meliore actus, melioraque versans

10

Pectore consilia, insani praeconia vulgi

Despicit et vanos ultro aversatur honores.

Tantum autem ipse suo tacite cum corde locutus,

Ardua coepta animo repetit versatque sub imo.

Multaque se incusat: primus quod lentus inersque

15

Aetatem; quod deinde graves inglorius annos

Egerit; aut saltem quod non prius utile damnum

Et rerum insignem iacturam asciverit ultro.

Tum vero sese vitam exhortatur ad acrem

Accenditque animum stimulis, durosque labores

20

Praecinit ipse sibi bellique instare tumultus.

Seque adeo angustis paulatim assuescere rebus

Edocet obduratque malis, animoque volenti

Fortiter addiscit perferre incommoda rerum.

Nec sinit ignavae pulsu formidinis ullo

25

Quassari mentem; quin imperterritus instat,

Coepta alta insectans venturorumque laborum

Irritans species vocat expectatque, nec acres

Adversosque horret casus; sed fortibus ausis

Insultansque animo contra sese obvius offert.

30

Nam parte ex alia spectat quae praemia virtus,

Aerumnas mulcens saevas durosque labores,

Praetendit dextra et certantibus ardua monstrat.

Hoc tum animum attollens, ardet magis, acrius instat

Vota acuit firmatque libens spemque haurit abunde.

35

Nec minus inde novi facili bibit aure magistri

Consilia: observat iam tum hunc, miratur amatque.

Quin et nocturnis hunc ipsum credere visis

Portendi haud dubitat servatoremque puellae

Hostem Erebi immanem vastatoremque profundi.

40

Ac veluti armento abductus, cum nocte per agros

Erravit multa vitulus, si luce diei

Iam tandem exorta, stabula exoptata revisat,

Continuo alludit matri, simul ubera circum

Faucibus insiliens urgetque trahitque petulcis;

45

Sic obit assidue Franciscum providus Heros

Altorem sequiturque ducem fruiturque magistro.

Interea queis corda acuit pulcherrima virtus

Exurgunt alii, non inferioribus ausis

Ardentes: hi se geminis non impare iungunt,

50

Agglomerantque animo seseque laboribus aptant.

Et iam bisseni, lectissima corpora, circum

Astabant, primique duces insignibus armis

Ibant fulgentes. Quos inter verritur altos

Culmine mentis ovans niveae graditurque superstans

55

Franciscus dux ipse ducum: non murice fulgens

Vestis eum obnubuit, sed circum tegmen acutis

Confertum setis obit et complectitur artus

Iliaque immitis succingit mollia restis.

Inde cavum in morem galeae procumbit in armis

60

Tegmen ab occipiti, summo quo saepe reducto

Fronti, hiemem, nimbus et Solis temperat aestus,

Praedurata pedum iam vincula planta recusat.

Hos ductor cultus amat, hoc effulget amictu

Conspicuus similique bonos effulgere suadet

65

Tyrones; paret monitis non aspera pubes.

Qualis Strymonias volucres, iter ordine primae,

Servantes bifido vocis, dum stagna repenti

Frigida permutant Nilo captantque calorem

Assuetum prospectus habet; qualisve magistri

70

Fida greges docti vestigia pone sequentes

Sensus agit; tali comitum delecta piorum

Turba ducis praecepta animo ac simul aure capessit.

Quos ubi Frianciscus nil iam virtutis egenos

Cognovit, circumque adeo sese agmine denso

75

Consertos vidit monita expectare salutis

Constitit in medio et sic altius intulit orsus:

"Si libet, o socii, cunctarum semina rerum

Ordine quove fluant, vel quis quibus impetus, aut quis

Insit amor, quibus aut subsint evolvere fatis,

80

Nil erit humanum quod praestet origine gentem

Cernere. Nil dabitur rationis honestius usu,

Nil et amabilius, nil semine pulchrius, almo

Quo gens una hominum caelo demissa sereno

Terrenam ut molem exagitet corpusque caducum

85

Aethera rursus adit, seseque interserit astris

Et nostro effulget cognato gloria caelo.

Et piget ergo animum, piget excoluisse per artes

Virtutum? Ignavos et nos iuvat ire per annos?

Et patimur moles terrenaque corpora sensus

90

Aethereos domitent? Aurai simplicis ignem

Mortales hebetant artus? Inserpere labem

Heu sinimus menti virtusque ingignere amarum?

At vos, delectos quos nunc Rex altus Olympi

Degeneres extra curas, extraque frequentes

95

Esse acies hominum iubet, et convexa tueri

Summa poli, atque astris iam tandem attollere vultus,

Ne rursum aequoreis fragilem committere puppim

Fluctibus. Insanus iam vos deterreat Eurus,

Terreat excelso veniens a cardine raptu

100

Praecipiti Boreas involvens aethera Ponto

Nigraque ab adversa regione minantibus Austris

Praelia terrifico occurrens siccoque volatu.

Dicam autem ipse meae quae nunc sententia menti

Insedit, vos fixa animo mea dicta tenete.

105

Dum quae sidereo cecinit bonus ore magister

Bissenis mandata viris, quaeque enthea mundo

Immenso monumenta dedit sub pectore verso,

Pressius ipse agitans mecum, sese obvia nostris

Plurima dant oculis quae coepta commoda vitae

110

Norma forent, sed longa animum numerosaque rerum

Extorret series. Pauca hinc excerpere ab isdem

Mens dictis angusta iubet quae rite per alta

Devia siderei nobis vestigia Regis

Atque iter insuetum qua vertitur orbita nulla

115

Callis inaccessi ceu lucida sidera monstrent,

His me me addico, leges mihi talia sunto.

