Benedetto Varchi carmina

Testo base di riferimento: A. Greco, 1969

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. Iuliano Gondo

Dum te defessum studiis curisque gravatum,

      Me sine ab urbe procul Signia rura tenent,

Et sine me campis solus spatiatus apertis,

      Perfrueris coelo liberiore diu,

5

An ne tibi effluxit nostrum de pectore nomen?

      An sumus, ut quondam, semper in ore tuo?

Arbitror, ut quondam, sic nunc quoque Varchius ore est

      Saepe tuo, qui te vere amat ex animo.

Nos non ambitio unanimes vesana, nec auri

10

      Sacra fames, toto quod patet orbe malum,

Sed studia et mores iungunt, eademque voluntas,

      Et coelum, quod nos invicem amare iubet.

Quod si non rident aedis laquearia nostrae,

      Fulget ab antiquis nec mihi splendor avis.

15

Arva nec innumeris finduntur nostra iuvencis,

      Sed modicas messeis area parva terit,

Quamquam o nec modicas olim, nec parva, sed amplas,

      Ampla dabat priscae simplicitatis avo.

Et mihi recta tamen mens est, ne tempore in ullo

20

      Arguor intactam commaculasse fidem.

A nobis laesum nec se pote dicere quisquam,

      Haec sunt pro magna nobilitate mihi.

Possum ego divitias, possum, Iuli optime, reges

      Spernere, prae Musis est mihi dulce nihil.

25

Quid iuvat ostrina tandem procedere veste,

      Et fultam Pario marmore habere domum?

Stemmata quid proavum nobis longo ordine prosunt?

      Plurimaque in prima fixa trophea domo?

Nascimur aequales omnes, foelicior ille

30

      Qui sua, non patrum facta referre potest!

Te tua nobilitat virtus, te fama parentum,

      Quique tuo fulget plurimus ore pater.

Et tamen humanis subiectus casibus, ut nos

      Cottidie innumeris exagitare malis,

35

Nec tibi divitiae possunt expellere morbos,

      Aut abigunt curas splendida facta patrum.

Crede mihi, studiis nil est iocundius iisdem,

      Nec quicquam, vera maius amicitia.

Pythias et Nisus testes, quique invia nigri

40

      Regna Dei et Stygias vivus adivit aquas,

Quos inter ventura olim nos saecla reponent,

      Vsque adeo est omni tempore rara fides.

Ergo tam sanctum fidumque sequamur amorem,

      Et simul incoeptum perficiamus iter.

 

2. Ioannibaptistae Busino

Ergo ego, ut incedam gemmis spectandus et ostro,

      Ionio credam turgida vela salo?

Et visam terras primo sub sole calenteis,

      Ignotasque petam per maria alta domos?

5

Et potero fratrem dulcesque relinquere amicos?

      Et patriam, qua nil carius esse potest?

Ah ego vel potius gelidis in montibus opto

      Stem lapis, aut cautes fluctibus aequoreis,

Quam me cura unquam gemmarum aut divitis auri

10

      Cogat natali longius ire solo.

Non ita me cupidum finxit natura benigna,

      Spernere divitias et Deus ipse dedit.

O pereat quicumque auri male captus amore,

      Caeruleas primus sollicitavit aquas,

15

Nec timuit vastas ventis tollentibus undas,

      Quamque videt capiti semper adesse necem.

Me dulces, Busine, iuvent ante omnia Musae,

      Harum ego sim vates, harum ego sacra feram;

Has propter primo terras sub sole calenteis,

20

      Et peterem ignotas per maria alta domos,

Nec me terrerent vesani murmura ponti,

      Sydera cum aequalis montibus unda ferit.

Non mihi deest animus, me non ignavia tardat,

      In sola dicar lentus avaritia.

25

An tanti esse putas Syrios Arabosque liquores,

      Et ferre e tota divitias Asia,

Vt fragilem adversis committere flatibus alnum

      Iratoque velis ducere vela salo?

O nimium infoelix quicumque ut dives obiret!

30

      Mille tulit terrae; mille pericla maris,

Et cras victurus, vivendi commoda semper

      Prorogat, et medio flumine quaerit aquas.

A contra, nimium foelix, qui rure paterno

      Exigua potuit conseruisse casa!

35

Non fremitus pelagi, non hic horrentia castra,

      Nec timet armatas in sua membra manus.

Hunc non excruciant fasces, non gloria vulgi

      Sollicitat, tristis nec terit invidia,

Sed facilem vitam proprio non dives in agro

40

      Vivit ab insidiis atque labore procul,

Et tamen interdum maturas collegit uvas

      Pomaque quae manibus severat ipse suis.

Agricolae modo flaventia demetit arva,

      Dum canit agrestes rustica turba modos

45

Ipse suas pecudes stabulis expellit, et ipse

      Vimina carpentes increpat usque boves.

Nunc cerasa in thyrsum legit et benevolentia serta

      Suspendit patrios sedulus ante lares,

Et modo traducit lentos in gramine somnos

50

      Fusus humi ad strepitum dulce sonantis aquae

Frigoraque ante focos, aestatem vitat in umbra

      Securus quicquid post ferat hora, sequens

Hunc non turba procax sed simplex villica curat,

      Praeparat et tenues ipsa ministra dapes.

55

Hanc mihi, dii faciles, quaeso, concedite vitam,

      Qualis Saturno regna tenente fuit.

 

3. ad Hannibalem Carum

Etsi te nostro tristari, Care, dolore,

      Pro magno inter nos mutuo amore scio,

Vis tamen et morbi, et cordis labor intimus urgent,

      Vt tecum extremo hoc tempore pauca quaerar.

5

Certe ego, uti nolim, sic non cohorreo mortem,

      Sed mortis lentum tabificumque genus.

Et quamquam primo rapiar sub flore iuventae,

      Non tamen idcirco plus perire dolet,

Vix dum septenos quater est traducta per annos

10

      Vita mihi nullo non labefacta malo.

An memorem, ut caros dulci cum fratre parentes

      Extulerim parvo tempore paene puer?

Vtque etiam occiderit vitae pars maxima nostrae

      Iulius humana conditione deus?

15

Mox etiam meminisse potes, decessit et alter

      Iulius, Vrbini fama, decusque sui.

An memorem Martellum etiam, Pardumque secutum

      Vsque per Elisias Astyanacta domos?

Foelices animae quae nunc florentibus arvis

20

      Antiquos laetae vivitis inter avos,

Et modo divinas per mollia prata choreas

      Ducitis incomptas inter Amadryadas,

Et modo iucundos prostrate in gramine somnos

      Carpitis ad murmur lene cadentis aquae!

25

Cum tamen interea fatis ingentibus ipse

      Nec vita possum nec bene morte frui,

Inter utramque diu conflictans, iam neque letum

      Sperare, aut vitae consuluisse queo.

Me miserum, fatique mali treis amplius annos

30

      Heu iaceo nulla restituendus ope!

Quod si non alia formidine deterrerer,

      Maior et urgeret pectora nostra metus

Tot gravibus curis finem daret una, brevisque

      Quaeque potest eadem solvere cuncta vita.

35

Foelices qui non venere in luminis auras,

      Abstulit aut siquos et tulit una dies!

Non ego tam multis affligerer, undique curis

      Versaret nec me tantus ubique dolor,

Quem tamen ut patiar moderate et pectore iusto,

40

      Ille rogat, qui mi cuncta iubere potest.

Ipse rogat Laurus, Lauro quis deneget unquam?

      Quo melius, quo nil gratius esse potest?

Vivam, igitur, si vita potest tam triste vocari

      Supplicium, quamvis morte magis miserum.

45

Teque mihi ante oculos ponam quem pectore gesto,

      Care mihi atque oculis carior atque anima,

Praesertim cum longa, nec infelicia prorsus

      Tempora dent viridi sydera canitie,

Quod si etiam vitae decurso lumine nobis

50

      Instat iam summa meta suprema die.

Te, quaeso, o Laurumque mei servetis amorem,

      Quos etiam Elysiis vallibus umbra colam.

Hoc precor, hoc tantum verbis unum omnibus opto,

      Non moritur cuius vita duplex superest.

 

4. ad Ioannem Nerettum

Qui coeli spatia ampla hodie metitur et astra

      Cras nihil, aut cineres conteget urna brevis,

Nec quisquam potis est celerem tardare senectam,

      Aut unum e gelida demere morte diem;

5

Et dubitamus adhuc tristeis, Nerette, querelas,

      Abiicere, et curas pellere corde graveis?

Non furor est etiam lacrimas adiungere damnis,

      Et quod erat mortale interiisse quaeri?

Ipse ego, cui teneris rapuit fortuna sub annis

10

      Dilectum cara cum genitrice patrem,

Mox etiam fratrem praestanti pectore et armis

      Amisi, nostrae spemque decusque domus,

Tuque nihil, dilecte minus dulcissime Iuli,

      Occidis, aetatis gloria prima tuae.

15

Te, Martelle, etiam, primis te, Barde, sub annis,

      Te saepe Astianax, luximus, atque diu

Quid referam, quantis post casibus atque periclis,

      Heu miser, externas cogere adire domos?

Vtque gravi post bella alieno tempore morbo

20

      Implicitus furvae limina mortis adi,

Qua liquidis Sebethus aquis petit aequora propter

      Parthenopem, molli dum secat arva pede,

Vtque etiam, solo studiorum incensus amore,

      Pertulerim mille incommoda, mille feram?

25

Adde quod oppressus damnis Laurentius iisdem,

      Felsinea dudum vivit in urbe procul.

An taceam de te duris exercite rebus

      Care, mihi quo nil carius esse potest?

Hos tamen atque alios constanti pectore casus

30

      Fortuna exupero fortior ipse mea,

Quin etiam solis inhiantes pectore toto

      Divitiis iuvat his increpuisse iocis.

An nequeunt tristes languenti e corpore morbos

      Pellere opes Tyrii strataque picta tori,

35

An non et pauper coeli pulcherrima templa

      Aspicit, et solis regibus arva virent?

Numquam ne insomnes intrant alta atria curae?

      Num mors purpureos horret adire lares?

Ah miseri, num dulce minus vel gramine somnos

40

      Ducere vel puro fonte levare sitim,

Praesertim cum vere novo ridentibus agris

      Mobilis herbarum suscitat aura comas

Nympharumque chori sparsi per colla capillis

      Ludunt iucundo dum strepit unda sono.

45

Tunc genus omne avium pecudum pectora amorem

      Frondea per nemorum culmina dulce canit,

Et laetae pecudes per pabula laeta vagantes

      Vespere vix superant limina, lacte graves;

Dat tellus segetes, poma arbor, pocula fontes,

50

      Antra domum, tegmen fraxinus, herba torum.

Hic ego sepositus vulgo curisque remotus

      Optarim tecum vivere posse diu,

Et tecum molli requiescere lentus in umbra,

      Dum gravis arentes aestus hiulcat arvos.

55

O quae tunc lauro modularer carmina, quamquam

      Longo est maiore dignior ille sono!

Nec pudeat pastores inter me ludere turbas

      Interdum, et sacros transiluisse focos.

Talis vita olim cum nondum divitis auri

60

      Sacra fames animos ceperat orbe fuit;

Non ensis, non vallus erat, non horrida bella,

      Cuncta tener placida pace regebat Amor

Haec si ego, qui tecum collatus, iure videbor

      Esse nihil quanto te magis illa decent?

65

Quem Musae Aoniis lactarunt vallibus, et cui

      Ipse dedit sacros phoebus inire choros,

Qui rerum causas et vasti foedera mundi

      Ante alios docta condita mente tenes.

An ne aliquid nostri post fata relinquitur et quae

70

      Vita bonis, et quae sit data poena malis,

Purpureo cur vere rosae, cur messibus aestas

      Gaudeat et nullis turgeat aequor aquis?

Pluraque de genere hoc naturae arcana latentis,

      Omnia sunt animo cognita, Iane, tuo.

75

Ergo sollicitos aliis cedamus honores,

      Nobis sint, quaeso, florea rura satis ;

Paupertas nulla est contentis vivere parvo,

      Plura petit semper, plurima quisquis habet.

 

5. ad Laurentium Lentium

Exigui dum tu, Lenti, prope flumina Rheni

      Felsineos celebras, arva beata, lares,

Illaque perplexi volvens enigmata iuris

      Immoreris nimium sedulus in studiis.

5

Nos hic Ethrusci non longe a fluminis unda,

      Qua tuus antiqua lar vetus arte nitet,

Ocia florenti sine te traducere in urbe

      Non laeti, heu curis cogimur usque novis!

Non tamen assiduo iuvat indulgere labori

10

      Et mortem exemplo pene vocare tuo.

Nam modo vulgus iners circum spaciamur ad aras,

      Nunc medio serimus verba iocosa foro.

Hic ubi marmoreus non integer astra colossus

      Vere humero insignis deficiente videt.

15

Stant ubi et Herculei nuper multa arte labores,

      Magnum equidem, sed longe inferioris opus.

Et tamen interea iocundos inter amicos

      Dignum aliquid semper colloquimurque grave;

Hic etiam multum de te sermonis habetur,

20

      Ingenium laudat dum mihi quisque tuum.

Et modo Fesuleas, Lenti, conscedimus arces,

      Qua tibi adhuc nostra stant gemina antra manu,

Et circum arboribus servant tua nomina trunci,

      Lentius hic, illic cortice Laurus habet.

25

Est etiam Lauri procero in stipite carmen,

      Quod sancti aeternum pignus amoris erit;

Varchius hanc nullo nunquam celebrabit honore,

      Sat meritis faciet nec tamen ille suis.

Vive diu, mihi sancta arbor, te, quaeso, nec imber

30

      Verberet, aut ventus, sol ve nocere queat

Vt ventura diu mirentur saecula laudem

      Desuetam, et puram puro in amore fidem.

Hic memini, cum tu defessus, Laure, iaceres,

      Insolitos volucres concinuisse modos,

35

Certatim et zephiri circum strepitantibus auris

      Spirabant dulci frigora amico sono,

Et leni aestivum suadebat murmure somnum,

      Quae liquida e claro fonte cadebat aqua.

Ipse tuis varias immiscens frondibus herbas

40

      Texueram flavis caerula serta comis,

Et procul attonito mirabar pectore qualis

      Maiestas, quantus surgeret ore decor;

Idem graminea fessum venantibus herba

      Arbitror Orthigium decubuisse deum.

45

At nunc assiduo studii nimioque labore

      E facie cessit vividus ille color,

Et quae syderibus fulgebant aemula quondam

      Lumina, sunt lapsa languidiora rosa.

O pereant leges et inania nomina, iura

50

      Quae nos hoc aevi nil, nisi furta docent!

Novi ego qui legum confisus diceret arte

      Omnia se tuto posse patrare mala,

Atque reos legum inversis defendere verbis

      Ipsaque multiplici fallere iura dolo,

55

Quin etiam miseros opibus spoliabat avitis.

      Proh scelus, et cunctis iam timor unus erat!

Tutius in terris fuerant sine legibus olim,

      O cur non illo tempore natus ego?

Scilicet haec tantum spectant mala saecula fraudem,

60

      Omnes, divitias, fasque, piumque putant.

Hinc ipsos inter fratres natumque patremque

      Iurgia et insano lis agitanda foro,

Hinc etiam nata est inter discordia amicos.

      Ah miseri! sed non vera erat illa fides,

65

Verus amor non curat opes, te, Laure, volente

      Dispeream, si non omnia regna darem.

Et potius quam tecum uno contendere verbo

      Praetulerim mille incommoda, nulle neces.

Quisque suos sequimur mores, mihi semper amicos

70

      Cura fuit sancta percoluisse fide,

Et te praecipue, quem primis iunior annis

      Germani coepi fratris habere loco.

Vix bene adhuc puero decimus tibi fluxerat annus,

      Sed tamen ingenio tum quoque magnus eras.

75

Testis Picenae doctissimus Hannibal orae,

      Hannibal aeterno iunctus amore mihi,

Ille tibi, ut nulla non esses parte beatus,

      Formator docilis contigit ingenii.

Foelix ille quidem tanto praeceptor alumno,

80

      Illo, sed foelix non minus ipse tamen!

Si teneram palo teneram adiungere vitem

      Decidet, aut tanto non fluet uva mero,

Ipse etiam valles Musarum atque ardua Phoebi

      Culmina monstrabam non mihi nota docens.

85

Et quamquam magnis currentes passibus, ambo,

      Vos tamen hortabar tam bene coepta sequi.

Ter quinum Titan sed cum tibi verteret annum,

      Deseris amisso patria tecta patre.

Illo me tristis tentabat tempore morbus,

90

      Nec socius potui, nec tibi adesse comes,

Felsineosque Lares discenda ad iura profectus,

      Nullum unquam es vacuum passus adire diem.

Donec bis novies redeunt tibi tempora veris,

      Et tria sunt annis abdita lustra tribus

95

Nullane finis erit tantorum, aut pausa laborum.

      Ah miser, et nimium, prodige Laure, tui,

Non quia te nolim studio praecedere cunctos,

      Sed quia noverunt omnia habere modum.

Alterna vivunt mortalia cuncta quiete.

100

      Post tenebras semper fulget amica dies,

Assiduis nunquam vexantur flatibus orni,

      Tu quoque post pluvias, Phoebe, redire soles,

Sed bene quod studiis altus melioribus, artes

      Ingenuas, toto pectore amandus, amas.

105

Non tu fallaces, non res miraris inanes,

      Nec qui scit leges omnia. scire putas.

Scis me aliquem his studiis quondam impendisse laborem,

      Dum puer invitus iussa paterna sequor.

Testes Alpheae mihi sunt ab origine Pisae,

110

      Multaque ad exortum nox vigilata diem.

Et Decius fama toto notissimus orbe,

      Quique suos patruum solus avumque refert,

Qui nunc Meduacus qua pinguia perluit arva

      Civica cum gnato compare iura docet.

115

Quid quod amore tuo nuper, linguaeque nitore,

      Ad studia haec longo tempore post redii?

Et tibi nescio quid scriptis mandavimus omne,

      Quodcumque est, liquida deleat amnis aqua,

Vel pater ardenti Vulcanus torreat igne,

120

      Et cinerem cauri diripiantque noti.

Non quia non iuris cupiam consultus haberi,

      Indigna ingenio sed reor illa tuo.

Nam matura licet nondum tibi venerit aetas,

      Doctrina ante annos iudiciumque venit.

125

Foelices illi, quorum non tempore lites,

      Non fora, non carcer, poena nec ulla fuit!

Non rogo, non scelus est aliena pericula ludum

      Et lucrum alterius damna putare suum.

Quam melius rerum obscuras inquirere causas,

130

      Hoc mundi immensum quo moveatur opus,

Vnde benigna Venus, quae sit violentia Martis!

      Quid tellus ingens, quid velit unda sibi?

Vlla ne sub terris maneat nos cura repostos,

      Cum cito Laetheas transierimus aquas,

135

Altaque Pegasidum, magnorum more virorum,

      Ocia securum docta per antra sequi,

Quos inter primus divino pectore Bembus,

      Adriaci Bembus gloria summa maris.

Solus hic Ethruscos inter Latiosque poetas

140

      Eminet, ut priscos non minor aequet avos;

Vnus is Argolicam Latio sermone Minervam,

      Et Latios Thusco temperat ore sales,

Qui nunc res Venetas Romanis dicere verbis

      Aggressus, primas hac quoque parte feret.

145

Omnibus huic unum votis exposcite, docti:

      Tempora dent superi, quanta dedere bona

Scilicet, ut Graiae tandem pomeria linguae

      Et clarae fines proferat Ausoniae.

Tu quoque, ni fallunt isti praesagia vultus,

150

      Et Phoebus vates falsa docere solet,

Clarus eris triplici Romana per oppida lingua

      Et vivet nomen saecula cuncta tuum.

Tempus adest cum tu, Phoebi, iurisque sacerdos,

      Fulgebis gemino cinctus honore caput.

155

Tunc pater exoriens de rupibus Apennini

      Tybridis aequabit nobilis Arnus aquas;

Tunc tua victuris intexent nomina cartis,

      Quique soluta modis, quique ligata canunt.

Certe ego, si tantis non essem dotibus impar,

160

      Si tali possem par facere ingenio,

Nulla dies, nulla hora tuis sine laudibus iret,

      Vnum te nostrum carmen haberet opus.

Quicquid Apollo tamen nobis, seu carmine Ethrusco,

      Seu dederit Latio serviet omne tibi,

165

Quin etiam Argolicos nuper percurrere campos

      Ignotasque diu coepimus ire vias,

Vt quandoque tuo possimus carmina sensu

      Digna dare, et iuvenis facta referre senes.

Interea frustra expertum, puer optime, vires,

170

      Sufficiat mentis signa dedisse bonae.

 

6. ad F. Mariam Molsam

Dum nos egregium properamus visere Bembum,

      Cui non ulla unquam saecla tulere parem,

Qua vaga Medoaci tranquillo flumine sequitur

      Atque Antenoreos implicat unda Lares,

5

Tu ad Tyberim parvi contempto gurgite Rheni,

      Tarpeiasque arceis, Molsa, redire paras,

Quaeque modo absentis suspirant culmina nomen

      Adventu tandem laeta beare tuo.

