carmen astrologicum

Aquarius

Tangere crura cave cum luna lucebit aquosum

Insere tunc plantas excelsas erigere turres

Et si capis iter tunc ad loca tardius ibis.

Piscis

Piscis habet lunam noli curare podagram

5

Carpe viam tutus fuit potio sumpta salubris

Embrio conceptus epilenticus exit in alvo.

Aries

Nil capiti facias aries cum luna refulsit

Lunati minuas et balnea tutius intres

Non tangas aures nece barbam radere cures.

Taurus

10

Arbor plantetur cum lunam taurus habebit

Edifficare potes non spargas semina terre

Et medicus timeat cum gutture tangere collum.

Gemini

Brachia non minuas cum lustrat luna gemello

Vnguibus aut manibus ferrum vel cura negetur

15

Numquam portabis premisso in ore potitam.

Cancer

Pectus pulmo iecur in cancro non minuator

Sompnia falsa vides est utilis in emptio rerum

Potio sumatur securus perge viator.

Leo

Cor gravat stomacum cum cernit lunam leonem

20

Non facias vestes aut ad convivia vadas

Et nichil ore vomas nec sumas tunc medicinam.

Virgo

Lunam virgo tenet uxorem ducere noli

Viscera cum costis caveas tractare cirurgus

Detur agro semine dubites intrare carinam.

Libra

25

Libra nitet lunam nemo genitalia tangat

Aut eius iter aquis vel testam vergere temptes

Extremam partem libre cum luna videbis.

Scorpio

Scorpius augmentata morbum in parte pudenda

Vulnera non cures caveas ascendere navem

30

Et si capis iter timeas cum morte ruinam.

Sagittarius

Luna nocet femori saniori iuncta sagitte

Radde caput miniantur brachia balnea quere

Vngues et crines poteris precidere tutus.

Capricornus

Cura nocet genibus cum caprum luna vadebit

35

Intret aquis navis cicius curabitur eger

Fundamenta ruunt nichil est quod duret in ipso.