Principio ergo agedum caelestis dogmata Regis

Observanda quidem et sincero corde tenenda

Accipio. His vitam instituo atque horum auspice ductu

120

Protinus ire viam et longos perferre labores

Insueto in more insuetoque in tegmine cultus

Haud dubitem. Faxo posthac mihi nulla supersit

Libertas animi votique licentia nulla.

Nimirum stat sponte sequi quocumque vocarint

125

Me iussa alterius. Stat quaelibet ore volenti

Frena pati fastumque animi calcare superbi.

At frustra hic aciem struimus, frustraque ciemus

Hunc hostem, nec laeta quidem Victoria nobis

Spernenda est, nil victus opum cadat ardor et auri

130

Pulsa fames. Aliis non hic ruit ictibus hostis.

Quocirca victus posthac cultuque parandi

Longe omnes mihi cura animo, sed longius auri

Impacatus erit. Sat erunt e fontibus haustus

Perspicuis laticum, properatisque ignibus ossa

135

Frugis tosta famem poterit compescere foedam

Vel magis umbriferis collecta sub ilicibus glans,

Quali, seu latitans specubus seu fusa per agros,

Necdum luxuria mollis, nec marcida somno

Primaevis victu nova gens contenta sub annis

140

Felices duxit soles noctesque quietas.

Tum mihi si geminae dextra laevaque sorores

Haec domita incedens humilis cervice subactos

Ponderibus detrita humeros atque inscia mentis

Elatae pariterque animo deiecta modesto,

145

Illa gravis vultu pallamque excissa fluentem

Atque assueta malo et parvo contenta paratu,

Astiterint, mediam extemplo sese aurea iunget

Rite Pudicitia et geminis interseret ultro

Casta comes fidasque agnoscet diva furores

150

Moxque et Acidalios compescet saga tumultus.

Tu vero, astrigeros aditus mortalibus aegris

Pandere cui datur et rursum praecludere eosdem

Cum libet et pietas et fas Pater optime poscunt;

Cuique orbem immensum paribus compescere habenis,

155

Et licet indomitas mentes premere atque rebelles

Exterrere minis missoque e collibus irae

Fulmine septenis ultricibus urere flammis;

Magnos pande sinus chlamydisque capacibus umbris

Me conde amplificae: tua nunc iuga pronus adoro

160

Et iussis do colla volens subigoque per annos

Perpetuos olim sobolem (quaequmque erit illa)

Venturam; imperio tu nos monitisque fatiga

Quandoquidem ipse tibi et fraternis coetibus ultro

Meque meosque hodie voti reus (excipe) subdo.

165

Praeterea numero ex omni dux ordine semper

Vnus erit post me lectus cui pareat omne

Concilium observentque meae simul agmina gentis.

At quicumque animo quicumque et viribus audax

His votis haerere volet desuetaque fidit

170

Se posse angustae perferre incommoda vitae

Nec timet Eumenidum incursus nec tela, sed ultro

Montrosas acies Erebi in certamina poscit,

Adsit ovans canoque patri se sistat egenum

Cui ius militiae cui tantum prima potestas

175

Credita centuriae datur et regere indiga castra

Arbitrioque eadem validis implere colonis.

Ipse autem primo (quippe imprudentia cordi

Turpe ducis) mentem tyronis et alta necesse est

Consilia addiscat tacitaeque indaginis astu

180

Exploret quid verba sonent, quid pectora clausum

Muta gerant. Nunc hac dictis, nunc disserat illac,

Excutiat quae causa trahat quaeve incitet aura

Tam duros tamque extremos tentare labores.

Praecipue vero petat ac solertior instet

185

Quaesitor num viperei mens labe veneni

Liveat aut turpis rubigine criminis atra

Squaleat et dira in superos sub corde profano

Murmuret impietas et sanctis ritibus obstet.

Praeterea ipse adeo pater illud providus unum

190

Scrutetur num forte tori consortia blandi

Praepediant iuvenem tacitum vinclisque retentent.

At vero ambages longas diversaque passus

Tentamenta sui si nullum innectere fraudem

Flagitiisque animum nullis foedare videtur,

195

Et iam cuncta probat votisque tenacius haeret

Si facilem sese praestet, si fortibus ausis

Obiectet pellis caput ultro acrique labori

Confestim monitis quae Divum ad sidera pandens

Rex aditum et populus spondens communia caeli

200

Hospitia edixit sacro ductoris ab ore

Auditis quaecumque domi sibi candida servat

Libertas, laetus turbis donabit egenis.

Dux vero (hoc adeo prohibens edico) peculi

Vel tactu abstinerat dedigneturque profanum

205

Aversus lucrum atque obiectum sponte recuset.

Immo age divitias quibus aut quo more profundat

Ille sua nec consultus multumque rogatus

Consulat aut dictis moneat pater ipse rogantem.

At si quam norit recti pietatis et aequi

210

Servatorem acrem sperantemque abdita Divum

Consilia atque iras, huic sistere providus illum

Dux queat, hoc ignarus opum tentare magistro

Iacturam addiscat iuvenis damnumque lucrosum.

Exin reiecto quocumque tegatur amictu

215

Quam primum ante patrem nudo se corpore sistat,

Qui geminas tantum truncatas scilicet ambas

Casside et a tergo capitis tutamina nullae

Pandula gestantes, tunicas circumdabit illi

Subnectetque femur campestribus ilia reste.

220

Penula trunca dehinc pectus dorsumque repandum

Obnubat tantum postrema parte rudentes

Nodosus lambens. Id primum insigne per annum

Esto illi data prima novis ea forma colonis.

Ast ubi signiferi Titan percurrerit orbis

225

Ingneus astra mel nec iam mala taedia coeptae

Vitae animum tyronis habent, pater optimus illum

Conventu in medio stantem sic ore monebit:

"Annus habet finem, vita hinc nova, te vetus illinc

Pelliciunt; agedum mavis utram elige, sed te

230

Hanc semel arreptam semper servare necesse est.