Illic te procerum longa comitumque caterva

10

      Redducet medium sedula turba domum.

Interea dum tu passim occurentibus ultro

      Mille optata feres oscula, mille dabis

Et septem laeti referent nova nuncia colles

      Mutua dicentum gaudia: Molsa redit,

15

Molsa redit, date thura focis, costernite sacra

      Fronde vias, sileant iurgia, Molsa redit!

Excitus qua voce pater Tyberinus alumno

      Ipse suo assurgens ora recludet aquis,

Letitiaque manu mulcens ad pectora barbam,

20

      Signa dabit pleno mollius amne fluens.

Et Nymphae circum myrto lauroque virenti

      Certabunt doctas implicuisse comas,

Bracchiaque in numerum iactantes dulcia dicent

      Carmina, Pieridum carmina digna viro.

25

O cui nec proavum decora alta, nec alta parentum

      Nobilitas, ullo pene fuere loco!

Divitiasque patrum, contentus paupere cultu,

      Sprevisti, et patriae commoda multa damus;

Te non ambitio, non regum purpura tangit,

30

      Cuncta putas studiis esse minora tuis,

Solum Musarum tibi sunt commercia cordi,

      Quarum perculsus numine sacra geris.

Semper culta tibi rerum doctissima Roma est,

      Vix etiam ingenio par fuit illa tuo.

35

Illic humanos spirantia marmora vultus,

      Aeraque coelestes iussa referre deos;

Illic excelsae populi solatia Thermae,

      Atque urbem unius tecta imitata domus;

Illic innumeris Capitolia celsa triumphis,

40

      Altaque multiplici marmore templa deum.

Quidque longinquis duxerunt flumina rivis,

      Tamquam non dulceis Tybris haberet aquas?

An non Pyramidum, et stultae miracula Memphis

      Victa una hic tantum mole videre licet?

45

Quae quamvis aevo iaceant consumpta vetusto

      Deiecta hostili nuper et usta manus

Nunc quoque tanta tamen retinent vestigia, ut illa

      Mirari haec tantum saecula pigra queant.

Illa mares animos claris ardoribus implent,

50

      Et stimulant verae laudis amore bonos.

Adde quod hic omni terrarum ex parte virorum

      Nobilium assidua est ingeniosa cohors.

Hic pater est, rerum dominus sanctique senatus

      Ordo sacer prisce, nuper adauctus aevi.

55

Hanc tibi tu prudens legisti ex omnibus unam,

      Oblitus patriae tempus in omne tuae,

Vnde nec Hispani quondam, nec Theutoni arma

      Barbara, nec valuit dira movere lues.

Tunc cum relliquias ferroque ignique relictas

60

      Immiti laeto pestis acerba daret,

Scilicet ingenium tantum ne Martia deesset,

      Roma tibi, et foelix sic quoque pressa fores

Haec, et plura tibi veraci pectore dicent,

      Quae sacra Romulei Tybridis antra colunt,

65

Quae referent alii fatis melioribus usi,

      Et quibus aspiret dexter Apollo magis,

Mi sat erit pingui verum dixisse Minerva,

      Non tam culta alicui, quam mihi vera placent.

Atque utinam non me ventura redarguat aetas

70

      Olim de tanto pauca tulisse viro,

Cum leget Ethrusco sublimi carmine versus

      Verbaque maternis tam bene iuncta modis!

Per te dives erit patrii sermonis egestas,

      Et non Romano Thuscus Apollo minor.

75

Nam quae iam Latiis mandasti plurima chartis,

      Illa vel Oceano cognita utrique vigent,

Sic, o sic Thusca vulgares scripta Camoena

      Multorum ut tecum notior esset honos!

Clara quidem per se pulcherrima Iulia, multo

80

      Laude tamen facta est clarior illa tua;

Non poterant animi dotes sensusque pudicos

      Exprimere egregia marmora picta manu.

Et quae temporibus sola est victoria nostris,

      Ethereis certe lapsa columna iugis,

85

Iampridem propriis virtutibus abdita coelo,

      Notior est nomen te recinente suum.

Illam castus amor sanctique cupidinis arma

      Legitimae ardorem perdocuere facis,

Illa pios testata, fidemque, et coniugis ignes

90

      Flebilibus semper verberat astra modis,

Sic tristeis iterans iocunda voce querelas

      Absumptum deflet Daulias ales Ithim.

Desine iam assiduo corrumpere lumina fletu,

      Desine; sat lachrymis sancta Virago datum.

95

Vir tuus aethereo late spaciatur Olympo,

      Virtutis referens praemia digna tuae.

An memorem quae tu nuper, doctissime Molsa,

      Dixisti memori carmina mente mihi?

Quaeque ego te vidi tristissima nocte silenti,

100

      Ad coelum cum diis non meditata queri?

An taceam potius, ne vulnera tanta retractem,

      Damnum ingens huius saeculi, et opprobrium?

O ego quam vellem tecum modo vivere, verum

      Officio, et pacta cogor abesse fide!

105

Scis tu quam tristi cedebam pectore tardus,

      Vt madidae lachrimas non tenuere genae,

Et tamen ad Bembum properabam, quo neque maius

      Quicquam, nec totus sanctius orbis habet,

Est illic etiam saecli, vitaeque prioris

110

      Exemplar dulci cum gravitate Tryphon,

Hic Speronus, magni monumenta Platonis

      Qui tenet, et docti dogmata Aristotelis,

Nec non doctiloquis permulcens omnia verbis

      Lazarus Euganei qua patet ora soli,

115

Neque alii plures quorum doctissimus unus

      Cola Brunus, Bembi Cola amor atque fides.

Esset adhuc illic nostri Lampridius, cui

      Gloria, cui primas Graecia et ipsa dedit

Quem modo Dirceos inter miratur olores

120

      Mincius Ausonia voce referre modos.

An taceam de te, Lenti carissime, cuius

      Ingenio nihil est non facile atque leve,

Cui Deus et natura parens - quis credere tantum,

      Quisve negare potest ! - cuncta dedere bona?

125

Quem mihi de multis elegi millibus olim,

      Dulce decus vitae, praesidiumque meae.

Hos ego cum fuero praesens veneratus, ad Arni

      Exiguos repetam regna paterna lares

Atque ibi, mirando dum tu, vaga carmine sistes

130

      Flumina, non ingrata ocia segnis agam,

Nec tamen ignavi penitus torpebimus, illic

      Divino assidue vera docente sene.

Quo duce coelestes dudum percurrimus oras,

      Et labi nullo vidimus astra sono.

135

Mox etiam illius docto discemus ab ore,

      Omnia quo fiant, intereant ve modo.

Illic nobiscum modo sit, nec Roma superba

      Invideat nobis omnia nostra bona,

Et Graio et Latio clarus Victorius ore,

140

      Quo mihi nil carum fata dedere magis.

Tunc etenim patriae linquentem incommoda terrae,

      Sectarer socius, prosequererque comes,

Vt secum tectis excerptus molliter iisdem

      Aspectu fruerer, colloquioque tuo.

 

7. Laurentio Lentio

Inficiunt nobis iampridem tempora cani

      Debilitatque gravis tarda senecta pedes,

Lustra novem clausit, totidem cum mensibus aetas

      Iam mihi, et incipiunt ocyus ire dies;

5

Me tamen, ut quondam iuvenem, delectat amare,

      Immo iuvat iam me praeter amare nihil,

Sit fas tam castos igneis, tam sancta referre

      Obsequia; an pudeat dicere vera senem?

Nunquam dilecti decedunt pectore vultus,

10

      A nostro nunquam pectore Laurus abest,

Et quamvis absens longinquiis degat in oris,

      Praesentem praesens conspicor usque tamen;

Illum clara dies, illum nox atra sopitis

      Syderibus, nobis semper amica refert.

15

Et cum brumali sternuntur tempore frondes,

      Squallenteis et cum Syrius urit agros,

Ipse etiam montes ultra, et trans aequora, mentis

      Eximia pernix nobilitate feror

Et loca dura gelu, septem subiecta Trioni

20

      Frigidaque Arctoo regna sub axe peto,

Qua Rhodanus, qua lenis Arar, qua Sequana dives

      Perfundit campos Gallia lata tuos.

Nec me tunc ventis leniorem aut aegra moratur,

      Aut tardat celeres pigra senecta gradus,

25

Quamquam, si verum liceat dixisse, nec undas,

      Nec terras opus est transiliisse mihi.

Quocumque aspicio, quacumque incedere pergo,

      Quicquid ago, quovis tempore, quove loco

Aut loquar aut taceam, seu lux, seu sydera fulgent,

30

      Sive calet tellus, frigore sive riget,

Ante oculos semper cara obversatur imago

      Et, si quid vero credere vera licet,

Te video aut certe videor, bone Laure, videre,

      Et longum amplexu colloquioque frui.

35

Tunc redeunt animo quae sic mansere reposta

      Mente mihi, ut nullo tempore deciderint,

Vt puer ingenium forma formam aequiparares

      Moribus et nulli mente secundus eras.

Quid, quod inaudito discendi accensus amore

40

      Divelli a longo vix poteras studio?

Et nimii quoties accusabare laboris,

      Nullum unquam aiebas discere posse satis,

Ipse ego iudicium tantum tam mollibus annis

      Miratus, simul et talia totque bona,

45

Quantum nemo potest acie comprendere mentis,

      Ardebam, notus, carus et esse tibi.

Sed quia non mea me tenuis fortuna latebat,

      Sola fides, solus spem faciebat Amor.

Quaeque prius non parva fuit, mihi cura colendi

50

      Crevit in immensum pulcher Apollo tui.

Oh quoties leges nodosaque iura perosus,

      Iurgiaque insani litigiosa fori

De manibus, nec non tota de mente libellos

      Abieci incusans horrida iussa patris!

55

Divitias aliis, et nomine magna libenter

      Linquebam, parvo sat lare dives ego;

Musarum sylvae, Musarum flumina, sola

      Musarum poterant antra placere mihi.

Quaeque alii ludo, festis vel lusibus, ipse

60

      Doctrinae studiis tempora cuncta dabam.

Saepe hyeme in media, mediis saepe aestibus, orta

      Repperit insomnem, pervigilemque dies.

Tunc etiam incoepi, quamvis male sanus haberer,

      Iungere materno patria verba sono,

65

Non adeo ut nostros igneis curasque levare

      Et petere auxilium praesidium ve malis,

Nam mala quis, curasque vocet, quaeratque levare

      Queis mage nil sanctum est, queis mage dulce nihil?

Sed pueri ut formam dilecti animum pudicum

70

      Ethruscis possem tollere ad astra modis

Et memini Dantis magni, cultique Petrarcae

      Cum legerem numeros obstupuisse diu,

Nec praeclara satis divini carmina Bembi

      Mirari, aut poteram concelebrare satis.

75

Arcadiae pastorum etiam, lususque iocique

      Carminaque, et docti sic placuere sales,

Post illa ut longe sermonis cura Latini

      Nempe minor nobis inferiorque foret,

Contentus vulgi lingua patriaeque loquela,

80

      Destiti ego externum quaerere velle decus.

Vtque vides calamo inculto tenuique Minerva

      Scribebam, si quid scribere iussus eram,

Et quamquam octonus mihi ter vix curreret annus,

      Exierat vulgi nomen in ora meum,

85

Et spem nonnullam de me venientibus annis

      Praebueram quam post diripuere noti.

His ego confisus sperabam confore rebus,

      Quandoque ut fierem dignus amore tuo,

Nec me vana fides animi, studiumque fefellit,

90

      Irrita nec voluit tam pia vota Deus.

Nam tua nec bonitas nunquam laudata, nec unquam

      Sat laudanda, ultro coepit amare suum,

Et mihi praestari quae debent omnia amico

      Sponte sua large detulit officia.

95

Tunc ego foelici contingere vertice coelum

      Ipsis coelitibus nec minor esse deis,

Ex illo illaesam concordi foedere vitam

      Semper uti fratres viximus unanimes.

Alterutri siquid placuisset, protinus alter

100

      Quaerebat, semper unus utrique labor,

Quippe eadem semper uobis ingrata duobus,

      Atque eadem nobis grata duobus erant,

Mirari ut nullus non secum, scire nec ullus

      Iam posset, maior utrius esset amor.

105

Ibas, ibam, stabam, stabas, denique semper

      Alter in alterius commoda respicere.

Certe ego te propter Romana palatia et ampla

      Deserui magni non semel arva Tybris

Ipse, tuis rebus cunctis sociisque relictis,

110

      Ad latus haerebas, usque et ubique meum.

Felsina disiunxit donec nos, Felsina docta,

      Felsina, quae patria est vel mihi cara magis.

Siquid enim rerum naturae, si scio quicquam

      Divinum, id totum Felsina me docuit;

115

Ferrea Bucca illic aurum fundensque smaragdos,

      Illi, ego, siquid sum debeo, siquid ero;

Illic Fabritius Garsonae, gloria gentis

      Tam clarae, nec non altera spes patriae.

Post etiam Patavi praeclaram pergis ad urbem,

120

      Quo socius, quo te prosequor usque comes,

Atque ibi complures una foeliciter annos

      Egimus, ut nunquam non meminisse iuvet.

Rursus ad exigui longo post tempore Rheni

      Flumina te, rursus me comitante refers,

125

Inde ubi consultum iuris fecere periti

      Et posita est capiti laurea digna tuo.

Francorum ad regem sic mandat avunculus ipse,

      Arripis, e morbo vix bene firmus, iter

Et tecum, nostri bona pars, Baptista Alemannus

130

      Discedit, quo non alter amabilior,

Quandoquidem egregium verbis rebusque parentem,

      Non minus ingenio quam probitate refert.

Tunc ego quae tulerim sine te, dulcissime Lenti,

      Vnus, qui fueras portus et aura mihi,

135

Vulnera ne refricem vix dum coeuntia, praestat

      Ignorare tibi, quam retulisse mihi.

Quod nisi Stroza meuS rebus iuvisset in arctis,

      Qui vere post te solus amicus erat,

Tristia me longae coepissent taedia vitae,

140

      Qua Phaeton tinxit fulmine adustus, aquas.

Ille mihi assistens, te, docte ac care Busine,

      Testor, opem semper consiliumque dabat.

Ille mihi in patriam, quo rursus forte vocabar,

      Post multa et magna incommoda suasit iter,

145

Quo me languentem morbo curisque gravatum

      Perduxit mira sedulitate comes.

Hic me quae tandem fortuna exceperit, unus

      Quandoquidem scripsi singula quaeque tibi,

Pernosti, tantaque mones me fraude petitum

150

      Insidias caveam perfidiamque feram;

Parui ego, totumque uni tibi debeo, Cosme,

      Quod sum, quod spiro salvus et incolumis.

Sponte mea siquidem, patria semotus ab urbe

      Exilium laeto pectore dulce sequens,

155

Quod mihi nascenti tribuerunt sydera, sylvis

      Vmbrosis lentus rura beata colo;

Et procul a vulgo solis inglorius arvis,

      Foelix iam longo tempore vivo mihi.

Nam licet assiduis nunc hinc, nunc artibus illinc

160

      Appetar, innumeris afficiarque dolis,

Non modo non moveor quicquam tantaque quiete

      Deturbor, sed eam cogor amare magis,

Atque utinam meritas sinenti pectore poenas

      Non tam saepe mihi suppliciumque darent!

165

Nostra etenim nimio dum plus ludibria quaerunt,

      Et ficta impingunt crimina mille mihi,

Turpiaque obscoenis et me lacerantia verbis

      Postibus affigunt carmina, quaque die,

Vt vel grammatici puerosque elementa docentes.

170

      Iam sibi contra me cuncta licere putent;

Ipsi non tantum vulgo ridentur ubique.

      Fabula sed fiunt, ludibriumque bonis

Et me quod tantis oppugnent molibus unum

      Efficiunt multis ne nihil esse puter.

175

Ah miseri, ah male cauti, insonteis laedere non est!

      Indigne oppressos sublevat ipse Deus.

An tantum est facinus, vel gloria tanta paternum,

      Eloquium et Thuscas non renuisse deas,

Aut Bembum, quo nec melior, nec doctior ullus

180

      Extitit integra percoluisse fide?

Sed quid ego ingrata haec, prorsusque indigna diu iam

      Conqueror, oblitus dissimilisque mei?

Vnusquisque suos moreis, sua quisque sequatur

      Gaudia; non omnes omnia quippe iuvant.

185

Illi ne cessent aliorum incommoda velle,

      Et bona non aliter, quam sua damna quaeri.

Vrbanos alii melius sectentur honores

      Sudorumque petant praemia divitias.

Nos nostros redeamus agros, quibus exulat omnis

190

      Invidia atque omnis stat procul ambitio!

At Charites, at blanda Venus, Bacchusque, Ceresque,

      Faunique, et Satyri, capripedesque dei,

Dum Nymphae vel serta legunt, vel carmina dicunt

      Aut celebrat castos casta Diana choros,

195

Stant circum et teretes suras tremulasque papillas

      Mirantes laudant, candidulosque pedes.

Ludunt lascivi per pabula laeta iuvenci,

      Attondent simi mollia prata greges,

Discurrunt teneri non longe a matribus haedi;

200

      Non procul a foetu candida halat ovis,

Pastores ipsi sub frondibus arboris altae

      Corpora securo fessa sopore levant,

Dum volucres liquida modulantur carmina voce,

      Dum strepit aura, levi dum calit unda sono.

205

Ipse ego naturae studio coelique relicto,

      Rebus posthabitis tempus in omne meis,

Nil aliud studeo, curaque omnique labore

      Nil aliud noctu molior atque die,

Quam mihi mandatum recte decurrere munus

210

      Et Florentinae consulere historiae,

Quod si fata meos vel rerum oppresserit ordo

      Conatus, fuerit vel voluisse satis.

Nec tamen interdum ne longa indagine fessos

      Aut nimio pressos pondere vincat onus,

215

Non veterem flammam et priscum cantamus amorem,

      Quo maior nec quo sanctior ullus erit.

Namque fatebor enim me certe non modo, nondum

      Taeduit Ausoniae poenituitque lyrae

Cottidie sed plus augendae illius amorem,

220

      Ornandae studium, consiliumque probo,

Aut caras petimus sylvas, iucundaque Tempe

      Qua iuga Senari montis opaca virent.

Hinc ubi te primum conspeximus, hinc ubi primum

      Percussum est tantae foedus amicitiae,

225

Cum vix dena tibi vitae fatalia Parcae

      Stamina nevissent bis duodena mihi,

Vel qua frondentes ramis ingentibus ulmi

      Spargunt Fesuleo vertice ad astra comas,

Murmure, quae levi perflatae et suavibus auris

230

      Spirant aestivo frigore blanda die,

Quo tecum immensi spectantem sydera mundi

      Et quibus exurgant signa, cadantve modis

Olim me totos memini traducere soles,

      Donec ab Hesperio surgeret axe Venus

235

Et totas etiam memini traducere nocteis,

      Donec ab Eois clara rediret aquis.

Illo sed nondum crudelis tempore miles,

      Et plusquam hostili barbara turba manu,

Sylvarum nemorumque altos spoliarat honores

240

      Efferaque aequarat tecta perusta solo.

Cum te vix puerum patriis pro moenibus urbem

      Tutari atque hosteis cominus impetere

Vidi ego, gavisusque tua virtute sequabar

      Longius audaci castra inimica pede.

245

Quin etiam venit in mentem quae dixerat olim

      Praesaga et ductu mens mea, Phoebe, tuo

Eventura tibi, cuncta evenisse, nec hilum

      Frustrata est sensus pythia certa meos,

Atque adeo ut nequeam temere quod carmine nostro

250

      Promisi, iuvenis facta referre senex.

Nam quis tot meritis, tot quis virtutibus aequus

      Esse queat, laudes quisve referre pares?

Haec mihi, ut coelo depellunt nubila venti,

      Discutiunt toto pectore tristitias

255

Vt nec praesentis vitae fastidia, nec me

      Venturae moveant proxima damna necis,

Sat videor vixisse diu, nec totus obibo.

      Maior enim tecum est pars, meliorque mei,

Quare nec lachrymas dulces mihi fundite amici

260

      Et rude in inculto marmore carmen hiet:

Varchius hic situs est, trini bene cultor amoris;

      Hoc uno egregius, coetera pene nihil.

 

8. ad Paulum Iovium Episcopum Nucerinum
Historiarum scriptorem carmen

Paule Iovi, totum cuius iam clara per orbem

Fama volat, celerique altum petit aethera penna,

Duratura diu atque omnis ventura sub annos,

Non quod Peonias iampridem, et Apollinis artes

5

Callueris, multosque hominum subduxeris Orco,

Nec quod priscorum nostratia nomina primus

Piscibus imponens, Latias claraveris oras,

Aut quod magnorum effigies atque ora virorum,

Qua tuus aequoreis Benacus non minor undis

10

Assurgit, fremituque imitatur murmura Ponti,

Non sumptu exiguo atque ingenti pinxeris arte,

Quique sua ornatis addens insignia verbis

Ellogia illorum varios testantia honores,

Quae praeclara licet per se videantur et alti

15

Ingenii factura fidem, tamen illamet ipsis

Historiis collata tuis ceu sydera sole

Vanescunt, propriasque amittunt singula vires.