Da pelago si vis puppim, da vela regressus

Nescia: Romulidae patris intemerata potestas

Hoc mandat. Quippe agrestes ubi terga labori

Dant segnes frustra expectent iam frugis acervos.

235

Ille autem si dicta probans patris annuat ultro,

Seque volens subdat, tyronum insignia prima

Reiecta ex humeris ponat, tunicaque retenta

Vna iam tantum (vel si cupit altera detur,

Id neque enim prohibere volo) sese induat hortor;

240

Cui circum cassis supremam assuta per oram

Haereat hibernos capitis tutamen ad imbres.

Pes vero, si qua res dura exposcat, alutae

Munia (saepe gelu id longumque iter atque malignum,

Saepe valetudo seniumque expectat) habeto.

245

Praeterea mollis pretiosa licentia vestis

Sit procul, edico: sat erunt horrentia setis

Tegmina et hirsutis texta instaurata tapetis.

Postremo (id certis monitis onerabo) caveto

Conspicuos gemmis tunicisque micantibus ostro

250

Et lento illusis auro luxuque profusos

Despiciat probrisve notet verum aspera secum

Iudicia exercens, sua facta redarguat ultro.

Iam vero exutus terrenis pectora curis

Magnanimus tyro quo caelo assuescat habendo

255

Paulatim tractimque Duem consortia discat

Primum si Divis caelesti more sacerdos

Ductus eat si perpetui custodia libi

Olli sorte cadat quamprimum ignavus honores

Quos superis cantat totus sacer ordine coetus

260

Cum paret Ausonio addiscat pariterque canoris

Vocibus ipse ferat supplex tum frugis opimae

Muneribus cumulans aras stata sacra frequentet.

Hinc Divum qui sancta ferunt oracula libros

Haud adeo magnos (passim Breviaria dicunt)

265

Versandos sacris oliidamus usibus ultro.

At rudis et cuius sanguis non vividus artes

Palladias refugit vi dispar dispare cantu

Dicat inexhaustos Divum ac breviore triumphos.

Ergo age, purpureum magno dum gurgite tollit

270

Sol caput et rutila perfundit lampade terras

Sistat se templo et confestim talibus oret:

"Noster ades Pater astra tenens, sic perstet ubique

Nominis aura tui regnique immensa potestas

Calcet inaccessos populos gentesque rebelles.

275

Velle tuum sic terra velit ceu sidera servant.

Tu vero assiduam vitalis suffice nobis

Frugis opem pariterque reis (quando hostibus et nos

Sponte damus nostris) veniam concede rogatus.

Tentamenta atrox quaecumque innectit Erinnys

280

Da terere incursus da tandem exire malorum."

Terque quaterque orans haec primo cantet Eoo.

Tum quae deinde subit vacet hora, ac tertia rursus

Orantem reddat eademque piamina cogat

Solvere voce pari numeroque simillima primis.

285

Mox sileat facturus idem cum flammea cursus

Orbita Phoebei sextam produxerit horam.

Intermissa quies tunc rursum irrepat et oti

Sit mora quanta ambas subeuntes hauriat horas.

Queis dehinc elapsis indictum nona tributum

290

Hora sibi exposcat resonetque precatibus isdem.

At cum fraternis requiem meditatus in undis

Nocturnam occiduo praefulserit Hesperus ore

Tunc rursum aethereum patrem exorabit eadem

Voce eademque canet vicibus sermone relato

295

Imparibus tantum. Bissena piamina magno

Quando haec ferre Deo monet hora sed ultima complens

Meta diem repetat primus quae cantat Eous.

At postquam latas nigro velarit amictu

Humida nox terras, dent arcta cubilia membris

300

Defessis requiem donec flammantia pronis

Curribus astra manu facili data lora relaxent.

Tunc rudis excussa ex oculis iam nocte cubili

Stramineo exurgens tyro tecta impiger aedis

Sacra petat solitaque Deum prece concitet aures.

305

Sunto eadem at numero divina piamina crescant,

Quandoquidem hoc ter dena iubet dare tempus at unum

Nempe supervacuum subducit mysticus ordo.

Postremo aetherei defunctas luminis aura

Cura levare animas poenis immanibus esto,

310

Caelestemque illis tandem exorare quietem

Sic quicumque olim captus stipe nostra subibit

Castra Deum colat assidue atque his ritibus oret.

Iam vero exiguis quam sit comes aspera rebus

Prodiga luxuries, modicas quantum arctus honestet

315

Victus opes quantum tenues simul excolat aedes

Dissimulare nefas. Hinc omnis (si qua erit illa)

Progenies nostrae stirpis ventura sub auras,

Procuret castris pestem illam averterem egenis.

At quamquam tenues semper modicasque parari

320

Ipse edico epulas, longe tamen arctior ire

Quae trudit noni mensis lux prima kalendas

Incipiat seraeque neget commercia coenae,

Obiciens indicta sacro ieiunia ritu

Nequicquam solvenda dies natalis ab astris

325

Ni prius aetherei Regis praefulgeat orbi.

Immo et quae Reges Nabatheis munera ab oris

Mystica portantes Regique hominique Deoque

Aethiopas duxit nostrum lux rite laborem

Exposcit sacrisque monet ieiunia rursum

330

Moliri auspiciis et coenae parcere suadet,

Donec Atlanteos fluctus de more revisens

Clauserit occiduus Vesper quater ordine denos

Pone secuturos astri stata tempora Soles.

Quippe hos Rex Divum proles aequaeva Parenti

335

Solivago dum lustra colit noctesque diesque

Impete frugis inops Lenaeique inscius haustus

Emensus totos magno sacravit honore.

At qui non iussi sed sponte meoque rogatu

Vos monitus sacra haec explete, sed altera porro

340

Quorum meta Deum revocatum ad luminis oras

Cantat ovans, sunto iussis indicta severis.