Hic siquidem tete maior, teque ipse relinquens

Post terga, extremum properas superare cacumen,

20

Vel potius summo consistens vertice montis,

Iam dudum foelix operum, laetusque laborum

Despectas alios infra, tutusque quiescis,

Quo nunquam nostro quisque pervenit in aevo,

Forsitan et nunquam posthac venientibus annis

25

Perveniet quisquam tantae ad fastigia laudis.

Quid nam opere in tanto primum, tantique laboris

Atque aevi multis pleno magnisque periclis

Mirer ego? Ingeniumve audax tam multa quod unum

Tamque loqui diversa paraverit, an seriem qua

30

Cuncta suis disposta locis miro ordine narras,

An potius clari eloquii numerosque salesque

Verborum, et proprias vario discrimine vires?

Queis reges, populosque omneis, veterisque novique

Orbis ubi Ammerica nostri de nomine civis

35

Alta iacet, prisca verus novitate recenses,

An magis ut causas omneis, bellique gerendi

Consilia et rerum rationem reddere pergis?

Vnde hominum mores varios addiscere et ampla

Ornamenta queat, patriaeque sibique parare

40

Quicumque illa semel docto perlegerit ore.

Tu quo castra Ioco metanda, et qualibus armis

Offirmanda, quibusque et qualibus oppugnanda

Saepe doces, saepe idem urbeis defendis, et idem

Expugnas, tu quae fallacia foedera quae sint

45

Fidi mores, populumque levem, timidumque senatum

Arguis, et nulli tutum confidere monstras

Quae si nostrorum regum imprudentia et illa,

Illa animis hominum regnandi dira cupido

Scivisset, numquam Italiae, quod caverat olim

50

Mediceus praestans animis, et viribus heros,

Externis iterum patuissent claustra tyrannis

Illius si consilium, si facta sequuti

Essemus, coelo demissi civis ab alto.

Numquam iterum peregrina manus, numquam advena miles.

55

Quem sua non virtus, sed nostra ignavia nostraque

Invidia, et procerum excivit discordia demens

Paeninas fauces, coelo tractusque propinquos

Molis inaccessae superasset culmina, numquam

Impius, et nostris allectus ruribus hostis.

60

Ah miserae et longum digna atque indigna ferentis

Ltaliae in predam vertisset, et oppida, et urbes,

Italiae fera gens populasset littora nunquam,

Italiam numquam stravisset barbarus ensis.

Heu quoties post interitum, post funera magni

65

Laurentis Itali nostro de sanguine vepres

Rorarunt! Italo quoties de sanguine rivi

Creverunt quoties, Italo maduere cruore

Aequoraque, campique omnes, sylvaeque, lacusque!

Nam quae tam longe est, tamque ardua et avia rupes,

70

Quae tam sepositae valles? Quae fluminis ora,

Quod mare, quis scopulus, quo non furor efferus atque

Praedandi illorum rabies pervaserit ultro?

Testes qui nostris spumarunt ossibus albi,

Sebetus, Lyris, Tarrus, Padus, Abdua, Rhenus.

75

An non Ethruscos umbrosa cacumina montes,

Et Florentinos excelsa palatia colleis,

Nunc ferro excindi, saevis nunc ignibus

Vidimus, et, crebris responsantem ictibus ipsi,

Ipsi, inquam, intrepidi roboantem audivimus Arnum?

80

Quem non Hispanis audax Germania castris,

Dux ve Italo Gallus confisus milite fortis

Terruit, et vires totius pertulit orbis.

Quin etiam Latium, et rerum pulcherrima Roma,

Roma deum auspiciis fundata, atque aemula coelo

85

Concidit istorum indignis eversa ruinis.

Sed si non aliam venturo numina Cosmo

Invenere viam, liceat periisse tot urbes,

Totque viros ferro crudeleis isse sub umbras

Ante diem, liceat tot amara atque aspra tulisse.

90

Iam privata placent, iam publica damna videntur

Commoda, iam tanti est Arnique Tybrisque ruina.

Concurrant iterum, sed eodem sydere et iisdem

Auspicibus, qua se coelo mons Murlius aequat.

Agmina, nec virtute pari nec viribus aequis,

95

Et causa si diis bene creditur inferiori

Quo sua victori renovetur laurea Cosmo

Et nos sub tali vivamus principe tuti

Quandoquidem hic viridis primo sub flore iuventae

Maternam referens pietatem, animosque paternos,

100

Sublimi accitus regno, claroque locatus

In solio patrum auspiciis, populique favore

Porrectas patriae non detrectavit habenas.

Tempore tam dubio tali in discrimine rerum

Accipere, et semet tantis offerre periclis,

105

Communi propriam postponens ipse salutem,

Publicaque anteferens privatis commoda damnis.

Indole dein quanta referam, quam pectore forti

Presserit, et rerum iustas laxarit habenas?

Vtque afflicta diu bello ac civilibus armis,

110

Resque virosque locosque levaverit, ut sua suique

Forma prior, priscum decus, nomenque rediret?

Sic etiam ingenti pluvia ventoque gravati

Exoritur cum sol, tolluntur ad aethera flores,

Et seges inclinata solo sese erigit alto.

115

Hic quoties sua signa, suosque ad bella tribunos,

Invictas equitum turmas, peditumque catervas

Pro patriae rebus, pro relligione deorum

Caesaris aut magnis non parvas viribus addens,

Emisit toties victricia rettulit arma,

120

Et referet posthac iustis quia militat aether!

Huic quoque non tantum Ethruscae, Musaeque Latinae.

Verum etiam Argolicae Sese debere fatentur,

Quas miseras totoque expulsas orbe recepit,

Et fovet, amplexus maiorum exempla suorum.

125

Quin etiam, si non vates praesagia fallunt,

Ni frustra augurium coelo demittitur alto,

Divino siquid debemus, ut omnia, Bembo

Credere debemus, si non sunt omnia falsa.

Tempus erit cum diis et te, bone Cosme, favente,

130

Discussis, quae nunc offuscant nubila monteis

Invidiaque procul Scythicis algente sub oris,

Romanus Thusco fasces submittet Apollo,

Aut certe non maior erit, Tyberisque fluenta

Aequabit, si non excedet nobilis Arnus.

135

Nunc sibi, quem frustra mille optavere maritum

Insignes animis, forma et praestantia puellae,

Magnanimi herois formosa, et sancta virago,

Perpetuo casti coniunxit foedere lecti.

Innumeros heroas et innumeras heroinas,

140

Divorum auspicio paritura, ducemque datura

Ausoniae, et sacris Romanum qui regat orbem.

Hunc unum Caesar primis expertus ab annis,

Terrarum dominus Caesar, vindexque deorum,

Ingenium, puerique fidem, curasque viriles,

145

Invictumque animi robur miratus, et arteis

Extulit, imperioque bonus praefecit avito;

Vnum hunc excelsas Tybris qui possidet arces,

Ethruscus pater et terras qui numine torquet

Suspicit, et miro iuvenem complexus amore,

150

Ingenteis ob virtutes celebratque fovetque,

Vt dubium nulli iam sit, quin magna deorum

Cura sibi hunc alios inter delegerit omneis,

Qui miserae Ausoniae tandem terraque marique

Et velit, et possit fessis succurrere rebus,

155

Ferreaque antiquum convertere saecula in aurum.

Sed quid ego a primo disgressus carmine, tanquam

Enumerare alto labentia sydera Olympo,

Aequor, et angusta totum concludere in urna

Sperarim, laudes magni et praeconia Cosmi

160

Deterere imprudens, et candida lumina solis

Stultior obscuris velle illustrare tenebris

Occepi? Ad tete redeo, me me mihi reddo.

Obstrepere ut corvus cygno tibi desinat ater,

Paule Iovi, qui tunc multum, longeque profecto

165

Vidisti ut reliquis in rebus, cum tua tanta,

Tamque bona egregie misisti munera tanto,

Tamque bono egregioque duci, quo iustius unquam

Nec vidit quicquam prudentius auricomus sol.

 

9. epistola ad Laelium Bonsium ut iuri operam det

Laeli, quem dexter nascentem aspexit Apollo,

Et Maia genitus primo tibi fautor ab ortu,

Eloquium excellens, promptasque ad carmina vires,

Ingeniumque dedit cunctis versatile rebus,

5

Praecipue iuri dicundo eidemque docendo,

Nec non et populis moderandis vocibus aptum.

Quam fuerit legum semper veneranda potestas,

Quotque viri bis studiis quondam nostrisque diebus

Claruerint docti simul, ac virtute decori,

10

Quantum praeterea privatim ac publice in omni

Tempore profuerint rebus, quantumque salutis

Attulerint decorisque simul bellique domique

Publica res, quocumque illos aut regna vocarent,

Nota tibi, et mecum es pleno saepe ore loquutus.

15

Cur igitur dubitas tam longo tempore, tamque

Perplexus pendensque animi, num civica iura,

Romanasque velis leges addiscere tandem,

Maioresque tuos imitari, ac vincere tentes?

Qui legum clari studio iurisque periti

20

Ampla sibi, et vobis reperere laboribus olim

Praemiaque, et nullos periturum nomen in annos.

Non ne vides, ut avos taceam proavosque relinquam,

Et qui nunc illos non tantum nomine et ore,

Sed virtute refert, quam magnus quamque verendus

25

Vixerit haud pridem nostris Antonius annis,

Cui viridis sacros circumdedit infula crines,

Paruit, atque altum praecelsis rupibus Anxur?

Quantum mente queo comprendere, sunt duo, quae te

Retrahere a studio tali, Bonsi optime, possunt.

30

Primum, quod magni res est durique laboris

Plena, nec exiguum tempus magnumque requirens

Corporis atque animi robur curamque perennem,

Et quae numquam alio flectat mens seque relinquat.

Non legum ipsarum vitio, sed crimine turpi

35

Doctorum, tenebras qui soli ac nubila claro

Offendunt, ignari interdum, aliquando volentes,

Limpidaque impuro conturbant flumina caeno,

Et quasi candidulis aspergunt floribus atrum.

Deinde, quod ingenio praestantes altaque et ampla

40

Corda virum ignavum hunc semper lagere laborem,

Degeneresque animos et tanquam odere profanos

Improba qui vendunt falsae mendacia linguae,

Ipsi per nemora ac monteis lucosque sonanteis

Ad caput ingenui fontis, viridante sub umbra,

45

Secreti longe a vulgo strepituque remoti

Naturae causas et aperti sydera coeli

Spectantes, rerum interitus scrutantur et ortus,

Turpia spernentes vilis compendia lucri,

Vnde sibi decus aeternum nomenque perenne

50

Qua sol cumque solum inflammat, quaque alluit aequor,

Acquirunt superasque domos ac templa serena

Mente adeunt, caelo vivi, divisque fruuntur.

Haec, et plura potes, quae dicere vera, negare

Non ausim, ne forte putes me fraude vel astu

55

Velle agere, et rerum specie, non rebus apisci.

Quod cupio ut totum dedas te legibus, atqui

Scire opus est rerum non esse, sed omnia culpa

Culpa hominum fieri, quod tu quoque sponte fateris,

Quae numeras, et quae merito pertaesus abhorres

60

Nil igitur prohibet quin possit, qui volet, illum

Non dico ex omni, sed magna ex parte laborem

Effugere, et veterum mentem, non singula verba

Iurisprudentum perquirens, reddere cuique

Ius quod habet, verique tenax discrimine nullo

65

Tutari innocuos semper, punire nocenteis,

Litibus eximere implicitos, quae cuncta vetusti

Legum latores olim cavere, sed omnia

Auri sacra fames, et amor pervertit habendi.

Quanto igitur maioris eget res publica legum

70

Auxilii, numerusque minor reperitur eorum,

Suppetias qui ferre velint, possintque labanti,

Tanto maiorem, laudemque, decusque meretur.

Quisquis ab obliquo declinans, tramite recto

Incedit, iustoque bonum coniungit et aequum,

75

Qualem te, Laeli, cupio speroque futurum.

Summum ius, quoniam summa est iniuria, sed iam

Responsum ad dubium satis est causamque priorem.

Quod vero adhibes magnorum corda virorum

Non secus ac pestem leges vitare, et in altis

80

Condere se sylvis propter vaga flumina, et amnes

Iam regum forti ridentes pectore fastus,

Murmura quam vilis tolerantes vana popelli,

Naturam ut rerum addiscant doceantque futuras

Non penitus verum affirmo, penitusque refello.

85

Sunt adeo quidam sed per quam, mehercule, pauci,

Qui se contenti, solis sibi vivere curant,

Vera umbris soliti praeponere, maxima parvis

Coetera turba parum, vel nil prope distat ab istis,

Quos memoras lucro tantum nummisque parandis

90

Intentos, veluti per se manifesta docet res,

Atque utinam multi non essent tempore nostro,

Qui longe improbius, longe crudelius, atque

Sordidius sophiam, quam civica iura profanent!

Hi quasi vestem albam maculis, foedoque nigrore

95

Conspurcant, gratisque rosis absynthia miscent.

Restat, ut admoneam de me; ne forte rearis

Exemplum caepisse tibi, qui iura perosus

Dicor, at hoc prorsus falsum est, non iura sed ipsos

Iam invertentes praecio, miserisque parantes

100

Verborum laqueos, odi cane peius, et angue.

Quamquam non desunt hodie docti atque diserti,

Alciatus qualis nuper, qualisve Budeus

Extitit Argivae pariter, Latiaeque Minervae

Incrementum ingens, Francorum et gloria gentis,

105

Qualis et eximio clarus Longolius ore,

Vel priscos qui nunc, nisi vincit Laelius aequat,

Quos inter nostros, ut tangam, Lentius atque

Aldobrandinus possunt, debentque referti,

Non minus eloquio clari, quam legibus ambo.

110

Praeterea non mens eadem, non omnibus idem

Est animus, non una etiam parilisque facultas.

Scis te nobilibus, sed non locupletibus aeque,

Nec tam divitibus quam claris patribus ortum;

Corporis atque animi praecellis dotibus, at te

115

Vt plerumque bonos fortuna adversa fatigat,

Nec sinit emergas ad alta fastigia rerum.

His ego te multisque aliis rationibus hortor

Atque oro, obtestorque mihi, carissime Bonsi,

Sin aliam ob causam, saltem, ut praeclara tuorum

120

Exempla atque alte vestigia pressa sequaris.

Legali tandem doctrinae te dare, et ipsis

Iuribus invigilare velis, versando diurna,

Nocturnaque manu versando antiqua vetustas,

Quae dedit in plureis digesta volumina libros,

125

Grande opus, ac nulli linguae candore secundum.

Sic mihi, qui te unum tanquam mi filius esses

Vnice amo carumque habeo, magnumque videre

Discupio, egregie Sat feceris atque parenti

Parueris, rebusque tuis non pessime, et una

130

Rebus amicorum bene consuluisse fereris.

Adde quod arcana fati vi ad iura vocaris,

Ergo tam claris quam primum accingere coeptis,

Pisarum pete tecta libens, Alpheaque regna

Lustra tria, et geminos iterum cum clauseris annos,

135

Et triplicem teneas facundo in pectore linguam,

Spesque meas illic magnis successibus imple.

 

10. sub imagine Iuliani Medices

Nam quis te livor? Quae te tam dira furentem

Patrandi sceleris rabies, regnive parandi

Ambitio, patrios tecum eversura penates,

Impulit effera gens furiis ultricibus olim?

5

Vt iuvenem florentem opibus virtute decorum,

Conspicuum forma, dulci gravitate verendum,

Praestanti insignem eloquio, nil tale merentem

Incautum ante aras et diis spectantibus ipsis

Aggressa infandum, media testudine templi,

10

Allectum blande, praetentatumque dolose,

Conficeres ferro totum per pectus adacto?

Et clarum obscuro foedares sanguine fratrem,

Totius Italiae simul absumptura salutem?

Heu facinus nullo delendum tempore, nulli

15

Aequandum, non ulla unquam sat caede piandum

Impia corda, immania saecla, immitia fata,

Fata malis hominum gaudentia; quid mage saevum,

Damnatum ve magis vidit sol? Castore laeso,

Occidis Ausoniae Pollux, columenque, decusque,

20

Etsi non aliud Medicae spes altera gentis,

Clementisque pater, totus cui paruit orbis.

 

11. Paulo Iovio Iuniori

Paule Iovi iuvenis, seniori iam prope et arte

Dicendi, et rerum doctrina aequalis, et ipsa

Faecundi ingenii bonitate orisque decore,

Quae tua de magno misisti carmina Cosmo?

5

Valde, culta quidem multoque inspersa lepore

Grata mihi indocto, doctis iucunda fuere,

Nulla etenim nostras demulcet suavius aureis,

Quam sibi quae Cosmi praescripsit pagina nomen,

Antiquam laudem et veterum decora alta parentum

10

Qui renovat, priscis implens virtutibus orbem.

Quapropter tanto de munere, tamque beato

Non solum toto te amplector pectore, verum

Tam clarum ingenium, tam dulci carmine versus

Ex animo valde tibi gratulor, ac mihi multum

15

Gaudeo, qui talem ac tantum sim nactus amicum,

Quos etiam erepti deflentes funera Pyrri,

Funera perpetuo Ausoniis lugenda colonis

Ascripsisti, culti pariter gratique fuerunt,

Atque Academiae procerum pleno ore probati.

20

Quare non hortor te tantum, sed rogo pergas,

Mi Paule, et Paulum aequipares, superesque priorem.

 

12. sub effigie Philiberti Aurantii principis

Aspice quam torvo meditans fera proelia vultu

Spiret adhuc, gestetque oculis, ac pectore Martem,

Auratis fulgens princeps Aurantius armis

Quem tristi Italiae fato, genitumque ruinis

5

Tybri tuis, atque Arne tuis, non optima nostris

Gallia produxit, misit Germania damnis.

At tu verum aliter neverunt fila sorores,

Auranti Philiberte, ingens Salonia proles,

Dum res immodicas, dum regna Oenotria, magnae

10

Dum sceptrum Ausoniae, dum totius orbis habenas

Mente agitas, volvisque atros sub corde furores,

Cum prope bis senis iam mensibus oppugnares

Vndique disertae pulcherrima moenia Florae,

Dum properas multis cum millibus obvius ire

15

Ferrucio, prohibere parans ne transeat, ipse

Ipso in principis conflictus, protinus, omnes

Antevolans, ictu glandis traiectus aehenae,

Quo Catilina loco poenas dedit impius olim,

Infimus ut miles primo cadis impete et illa,

20

Illa tua in tenues spes tecum evanuit auras.

 

13. Ludovico Buccaferreae praeceptori

Quis tua, quis digno praeconia carmine ad astra

Evehat, et veris coelo te laudibus aequet,

Ferreabucca, auro manans ditissima semper?

Nullus opinor erit mortalis tempore in ullo,

5

Solus enim, nugis proavum technisque relictis,

Graecorum ingenia et praeclara inventa sequutus,

Perspicuis reseras veraci pectore verbis

Quicquid Aristoteles obscuro texit amictu,

Quo natura nihil maius dedit, aut dabit unquam.

10

Non te praeterea divi monimenta Platonis,

Nec miranda latent docti praecepta Galeni.

Adde quod in magnis rebus versatus et aulis

Nostrorum regum, et procerum, saeclique perosus

Ingenia et mores soli tibi vivere pergis.

15

Salve, Felsineae spes ingens, et decus urbis,

Quem propter non iam parvus, sed maximus undas

Extollit, coelumque petens ferit aethera Rhenus.

Salve, teque diu conservent numina nobis

Incolumem, meritisque tuis condigna rependant

20

Praemia, si terras quicquam et mortalia curant.

 

14. Octavio Pantagato

Ingenii vis alta tui, mentisque benignae

Candor, et egregiae tantis cum dotibus artes,

Octavi venerande, tui probitasque pudorque

Rarus, et hoc etiam rarissima tempore virtus

5

Iampridem toto me pectore, menteque tota

Percepere tibi, stimulisque egere volentem,

Vt quid sentirem de te, tibi carmine nostro

Ingenue notum facerem, saeclisque futuris

Exiguae quantum possent extendere vires,

10

Iudicium, pariterque meum testarer amorem.

Scilicet, ut mores nunc sunt, ne forte viderer

Nonnullis alios ex se qui non bene fingunt,

Ambitione mala, propriaque cupidine coecus,

Solus tam clari non cernere lumina solis,

15

Aut etiam, quod longe a me, longeque remotum

Esse volo, tristi suffusus corda veneno,

Invidia tacuisse; haec sunt, pater optime, quae me

Clara tua obscuris intexere nomina cartis.

Impulerunt iri quae nunc tibi vera probatum,

20

Et reor, et siquid veri mens augurat, opto.