Postremo (labor hic pariter sincerus abibit)

Quaeque toris parcum solvet lux sexta tributum,

Ast ubi lassa cadunt ieiunaque arcta recusant

345

Membra cadant pariter mea iussa atque irrita sunto.

Iamque agite o soci (neque enim non saepe per orbem

Ibimus extorres ignotaque regna teremus)

Consilia accipite haec animisque recondite in imis.

Ingressis iter aut intra hospita tecta receptis

350

Pax comes haud desit vobis, pacataque verba

Ora sonent, lites atrae ac mala iurgia longe

Pulsa gemant morumque adsit vultusque modesta

Temperies: animi discant mansuescere sensus.

Praeterea ni fors rerum insuperabilis instet

355

Execramur equos vectorum inhibemus et usum.

Este autem hospitii memores simul este recepti

Servitii ingressique domum (quaecumque erit illa)

Vestibulo pacem veniamque exposcite primum.

Haec stet apud memores vos saltem ut gratia facti.

360

Hospitis inde toros seu cura pararit opimos

Seu modicos, tetrici non aversaminor illos.

Immo agite (aetherei dant haec monumenta magistri)

Quaecumque extruitur laeti discumbite mensae.

O felix stirps prisca hominum ac bis terque beata!

365

Quam nondum gemmis auroque accenderat aetas

Perdita luxurie cum nondum fruge reperta

Staret mensa gravis dulcique imbuta Lyaeo;

Chaonio sed enim tantum gens aurea victu

Contenta et rivis per levia saxa volutis

370

Felicem in terris vitam silvestris agebat .

Ecquid sperandum ast nobis modo posse reverti

Forte iterum nostra haec priscos in tempora mores?

Ecquid desuetos reditus conamine duro,

Si qua iter inveniant nobis tentare negatum est?

375

Nempe homini audendum est: etenim quid fortibus ausis

Non cedit? Quid non domat imperterrita virtus?

Ergo agite o socii (quamquam vestigia nulla

Obvia praefulgent oculis) vos aspera primos

Ne pigeat terere haec nudisque lacessere plantis

380

Dumeta obnitique altas virtutis as aedes.

Esto autem nostrae comes indefessa cohortis

Aurea paupertas, laeta haec insignia tollat

Militiae, haec praemonstret iter dux praevia genti.

Haec etiam stabulis (manet irrevocabile votum

385

Hoc haerens animo et multa vi pectore sidit)

Avertat nostris pecuaria cincta necesse est.

Ipsa aurum castris longe propulset egenis,

Longe auri infandos usus; immo hoc modo certum

Accipite atque unquam sint irrita iussa cavete.

390

Aere merere meo qui destinat exuat aera

Aeris et horrescat tactum ac de gente petitum

Externa qui servet opes aut quaeritet aurum

Tyronis nutu iam tum succedere quemquam

Vsqueadeo abnuimus firmaque id lege vetamus.

395

Ne vero quibus incumbit custodia coetus,

Dissimulent sedeantque ignavi, inserpere labes

Si qua per infecta acies perque agmina gentis

Incipiat, sed mox ultro pater optimus adsit

Exploretque sagax quid cuique sit utile, quove

400

Quisque egeat fessus quam curam expostulet aeger.

Tum si Phoebeae languor iam tabidus artis

Poscat opem, ille pios quam primum exquirat amicos

Cultoresque adeat recti, quorum excitet usum

Mox sibi in auxilium supplex roget ambiat oret.

405

Quales Massylos rabies impasta leones

Dum saevis agitat stimulis armenta magistros

Expectant, tales castris aptamus egenis

Excubias, nostrae his tutamur et agmina gentis.

Praeterea (neque enim una omnes clementia caeli

410

Exercet terras: quippe haec Aquilonibus horret

Arctois regio et nivibus gelidisque pruinis

Assidue canet; madet haec glomerantibus Austris

Olenios imbres, scindit canis aestifer illam;

Adde quod alternis vicibus modo flammea Cancri

415

Brachia Chironis modo frigida tela reducto

Sole per obliquum pugnantia tempora portant).

Sint ex primorum numero qui nosse laborent,

Quae plaga quo rigeat Borea quo Sole tepescat,

Duratus quo quisque gelu caeloque laborique

420

Assuetus, quid ferre queant viresque recusent.

His animadversis, certos quaerantur in usus

Tegmina cuique sua in morem execrabilis auri

Auxilium modo longe (id terque quaterque negamus)

Absistat, certi nec sors iuvet ulla peculi.

425

Iamque adeo vitae dura atque insueta facultas

Ne vobis animos quasset, ne vos dare terga

Turpi versa fuga cogat, primum haec mea dicta

Accipite atque animis rerum dabit ordo quietem.

Quis nescit prima sortitum a stirpe laborem

430

Acrem hominum mortale genus? Quis nescit ab alvo

Materna egressos et iam vitalibus auris

Vix haustis gemitus et lamentabilis ore

Mox querulo ordiri nos turbida munia vitae?

An pueros non deinde gravis dolor excitat, an non

435

Exercet labor, an non iurgia saeva furentes

Verbaque intentant patres? Subit inde iuventus

Durior ipsa quidem, sed non et protinus expers

Aerumnae: mox acer adest durata reposcens

Membra labor cogitque malis assuescere curis.

440

Quid referam canae procurva incommoda vitae,

Quae requies animi, quae gaudia mentibus? An tunc

Laeta micat cum membra labant, cum febre calescunt,

Cum simul omne genus morborum et tota malorum

Vna acies artus circumsiluere iacentes?

445

Ergo hanc ingenitam sortem mortalibus aegris

Et nos sponte sequi fas et servare necesse est.

Hinc non indecorem si quem compellet ad artem

Vi natura acri, liceat tentare vocantis

Blanda voluptatis studia et parere Minervae.

450

Quin ut desidiam mentisque animique cruentam

Perniciem extrudat nostrisque avertat ab oris

Multa instare operi moneo ac perferre labores.

At morem servare pium fidumque iubemus

Ne superum cultus et sacris debita curis

455

Otia sollicitus labor enecet arte profana,

Quippe orta aeternis rebus servire necesse est.

At merces operum (procul aes, procul aeris et usus)

Quicquid alit duros homines et corpora curat

Rite dabit, ne vero illam violenta reposcat

460

Lis, moneo, aut fastus (tumido nihil indiga fastu

Castra ferunt gravius), sed enim de more receptis

(Quantula sint) lucris, cedat saturata cupido.

Verum agedum (positos quando exhorrere labores

Nec vos posse reor, nec velle absistere coeptis),

465

Iam tum animis fretus vestris ac fortibus ausis

Mecum una maiora agito gravioraque tento

Adicere obiectis vos mente tenebitis edam.

Gens hominum (antiquae piget ah meminisse ruinae)

Sidereo deiecta polo spelaea ferarum

470

Exul habet terras alienasque incolit aedes.

Et nunc secum animo regna alta ingentis Olympi

Fulgentesque domos atque aurea tecta revolvens

Otiaque et laetos, roseo cum lumine Soles

Aestuat infelix angusto limite terrae

475

Clausa gemensque acres casus longique labores

Exilii infidas avertitur hospitis oras,

Donec ad erepti remeare cubilia caeli

Et tandem patriis detur considere regnis.

Quare agite o socii (quoniam nec certa domorum

480

Hospitibus data iura vagis non praedia non fas

Liminis aut fixae cedit fiducia sedis)

Quae vis incubuit menti quique ardor inhaesit

Dicam equidem nec vos diversa ambage tenebo

Suspensos, animis terror procul omnis abesto.

485

Ne mihi ne vobis ne proli (postuma quondam

Si qua mihi aethereae lucis ventura sub auras)

Hospitium fundumve agrumuve Laremve locumve

Remve aliam quantumvis aspernabilis usus,

Ius detur premere et certa ditione potiri.

490

Parcite vos haec vota malis incessere dictis.

Parcite eant illis contraria vota cavete.

Quin vos demissi atque ultro rerum omnium egeni

Discite caelicolis sincerae laudis honores

Deferre, ac, profugi velut accinctique suborta

495

Luce viatores stabulis de more relictis

Incertis reddunt mox sese rite labori,

Sic vos certa domus horrescere tecta necesse est.

Nec pudor (atra fames vobis modo suadeat) obstet,

Quin mendica manus (quando et Rex altus Olympi

500

Vltro ignominias inopum tulit) ostia pulsans,

Quaerat frugis opem et properatam postulet offam.

Felices nimium mos hic quoscumque aget olim,

Felices, nempe aethereas attollet ad arces

Exutos opibus, sed nil iam laudis egentes

505

Perpetuae, egregiis agite ah ne absistite coeptis.

Currite iter certum totasque intendite vires

Caelestique haerete Duci, tum cetera sunto

Longe animis; O sed tu tanti muneris auctor

Aurea paupertas, nobis vestigia sacra

510

Tu sola ostendis, tu coniunctissima Regis

Siderei custos primis vagitibus astas.

Prima foves ortum teneris prima ubera labris

Insertas, Pelusiacas tu fida per oras

Extorrem sequeris, reducem tu reddis avitis

515

Sedibus, esurientem animam tu nectaris haustu

Divite laeta reples, trino dum confodit anguem

Tartareum oraclo, summo tu denique malo

Pulvereo affixum liventia brachia tabo

Suspicis atque avidis nudatum amplecteris ulnis.

520

Salve magna parens, caeli quae sola colonis

Atria terrigenis gemmata recludis et alta

Sede locas opibusque auges regnisque superbis,

Salve nosque tuos ne dedignare clientes.

En laeti (nos laeta fove) tua castra subimus,

525

Abnuimusque bonis posthac servire caducis.

Tu vero, o mater, nos tandem intersere Divum

Conciliis daque aethereis accumbere mensis.

Interea Divae (quis enim satis efferat illam?)

Laudibus absistamus et ordine coepta sequentes,

530

Aurea perpetuo dicamus carmine iussa.

Ergo agedum, seu nos pariter stabulemur in isdem

Hospitiis sive extorres atque inter eundum,

Iungere in occursu dextras vestigiaque ultro

Obvia ferre simul detur; placida ora vicissim

535

Ostendamus, at inde gravis res si qua maligno

Alterutrum casu premat atque incommoda dura

Intentet, caro comes impiger adsit amico

Et levet auxilioque iuvet tollatque iacentem.

Praecipue, ingrueret corruptis tabida membris

540

Si qua lues tristisque dolor deprenderet aegra

Corpora, mox alius quicumque erit utilis arte

Paeonia herbarumque haud quicquam ignobilis usu,

Haereat officio indulgens ac sedulus aegro

Servitum accedat iussusque fideliter astet.

545

Tum vero impendi sibi quale exposceret aegro

Auxilium aut certe quantum pia mater alendis.

Dulcibus advigilans cunis noctesque diesque

Absumit natis, socio praestabit anhelo.

Ecce autem (o hominum non eluctabile fatum)

550

Invidia exardens quas non molitur Erinnys

Insidias, quas non fraudes innectit Olympo

Aethereo quo nos fallax avertat et atis

Sedibus abductos Erebi devolvat in imum?

Heu! Modo quid refert magno quod semina caelo

555

Ducimus et sperare animis solia alta iubemur

Aetheris, informes si nos Phlegetontis ad undas

Tisyphone infandas agit atra sine ordine praedas?

At sator ille Deum fatis ea iura superbis

Abstulit auxilioque ultro bonus affuit aegris.