 

15. ad Iovem et ventos de maxima quadam tempestate

Heu quia nam tanto tempestas turbine coelo

Exoritur, tantique ruunt ex aethere nimbi?

Quid pater omnipotens alti regnator Olympi

Tantarum largo moliris flumine aquarum?

5

Quidve paras? An ne ut veteri redeunte figura

Omnia sint pontus, careat quoque littore pontus?

Et vos, qui tanto percurritis aera venti

Murmure, saeva gravi miscentes proelia nisu,

Omniaque horrisono certamine perturbantes,

10

An vos in miseros etiam saevitis amantes?

Tam cupide qui olim vestros rapuistis amores?

Non satis heu fuerat totos maduisse per artus

Insignem facie puerum, et virtute decorum,

Cum patris accitu, matrisque ad rura vocatus

15

Iussa ingrata obiens, fido comitatus Achate,

Laetus iter faceret. Cur, o cur nunc quoque venti

Et pluviae absentem sic infestatis, et ipsum

Me desiderio tandem tabescere inani

Cogitis? An superum tangit praecordia livor?

 

16. ad Petrum Tolentanum

Quod tam suspensa iaculatus fulmina dextra

Iuppiter aetherei summo de vertice coeli,

Innocuos toties certos libraverit ictus

Culminibus, templisque suis ac principis alti

5

Turribus excelsis vanos iniecerit ignes,

Omnia terrisono, sed inani murmure miscens,

Nil aliud nobis voluit pertendere, quamquam

Credere portentis, operamque impendere monstris,

Relligione pia patrum, sanctisque vetamur

10

Legibus, ut nosti bene tu, doctissime Petre,

Quamquam nec ferrum, Cosmo regnante, nec ignes,

Nec vanas timuisse minas, bellive tumultus,

Vndique qui frustra toties iactantur inanes

Principe laeta suo nec non tutissima veri

15

Auxilio confisa Dei, Florentia debet.

 

17. sub imagine Henrici Francorum regis

Quid regem, vere regem, lateque potentem,

Praestantem bello regem, studiisque Minervae

Insignem addoceat si scire, Henrice, laboras,

Henrice Francorum decus, ac nova gloria gentis,

5

Non alius quisquam citius, meliusve potest te

Patre docere tuo, magnum bone consule patrem,

Patrem imitare tuum, quo nullus tempore in omni,

Omnibus in rebus maior fuit, aut erit unquam.

Ex illo virtutem omnem verumque laborem,

10

Fortunam ex aliis tantum didicisse memento.

 

18. ad se ipsum

Tunc reor, ac tunc vix etiam potiere quod optas,

Quamquam parva aliis, longe tibi maxima poscas,

Nulla licet renuas, Varchi, discrimina, nullos

Effugias dignos non vili mente labores,

5

Cum volucres sylvas pertesae, atque aera, pontus

Et pisces altis habitare in montibus ornos

Incipiunt, undas atque humida regna perosi,

Scilicet ut quantum satis est, nec plura roganti,

Curarum experti, sine lite, et corpore sano

10

Securam liceat tranquillo pectore vitam

Ducere, sepositam vulgo Phoeboque vacantem.

Nam longe diversa altis Saturnus ab astris,

Saturnus tardo atque infesto sydere labens,

Iam tibi decreverit, cum primum lumina solis

15

Hausisti, et querula testatus voce labores

Venturi auxilium poscebas inscius aevi.

Hic tibi pauperiem, longa hic et maxima bella,

Hic tibi amicorum insidias, fraudesque et acerbam

Invidiam, morbosque graveis, segnemque iuventam

20

Indicat exurgens coeli de sede secunda,

Cui favet undena Mavors statione coruscans.

Quae nec falsa putes, nec partem demere, ne dum

Vincere contendas alia ratione modoque

Omnia quam placide tolerando et pectore forti:

25

Ergo cuncta feras hylari vultuque benigno.

Nam tibi non deerunt optatae gaudia vitae

Omnino, ac miti, longaque fruere quiete.

Quandoquidem tete Musis addictus et altis

Montibus, et sylvis gavisus, et ocia quaerens,

30

Ambitione procul, contentus paupere tecto

Secernes populo stellis ducentibus, ut se

Et rerum melius possis exquirere causas.

Ex flore ad caelum numeris super omnia laurum,

Quamquam multa tuis prorsus contraria votis

35

Interea rebusque cadent adversa secundis,

Quae sine diis numquam vitare, aut tendere contra

Sufficiunt homines coelo fatisque minores,

Fuscus ut Aegypti vates testatur alumnus,

Quique bonus nuper nostris Pontanus in oris

40

Edocuit; monstrante dea, vaga sydera coeli.

 

19. epistula Lucio Oradino ut legum studiis incumbat

Quidquid ubique vides, terras, mare, sydera, coelum,

Vnde hominum genus, et pecudes, quaeque aera pennis,

Quaeque secant liquidum vasto sub gurgite pontus,

Ad herbas, ad et frutices, plantasque feraces,

5

Cunctaque praeterea fiunt expertia vitae

Vt saxa, ut lapides certa stant omnia lege,

Omnia lege sua gignuntur, et omnia crescunt

Lege sua, tenduntque sua deinde lege sub orcum;

Vt si vel minimum lex illa et foedera rerum

10

Cessarent, subito terras, mare, sydera, coelum

Dissolvi, ac totum videas per inane vagari,

Immo corruere atque ad nilum cuncta reverti.

Ergo divinae si res, quaeque ipsa creatrix

Progenuit rerum natura, aeternaque coeli

15

Templa, deum sedes, ne dent convulsa ruinam.

Legis egent, quid tu censes mortalibus hisque

Quae faciunt homines, dicuntve, Oradine, futurum?

Si legum ipsorum vires, ac vincula tollas,

An dubitas quin vita hominum vi caede, rapinis,

20

Plena omnis penitusque dolis ac fraudibus, atque

Flagitiis cooperta esset quam vita ferarum

Tuta minus, violenta magis, fugiendaque prorsus?

Nam quod de media saevi nos luce latrones

Non iugulant, quod non spoliant, ac praemia rapta

25

Veste petunt, ipsis debemus legibus atque

Principibus legum custodibus. Ergo vel ipsum

Te, Luci, aut quemque pudeat, pigeatve togatis

Sacrarum legum studiis, iurique vacare?

Praesertim cum sis Perusina natus in urbe,

30

Quam non iura minus decorant pugnacibus armis,

Stirpis Oradinae germen, quae iuris honore

Claruit in primis ac legum praestitit arte,

Ignorare putas nisi me, quod novit uterque

Oceanus, qualis legum quantusque sacerdos

35

Fulgeat, atque alios praecellat Iulius inter

Doctores respondendo, pariterque docendo,

Accitus qui nunc Romana ad culmina rerum

Mox etiam digno primos aequabit honore.

Quid dicam, quod pene iuris hoc tempore legum

40

Consultis summi passim mandantur honores?

Praemia quid memorem? Quae te, scio, maxima quamvis

Aut nihil, aut minimum contentum laude moverent?

An tu etiam exemplum de me tibi sumere dices?

Osorem legum falso, quem crimine multi

45

Insimulant, sed fac verum sim iuribus hostis,

Legitimis numquam cartis rebusque vacarim,

His quamquam meliores olim impendimus annos.

Denique maioris perculsus imagine laudis

Noluerim iurisprudentes inter haberi.

50

Quid si ipse imprudens erravi? Si male cautus

Non belle mihi consului, si denique prudens

Atque volens perii? Num tu, quoque dic rogo, sodes

Admonitus periisse volens vivusque vidensque

Stultitiam unius, veI certe errata secutus?

55

Non ita te docui, non haec praecepta Latinis

Fontibus aut Graecis hausisti me duce, nec te

Taliter instituit dictis animoque paterno

Mobilibus qui te formavit Alexius annis,

Quod si tu, ut plerique solent, nec prorsus inepte

60

Continuum longumque nimis causare laborem,

Hunc tibi deminuet magnaque ex parte levabit

Iudicium prudens doctoris, et inclyta nostrae

Ingenia aetatis, quae se rubigine tersa

Artibus excoluere bonis tenebrisque fugatis

65

Accipere diem, iam pene aequalia priscis,

Et tua non minima in magnis industria rebus.

An rerum causas censes, nostrisque remota

Sensibus, et quae sunt imo demersa profundo,

Ante oculos quae sola tibi nocteisque diesque

70

Versantur generosum animum stimulantia, posse

Tempore in exiguo disci parvoque labore?

Praeterea sophiae pars est prudentia, resque

Publica, quae mores hominum moderatur et urbes;

Huius pars princeps et portio maxima legum est

75

Doctrina, ac iuris sapientia, praemia quae dat

Digna bonis gladioque malos ac fuste coercet.

Non igitur longe a templo, sacrisque Minervae

Dum legum studiis, dum iuri incumbis, abibis,

Nec linques, ut rere, procul decreta sophorum.

80

Quod si venturos extendere nomen in annos,

Et claram longum famam diffundere in aevum,

Carminibus Latiis vel Thuscis versibus optas,

Posteritas ut te laudet, miretur et omnis;

Nam sola haec castis debentur praemia Musis,

85

Nonne fuit legum iurisque peritus Apollo?

Non prisci antiquas sanxerunt carmine leges?

An non forte licet iuris legumque peritis

Praeclaras etiam divinae Palladis artes

Excolere, et rerum obscuras inquirere causas?

90

Num leges, num iura vetant vel docta aliorum,

Vel sua perpetuis intexere nomina cartis,

Seu nostro seu illi malint sermone Latino

Qui iura exercent, qui legum dogmata norunt?

Sed si non essent, ut sunt, haec omnia, si non

95

A te ipse hoc peterem, quem tu pietatis honore

Alterum uti patrem, longo iam tempore semper

Prosequeris, non mente tenes, non pectora servas,

Imperio cuius quantoque auctore iuberis

Hoc facere, et iuris monimenta, claraque legum

100

Scita sequi? Vt nullo iam pacto obsistere, nulla

Iam ratione queas vitare hunc, sive laborem,

Sive decus potius, certe decus; ergo nocentes

Tolle moras, altosque volens accingere ad orsus,

Exigua nec re tenuique in laude putato

105

Versari, ingenium nec quae magnumque requirat

Iudicium, quicumque reos causasque tuentur,

Non ut causidici quidam, fraudumque ministri,

Legum eversores, sed tamque iuris asyla.

Nam, ut veteres multos et nostrae aetatis omittam,

110

Non paucos, quali nuper, quantoque Budaeus

Praestitit ingenio? Quali Longolius ipse

Iudicio et quanta dicendi excelluit arte?

Nonne vides etiam quam magnas praebeat et quam

Spes alat egregias Firmi tutela decusque

115

Lentius, et callens et servantissimus aequi,

Quo melius quidquam nunquam tulit aut feret Arnus?

Sed quid ego haec refero? Quasi non pater optimus, atque

Maximus his coelum gradibus conscenderit altum,

Resque hominum solus moderetur, resque deorum

120

Iulius aethereo praesens dignatus honore,

Vnde alios iure hic taceo. Non tu tamen unus

Carminibus nostris, Taurelle, indictus abibis,

Qui ceu sol reliquis fulgorem dasque adimisque,

Hunc tibi proponas imitandum ex omnibus unum,

125

Mi Luci, hunc unum venerare, hunc denique semper

Doctrinae ante oculos, et morum exemplar habeto.

 

20. ad Iulianum Gondum

Si tibi nota forent mea multa incommoda, Iuli,

      Et miser in quanta verser amaritie,

Ob carum fratrem, mihi post utrumque parentem

      Ereptum, cui non barba rigebat adhuc,

5

Non mirareris longo me tempore inertem,

      Musarum doctis abstinuisse choris,

Sed quod fortunae deiectus vulnere tanto

      Non perii, siquis bis perisse potest.

 

21. ad eundem

Indignos qua mente feram tot, Iule, dolores

      Quaeris pro nostra semper amicitia,

Et mirare animum tam multa incommoda nostrum,

      Tamque diu immerito, totque tulisse mala.

5

Verum ego, continuis quamvis premar undique curis

      Et mens ipsa novis fluctuet usque malis,

Non potui tamen omnem desperare salutem,

      Et tam crudeleis esse putare deos,

Quos equidem auxilium nobis mens conscia sperat

10

      Laturos, hominum si pia facta vident.

 

22. ad eundem

Illud me in tantis moeroribus, optime Iuli,

      Hortatur, quod sum conscius ipse mihi

Me quicquam in tota non commisisse iuventa,

      Quod quemque vel me laedere iure queat.

5

Quid si dura tibi fuerit sors, ut solet, inquis?

      Cuncta quoque, ut soleo, leniter ipse feram.

 

23. votum

Dii superi, quos nulla latent mortalia facta,

      Et soli iustis cernitis illa oculis,

Vos mihi, vos misero auxilium discrimine tanto

      Ferte mihi, tantis eripite atque malis,

5

Aspicite heu quanto curarum deferor aestu,

      Neve rogo in ventos tot sinite ire preces,

Si mea vita tamen, quam semper puriter egi,

      Hoc meret, et cuiquam non nocuisse iuvat.

 

24. ad eundem

Iule, diu nobis non frustra credite amice,

      Nec merito id nostro, sed bonitate tua,

Pro nobis siquem cepisti, quaeso, timorem

      Deponas, nam sunt omnia salva mihi.

 

25. ad eundem

Iule, meis oculis et me mihi carior ipso,

      Cuius perspecta est unica amicitia,

Quam multa indigne nostro hoc adversa in amore

      Pertulimus, forti vicimus atque animo!

5

An quod amicitia adversis velit ipsa probari,

      An quod sit semper sors inimica bonis?

 

26. ad eundem

Si quando, mi Iule, tuis fuit usus amicis,

      Vt tandem a mortis limine restituar,

Nunc opus est pro me assiduus quoscumque fatiges,

      Ne mihi ferre negent suppetias misero.

5

Et cogant a me Siconium esse procul,

      Qui mihi magnifice semper sua facta loquendo,

Non patitur laetum vivere, nec vacuum,

      Ad mortemque meas tundit sermonibus aures,

Sero, mane, die, nocte, domi atque foris.

 

27. ad eundem

Perstat Siconius me occidere, dum mihi de se,

      Deque suis semper magnifice loquitur,

Nec potis est quisquam tanto me tollere casu

      O me infelicem, propositumque malis!

5

Dii, quorum est semper misereri, denique ab isto

      Me eripite, et misero ferte mihi auxilium!

Quod pote si non est illum mutescere, saltem

      Nunc liceat surdis auribus esse mihi.

 

28. sub imagine eiusdem Iuliani Gondii

Talis erat primis et pubescentibus annis

      Iulius, Elisias mox subiturus aquas

Caetera, quae pingi nequeunt, cognoscere si vis,

      Tolle necem, aeternis par fuit ille deis.

 

29. Laurentio Lentio

Haec te, sancte puer, calathis ridentia apertis

      Expectant croceis lilia cana comis

Haec tibi ego candore tuo, candoreque dona

      Digna meo, assidua purgo rigoque manu.

5

Magna alii tibi, Laure, et dona et carmina mittant,

      Mi sat erit pura te coluisse fide.

 

30. ad eundem

Accipe diverso ridenteis flore quasillos,

      Primitias nostri, divitiasque soli;

Vt Baccho, Cererique tibi sic, optime Laure,

      Dona damus, nullo non renovanda die.

 

31. ad eundem

Liliaque, violasque tibi, pulchrosque hyacinthos,

      Quandoquidem quod dent nil modo maius habent

Fesuleae porgunt agrestia munere Nymphae,

      Teque diu nequicquam ad sua dona vocant.

 

32. ad eundem votum

Fesulei colles, et tu, quem plurima ubique

      Regie mons dulci perluit unda sono,

Vosque herbae, vosque antra, et amoeno frigore sylvae,

      Vos quoque nympharum cognita prata choris,

5

Prata choris nympharum, et Phoebi grata Camoenis,

      Quodque mage est Lauro cara et amica meo,

O mihi vobiscum liceat si degere vitam,

      Et vitam in vestro ponere, et ossa solo!

 

33.

Dummodo tu nostram, Racti carissime, ad urnam

      Insculpias quod non deleat ulla dies:

Hoc, quem non uno, sed triplici amore beavit

      Sancta Venus, tegitur Varchius in tumulo.

 

34. de monte Faesulano

Orphea miretur Rodope, sit Pane Lyceus

      Insignis, iactent sanctum Helicona deae,

At tu nec coelo, quamvis sit Iuppiter illic,

      Invideas coelo non minor atque Iove,

5

Aspice, Laurus adest, primos tibi cedere honores

      Certatim Rodope, Pana, Helicona, Iovem.

 

35. ad Laurentium Lentium

Tu licet umbrosas habites, Laure optime, sylvas,

      Antraque mortali non adeunda pede,

Te tamen ostendunt nobis, et vesper, et idem

      Lucifer adventante atque abeunte die.

 

36. ad eundem

Cum sol ex alto sese incipit Apennino

      Ostentare, replens omnia luce nova,

Tunc te pastores, tunc te volucresque salutant,

      Atque ferae adventu laetae, hylaresque dei.

 

37. de eodem

Omnia laeta, novoque vides ornata decore,

      Cum sacer hic sancto pectore Laurus adest;

Omnia moesta, suoque vides spoliata decore,

      Cum sacer hic sancto pectore Laurus abest.

5

Sic etiam nascente exurgunt omnia sole,

      Omnia sic illo deficiente cadunt.

 

38. de eodem

Nuper ubi innumero ridebant prata colore,

      Ludebantque hylares Musae, et Apollo simul,

Aspice: Laurus abest, lapsos tabescere flores,

      Et siccos fonteis, et sine fronde nemus.

5

Longe Phoebus abit, longe fugere sorores

      Squallenti sordent arida prata situ.

Omnia, Laure, tuo adventu laetantur, et omnia

      Discessu moerent deficiuntque tuo.

 

39. ad eundem

Ad eundem

      Nullus erat nuper, quo se iactaret Apollo,

Mons magis, aut magno gratior umbra Iovi;

      Nunc, te absente, Iovi nulla est ingratior umbra,

5

Mons ve aliquis, quo se iactet Apollo minus.

 

40. sacrificium ad lucentem fontem

Lucide fons, multaque sacras lauro obsite ripas,

      Et tantum magnis fons habitate deis.

Corniger hic, varioque incinctus tempora flore,

      Ante tuas humilis sternitur haedus aquas,

5

Ipse auras, leneisque sonos, lauroque fruenda

      Defesso aestivis aestibus antra para.

 

41. Laurentius Lentius ad Benedictum Varchium

Praeceptis monitisque tuis, carissime Varchi,

      Nam mihi defuncti patris es ipse loco;

Iuri operam impendo assiduam, qua culta per arva

      Exiguo Renus flumine volvit aquas,

5

Coetera sat foelix, unum illud moereo quod te

      A nobis morbus cogit adesse diu,

Quem si depuleris, ceu spero, te rogo uti nos

      Accersas, si non ipse venire velis.

Nam sine te totus non sum, Varchi optime, cum tu

10

      Dimidium nostri sis, fueris, et eris.

 

42. ad Laurentium Lentium responsum

Qui me tam longo tentavit tempore morbus

      Tranare, et Stigias pene coegit aquas,

Multa quidem, ut nosti, nec parva incommoda nobis

      Attulit, atque unum me, bone Laure, magis

5

Omnibus excruciat reliquis graviusque videtur,

      Quottidieque magis durius, atque magis,

Quod tecum simul esse vetor, quod vivere tecum

      Non datur, in quo uno sunt mihi cuncta bona.

Nil ego sum sine te, nil prorsus non modo, Lenti,

10

      Dimidia videor parte carere mei.

 

43. Dominici Clementii tumulus

Te pater et genitrix, te fratres, te soror ipsa,

      Clementi, heu pietas crudeli peste peremptum,

Nec minus unanimes longum flevere sodales,

      Sed multo his unus magis omnibus Allegrettus,

5

Quem tibi sancta fides casto coniunxit amore

      Flebat, et o superos, immites, aspraque fata,

Noctes atque dies clamabat, siccine formam

      Egregiam, moresque probos, vitamque pudicam

Ingeniumque sagax primo estinxistis in aevo.

 

44. inferiae ad fratris tumulum

Has lachrymas tibi, frater, et haec suspiria ab imo

      Corde damus, moestis debita dona rogis,

Annua solemni referam, quae munera ritu,

      Si sinet, erepto te, superesse dolor.

5

Interea mihi, frater, ave, qui mollibus annis

      Duxisti interitu funera nostra tuo,

Omnia nam tecum perierunt gaudia nostra,

      Et nostra est tecum tota sepulta domus.

 

45. tumulus Iuliani Gondi

Si mortalis eras, unde illud, candide Iuli,

      Divinum cum tot dotibus ingenium?

Si deus, eripuit quis te mortalibus? Heu heu,

      Credendum est etiam posse perire deos?