560

Vidit enim insidiis et caeca fraude colubri

Tartarei humanum genus olim e sede beata

Deiectum et nemoris felici limine pulsum

Auricomis colere (ah scelus) horrida lustra ferarum

Nimirum ingratasque domos sedesque pudendas;

565

Vidit et indoluit miserans simul illud et omnem

Progeniem ex illo venturam expendere poenas

Pro meritis iussam et duros perferre labores

Exilii, quippe ex illo stirps visa subinde

Tota hominum ruere in peius cunctaeque malorum

570

Ingruere infectis animis, denso agmine pestes

Foedantes mentem et divini luminis haustum.

Hinc labe informes sacro pia Numina Caeli

Hospitio prohibere animas et prodere longe.

Ergo adeo axardens magnoque accensus amore

575

Omnipotens pater, aethereas monstravit ad arces

Esse viam reditus voluitque patescere callem.

Hunc moeror qui dira animo vestigia culpae

Eluat admissae primum consternere suerit;

Vota dehinc patrem Divum quae voce manuque

580

Suppliciter veniam pacemque irata reposcant

Numina, postremo quae dirae immunia culpae

Tempora agat vitae, quaecumque erit inde superstes,

Mens sancta et patrio quae rite assuescat Olympo,

Hic reditus caeloque via hac sese ardua tollit

585

Gens hominum et magnis Divum mox coetibus infert.

Et nunc ergo agedum, pellacis Erinnyos astu,

Si cuiquam e nostra quondam fors gente piaclum

Turpe animum inficiat mentique insederit altae

Decolor ad vivum labes, dolor acer amaro

590

Continuo exardens gemitu (quando hic labor unus,

Vna via haec poena una animis haec sontibus aufert

Funditus omne malum labem ac scelus eluit omne)

Proh ! subigat mentem stimulisque exerceat atris.

Tum quicumque is erit (longe mora segnis abesto)

595

Grandaevo sese patri coetusque magistro

Sistat agatque reum commissaque crimina pandens,

Se multa incuset veniamque expostulet orans.

At senior Divum Patris modo rite sacerdos

Ductus eat, tristis casum miseratus alumni,

600

Indicatque leves poenas monitisque iacentem

Attollat solidaque infractum sede reponat.

Sin magis indocta veniat de plebe petitus

Ipse quidem abstineat poenis sed deligat unum

Insignem probitate virum, plebs ordine ductum

605

Quem nostra e sacro dabit, hic mox criminis instans

Quaesitor vitamque rei mentemque profundam

Audiat et fontem meritas det pendere poenas.

At tu, quisquis erit custos populique magister

Asperet inque reum te concitet ira, caveto,

610

Quippe animis atque ira lues non acrior ulla.

Haec ubi Tartareos ignes accenderit amens,

Impuleritque manu laxis iuga fervida loris

Praecipiti, ignava circum mox nube refusa,

Turbatae lux mentis bebet, livefecit et atro

615

Felle ardet mox castus amor Furiisque citatus

Degenerat iamque insano sub pectore nullum

Constat consilium socialis vincla cubilis

Franguntur, labat unanimis concordia fratrum.

Iam vero qui gentis honor, quae cura regendae

620

Posthac exurgat nobis quaeque instet habendi

Forma Ducis, qualis moderaminis usus et ordo

Expediam, dicta haec animis mea figite vestris.

Principio nostri (neque enim infelicius ullum

Exitium populis quam sceptri bina potestas)

625

Assertor coetus praeses duxque unicus esto,

Quem penes omne olim fas imperiique futurum

Nascentis regimen totiusque ordine gentis.

Hunc procerum e numero delectum ac rite petitum

Votorum auspiciis summum plebs tota Ministrum

630

Dicat eumque animi ultro veneratur ametque.

Immo (equidem hoc bis terque volens edico) verendo

Vos parete Duci data iussa facessite laeti,

Contra animo sese tumido ferat ille caveto

Sed mage quid moneant servilia nomina discat.

635

Ast ubi fixa dies plena trieteride functum

Rite ministerio ductorem excedere coget

Inque vicem exposcent alium stata iura cohortes

Qui rursum cunctas regat et tote agmina gentis

Praeceptis legumque sacro munimine firmet,

640

Continuo exurgant proceres coeantque vocati

Vna omnes certam ad sedem quamcumque ministri

Deligat emeriti iam iam cessura potestas.

At non quale dabit cumque haec comitia tempus,

Sed modo certa dies certosque voluta per orbes

645

Sacra feret cogetque patrum de more senatum,

Scilicet aethereo quae cantat ab axe ruentem

Igne sonante Deum cumulatque altaria donis

Annua solennes recolens ex ordine pompas.

Haec lux ductorem dabit atque ubi fervida Cancri

650

Brachia ter fugiens retro data lora quadrigis

Torserit auricomus Titan, eadem eximet illum.

Interea si forte animam fato egerit aut iam

Longa valetudo rerumve inscitia damnet

Degeneremque ostendat eum plebisque lavandae

655

Servitiis adeo segnem tum provida patrum

Turba illum e solio iubeat decedere moxque

Rire gubernaclo custos datus haereat alter.

Praeterea quamquam unius debere ministri,

Tantum iussa sequi legionem edicimus omnem.

660

Hanc tamen in multas diduci posse cohortes

Annuimus, nec non ductorem adiungimus ultro

Cuique suum haud dubiis qui dehinc premat agmen habenis,

Et certam ad sedem (si fert ita corde voluntas)

Cogere centuriam queat ac numerare quotannis.

665

Ac veluti excelsae rupis de vertice pastor

Praecipiti e scopulo sive ore fugacia tento

Dum virgulta inhiant seu dum alti littoris orae

Se nimium credunt manibus virgaque minaci

Reicit exclamans haedos hirtasque capellas;

670

Sic ductor celerem nunc huc, nunc providus illuc

Verset agatque animum atque oculos ferat omnia circum.

Praecipue vero moneo ne linquat inultas

Dissimulans animas caelo quas effera Erinnys

Avertit, mox egregios sed deligat omni

675

E numero gentis quos tum bonus arbiter ipse

Et probet et virtus non dedignetur amicos.

Hos oratores dicat monitusque salubres

Deferre ad populos iubeat parere iubenti

Olli festinent laeti magnasque per urbes

680

Ingressi perque exiguos absque ordine pagos;

Seu tumulis captis humiles atqu aggere, seu iam

Excelsi in morem positis suggestibus, ore

Divina aetherei resonent monumenta magistri.

At Praesul si forte suis e finibus illos

685

Ire velit sanctisque inhibens absistere coeptis

Imperet, haud contra fas sit contendere, sed mox

Cedant edico victi penitusque facessant.

Tandem oratores hic multa monemus eosdem

Ludicra ne populis aut insincera locuti

690

Ritibus obiciant male consona dicta severis

Quin brevibus (brevia aethereus cum inviseret imas

Rex terras monumenta dedit mortalibus aegris)

Eloquiis fingant animos, virtutis et aedes

Praemonstrent volitetque aedes quae gloria circum

695

Edoceant; probris queis sordeat atra voluptas

Queis de more suos poenis agat ipsa clientes,

Haec populis mandata ferant, his pectora firment.

Nunc age per duros casus perque aspera vitae

O comitum spectanda manus discrimina quali

700

Invisat moneatque suos dux ordine coetus

Expediam paucis antiqua exorsa reposcens.

Prima hominum gens orta recens (haud rumor inanis)

Primum felicis stabulasse sub arboris umbra

Fertur et auricomum nemus incoluisse recentis

705

Delicias terrae; mox vero ut foedera rupit

Et pactum aetherei sanctum patris abscidit audax;

Heu! Luco deiecta sacro longaeva beatae

Amisit vitae dona ac vitalia Tempe

Infelix linquens aliena requirere iussa est

710

Hospitia, immanis scelus exitiabile facti

Exilio ut lueret poenasque expenderet aequas,

Per genus omne mali. At nos porro inde hausimus omens

Labem animis quam mox concretam ab origine prima

Ingenitamque alte ferimus, quaeque inficit aurae

715

Simplicis aethereo sensus hebetatque vigorem.

Hinc incestus amor nos hinc vesana cupido

Exagitant pelluntque trahunt foedantque profanis

Criminibus, pestes urant quas saeva necesse est

Supplicia et puros sensus animosque relinquant.

720

Quocirca proceres quoscumque ea cura manebit,

Invisant gentis saepe agmina credita signis

Quisque suis tum multa rogent; contra orsa rogatos

Reddentes audire iuvet, quin arte dolosa

Cogant consilia et subigant secreta fateri

725

Pectoris arcani quaesitoresque sagaces

Indagent vitas admissaque crimina discant

Castigent monituque acri torpentibus instent.

Si vero infecti mores, si decolor atrum

Forte aliquem reddat labes et crimina fontem

730

Dira animum culpent (longe inclementia longe

Irarum indomiti fremitus et verbera sunto)

Rite luat peccata ac per leve prorsus agatur

Supplicium donec mens labe renideat atra

Abluta aethereoque effulgeat igne relato.

735

Praeterea nostris iussa advesantia dictis

Vlla suis scelerumve irritamenta malorum

Coetibus obiciant proceres hic multa cavento.

At contra iam tum pubes addicta severis

Parendi studiis (iterum hoc iterumque iubemus)

740

Omnino observans animi inviolabile votum

Iussa patrum (quaecumque dabunt modo dissona nostris

Nequicquam edictis animaeve infensa saluti)

Excipiat festina volens et laeta facessat.

Interea si quis mostra de gente futurus

745

Tecta colat male fida animae suspectaque castis

Moribus et quae obstent adeo ne pressius ille

Hos monitus servet neve haec mandata capessat,

Quin et pernicies illic et multa suburgens

Causa mali assidue cogat peccare colonos;

750

Continuo ductorem adeat veniamque precatur

Transferrique loco moxque ad meliora reduci

Postulet hospitia et tuta statione reponi.

Dux vero haud tristem dictis incessat alumnum

Acribus, at placido facilique arrideat ultro

755

Poscenti vultu mentemque animumque remulcens

Servitium obtendat, tetrica ditione remissa,

Quippe hac delectus veniat dux forte iubemus

Servitium accedat, non regni ut sceptra capessat.

Praeterea vacuas defendite mentibus auras

760

Praemoneo o socii, tumidos defendite fastus;

Invidiae atra lues et inexaturabilis auri

Esto animis ardor longe neu pectora curis

Fortuitis onerate; unum hoc praeque omnibus unum

Commemoro, ne vipereis incessite dictis

765

Vos quemquam abductum in vulgus ne spargite crimen.

At cuiusvis mentis hebet, neve ipse per artes

Cecropias bonus ire queat: praecordia circum

Obstat sanguis iners et non bene vivida virtus;

Hic superis non thura dabit non instruet aras

770

Frugibis aethereis sacro non rore Lyaei

Imbuet! Ad Divum tantum raptatus amore

Seque suosque volens sensus animamque litabit

Viventem, vivens caeli placet hostia Regi.

At ne etiam laesus quis vestrum exardeat ira,

775

Nec sese ultorem contra ferat, at magis ultro

Atque minas atque atra pati convivia discat.

Nec minus et morbos morborum et taedia duro

Aegra animo exuperet, sed adhuc maiora supersunt

Quae moneam: placidas mentes adhibete monenti.

780

Rex superum quondam mortali voce Parentis

Aetherei mandata canens defendere nostris

Vsque adeo nos ex animis odia aspera iussit

Vt ne etiam infensos hostes odisse liceret.