 

46. Ioannis Medices ducis iustissimi tumulus

Dum cadis ipse, eodem tecum simul impete Roma,

      Totaque cum Roma concidit Italia.

 

47. Pauli Benivenii

Te quoque, Paule, neci miserunt impia fata,

      Nec prodesse tibi lingua triplex potuit,

Nec quod eras aetate puer, vir pectore, nec quod

      Summa tibi pietas, summum erat ingenium.

5

Credo equidem non digna tuis virtutibus aetas

      Nostra erat, atque haec tam perdita saecla hominum;

Vive deis, igitur, permixtus, claraque coeli

      Templa habe, et aeternum, perpetuumque vale.

 

48. Ludovici Martelli

Te, Martelle, etiam Medices post funera Martis

      Impia crudeli fata dedere neci;

Ne foret, aut armis, qui iam defendere posset

      Italiam, aut Thuscis nobilitare modis.

 

49. Laelii Maximi

Quam bene pro patria pugnans occideris, et nunc

      Pro patria heu foelix, cum patriaque iaces!

Aeternum tua facta sequens mirabitur aetas,

      Et minor illa tui fama Catonis erit.

5

Solum te vidit, priscorum more Quiritum,

      Roma necem externo praeposuisse iugo.

 

50. Iulii Vergilii Vrbinatis

Si patriam, Vrbinum; si quaeris nomen, Iulus;

      Si stirpem, stirps huic Vergiliana fuit.

Si mores dotesque animi, vix tanta putare

      Mente queas, ne dum carmine habere brevi.

5

Quod superest, lachrymis, nardoque insperge sepulchrum,

      Tot bona siquis in uno una obiisse doles.

 

51. Iulii Stroctii Philippi

Vt rosa, quam durus nascentem verberat imber,

Sic tu, sancte puer, raptus primo cadis aevo,

Spesque, decusque tuis olim, nunc moeror, et ingens

Luctus, ut e petris rivus fluit altus aquarum.

 

52. Gasparis Contareni

Quod tantis oppressa malis pulcherrima tellus

      Itala, cum sancta relligione, brevi

Sit casura, magis portendere quae poterat res,

      Quam Contareni Gasparis interitus,

5

Qui quantum reliquos post terga reliquerat omneis.

      Doctrina, tantum moribus ante fuit.

 

53. Francisci Molsae

Et Graiae, et Latiae, et Thuscae flevere Camoenae,

      Cum bonus immiti funere Molsa perit.

Ossa iacent tumulo hoc, sed fama, atque umbra vagantur:

      Vmbra per Elysios, fama per ora virum.

 

54. Petri Bembi

Non lachrymas, plantusque tuo tibi, Bembe, sepulchro,

      Tristes, sed laeti thura, precesque damus.

Mortalis sunt illa viri, mortalibus ipse

      Exutus, coeli patria templa tenes,

5

Necte etiam quisquam debet laudare, potestve.

      Nam tecum una omnis gloria, lausque perit.

 

55. Iacobi Sadoletti

Non tu cum moreris nobis, Sadolette, sed omnium,

      Et sophia, et virtus, relligioque periit.

 

56. Marciantonii Flaminii

Nil tibi parca nocens abrupto stamine, Marce

      Antoni, at nobis obfuit illa nimis;

Te vivo, ingenium, pietas, eloquentia, virtus

      Vixere, te extincto deperiere simul.

 

57. Stephani Columnae

Quo tumulo Stephanus tegitur Columna sepultus,

      Hoc eodem Mavors, relligioque iacent.

 

58. Ioannis Baptistae Sabelli

Extinctum cum Mars vidisset forte Sabellum,

      Nunc heu, sum vere mortuus, inquit, ego.

 

59. Sigismundi Martelli

Sublatus ferro primis, Martelle, sub annis,

Sigismunde, iaces nec te pudor ille, nec ille

Frontis honos, Thuscaeque suum iuvere sorores.

 

60. Mathei Curtii

Curtius hic situs est, quo vivo, vixit et ipsa

      Ars medica, extinctum est fida secuta comes.

 

61. Ioannis Baptistae Montani

Vt posset fera mors non mortales tradere leto,

      Te, Monti, eripuit non tibi, sed reliquis.

 

62. Manicinae

Illa tuo hoc tecum tegitur, Mancina, sepulchro,

      Digna deo virtus, formaque digna deo,

Nec quicquam superest de te, nisi nomen, et umbra;

      Salvete aeternum nomen, et umbra mihi.

 

63. Faustinae Balionae

Si dea, mortalis certe, Faustina, fuisti,

      Sin homo, par certe sola deabus eras.

 

64. Mathei Curtii

In tumulos, quae multa solent, sed falsa referri

Plerumque; hic vera, qui transis, hospes, habebat.

 

65. Furiae canis

Quae poterat cursu celeres praevertere ventos,

      Et quascumque fero sternere dente feras,

Delitiae domini, populique haud parva voluptas,

      Hic Furia a rebus nomen adepta iacet.

5

Quod potuit dominus praeclara condidit urna,

      Et maiora sibi non licuisse dolet.

Haec urnae populus testantia carmina amorem

      Sculpsit, nil maius, quod dare posset erat.

Quod si etiam superi Furiae dare praemia iusti

10

      Iusta volent, inter sydera, sydus erit.

 

66. de Fesuleo monte

Illa eadem et patrio divos expellere regno,

      Et potuit quod vis aggredi inulta nefas,

Quae tibi tot nemorumque comas, totque undique honores

      Abstulit immiti caede, nefanda manus.

5

Quis metus, o Nymphae, quis nos tunc alta tenebat

      Antra dolor, vestris Marte furente iugis?

Heu, videor passim saevas audire bipenneis,

      Saxaque lugubri reddere voce sonos.

Ceduntur sedesque avium, latebraeque ferarum,

10

      Aequanturque deum templa perusta solo;

Et poterit quisquam tanti dispendia damni

      Aspicere, aut siccis perlegere ista genis.

 

67. sacrificium

Cum patriam durum exilium, sed sponte sequutus

      Linqueret, haec tristi pectore Damon ait:

Ipse vides totos vexari milite campos,

      Et late egregias igne micare domos.

5

Omnia victor habet, sed nos rerum omnium egeni,

      Quisque alias, heu sors, cogimur ire vias,

Quae mihi sola tamen superest spes de grege toto,

      Vna quoque haec Lenti, corruet agna tibi.

Sic fatus ferrum media inter cornua librans,

10

      Balantem certo vulnere stravit humo.

 

68. sacrificium

Hanc tibi, sancte puer, Tyberino in littore Damon

      Pauper opum, at fido pectore mactat ovem,

Tristis Fesuleo quod non mactare sub antro

      Per diras acies barbaraque arma licet.

5

Nec tamen ille olim spem non habet, hoste fugato

      Cum tibi, tum magno solvere vota Iovi.

 

69. Therrachina sive Theracinae

Hic ubi supplicibus quondam de rupe ferebat

      Auxilium imberbis Iuppiter, atque puer,

Dum socii, pars aequoreas per littora conchas,

      Aurea pars ipsa ex arbore poma legunt.

5

Nos tibi, Laure, licet procul ah nimis, et procul absis,

      Sanctas devoto fundimus ore preces.

 

70. Caietae

Tu quoque divinas laudes Aeneia nutrix

      Audisti, et sanctas sancto in amore preces;

Dumque pius pia verba cano, Laurumque frequenter

      Ingemino, Laurum reddidit omne mare.

 

71. ibidem

Hinc myrti, hinc lauri sacro velamur amictu,

      Atque odor hinc gratus, gratus et inde venit,

Et non mihi praecipue, Paphiae qui semper in umbra,

      Phoebe, pascor frondis odore diu.

 

72. Neapoli

Ipsae etiam e liquidis Nymphae Sebethides antris

      Extulerunt, dum te concino, Laure, caput,

Mirata eque deum mortali in pectore dotes,

      Optarunt Thuscis Arnides ire vadis.

 

73. ad Venerem

Haec tibi, sancta Venus, Nisa sub rupe potitus,

      Voti dat Corydon munera parva, reus,

Optato sed si rursus potietur amore,

      Se tibi cum toto datque, dicatque grege.

 

74.

Capreolum hunc formosa mihi dono dedit Aegle,

      Quem solita est tenero blanda fovere sinu.

Illum deiecta iaculo matre invenit antro,

      Dum sequitur celeres per iuga summa feras.

5

Sedulus hunc bis pecto die, bis floribus orno,

      Donantisque memor basia mille fero.

 

75.

Dum tener, insuetusque, lupum tamen impete primo

      Aggreditur, morsuque hispida terga premit,

Victor prostrato Tyrbus tulit hoste triumphum,

      Factus at ex pugna debilis ille pede est.

5

Huc propera, bone Phoebe, herbas succosque salubreis

      Fer tecum, et Tyrbo vulnera acerba leva,

Nec te delitias pastorum, oviumque salutem

      Sanato pudeat restituisse cane.

 

76.

Ne saevi, bone Tyrbe, feros compesce latratus,

      Ne ve uno imprudens tempore prode duos;

Non lupus hic aliquis praedove ad retia oberrat,

      Rapturus miserum dulci ab ovile pecus,

5

Sed Leuco in Glicerae amplexus, ad cognita iturus

      Gaudia, dum molli cuncta sopore tacent.

 

77. Soli et Lunae

Has violas tibi sol, atque has tibi Cynthia, Damon

      Purpureas grato spargit odore rosas,

Vos celeres properate dies, maioreque passu

      Festini obliquo tramite currite iter.

5

Lucifer adveniat, qui me convallibus Arni

      Et prope Fesulei sistat amoena iugi,

Qua Lauro gemina antra olim sacravimus, illic

      Vivere ego, atque illic decubuisse velim.

 

78. de natali Laurentii Lentii

Haec alias ante omneis foelicissima lux est,

      Atque inter sanctas semper habenda mihi,

Aethereas, quae prima tulit te, Laure, sub auras

      Ingenio priscis ac bonitate parem.

5

I puer, et manibus da candida lilia plenis,

      Masculaque arsuris ingere thura focis,

Nec non annoso certantia vina Falerno

      Optima de patriis fer Trebiana cadis,

Non rubor hanc hylarem Baccho producere lucem,

10

      Et madidas festa cingere fronde comas.

 

79. de Apolline et Amore

Dum reliquis praestare deis se iactat Apollo,

      Atque unum tantum non superare Iovem,

Sic est, inquit Amor subridens, tale paravit

      Tunc decus, Admeti cum bene pavit oves.

 

80. de Ludovico Martello

Tu quoque magnorum fato, Martelle, virorum

      Exul eris, patrio nec moriere solo;

Nec moriere tamen, nam de te plurima semper,

      Omnibus inque locis fama loquetur anus.

5

Tunc volet, agnoscetque suum Florentia alumnum,

      Quem cupide amplexum terra aliena teget.

 

81. de virgine quae a militihus capta ob servandum pudorem se
in Arnum ex ponte Arni deiecit

Perderet intactum ne virgo Ethrusca pudorem

      In rapidas sese praecipitavit aquas,

Cumque foret coelo ter reddita flumine ab imo,

      Impavidum toties obruit amne caput.

5

Quid dicam? Semel amisso Romana pudore,

      Thusca ter integra virginitate perit.

 

82. de Icaro

Credibile est quondam nymphis dixisse marinis

      Icarus excoluit cum male sensit opus;

Quandoquidem tellus misero coelumque negatur,

      Vos saltem in vestris me tumulate vadis.

5

Hoc mihi contingat, non me cecidisse dolebit,

      Pro tumulo siquidem vestrum erit omne mare.

 

83. de fonte in hortis Oricellariis

Nunc fontem veteres disiecti fontis honores

      Civili, arderent cum fera bella, manu,

Et nemus antiquam referens pro tempore sylvam

      Pallantis pietas, restituitque labor.

5

In modo seu lymphas hospes, seu frigora quaeris,

      Sive utrumque, utrumque, alterutrumve cape.

 

84. ad Marcum Antonium Antimachum

Quod tibi non parcat livor, quod fortiter ipse

      Obsistas, neutrum miror, utrumque tuum est.

Infringit raucos cautes Marpesia ventos

      Haec curant ictus robora dura leves.

5

Quamvis summa petat, non te tamen, Antimache, unquam

      Attinget; nostra maior es invidia.

 

85. de suo amore

Et spero, et timeo, nec quid sperem, timeamve

      Sat scio; sunt in me spesque timorque tamen.

O misera, et nullis nunquam subiecta periclis,

      Vita hominum, incertis dans mala certa bonis!

 

86. ad Caesarem Herculanum

Exoriens, cur sol, et se cum condit in undas

      Purpureo candens ora rubora notet?

Quod tua credo equidem, mirantem lumina, Caesar,

      Dispudeat radiis fulgidiora suis.

 

87. ad Gellam

Olim cum totis arderes, Gella, medullis.

      Aegraque iurares igne perire meo;

Tunc tibi opem tantum poscebas, nunc tibi tantum

      Poscis opes; sanam nil moror, aegra places.

 

88. ad Lygdum

Dum blande ridensque mihi, similisque volenti,

      Lygde, negas facili basia saevitia;

Durior es, saevusque magis, me iudice, quam si

      Tristis ea, atque asper, difficilis neges.

 

89. votum pro Laelio Taurello

Foelices nimium fontes, lymphaeque salubres

      Languida quae tepida membra lavatis aqua!

Varchius haec vobis conspergens floribus undas

      Imponit sanctis pinguia thura focis.

5

At vos Taurellum, quo nullus pluribus annis

      Dignior est vita prosperiore frui,

Si quicquam pia vota valent, et munera nostra,

      Incolumem vestra restituatis ope.

 

90. Ioanni Cardinali Salviato

Dum tu, magne heros, sacros cui purpura crines

      Sacra tegit, meritis dona minora tuis,

Tranquilla populos iampridem in pace gubernas.

 

91. exanimem excepit qua Phaetonta Padus

Ingemit, et tacito suspirans pectore Tybris,

      Foelicem Eridanum terque quaterque vocat,

Et secum indignans rerum pulcherrima Roma

      Conqueritur: meus est, iam mihi redde meum.

 

92. de Petro Victorio

De Petro Victorio

      Excitat ad coelum insignem Victorius Arnum,

Et te Felsineus, Romule, Rhenus amat;

      Caelius Eridani decus est, te, Lazare, doctum

5

Mirantur docti flumina Medoaci;

      Ponit, et extollit Venetas Egnatius undas.

Nam Tyberim pudet his annumerare Pium,

      Quaeritis hos inter cui det victoria palmam?

Quis ve prior? Locus hoc, nomina, et ipsa docet.

 

93. ad Apollinem

Hic, ubi coniferis insibilat aura cupressis,

      Et fugit erranti garrula lympha pede,

Et circum volucres concentibus aera mulcent,

      Pictaque diverso flore renidet humus,

5

Vestro Pegasides dicamus carmina alumno,

      Pegasidum nam quis dignior ore cani?

Tu quoque, dum intonsae respondent omnia sylvae,

      Phoebe, ades, et lauro concine digna tuo.

 

94. de Iola

Vt primum pulchri pulcherrima lumina Iolae,

      Aspexi, peream, ni perii subito;

Mox cum tam caros, fulgentia sydera, ocellos

      Libavi, peream, ni periisse iuvat,

5

Nec quicquam mihi vulgus iners, indoctaque turba

      Obstrepat, ignaros sola profana decent.

Vulgares illi, turpesque sequuntur amores,

      Caelestis sed nos, et pius ardor habet.

Illi non licitis inhiant amplexibus, at nos

10

      Contenti aspectu, colloquio sumus.

Qualiscumque illis, seu vir, seu foemina, nobis

      Casta placet tantum, vel sine labe puer.

Quodsi nonnunquam summis damus oscula labris,

      Socrate cum sancto, cumque Platone damus;

15

Vlterius cupiisse pudor, petiisse nefandum,

      Vltimus illa pio sint in amore gradus.

 

95. ad Iolam

Non vivam nisi tecum cum primum, pulcher Iola,

      Aspexi; totus disperii subito.

Ai cum deinde tuas audire et reddere voces,

      Atque manum manui iungere posse datum est.

5

Iuppiter est testis, qui sancti foedera amoris

      Audiit, in flammas in cineresque abii,

Vt me, nec laeti clarissima tela diei

      Tristia, nec fuscae noctis opaca iuvent.

Te solum video, solum te cogito, solum

10

      Te loquor, in te uno spesque salusque mihi est,

Nec tamen obscoenum quicquam, speroque, voloque,

      Sed magis in puro castus adurit Amor.

 

96. ad eundem

Aequalem me diis, omnique ex parte beatum!

      Da, fruar aspectu, colloquioque tuo.

Vis etiam superis maiorem, pulcher Iola,

      Reddere? Iunge meis casta labella labris,

5

Atque animam inspira morienti, suavius omni

      Nectare mi, et quavis dulcius ambrosia.

Haec mihi contingant sancti sacra munera amoris;

      Caetera, nec de te, nec cupienda mihi.

 

97. ad eundem

Quid Fetet a Fuero caste dilectus amato

      Castus amans, si non oscula casta petet?

Quidve dabit casto caste dilectus amanti

      Ille puer, si non oscula casta dabit?

5

Basia divino, pulcherrime Phaedre, Platoni

      Casta dabas, casto quot dabat ille tibi.

An non et Cicero, Romanae gloria linguae,

      Tyronis celebrat suavia casta sui?

Tu quoque, caste puer, tantorum exempla sequutus,

10

      Accipe, amatori basia daque tuo;

Accipe, daque tuo castissima basia amanti,

      Dedecet in sancto vilis amore pudor.

 

98. Cosmo Medices Florentiae Duci

Ad te confugio, et supplex tua numina posco,

      Dux mihi, iam non dux, sed pater, immo deus;

Scis ipse, et quoties, et quam crudeliter, et quot

      Opprobriis falso, criminibusque petar!

5

Scis etiam, quis enim possit te fallere, quare

      Appetar, et quo me praesidio tuear.

Quid quaeram, fortasse rogas. Nil, optime, sane

      Nil, nisi, uti vero sit locus, et fidei.

 

99. ad eundem

Quod me circumstent tam multa pericula, quod me

      Pessimus iniusto vulnere quisque petat,

Quid mirum? Vetus est insontes laedere, quive

      Nec possunt noevos, nec referire volunt.

5

Adversus sed tot discrimina, satque, superque,

      Vox una est, nomen, maxime Cosme, tuum.

 

100. philosophiae

Quod vanas vulgi voces, quod crimina falsa,

      Quod conficta suum carmina in opprobrium

Rideat, et nullo moveatur flumine, nullis

      Ictibus, Alpinis quercus ut alta iugis,

5

Hoc tibi iampridem, Sophia o sanctissima, debet

      Varchius insignem clarus ob invidiam,

Praeterea placuisse bonis ut gloria summa est,

      Sic aliqua est virtus displicuisse malis.

 

101. ad amicos

Quod mihi pauperiem obiectant, quod plurima, quae sunt

      Fortunae, agnosco damna, nec inficior.

Divitias illis concedo, nobilitatem,

      Ingenium, formam, iudicium, eloquium,

5

Et quodcumque volunt. Tantum desidero mores;

      Hii mihi sint, habeant caetera cuncta sibi.

 

102. ad invidos

Oppugnare fidem, falsum defendere, vanis

      Immeritum vulgi vocibus obiicere,

Criminibus terrere, novas intendere lites

      Cottidie, et variis artibus opprimere,

5

Turpiter obscoenis passim proscindere verbis,

      Insontem invidiae fluctibus obruere,

Improba stultitia est alios fortasse sed ipsos,

      Vos certe nullo tempore fallere erit.

 

103. invidiae

Si mihi tam praesens fuerit vitare periclum,

      Et fugere intrepido crimina ficta pede,

Detersa ut tandem falsi caligine saeva, et

      Perfidia, verum fulgeat atque fides.

5

Non modo dira aconita tibi, spargamque cicutas,

      O dea, quae sylvas, antraque nigra colis,

Verum angues, hydrosque feros, tristeisque colubros

      Mactabo innocua noxia sacra manu.

 

104. sub imagine Benedicti Albitii

Quae iuga vos, Nymphae, quae vos, Nymphae, antra tenebant

      Cum puer Albitius lapsus humi occubuit?

Vos, Nymphae, vos, Nymphae, inquam, decuitque cadentem;

      Excipere, et teneras supposuisse manus!

 

105. de eodem

Ah miser, ah male caute, quid oh quid, vult sibi cursus

      Tam celer, ad mortem tam propere properas!

Siste, puer formose, puer pulcherrime siste,

      Siste gradum, extremum est, quod petis, exitium!

5

Sic Nymphae exanimes clamabant; ille decoris

      Terram costernens artubus oppetiit.

 

106. de eodem

Heu heu, fata mala, heu heu pessima fata,

      Fata fera, et semper fata inimica bonis!

Ergo etiam Albitium, quo nec formosior alter,

      Nec melior quisquam vel fuerat, vel erit,

5

Iam propere ante diem casu rapuistis acerbo,

      Vt iam spes ulli nulla foret reliqua!