Quin ultro potius veniam dare numinaque illis

785

Exorare Deum pacemque exposcere mandat,

Hisque olim spondet caelestia praemia factis.

Quare agite o socii quicumque optatis in armis

Effulgere inopum nec iam exhorrescitis ista

Quae vobis mandata cano! Rogo parcite diris

790

Parcite decertare odiis et laedere laesi

Discite et indomitos animi lenire furores

Effraeni irarumque atros compescere fluctus.

Postremo arreptis ne quaeso absistite coeptis,

Ne date terga fugae sed iter superate malignum.

795

Palma vocat fessos sed tantum extrema labores

Ornat victorum et meritos dat finis honores.

Ecce autem dum multa cano vitaeque futurae

Condo pios ritus, dum vallo atque aggere nostram

Congo urbem et fessos circum longo ordine duco,

800

Improvisae astant acies Amathunta colentens.

Hae nostrae blando circumstant agmine muros

Vrbis at assultus variant molimine caeco

Nunc hos nunc illos caedes obitusque ferentes.

Hinc socii audendum est animis, hinc omne necesse est

805

Praesidium struere et totis decernere contra

Viribus: acre instat bellum simul acer et hostis.

Quocurca hoc primum mando ne femina vobis

Iungat amicitia sese ulla licentius aequo,

Incautis tum vero animis commercia caecos

810

Quae subdunt ignes Veneris suadentque nefandae

Non secus ac Stygios iubeo vitare colubros.

Rursus et Aethereo sacrata ergastula Regi

Virginibusque habitata piis horrescite neve

(Id multa edico) accessu violate profano

815

Limina ne violate adituque absistite sacro.

Excipio sed enim exortes discriminis huius

Romulidae quoscumque patris suprema potestas

Servitio addicet lectos de more puellis.

Nunc vero (huc faciles animos advertite) Divae

820

Tertia Acidaliae commenta exscindere tento.

Fons sacer est quo gens hominum vitalibus auris

Mox haustis demersa caput contagia culpae

Exuit antiquae niveoque effulget amictu.

Qui non sacra facit lustratque salubribus undis

825

Quisquis is est natum (sic fert mos) dicere suevit

Lustratum, contra pater ipse vocatur ab illo.

At dum se nimium simul haec consortia miscent,

Saepe amor incestat mollis turbatque fluenti

Caelestis latices divinaque sacra profanat.

830

Hinc vos ah fugite hos ritus; incognita vobis

Haec sacra esse volo, haec irritamenta malorum,

Pervadant inopum fines gentemque nefanda

Labe unquam inficiant nostram probrisve cavete.

Extremum hunc tandem dictorum audite laborem,

835

Pauca loquemur adhuc opera haud vulgata moventes.

Effera gens sacras iacet extra limitis oras

Romani, incerti cultus dignataque turpes,

Semiferosque Deos aris et thuris honore.

Hanc Superum genitor caecis erroribus actam

840

Aethere despiciens summo et miseratus inanes

Cultorum ritus cartaeque ignara virorum

Corda viae invitat caelo Divumque beatis

Conciliis ultroque illi manifestat apertum

Auctorem sese rerum cui maximus aether

845

Cui paret tellus cui Pontus et aurea caeli

Lumina flammigeraeque acies famulantur ovantes.

Quin etiam pietate graves linguaque potentes

Saepe oratores Romana e gente petitos

Ire iubet, qui paciferos frondentis olivae

850

Praetendant ramos dextra moresque feroces

Componant leges simul et pia Numina monstrent.

Ergo olim nostra si quem de gente futura

Hoc opus haec moles caelesti Numine raptum

Exagitent virtusque vocet pius incitet ardor;

855

Annuimus laeti pariterque hortamur et ausis

Fortibus adicimus vires, sed protinus ille,

Vtque animus fert, ire queat nos deinde negamus.

Exploret sed certa sui prius ipse magistri

Consilia addiscatque animum mittique precetur

860

Sese oratorem ad gentes sine lege superbas.

At dux magnanimi virtutem laude recentem

Militis attollat blanda ac demulceat ultro.

Tum largus nimium veniae facilisque caveto

Pareat optatis, sed multa interroget illum,

865

Multa animi evolvat perscruteturque recessus.

Condiscat quae causa trahat quive impetus oras

Incitet ignotas externaque visere regna.

At si corde nefas penitus nullum occulat alto,

Nil premat indignum, nulla insincera voluptas

870

Provocet indulgens votis pater illius ultro

Annuat actutumque sacro pius indice lustret.

Nunc tandem vos o proceres gentisque futuri

Ductores nostrae tantum haec extrema fatigent,

Vos tantum servate animisque ea condite in imis.

875

Tempora purpureis redimitus sacra galeris,

Coetus Romuliden cingit laeto agmine patrem

Observatque pii divina sedilia Regis.

Vos agite o proceres, pater optimus eligat huius

E numero coetus orate impensius unum

880

Progeniem nostram totiusque agmina gentis

Qui regat imperio simul et tutetur eandem

Auxilioque iuvet si qua rerum indiga poscat.

Praecipue si forte animi un serperet olim

Vlla insinceris labes et vocibus atris

885

Perstreperet rumor circum impia corda profanus,

Aut tumidas fastus mantes instaret inanis

Ingrueretque ardens amor execrabilis auri;

Tum bonus assertor, pietate insignis et ore

Consilioque sacraque potens Tritonide sontes

890

Castiget monitis cogatque expendere poenas

Pro meritis aequas, donec iussa enthea Regis

Aetherei sese quibus addixere volentes

Agnoscant revocentque animo assuescantque vereri

Ausoniumque patrem discant audire monentem,

895

It casti certa sub religione manere."

Tantis dux fortes prudens onerabat amicos

Edicens inopis desueta exordia vitae.