 

107. de eodem

Ecquid iam tutum miseris mortalibus usquam est?

      Perniciem quid non interitumque feret?

Si te mollia prata novo ridentia vere

      Cum tibi primum aetas florida ver ageret,

5

Abstulerunt, Benedicte, ut solem nubila, sed te

      Nulla, heu lux unquam restituetque dies.

 

108. de eodem

Cum caderet prono decurrens tramite, nec se

      Praecipiti cursu sistere posset, ait:

Stat sua cuique dies, manet implacabile fatum,

      Nec refert laeti quo genere interimat.

5

Vix haec Albitius, pulchro cum membra cruore

      Conspersus, vel diis flentibus interiit.

 

109. de eodem

Et sylvae, et montes, et saxa, et rustica, Panes,

      Numina, cum nymphis, semicaprisque deis,

Currentem Albitium moesti et flevere cadentem,

      Sed fera mors surda respuit aure preces,

5

Ergo purpureo conspergens sanguine flores

      Procubuit, nulli non miserandus humo.

 

110. Cosmo Medices Florentiae Duci

Quod tua cura tam crebro nequicquam culmina tangat

      Iuppiter, et vanis ictibus usque petat,

Pone metu, bone Cosme, tuae nec caelitus urbi

      Fulmina, ne dum humana arma nocere queunt.

 

111. eidem

Quod feriat tam saepe tuas innoxius arceis,

      Atque suas pariter, duxque paterque deum,

Laetandum est, bone Cosme, tibi cum Iuppiter aeque,

      Atque sibi, eventu pareat utrique pari.

 

112. votum ad Apollinem pro eodem

Hanc tibi de lauro texit viridante corollam

      Varchius, intonsa pulcher Apollo coma,

Et tibi vota pius veraci nuncupat ore

      Annua, solemni persolvenda die.

5

At tu, Phoebe, pater medicinae, et carminis author,

      Inventum siquidem est illud, et illa tuum,

Seposita cum veste veni, caeloque relicto,

      Languenti Cosmo sedulus affer opem.

Sed cantus meditare novos, herbasque salubreis

10

      Ipse lege, et docto sat face Paschalio,

Nec te tam magno pigeat pro principe, tali

      Cum medico sanctas applicuisse manus.

 

113. ad eundem pro eodem

En iterum supplex ad te pro principe nostro

      Pro duce, pro domino, pro patre, pro deo

Vota fero, bone Phoebe, sacras prostratus ad aras,

      Et canum viridi cinctus honore caput.

5

Tu modo languenti tristem de pectore morbum

      Pelle, pater; satis ah luximus, atque satis.

Nec te de coelo pigeat descendere ob unum;

      Vnus hic innumeros continet, atque valet.

 

114. Cosmo Medices Florentiae Duci

Quod tua vix egressa solo, dux inclyte, pubes

      Puppe tua Turcas ceperit, et Numidas

Hortatur, monstratque viam qua vincere possis

      Ausoniam, et Thusco ponere iura salo.

5

Perge igitur praeunte deo, quo te tua virtus

      Ducit, et imperium solus utrumque cape.

 

115. de Ioanna Aragonia

Altera, sed coeli syren, non aequoris, in te

      Sebethe, inque tuae Parthenopes tumulo,

Inferior nulli forma, nullive priorum

      Posterior cantu, regnat Aragonia.

5

Sed cuius voces audire, aut cernere vultus

      Vsque adeo a priscis dissidet ista nova,

Nil aliud plane est, hominis quam ponere sensus,

      Et capere aeterni mentem, animumque Dei

Hanc si Dulichius quondam vidisset Vlisses,

10

      Non vincla, aut illi cera fuisset opus,

Quin socios magice depastos pocula Circes,

      Non alia melius restituisset ope.

Quare agite, et solam vates celeberrimi ad alta

      Sydera Ioannam tollite Aragoniam.

15

Omnibus haec siquidem superans virtutibus omneis,

      Sola potest homines, sola beare deos.

 

116. votum pro se ipso

Si mihi, quae dederant, neverunt stamina Parcae,

      Et Lachesis iam iam rumpere fila parat,

O mihi dent saltem coelestia numina divum

      Fesulei, ut summa condar in arce iugi,

5

Qua patet immensus parteis prospectus ad omneis,

      Et coelum nullo ridet in orbe magis.

Illic perpetuo devinctum tempora somno

      His inscripta nobis quaelibet urna tegat;

Varchius ingenui triplicis sectator amoris

10

      Conditus hic, totum, quod cupiebat, habet.

 

117. ad Antonium Mirandulam

Elatus quod sis, Antoni, ad proxima summis

      Munera, nec magnum, nec satis egregium est;

At quod te extulerit Farnesius optimus, atque

      Maximus, id magnum est, atque adeo egregium;

5

Ornari indignis non digne quis putet amplum?

      Res ampla est, dignum praemia digna sequi,

Foelices ambo, nulli dare dignius ille,

      Tu a nullo poteras dignius accipere.

 

118. ad Robertum Nobilem

Terrenum, Roberte, tuos quod munere raro

      Inter avos videas, et venerere Iovem,

Qui coelum reserat clausum, qui claudit apertum

      Totiusque unus sustinet orbis onus.

5

Est, fateor, magnum quiddam, immo maximum habendum,

      Et quod te solum pene beare queat.

Verum, ni fallor, longe tibi pulchrius, atque

      Maius erit, propriis enituisse bonis.

Perge igitur, magnis puer acceptissime divis,

10

      Et studia, et mores excoluisse bonos,

Vt qui nunc late fulges splendore tuorum,

      Lumine mox clarus conspiciare tuo,

Cum tibi vix puero canis virtutibus aucto,

      Ornabit flavam purpura rubra comam.

 

119. Ioanni Medices Cosmi ducis filio

Alme puer, puer alme alto de sanguine Ibero,

      Atque Italo, divum progenite auspiciis,

Scilicet ut matris pietate animoque paterno,

      Vt nomen referas facta Leonis iterum,

5

Purpureo cum mox crines velatus honore

      Non modo spes urbis, sed decus orbis eris.

 

120. ad Franciscum Mendotium Cardinalem amplissimum

Et pulchram pateram, Mendoti, et carmina pulchra

      Misisti, placeat si mage quaeris utrum;

Nulla tuis speciosa magis sunt carmina, sed nec

      Vlla tua est usquam divitior patera.

5

Mi tamen, est quanto virtus preciosior auro,

      Cara magis tanto carmina sunt patera.

 

121.

Munus opum pateram misit Mendotius idem,

      Mentis opus misit carmina multa mihi;

Vtraque cara quidem, sed tanto his vilior illa est

      Quanto est fortuna clarius ingenium.

 

122. ad Andream Angulum

Et patera diti ex auro Mendotius, et me

      Donavit cultis, Angule, carminibus;

Illa ego pro rebus donantis proque salute

      Cum faciam superis mira litabo prius,

5

Nec ipse, ut nostros semper testentur honores,

      Talia licet, cineri grandia sculpe meo.

 

123. sacrum Libero patri

Hic ubi tam longe sinuosum despicit Arnum,

      Et se Fesuleum tollit ad astra iugum;

Hac, qua me patera donat Mendotius olim,

      Intonse haec libo vina, Lyee, tibi

5

Vina magis Chio, magis et generosa Phalerno.

      Quaeis abeant tristes spe redeunte metus,

Tu fac tot foelix vivat Mendotius annos

      Virtutes, quot sunt illius et merita.

His dictis placido substollens lumina coelo,

10

      Varchius aurato proluit ora mero.

 

124. Iulio Stuphae

Iuli, quem Charites omnes, quem cantor Apollo,

      Quem fovet in casto docta Minerva sinu,

Angustum virtutis iter, quod mollibus annis

      Ingressus, latam spreveris ire viam,

5

Quis non his adeo miretur moribus, et te

      Ad coelum veris laudibus usque feret?

Ipse quidem ut primum vidi, audivique loquentem

      Obstipui, forma captus, et eloquio.

Sed tu perge, puer, non carcer at ultima meta

10

      Spectanda est, solus praemia finis habet.

 

125. in alterum volumen historiarum Pauli Iovii

Triginta totus, quae gessit mundus in annis

      Egregie hoc unum cuncta volumen habet.

Causam operis tanti Thusci dux, et decus orbis,

      Facundum Iovius praebuit ingenium

5

Omnibus ergo locis, omnes saecla, omnia laudes

      Cum tibi, Paule Iovi, tum tibi, Cosme, dabunt

Vt cum fata vocant, Maeandri ad fluminis undas

      Albus olor solita dulcius arte canit,

Sic tu, Paule Iovi, ripas moriturus ad Arni

10

      Narras Eridani dum monumenta ducis,

Quod nulli taceant, non mirenturque minores

      Extremum hoc tamquam fundis ab ore melos.

 

126. ad Petrum Toletanum

Pululat ex oleae trunco viridissima laurus

      Rure meo, et laetis surgit ad astra comis.

Quid credam, bone Petre, boni portendere monstra haec

      Non nullo quoquam tempore visa prius?

5

Nimirum magno pax et victoria Cosmo

      Nascitur, haec illi dat bona signa Deus.

 

127.

Cur subita e coelo, dum tertia pignora Cosmi,

      Iulius, e sacro fonte levaret aqua?

Non alia, quam coelesti purgarier unda

      Debebat tanti tam bona cura patris.

5

Cur ve iterum extemplo sol toto illuxerit orbe?

      Hic totus, per quem luceat orbis erit.

 

128. Lucio Oradino

Hos tibi purpureos flores, Oradine, colori,

      Aetatique tuae congrua dona damus;

Haec, Oradine, tibi curis magis alba ligustris

      Lilia, candori mittimus apta meo.

5

Ipse rosas, niveosque fugacia munera flores

      Sume, memor celeres sic properare dies.

 

129. de se

Varchius exigua hac contentus villula, et ipsos

      Reges, et regum despiciebat opes.

 

130. supra mensam

Nec vivo, vita nec functo detrahe quicquam,

      Innocuos habeat libera mensa sales.

 

131.

Stultitiam belle simulas, Alphonse, sed ipsum,

      Quod simulas, melius dissimulare potes.

 

132.

Omnia scire putas, bone Cursi, atqui omnia nescis.

 

133. ad Franciscum Mendotium Cardinalem

Mendoti, quo nil sincerius, ubi mage verax,

      Nec coelo quod sit gratius orbis habet,

Quandoquidem stirps clara atavum prolixaque dona

      Fortunae ac summo proximus est gradus,

5

A studiis non te potuere abducere nostris

      Divini functum muneris officio;

Nam modo Aristotelis, divi modo scripta Platonis

      Assidua excoluis nocte dieque manu;

Macte vir ingenio, macte et virtutibus, una haec

10

      Vna, inquam heroas ducit ad astra virtus.

 

134. in base Persaei a Benvenuto Cellini excusi

Iuppiter

Perseu nate; manu qui te linguave procaci

      Laeserit, irati sentiet arma Iovis.

Danae

Nil moror exilium Danae, nil ferre recuso,

      Cum te, care puer, de Iove ad te feram.

Mercurius

5

Vt tibi cum nostris habeas talaribus harpen

      Ac galeam, nudus ad astra volo.

Minerva

En clipeum tibi, frater, habe, quo Gorgona possis

      Aspicere anguineas et resecare comas.

Iuppiter

Te, fili, si quis laeserit, ultor ero.

Danae

10

      Tuta Iove, ac tanto pignore laeta, fungor.

Mercurius

Fratris ut arma geras, nudus ad astra volo.

Minerva

      Quo vincas clypeum, do tibi, casta soror.

 

135. ad Dominicum Venerium

Quis non miretur non firmo in pectore, firmum

      Iudicium, ingenium, consilium, eloquium?

At quo debilior, quo carcer tenuior extat?

      Hoc magis ad superos aufugit ipse animus,

5

Atque ibi terrena tanquam compage solutus,

      Divorum aspectu, atque alloquio potitur,

Quare ego, Veneri clarissime et optime, nondum

      Constitui tibi utrum gratuler, an doleam.

Sed cur non grater cui, tantum a robore mentis

10

      Quantum a non valido corpore abest, superat?

Gaude igitur tua damna, et te solare iacentem,

      Quod coelo, atque deis vivus adhuc frueris.

 

136. sub imagine Dominici Venerii

Recte nimirum praenomen, nomen et ipsum

      A Domini, et Veneris nomine solus habes;

Omnibus in rebus siquidem dominaris, et omnes

      Omnibus in rebus solus habes veneres.

 

137. ad Neaeram

Cum sis candidior, Neaera, lacte

Praeter purpureas genas, et ipsa

Labra, quae minio rubent et ostro,

Cum sis tota dicax, venusta tota,

5

Tota nequitiaeque gratiaeque

Plena, lusibus omnibus iocisque,

Cum tu blandula coeteris puellis

Antistes sale et omnibus cachinnis,

Bello pectore, bellulis papillis;

10

Quid mirum mea vita, corque, melque

Meae delitiae, mei lepores,

Mi passercule, mi lepuscule albe,

Si tot illecebris, bonisque tantis,

Iam te deperit hic, et hic, et ille,

15

Et quicumque tuos vident ocellos?

 

138. de Natali Laurentii Lentii

I puer laetus, citus, i, sodales

Huc voca, annosum cyathis phalernum

Largiter misce, domus ipsa amicos

Spiret odores.

5

Haec dies cuncto genialis orbi,

Et mihi in primis veneranda fulsit,

Laure, quae te sancta dedit serenae

Lucis in auras.

Hac die natus pudor, hac parentum,

10

Et tibi aeterni bona Flora honores,

Hac et illustris veterum virorum est

Reddita virtus.

 

139. ad Laelium Bonsium

Laeli Mercurioque Palladique

Amantissime utrique, amans utrosque,

Nec non Pierios colens recessus,

Iampridem tribus erudite linguis,

5

Quem non tam veterum decus parentum,

Nec tam virginei decor pudoris

Atque oris gravis, indolesque laeta,

Quam virtus animi, probique mores

Et clarum ingenium, senisque primis

10

Annis consilium, severitasque,

Sed condita iocis leporibusque

Bonis conciliant, mihique quantum

Non est dicere, reddidere gratum.

An vel hoc etiam die iocosis

15

Bacchanalibus, optimo dierum,

Dum festo resonant ubique plausu

Compita, et liquido madens Lyaeo

Vrbs tota innumeris strepit cachinnis,

Curis tu gravioribus vacabis?

20

Nec pones solitos manu libellos?

Aut magni numeris tonans Maronis,

Aut culti recinens modos Petrarcae,

Vel legum magis institutiones

Ferens, praesidio bonis, et idem

25

Malis supplicio futurus olim?

Sic, o sic facias, rogoque pergas,

Bonsi, pergere, nam tui labores,

Si non omnia fallor et nimis me

Credulum facit ingruens senecta,

30

Decus egregium, ferentque nomen

Aeternum tibi, caeteris salutem.

 

140. ex versiculis Ethruscis Petri Bembi

Si durissima quercuum, furenti

Ter gelu Boreae perusta, saevis

Alpium peperisset in latebris,

Si Hircanae tibi lac ferociores

5

Tigres uberibus suis dedissent,

Minus saeva tamen Neaera, nec me

Tam crudeliter ureres amantem.

Heu, heu, quam sapiens parum, sagaxque

Mens mihi misero, fuitque sensus,

10

Cum de tam placida prius quiete!

Tam moestas subii graveisque curas,

Tranquilloque sinu volens relicto

Stultus in tumidas rui procellas

Nigris ludibrium futurus undis.

15

Ex illo gemitus, dolor, querelae,

Semper nil aliud, die vel uno,

Et tristes lachrymae fuere mecum,

Quas cor luminibus profundit imum.

Et quod me cruciat magis, magisque

20

Posthac fiet idem, peraeque semper,

Quod si non fuerit, suum profecto

Ante non fuerit diem Neaera.

Nam me tot mala post, necesque tandem

Taedet tam miserae, pigetque vitae.

 

141. ad Laelium Bonsium ut ad legum doctrinam,
omissis poeticae studiis, revertatur

Quod te cum Latio, Laeli, tum carmine Ethrusco

Praestare plurimum studes,

Et tua doctorum volitare per ora virorum

Quandoque speras nomina,

5

Non equidem damno. Nam quis, nisi stultus, et arteis,

Et spes reprendat optimas?

Praesertim quibus ipse diu, multumque vacarim,

Labore quamvis irrito,

Sed moneo tamen, ut videas quid te deceat, quisve

10

Horum status sit temporum,

Certe hodie nullus, vel perquam parvus habetur

Musis honor quibuslibet,

Sive quod exiguam laudem, tenuemque putamus

Coelo volare gloriam,

15

Sive quod obliti verorum iam diu honores

Falsos inepti quaerimus,

Sive, quod est vero proprius, nobisque pudendum

Magis, magisque pestilens,

Divitiis quod quisque unis intentus honestas

20

Arteis avarus despicit.

Nec quidquam nisi opes cumulare, atque addere partis

Noctes, diesque cogitat,

Quin persaepe etiam turbis fit fabula, et ultro

Ridetur indignis modis.

25

Romuleos quisquis fonteis, vel quisquis Ethruscos

Potare rivos appetit,

Vt sine honore aliquo pariter Laurusque Latina

Mirtus ve Thusca langueat.

Quare igitur tantis animi sudoribus urbi

30

Risus, iocosque comparem?

Praeterea te, cum nostris hortatibus olim

Dictaque patris audiens,

Tradideris totum discendis legibus, atque

Sanctis Quiritum formulis.

35

Non decet assidue, tanquam desciveris, inque

Diversa castra fugeris,

Musarum celebrare choros, nec Tybridis alti,

Sacris nec Arni vallibus.

Ergo carminibus, bone Bonsi, in tempus omissis,

40

Ni forte morbus impedit,

Vndeno qui te languentem mense fatigat,

Ad iura non iners redi.

 

142. sub effigie Leonorae Florentiae Ducis

Qualis ab Eois cum sol caput extulit undis

Fulgore splendens aureo,

Cuncta simul late tenebris ac nocte fugata

Clara retexit lampade,

5

Talis ab Hesperio cum fulsit littore harenas

Tagi ferentis aureas,

Clara atavis, forma excellens, virtute decora

Sanctis virago moribus,

Antiquum decus Ausoniae, nuribusque Latinis

10

Priscos honores reddidit.

Dum Nymphas inter Sebethides una vel ipsam

Longe Dianam praestitit,

Mox digno coniuncta viro tot sydera terris,

Quot caelo inerrant lumina

15

Tam dedit, et superis prope par Leonora deabus

Humana regna despicit,

Prole sua dudum, et propriis tot dotibus atque

Cosmo beata coniuge,

Ex quibus innumeri heroes per saecula leges

20

Ac iura gentibus dabunt,

Quare seu forma caperis, seu tangeris hospes

Virtute, lauda coeteras,

Hanc solam tacitus venerare, oculisque putato

Debere non parum tuis.

25

Qui quantum potis est divinae mentis et aurae

Mortali inesse pectori,

Bronzini, ac Iovii praeclaro munere, foelix

Vna hac tabella videris!

 

143. ad Aloysium Stupham Pandulfi filium

Parve puer, magni spes summa ac certa parentis,

      Qui ve refers priscae nobilitatis aevum,

Tranquillo et quondam fulgens aurora rubore

      Venturum clarum nunciat esse diem.

5

Sic te olim egregium ostendit, magnumque futurum

      Ingenuus quidam fulgor, et oris honos.

Tu modo quo, pater, et tanti praecepta magistri

      Inducunt, pergas nocte, dieque sequi.

 

144. Vincentio Vitellio Alexandri filio

Quod me tam caro malorum munere donas,

      Vincenti, invicti gloria quarta patris,

Atque ipsos victure abavos, quos Itala tellus

      Dextera habuit summos, consilioque duces,

5

Non tibi debeo plus. Nam qui prius omnia debet

      Debere ulterius qua ratione potest?

 

145. Franciscus Mendotius Cardinalis ad Benedictum Varchium

Dum tu Romana, Varchi, Thuscaque Thalia

      Haec calcata tuis tesqua canis pedibus,

Tescua Palatinis olim praelata potentum

      Aedibus a claris religione viris,

5

Nec sinis in caeca magnos caligine volvi

      Heroas, lucem sed trahis in mediam

Insignem geminae ostendis te munere linguae

      Doctrinae insignem cum pietate pari.

At quod nostra cupis gestis aequare priorum,

10

      Gesta patrum cupio, non minus ipse quidem

Tempora, sed nostris obstant conatibus aegra.

      In quae non nostro consilio incidimus

Quod si me indutum laqueis laxavero forsan

      Non indigna geram quae referenda putes.

 

146. ad Franciscum Mendotium Cardinalem amplissimum

Dum tecum, Francisce, alta haec fastigia coelo

      Vicinus sanctis quondam habitata viris,

Ascendo miransque illos laudoque coloque.

      Haec tibi dixisse est nisus Apollo mihi,

5

Mendoti, quo nil sincerius aut mage verax

      Nec coelo quod sit gratius orbis habet,

Quandoquidem stirps clara atavum prolixaque dona

      Fortunae ac summo proximus iste gradus,

A studiis non te potuere adducere nostris

10

      Divini functum muneris officio.

Nam modo Aristotelis divi, modo scripta Platonis

      Assidua volvis nocte dieque manu,

Macte, vir ingenio macte, et virtutibus una haec,

      Vna inquam heroas ducit ad astra via.

 

147. de Iulio Stupha et Apolline et Minerva

Audisset Phoebus Stupham cum forte canentem,

      An ne etiam cantu, me quoque vincit amor?

Idem cum rursus dicentem audisset eundem,

      An ne in amore, inquit, Mercurius loquitur.

5

Certe aut effigiem sumpsit deus ales amoris,

      Aut animum illius, verbaque sumpsit amor.

Neutrum est, Pallas ait, verum hic mortalis, et unus

      Vixque puer, duce me, treis superos superat.

 

148. ad eundem

Iuli, nobilium stirps alta atque alta parentum

      Gloria, cum forma tum magis ingenio

Carmina quod Grece tot pangas totque Latine,

      Non bene adhuc ternam ratus olympiadem.

5

Mira quidem res est et quam vix credere quisque

      Est pote qui te non aut videt aut loquitur,

Sed longe est mihi crede, magis mirabile cum sis

      Vix puer, esse parem consilio senibus

Et gravibus curis magnisque incumbere rebus

10

      Atque animum sanctis moribus excolere.

 

149. Iulius Stupha ad Benedictum Varchium

Immerito ad coelum quod me, doctissime Varchi,

      Carmine cum Thusco, tum Latio extuleris,

Quas possum certe, sed non quas debeo grates,

      Quasque velim memori pectore solvo tibi.

5

Parcius ipse tamen posthac laudare memento,

      Aut alios, qui me plus meruere, cane.

Quamvis quae nimio de me prolaxus amore

      Dixisti, pro monitis sunt mihi non meritis,

Vtque tuis sim par hortatibus, ipse profecto

10

      Conabor, si mi faverit ipse deus.

Nulla dies certe nobis oblivia ducet,

      Meque tui, dum vivam, arguet immemorem.

Tu modo perge tuum Permessi ad flumina Iulum

      Ducere, et Aoniis, obsecro, siste iugis.

 

150. Iulio Stuphae

Iuli Stupha, alto natus de sanguine, et alti

      Ingenii excelsa exempla dature tui,

Immo tot hactenus, ac tam clara exempla dedisti

      Romano, Etrusco, Cecropioque sale

5

Vt tibi bis septem qui vix compleveris annos

      Istius aetatis, ordinis atque loci

Conferri nequeat, ne dum praeferier ullus.

      Astrictus numeris, sive solutus eas,

Quod te posse negas grateis mihi solvere dignas,

10

      Et mea pro monitis accipis, haud meritis.

Ingenue ipse quidem, ceu te decet, atque modeste,

      Vt mos est etiam vera negare facis.

Verum ego, crede mihi, forsan mendacia dixi,

      Sed non mentitus sum, bone Iule, tibi.

 

151. ad Cosmum Medices Florentiae Ducem

Pro te quod steterit siquis victoria, Cosme,

      Miretur multis impare militibus,

Non numerus sciat is, sed virtus praelia vincit

      Bellantum et cani vis animusque ducis,

5

Quamquam si verum liceat mihi dicere, vicit

      Hic causae bonitas consiliumque suum.

 

152. Octavius Panthagatus ad Varchium suum

Varchi divinos inter memorande poetas,

      Cui numeris etiam libera Musa favet,

Quid me carminibus summorum laudibus aequas,

      De te unquam bene nil, nec de alio meritum?

5

At monita haec isto pro iudicio esse relata,

      Malo tibi quando nil aliud vales,

Quem immemorem ingratumve hominem me forte videri,

      Quo a vitio penitus vita aliena mea est.

Postquam sublime ingenium tibi contigit esse,

10

      Dignam sume illo tu quoque materiam.

 

153. Andreas Angulus ad Benedictum Varchium

Te patera numerisque licet Mendotius ornet,

      Sunt Varchi meritis dona minora tui;

Iccirco mea Musa tuos si sculpere honores

      Digne foret, tumulo splendidiora darem.

5

Sculpet enim varia doctrina pectus onustum

      Esse tuum et Thuscae te iubar hystoriae.

 

154. Benedicto Varchio viro praeclaro Paulus Iovius iunior

Non ne ego tam cultis laudatus versibus atque

Tam celebris dulci decoratus laude poeta,

Vertice sublimi feriam vaga sydera coeli.

Qualis celsa petens liquidumque per aera vectus,

5

Oraque monstriferae referens, immensa Medusa

Aligero subnixus equo natus Iove Perseus,

Quas tibi pro meritis, Varchi dulcissime, grates

Munere pro tanto quae carmina digna rependam,

Vt te quam satis est possem laudare canendo.

10

Nunc me tangit amor Musarum et blandus Apollo,

Irritat stimulis circum praecordia ludens

Vtque adeo ut vetitos ausim sperare recessus

Aoniae rupis sacrumque haurire liquorem,

Atque Aganippea penitus me immergere in unda.

15

Sed quid ego ignoto positurus nomina Ponto

Icarus et cerae nimium confisus et alis?

Quid faciam tantis ausus concurrere in actis?

Iamque gravi infirmae subsidunt pondere vires.

Tu modo quem melior iampridem inspirat Apollo,

20

Cuique altam natura dedit mentemque animumque

Hanc precum exiguam quamvis ne sperne Camoenae.

 

155.

Bis duo concelebrat certamina, bis duo sacra,

      Bina hominum, simul et Graecia, bina deum;

Haec Iovis et Phoebi, illa Palemonis Archemorique

      Praemia sunt pinus, mala, olea, atque apium.

 

156.

Certarunt firma iuvenili aetate palestra

      Neptuni natus, natus et ipse Iovis,

Praemia nec talis pugnae ludicra petebant,

      Proposita alterutri vita ve, mors ve fuit.

5

Anteus cecidit; merito Iove natus honorem

      Hunc tulit, haud Lybicum est luctu, sed Argolicum.

 

157.

Non ego Messana, nec sum luctator ab Argis,

      Sparta mihi, Sparta est patria clara viris.

Arte illi, tecnisque, sed ipse ut convenit acres

      Spartanos, solis viribus exupero.

5

Furatur mentem vitae spes, una sed omnes

      Vitae perimit spesque, metusque, dies.

 

158.

Quis flammam flamma edomuit, quis lampade lucem

Extinxit? Quis nostra suis ferus arma lacessit?

Impetit alter amor parili cum robore amorem.

 

159.

Suppliciter bos ipse sacras mactandus ad aras

      Mugit, opem implorans Iuppiter alme tuam.

Insontem miserare Deum, rex magne, fuisti,

      Dum vehis Europam, taurus, et ipse quoque.

 

160.

Obvius esse tibi conetur, Candide, quisque

      Foelicem totum quaerit habere diem.

At quia te quisquam non viderit, ordine verso

      Infoelix totus toto erit ille die.

 

161.

Quo, fili, intendes in ventrem, an in ubera ferrum?

Venter te peperit, nutriveruntque papillae.

 

162.

Nunc vitam, Heraclete, fleas, multo magis est nunc,

      Quam quo vivebas tempore flebilior.

Tu quoque plus solito vitam, Democrite, ride;

      Plus solito est risu dignior illa tuo.

5

Ipse equidem meditor quo fletu, quove cachinno,

      Et ridere satis, satque dolere queam.

 

163.

Vita mare est vastum, vasto nos aequore nantes

      Hinc Boreas, illinc turbidus Auster agit.

In puppi fortuna sedet, clavumque gubernat,

      Vnde alios quamque saeva procella rapit.

5

Hos levis aura vehit, portum tamen undique eundum

      Quisque tenet, parva contumulatus humo.

 

164.

Ascendens Helicona altum si forte laboras,

      Ardua virtutum est, difficilisque via.

At cum sublimi consistens vertice, nectar

      Pegasidum pleno pectore dulce bibes.

5

Perge itaque extremi superare cacumina montis,

      Deterret nunquam fortia corda labor.

 

165.

Omnia sunt lusus, sunt omnia pulvis, et omnia

      Sunt nihil, humana est, nil nisi vita mori.

Ergo quid interitum frustra lugemus amici?

      Vertitur in nihilum quod fuit ante nihil.

 

166.

In lucem lachrymans veni, lachrymansque recedo,

      Et vixi in gemitu semper, et in lachrymis.

O genus humanum lachrymabile prorsus, et aegrum!

      De terra nati, quid nisi terra sumus?

 

167.

Vin magnum quiddam cito discere? Disce tacere,

      Hoc te Pytagoras ipse monere potest,

Qui fandi praeclarus in arte, tacere docebat,

      In vita tanquam nil foret utilius.

 

168.

Divitibus brevis est, quamvis longissima vita;

      Pauperibus nox est longa vel una nimis;

Foelices qui sunt, brevis his vel longior aetas,

      At miseris una est nox diuturna nimis!

 

169.

Haec Musis Cytherea, loco mihi cedite, natus

      In vos ardenti ne ruat igne meus.

At Musae haec Veneri, Marti cane talia, Marti

      Ista refer, Musas non petit ille puer.

 

170.

Ne sepeli indignum, canibus sit praeda, parentes

      Qui perimunt, tellus respuit omniparens.

 

171.

Praestat vel miserae sortis tolerare labores,

      Quam procerum fastus imperiumque pati.

Nolo ego disfieri, non hoc precor, optime, sana

      Liberaque exiguo sit mihi vita, Lare.

5

Quid melius, quam qui contentus vivere parvo,

      Divitias tutus despicit atque famem?

 

172.

Quoquo te vertis, quaecumque ubicumque per orbem

      Aspicis, indigno plena labore vides;

Quare, vera mihi si fas est dicere, praestat

      Non nasci, aut natum quam subito occidere.

 

173.

Fer placido quodcumque premit te corde, volentem

      Ducunt; nolentem fata inimica trahunt.

 

174.

Quid frustra hic Veneris templo sub culmine pendes

      A pastorali fistula rapta labro?

Non iuga, non montes hic sunt, verum omnia amores,

      Omnia sunt lusus, delitiae atque ioci

5

Sylvestris, sed Musa sacros habitare recessus

      Castaque concentu rura beare solet.

 

175.

Invita ipsa quidem, sed me dementia cogit

      Pastoris, proprio nutrio lacte lupum.

A me sublatus qui mox fera saeviet in me

      Mutare ingenium gratia nulla potest.

 

176.

O ventris dira ingluvies, quam propter amatae

Ius libertatis, iuri postponit edax vir.

 

177.

Novi ego libertas quam sit dulcissima parvo

      Vivere, dilectus inter Amadriadas;

Quare nec procerum mensis conviva recumbam,

      Nec dites fastus, delitiasque feram.

5

Divitias sine mente odi, quas solus adulter,

      Solus adulator, scurra, cocusque vorant.

 

178.

Treicios aliquis laudet quod pectore tristi

      Natorum excipiunt laeta puerperia.

Foelices contra dicunt, faciuntque beatos

      Ante suum siquem fata tulere diem.

5

Illi alia ex aliis vivendo in damna feruntur,

      Perpetua his ipso funere parta quies.

 

179.

Ne mihi, ne vitio vertas, si semper acerba

      Poma fero, incultis undique onusta piris,

Quot quot enim ramis mitescunt subtrahit alter,

      Quae immatura manent, haec sibi mater habet.

 

180.

Pyrenes iuga caelsa, atque altis vallibus Alpes

      Qua Rheni fluxus non procul aspicitis,

Testes quos dederit Germanicus ipse coruscans

      Fulgores, Celtis horrida bella tonans,

5

Procubuere illi, sonitumque dedere cadentes.

      Tunc Mars, his inquam, bis debeo, ait, manibus.

 

181.

Aequora qui plantis, summas qui classibus Alpeis

      Tranabat, terrae nauta, pedes pelagi,

Parva manus Spartae venientem excepit, et armis

      Fudit, vos montes, nos pudeat maria.

 

182.

In tota rerum natura tetrius est nil,

      Quam qui sinceram fingit amicitiam,

Quos non vitamus tamquam hostes, verum ut amicos

      Diligimus, nobis plurima damna ferunt.

 

183. Amor fugitivus ex Mosco

Dum Venus amissum late vocat anxia natum,

Errantem in triviis: siqui vidistis amorem,

A me fugit, ait, meus est, mihi reddite! quisquis

Monstrarit, precium Veneris feret oscula, sed si

5

Captivum nobis adduxerit, oscula non iam

Sola, sed ulterius maius quiddam hospes habebit.

Nosse meum facile est, illum sed quo magis noscas

Plura tibi, nec non certissima signa dabuntur.

Non niveus puero candensque, sed igneus atque

10

Sanguineus color est; acri stant lumina flamma,

Dulcia verba illi, sed fallacissima mens est.

Longe aliud loquitur, quam sentit, quandoquidem vox

Mellea mendaces condit sub pectore sensus,

Irarum sed cum ferventibus aestuat undis,

15

Fluctuat indomitos servans in corde furores,

Subdolus est, falsusque puer; si ludit, amara

Ludit, pulchricomi tortique in vertice crines,

Sed pudor in facie nullus, reverentia nulla est,

Et quamquam exiguasque manus, molleisque lacertos

20

Parvulus ille habeat, certos tamen ac procul ictus

Dirigit, atque Orci figit sub Tartara regem.

Corpora nuda quidem, tectam gerit undique mentem,

Praeterea nunc ille mares, nunc ille puellas

More avium liquidum cito tractans aera pennis

25

Advolat, inque imis sedem locat ossibus. Arcum

Valde habet exiguum, sed quem nec cernere laxum,

Nec vacuum possis, et qui super aethera fertur.

Suspensa ex humeris dependet parva pharetra,

Extra auro, sed felle intus, calamisque referta

30

Pennigeris, quibus ille malus vel me quoque matrem

Saepe ferit. Tandem saeva omnia, dura apud illum

Omnia sunt, illudque magis, quod tam face parva

Ipsum met solem flammis incendit, et urit.

Hunc si deprendes, arcte vincire memento,

35

Nec puerum miserans constrictum ducito; quod si

Lugentem aspicias, tunc decipiare caveto.

At si quando tibi laetanti arriserit ore,

Tunc magis atque magis fallentem impelle, trahasque;

Figere sine volet crepitantibus oscula labris,

40

Effuge, vipereum spirant colubri venenum

Quin sua se donare tibi si dixerit omnia

Arma libens, arcum, pharetram, celeresque sagittas,

Neu capias, neu tange miseri; sunt omnia flamma,

Omnia sunt ignis, sunt omnia pestifer ardor;

45

Quoscumque illa vident, quidquid tetigere perurunt.

 

184. Iulio Stuphae

Iuli Stupha, atavis insignibus edite, et amplis

      Praedite divini dotibus ingenii,

Vsque adeo tibi me percepit cum tua rara

      Virtus, tum vultus gratia, et eloquium!

5

Vt nisi diversa studiorum mole gravarer

      Assidue, et curis tristibus opprimerer,

Solum te Latia solum nostra te Thalia

      Nunc prosa loquerer, nunc numeris canerem

Quin etiam Argolicis te compellare Camoenis

10

      Auderem, tibi sunt si magis illae animo,

Quamquam Seu Grece, seu Thusce, sive Latine

      Exiguum quiddam est, quod scio, vel nihilum,

Sed nec voce mea, ne laudatoribus istis

      Musarum, et Phoebi tam tibi diti opus est.

15

Cur te ergo haec, dices, ad me? Cur? Ni quod egeni

      Munera saepe solent mittere divitibus?

 

185. ad Iulium Stupham

Iuli, stirps veterum recens parentum,

Atque amor pariter novem sororum,

Idem delitium, decusque, corque

Phoebi, Mercuriique, Palladisque,

5

Non dum ter bene quinque natus annos.

Dic, quaeso, mihi quam male ac moleste

Tractat te tua non venusta, verum

Insulsa, atque adeo impudens gravedo!

Vah, quam saeviter, improbe, immodeste,

10

Inique, insipide, impie, indecore

Egit, cum tibi nil minus putanti,

Timentive minus, minus merenti,

Dum domum revenis, statim repente

Fecit turgidulas genas, et ipsa

15

Quae prius fuerant labella, et ostri

Et rosae et minii rubore plena,

Nive, marmore et albiora lacte!

Vah, quam turpiter egit, et proterve

His ergo genialibus diebus

20

Queis nil laetius est, magisve festum,

Omnes cum reliqui licentiore

Vita cum salibus, iocis, cachinnis,

Mille et lusibus affatim fruuntur!

Ipse tu tenebris iacens, domique

25

Iamque carcere laxiore clausus

Latens, o bone publico, carebis!

Nec fictas poteris videre larvas,

Nec convivia adire, nec choreis,

Et concentibus interesse! Queis tu,

30

Omnium puer elegantiarum

Disertus, puer omnium leporum

Sciens, ut cythare soles praeesse.

At tibi male sit, mala, atque iniqua,

Immo pexima, et omnium, omniumque

35

Iniquissima pestilens gravedo,

Quae tantum facinus facis, nec ultro

Te pudet puero nocere, forma

Venusta et bonitate singulari.

Nec non ingenio, eloquentiaque

40

Praestanti, et tibi, Phoebe, comparando.

Sed bene est, bone Iule, de salute

Nil est, quod vereare, nil quod unus

Par pene Hippocrati suo et Galeno

Iampridem tuus optimus medentum,

45

Qui luce est mihi cariorque vita,

Franciscus tibi sedulus medetur

Qui te quam minimo dolore sanum

Brevi restituens, et integellum

Praestans, non modo nos tuos, sed omnes

50

Moerore, atque metu gravi levabit.

 

186. ad eundem

Iule, cui formam Venus ipsa, cantum

Phoebus, at blandae Charites decorem,

Filius Maiae eloquium, dedit cor

Casta Minerva,

5

Hinc tribus nondum bene adhuc peractis

Quinquies annos, veniente primo

Vere, maturus sapis et senili

Mente animoque.

Vteris prudens, pariterque comis,

10

Rebus admiscens gravibus leporem,

Dulcibus verbis gravitatem, et unus

Omnia praestas.

Saepe quae mecum reputans, diuque

Mente perpendens, animoque volvens,

15

Tanta miratus bona, tot secutus

Maxima dona,

Te volens coepi, bone Stupha, amare,

Vt suos natos adamant parentes.

Tu pari ut patrem, redames me amore

20

Quod facis, oro.

 

187. Iulio Stuphae

Iuli, non modo spesque, amorque cari

Patris, verum etiam diebus hisce

Exemplum, ac specimen prioris aevi,

Ipse de Vidio meo sodali,

5

Praeceptore tuo, bono ac diserto.

Qui te vel mage diligit parentem,

Heri vespere cum deambularem

Vrbis per fora, compita ac plateas

De rebus variis simul loquendo,

10

Secum, et cum Vidio altero, eleganti

Lingua et pectore candido, meoque

Lippio, veterum aemulo virorum,

Atque ipsis mihi cariore ocellis,

Aut si carius his potest quid esse,

15

Te sic ingenio valere, sic te

Iam condiscipulis praeire cunctis

Audivi, atque ita literas vorare,

Vt quod te doceat, nihil relinquas,

Ipsum sed superes fere magistrum

20

Doctrina ac simul elocutione,

Annis non bene quindecim peractis

Quae, quamvis mihi cognita, atque pridem

Essent perspecta, tamen libet fateri.

Verum, longe animo fuere nostro

25

Hybleo quoque melle dulciora.

Tantum te quasi filium supra omnes

Videre, ac pueris bonis praeesse,

Sanctis moribus, artibusque claris,

Iampridem cupioque, praestolorque,

30

Immo iam videoque, gaudeoque.

 

188. Iulio Stuphae

Aurea mala decem mitto tibi, Iule, valenti,

      Pauca quidem, aegroto sed tibi multa satis.

Medorum e sylvis haec quondam advecta fuere

      Italiam, quae nunc ruribus alta virent.

5

Sic pereunt, sic nascuntur, veniuntque abeuntque

      Terrena, at virtus semper, et una manet.

 

189. Iulio Stuphae

Quinque vides uno coniunctos flore palumbes,

      Puniceo quos nunc mitto colore tibi.

Scilicet ut magnam tam parvo in munere vimque

      Naturae, atque artem, tum decus inspicias.

5

Incipe, magne puer, rerum perquirere causas,

      Et sophiam totis viribus aggredere.

Haec utrumque decent; solus tu munere tali

      Dignus es, haec possum sola tibi ipse dare.

 

190. ad Iulium Stupham

Quem forma, ac specie, variisque coloribus Irim

      Mittimus aethereum terra imitata dedit.

Incipe naturae miracula, tu quoque monstrum

      Naturae a teneris concipere unguiculis,

5

Ac sophiae iam nunc totum te dede magistris,

      Sola haec ingenio est digna, animoque tuo.

Caetera verborum, carissime et optime Iuli,

      Nec rerum causas, divitiasque docent.

 

191. Iulio Stuphae

Examen quis credat apum, Iuli optime, in ipsis

      Naturam rerum floribus exprimere?

Et tamen in caule hoc consistens ordine certo

      Plurima, uti cernis, pene susurrat apis.

5

Disce, puer, teneris naturae arcana sub annis;

      Hac ratione potest vel puer esse senex.

 

192. Cosmo Medices duci optimo maximo

Qui tibi perniciem non iure inferre parabant,

      De propria ex ipsi iure salute timent,

Sic agito, bone dux, sic prudentissime nobis

      Consule, sic Vrbi da decora alta tuae.

5

Qui sua non potuere armis nec legibus olim

      Tutari, hi quo nunc pacto aliena tegent?

 

193. Ioanniantonio Seronio responsio

Quid, tu, Seroni, Thuscas impune puellas

      Spectabis, nec te noster aduret amor?

An tu ferre aliquam tam culto carmine ad astra

      Fosse putas, et non illius igne capi?

5

Num tu, credo, soles tam claras visere formas,

      Tamque bonos versus de nihilo facere?

Iam praedico, tuum perdes, Sebete, poetam,

      Noster erit posthac, qui tuus ante fuit.

 

194. Iulio Stuphae

Aspice naturae quam sit vis magna, leonum

      Herbarum in summis caulibus ora patent;

Ne timeas, Iuli pulcherrime et optime, non sunt

      Ora haec formosis, nec metuenda bonis.

 

195. ad Aloysium Sancium

Extremos dum tu, Sanci, visure Britannos

      Adproperas, nec te saeva moratur hyems,

Quandoquidem magni ad regem mandata parentis,

      Magna ferens usquam non potes esse diu.

5

Tutum iter et foelix tibi nos reditumque precamur

      Percelerem, et longae taedia nulla viae,

E nostro certe laberis pectore numquam,

      Sic, o sic nostri sit meminisse tibi.

 

196. ad Iulium Stupham de Paulo Vrsinio

Quem tu tantopere, ac toties, Iuli optime, et ore

Laudare, et scriptis ad coelum ferre solebas,

Vrsinae gentis Paulum columenque, decusque,

Vt qui nec Phoebo Martem praeponere vellet,

5

Nec Marti Phoebum, sed utrumque utroque labore

Et parili studio sequeretur pectore toto.

Vt primum tristis languenti e corpore morbi

Relliquias omneis, vobis iam rure potitis,

Et volucres visco, pisces fallentibus esca,

10

Aut lepores cursu, ferro sectantibus apros,

Abieci, et solitas vires, animumque priorem

Divorum auxilio, Phoeboque favente recepi.

Conveni, ut iuvenem virtute atque indole avita

Praestantem, insignemque animis, ac robore tandem

15

Spectarem, et verbis colerem, quem corde colebam

Hic tu qui visus mihi sit, quibusque requiris.

Accipe quae vero depromam pectore, numquam

Gratius aut illo quidquam iocundius usquam

Aspexi, et de quo maioraque, pluraque mente

20

Conciperem, sic fata illum, sic numina servent

Incolumen, per quem fraterno semper amore

Arnus eat Tyberi, Tyberis coniunctior Arno,

Ex quo etiam pulchra nascetur origine proles,

Nec claris atavis, nec utroque indigna parente

25

Quae Thuscas arces, Romanas quae beet urbeis.

Hunc tu igitur, bone Iuli, et amare, et tollere ad astra

Carminibus pergas, dignum si iudico quicquam

Versu et amore tuo, primis qui canus ab annis

Ingenio longe aetatem virtute senili

30

Praevertis paribus maior, maioribus aequus.

 

197. ad urbem Romam et Cosmum Medices de Paulo Vrsinio

Illa tua, illa vetus victricis gloria dextrae,

      Quae tibi iam terras oceanumque dedit,

Illa tua, illa vetus facundae gloria linguae,

      Quae te olim ad coelum, Martia Roma, tulit,

5

En redeunt, laetare, tuus iam solus utramque

      Vrsinae gentis gloria, Paulus habet.

Foelix qui tantum generum, tibi tale parasti,

      Maxime et optime dux, praesidium atque decus.

Hoc studia, hoc uno mores, hoc arma vigebunt,

10

      Lo Hoc vere fratres Tybris et Arnus erunt.

 

198. Ioannes Antonius Seronius Benedicto Varchio

Vrimur ut frustra siren cratere, marino,

      Sebetusve sacro diluat amne pater;

Fluminis et Nimphae tamen et dulcissima siren

      Me revocant, miris alliciuntque modis;

5

An non, particula divinae possumus aurae

      Plura simul longe pervolitare loca?

Possumus, at Thuscae non urimur igne puellae,

      Tu mihi, tu, Varchi maxime, Thuscus amor.

 

199. Antonii Rainerii

Dulcis deseruisse quod videtur,

Gaudere Aoniam Camoena rupem

Labentem placide et redisse ad Arnum.

Tuis auspiciis, beate Varchi,

5

Grates ipsi agimus bono poetae,

Ingentes tibi, dum tuis capillis

Nectunt Pierides novem coronam,

Quae tondent violas nova recentes

Ripas, qua virides coercet amnis,

10

Fovens nunc gremio novem sorores.

 

200. responsio

Quod me tam lepidis, venuste, tanquam

Doctis hendecasillabis, et ipsis

Plenis undique gratiis celebres,

Id sane magis est benignitatis

5

Tuae, quam meriti mei. Quid? Immo

Nil prorsus mihi debeo, sed omne

Acceptum tibi sedulus referre

Vtcumque est, utinam rudi novellae

Arni tam mihi debeant Camoenae,

10

Quam culto tibi Tybridis vetustae!

 

201. Laurentinus Vidroscius ad Benedictum Varchium

Quis te ultra placitum laudet, quis, magne poeta

      Varchi, non amet et captus amore legat?

Carmina mellifluis seu proxima Thusca Petrarchae,

      Vergilii numeris sive Latina facis!

5

His quia digna canis, iam ornatus baccare crines

      Altus de laevi marmore stabis humo.

 

202. idem ad eundem

Iudex candide carminum meorum,

Varchi maxime et optime, o poeta,

Tantum crescit amor tui medullis

Intimis mihi singulas in horas,

5

Quantum fama tui polo propinqui

Collis vitiferi, unde nomen ortum

Et genus tibi. Namque plus Apollo

Se non Aonidum iugis sororum

Iactat te quoque, gloriatve uno,

10

Si perfecta canam ac videbor olim

Digna dicere, te valere, nomen

Post sublime tuum feram sub astra.

 

203. ad Laurentium Vidroscium responsio

Me quoque nonnulli laudant dicuntque poetam,

      Illis sed non sum credulus ipse tamen.

Nam neque adhuc dignus videor, vel dicere laudes

      Seu, Maro docte, tuas, sive, Petrarca, tuas,

5

Ethrusco sed tu, Laurenti, digna poeta,

      Digna etiam Andino carmina Vate canis.

 

204. idem ad eundem

Quantum mi tribuant tuae Camoenae

Quamve non merito, videbis ipse,

Cuius res agitur, pudens, Vidrosci,

Certe ego et numeris tuis, et ipsi,

5

Non parum tibi debeo beatus.

Tuque non quia me licet minorem.

Dignatus prior es, neque hoc monentem

Ad coelum lepido vocare versu.

Sed quod nil mihi gratius, magisve

10

Iocundum solet evenire, quam cum

Carum me video bonis, et iisdem

Doctis ac sapientibus poetis.

 

205. Laurentius Flaminghius ad Benedictum Varchium

Quem Venus exercet miserum dum detinet Arnus,

      Quem Dictynna agitat dum Insius amari habet,

Hanc tibi donat apri partem venator Agirta,

      Pastorum Damon delitiae atque decus.

5

Trux aper innumeris canibus certavit eorum, et

      Dente ferax multo sanguine tinxit humum,

Quod si mens inerat qua praescius esset in escam

      Se tibi venturum, sponte obiturus erat.

 

206. ad Laurentium Flaminghium responsio

Quem mihi dat cruris setosi et tergoris aprum

      Pastorum et Thusci ruris Agyrta decus,

Non illum Veneris cultu, curave teneri

      Imbellem, et sylvis ocia pigra sequi,

5

Sed magis incinctae studia excercere Dianae

      Horrentem ferro per nemora alta docet.

Nil igitur mirum, nil sane, si Venus illi

      Nulla favet, quem sic casta Diana fovet.

 

207. ad Iulium Stupham

Quod tam casta facis, tam docta et carmina, sane

      Nil mirum est, dum te rura, paterna tenent

Quandoquidem, ut fama est, non solum casta Diana,

      Verum etiam sylvas docta Minerva colit.

5

Perge igitur, bone Iuli, et divam utramque secutus

      Excole praeclaris moribus ingenium.

 

208. Laelii Bonsii ad Benedictum Varchium responsio

Accepi, legique libens, iterumque relegi,

Ac rursus, et rursus legam

Quae mihi misisti pulcherrima carmina; queis me,

Prudenter ac vere mones

5

Ad studia ut legum redeam, musasque relinquam

Nostris diebus futiles,

Quod facere est animus quamprimum corpora languor

Et pallor ora liquerit,

Vndenis qui me iam mensibus occupat atque

10

Vacare seriis vetat.

Interea quid agam potius, doctissime Varchi,

Minusque culpae obnoxium,

Non ipse interdum historiam causasque latenteis

Mutare versibus soles?

15

Scis quam multa mihi, quam magna pericla minentur,

Ni cuncta prudens cavero,

Qui me migrantis toties de faucibus Orci

Traxere vitae ad lumina,

Tuque adeo in primis grata quem mente paterno

20

Honore iam diu colo,

Nec tantum efficio quantum vel tute mireris

Vel ipse certe debeo.

Sed ne forte puter rebus quod vix datur ipsis,

Quod velle versibus solvere

25

Nil addam ulterius, nisi quod tua dicta tenebo

Infixa semper pectore.

 

209. Paulo Iordano Vrsino

Gentis Vrsinae caput, atque princeps,

Paule, Romani columen, salusque

Hominis, Martis pariterque Phoebi

Spesque decusque,

5

Vt solet cum se veniente sole

Tollit, excelso rutilans Eoo

Lucifer noctis tenebras fugare

Lumine claro.

Candidus sic tu nebulas, et atri

10

Saeculi densas miseratus umbras,

Pacis et belli tenebras amica

Luce fugabis

Illa, te, Paule, incolumi redibit

Gloria excellens veterum parentum,

15

Te duce antiquas iterum videbunt

Tempora laurus.

Vive, magnorum soboles deorum,

Vive, maiores geniture divos,

Optimo foelix socero, optimaque

20

Coniuge foelix.

 

210. Iulio Stuphae

Ab urbe dum tu, Iuli candide, procul,

Proculque nobis rura non grata incolis;

Ipse hic ad Arni vix compos mentis fui,

Inestimabili dolore praeditus,

5

Quod ille, summum gentis Vrsinae decus,

Ducisque nostri maximi optimus gener,

Paulus, iaceret languidus gravedine.

Quam tristis imber, Africusve pessimus

Male excitarat pestilenti flamine,

10

Aequalis illi, quae te quoque hoc tempore

Tentavit anno iam peracto, et crocea

Labella tinxit albicante marmore.

Sed tu cadenti dudum parce fletui,

Terga et madenteis lactea manu genas;

15

Valet, valet Paulus, quicquam nec amplius

Illi est molesta tussis; imo ad literas

Reversus, atque ad arma pene promptior

Nunc, quam solebat Mavortem, atque Apollinem

Exercet, utroque unus fungens munere

20

Et te iubet salvere amatque plurimum.

 

211. Laurentius Nicolocesius ad Benedictum Varchium

Facundissime mi, nepos Atlantis,

Varchi candide, candidus peritum

Quem chorus colit et virum potentum

Magnitudo satis superque pendit,

5

Ex quo tempore vidimus legendo

Scripta tot tibi digna sempiterno

A doctis celebrari honore, laude, et

Tum semper cupidus tui videndi

Et nunc sum meritam manum osculandi,

10

Manum quam merito colunt diserti,

Magni vel faciunt viri potentes.

O manus Latio suum nitorem,

Quae reddis veterem atque dignitatem

Pulsa barbarie tuum decorem!

15

Quis nam pro meritis queat probare?

O quam carmine quam vales soluta

Dicendi ratione, sive Tusca

Scribas, sive Latina, utraque sive

Praesens, sic tibi saeculum obligatur.

20

Debent praeteritum ut suo Maroni

Aphro, Tullio, Horatio et Catullo,

Debent omnia saecula ut Petrarchae

Praedocto, lepido, optimo poetae.

Ergo pro pietate singulari,

25

Pro tua eximia benignitate,

Pro bonis studiis scientiarum,

Oro me ut numero velis patrone

Servum ascribere candido tuorum.

Quod si conficies, ero beatus,

30

Ethruscae decus o perenne linguae!

 

212. ad Laurentium Nicolocesium responsio

Quis me stultior, obsecro, quis esset

Immodestior impudentiorque?

Quis risu mage dignus et cachinno?

Si quae tu nimia benignitate

5

Mihi, seu potius volens iocari,

Das ipse, accipiam, velimque magnas

Serio tibi gratias referre!

Quare habe tibi quicquid est, quod in me

Liberaliter, hercule, et diserto

10

Sed falso tamen ore contulisti,

Et me desine, quaeso, singularis

Amice ac mihi carior medullis,

Non amare quidem, sed immerentem

Tot laudum cumulo gravare mendax.

 

213. Iulii Stuphae ad Benedictum Varchium responsio

Et flore et numeris et libro, quem mihi mittis,

      Nil poterat nostro gratius esse animo:

Flos mirus, carmen cultum, liber est mihi visus

      Egregie herbarum: pictus imaginibus.

5

Ipse quidem nil opto magis quam discere causas

      Naturae, et sophiae tradere me studiis;

Haec te m eque decent, Varchi doctissime, dona

      Convenit haec solum te dare, me accipere.

 

214. Iulio Stuphae

Coelo digne puer, sed non coelo aereo, ut hoc est,

      Quod damus, at coelo quod domus est superum,

Tu tamen hoc, quamquam non magnum pectore magno

      Sume libens; parva est magni animi accipere.

5

Natalique suo lustris bis quinque peractis

      Varchius hoc dicas dona habere mihi,

Scilicet astra quidem, sed non illius, amorem

      Metiar; est nullus casto in amore modus.

 

215. vulgare

 

216. vulgare

 

217. ad Bernardinum Ghetium

Dulcis, candide, docte, belle Gheti,

Quem pluris facio aestimoque pluris

Quam meos oculos meamque vitam,

Aut si carius his potest quid esse,

5

Noli me, rogo, vel parum putare

Amicum tibi, vel nimis superbum.

Quin te cum graviter Ture iaceres,

Et nunc frigido ab igne, nunc calenti

A gelu undique totus aestuares,

10

Videresque nigrae domus tenebras

Non visi ut reliqui boni sodales.

Nam me, ni peream male ac repente,

Non oblivio, non labor, nec imber

Nec foeda illuvies, iterve longum,

15

Nec quicquam tenuit minus venustum

Sed mos est meus, isque non inepta

Vt puto, ratione comparatus.

Nam quid, cum nequeas iuvare quicquam,

Stulta sedulitate obesse quaeras?

20

At nunc, cum melius tibi esse nobis

Nunciavit Horatius, tuumque

Tipherni decus ac Vitelliorum

Spes ingens, tenebris senex in annis

Visam te cito, saepiusque visam.

 

218. ad Horatium Prosperum Pauli Iordani Vrsini praeceptorem

Horati Ciceronis aemulator,

Atque idem Aonidum choris amice,

Nec non Socratis erudite chartis,

Foelix nomine Prospero, sed ipso

5

Longe prosperior, magisque foelix,

Tuo discipulo optimo ac beato,

Siquid me redamas tuum, fac, oro,

Sciam quam bene, quamque non molesto

Ore ac pectore pharmacum vorarit

10

Paulus delitiumque, honorque, amorque

Vnus Martis, Apollinis, Minervae.

Dic, quaeso, an placide prius per horam

Dormitaverit, excitatus inde

Insignis velut artifex medendi

15

Iussit Paschalius, vigil qui erit.

An ut fit tremulos subinde repens

Gravarit sopor inquies ocellos

Claris sideribus nitentiores.

Ecquid me solitum, rogo, ut fidelem

20

Clientem decet optimum patronum

Illum visere singulis diebus

Expectaverit, utque negligentem

Oblitumque nimis, parumque gratum.

Incusaverit, improbaveritque,

25

Quo nil esse molestius mihique

Vnquam tristius evenire posset.

Et vero male millies perire et

Ad Orci tenebras abire quam non

Tam bello puero placere malim.

30

Tantum illi afficiorque debeoque,

Tantum ille et tribuit mihique defert,

Haec ni resciero statim tuisque

Verbis veridicis profecto somnum

Tota hac non potero videre nocte,

35

Quam primum cupiens redire lucem

Vt illum videamque meque purgem,

Quo nil gratius est venustiusque.

 

219. Horatius Prosper ad Benedictum Varchium

Varchi, Pieridum decus, voluptas,

Qui es carissimus omnibus disertis,

Sciens et Latiae, Atticaeque linguae,

Paulus, ut decuit, volens, libensque

5

Paratum sibi pharmacum voravit,

Et post sic placide iacens quievit,

Curis omnibus, ut solet, solutus.

Hinc spes est mihi, quod iam ut optat, omnem

Liquorem expulerit, brevi et valebit,

10

Omnes ut cupimus valere amici.

Te vero colit ut iure debet,

Plurimi facit, et diserta verba

Miratur tua et Atticos lepores,

Primum et, quod placeat, vocat te amicum.

15

Ad me carmina, amice, quod dedisti,

Quas agam tibi gratias merenti,

Quaero, nec tamen invenire possum.

Hoc tantum loquar, accipe, et libenter

Tuum me fore semper atque ubique.

 

220. in aeneam effigiem Philippi Britanniae regis
a Leonte Arretino excusam

Quem mirare, hospes, spiranti ex aere Philippum,

      Quo sane maior nec vetus ille fuit;

Non Phidiaeve, Scopaeve olim, sed nuper Ethrusci

      Ex Arretina gente Leontis opus,

5

Si veluti vultus animum quoque prodere posset,

      Et mores esset pulchrius orbe nihil.

Foelix tam magno generosa Britannia rege!

      Foelix Partenope, sed magni ipsa tamen

Insubrum regio, cui tot post bella, tot hostes,

10

      Certa quies tandem, paxque perennis erit!

 

221. de Philippo Britanniae regis
a Leonte Arretino aere ficto

Molliter excusum quem cernis in aere Philippum

      Spirare, et tardos pene movere gradus,

Temporibus miseris Arreti gloria finxit

      Optimus ingenio, maximus arte, Leon.

5

Fortunati ambo; nil illo est clarius usquam

      Rege, hoc nil usquam est doctius artifice.

 

222. de eodem

Aspice magnanimi referens sacra ora Philippi

      Aes Arretini grande Leontis opus.

Magnus uterque quidem, sed uter magis? Ambiguum. Ille

      Maximus est regum, hic maximus artificum est.

 

223. de eodem

Hispani regis maiestas arsque Leontis

      Hoc uno clarent hospes, in aere simul.

 

224. de eodem

Nil melius rege hoc, maius nil arte Leontis.

 

225. ad Iulium Stupham

Ergo et te, Iule, nostri mos improbus aevi

      Vicerit et recto consilio abstulerit?

Ergo tot, ac tales tam pulchro e germine flores

      Nullis productis fructibus aruerint?

5

Nec quicquam nostri monitus, praeceptaque nostra

      Totque preces tanto profuerint studio.

Sic quandoque suo volitantes flamine cymbas

      Vis venti in Syrteis egit et in scopulos,

Sic etiam lucem tranquillo mane serenam

10

      Foedavit, subitis imbribus eluvies.

Sic, heu, sic quondam formosi ruris honores

      Cadit horrisonans nimbus et abripuit

Me dolor et luctus si sic perrexerit, at te

      Maxima damna manent perpetuusque pudor.

 

225. ad Iulium Stupham

Qui te Syrenum cantus, quae pocula Circes

      Mutarunt, et te surripuere tibi?

Qui quondam faciles nostris hortatibus aures

      Praebebas, Phoebum, Pieridasque colens,

5

Nunc monitis precibusque meis vel surdior austro

      Phebeos refugis Pieriosque choros.

Heu miser, heu male caute puer, qui te dolor olim!

      Quantaque cum summo damna pudore manent?

Ipse queris, tantum moerenti pectore possum,

10

      Atque vicem toto corde dolere tuam.

Quod facio mihi, care puer, teque insuper oro,

      Tunc ego vel solito maiore accendar amore.

Qui nunc vel Scythica sum nive frigidior,

      Atque rogo ad te ipsum, Iule, redire velis.