1. versus magistri Tanti cancellarii
domini ducis Venecciarum ad magistrum Musatum
Musis, Musate, reor, prenomen honorum
Nactus es, et fama clima per omne volas.
Summe poetarum, qui spirant, laurea cinxit
Te caput; encleticus en tibi flecto meum,
5
Tantus ego, Venetus modo cancellarius, audens
Tam tibi sublimi scribere vilis ego.-
Lucida cum celo declinat in ima sereno
Stella, novum surgit ex oriente iubar;
Sic post occasum surgis, Musate, Maronis,
10
Cui Patavum plausus usque propago canet.-
Sci, vates, vidisse ducem responsa Iohani
Per te missa; tamen mente rebellat eis.
Nam dea celestis, Musarum maxima, cernens
Intuitu certo sydera quicquid agant,
15
Vranie, ventura canens, ait: auguror esse
Certaque dimisit significata poli.
Vranon est celum; celestia famina linquens,
A re nomen habens non imitatur eam.
Senserat et vates ipsam breviasse loquelam;
20
Sistolat hic tempus hic imitando deam.
Preterea sopita tibi prior esse videtur
Questio; per triplicem quem tulit esse modum
Quisve trium fuerit nucleare leonibus ortus
Pigruit et propter quid latet atque quia
25
Altera, non solitum cum sit, miranda videtur,
Tamquam si nostris thus oriatur agris.-
Iusserat ut facerem dux qualiacumque valerem
Metra super dictis, facta iubendo legi.
Dum legeret, lector necdum mediasset, amenam
30
In primis faciem turbat et icit ea.
Displicuere sibi, sed tandem iussit ut ipsa
Mittere deberem, summe poeta, tibi.
Ergo mitto sequens precepta ducalia. quo sit
Est tibi dispositum quisque planeta loco;
35
Vranie cernat hinc elicienda futura,
Aut sibi non semper sydera vera canunt.
Qui maris est custos, Venetum devotio, summi,
Scriba, salutifere pistis in orbe sator
Scemate constructa miro requiescit in illis
40
Ede, novans Ariel assimilata sibi.
Trinacria lato sociata leena leoni;
Lene dedit murmur Eolus, unda vadum.
Ede palatina simul ambo iocando cibando
Rugitus dantes physis amicat eos.
45
Hic agit, hec patitur; hic gignit, concipit illa
Tres enixa suo tempore nocte satos. -
Non istos Ariel sivit viscasse cerebrum
Sicut physicines esse solere ferunt
Rugiat ut triduo genitor frangatque tenacem
50
Humorem cerebri, tunc quasi vivat ob id. -
O quibus est physis totiens descripta leonum,
Addite: lex Venete non tenet ista locum.
Per triduum rugire tamen studuere parentes
Crebrius et valide, voce tenente moram.
55
Non oportunum fuerat rugire; petebant
Nati braiantes ubere matris ali.
Post triduum pausas solitas habuere; satorum
Activum meruit unus habere genus.
Viderunt gentes Venete, nos vidimus ire
60
Mox natos querule querere matris opem. -
O duplici res mira modo! Lucina removit
Fessa modum veterem, sic recreata novo,
Sive quod in reliquis verax, mendacia vates,
Lethe hic infectus, famine pseustis ait.
65
Multis principibus et multis regibus olim
Hoc fuit in voto, nec potuere sequi;
In caveis multis sociata leena leoni
Dicitur, et nullis fas peperisse fuit. -
Ecco cronografiam. postquam promissa prophetis
70
Salvificans venit gratia vera fides,
Viginti vicibus et sex iubileus abivit
Annus et incepti quod superestat habet.
Quatuor in radice quadrata tolle quadratum
Cum recte numeras, inde bis octo facis.
75
Tempus erat quo scenopigia servat hebreus,
Septimus in numero mensis abimbre sacer
Quo primo lux facta die; modo dicitur esse
Sol dominus lucis que duodena fuit.-
Rector apostolicus venetusque fuere Iohanes;
80
Ille leves animas, hic regit has et onus,
Inclita quem Venetis peperit Superancia proles,
Quem probitas, virtus, sollicitudo beant.
Hinc sublimari meritum diadema coronat;
Annus lustralis quo ducat iste fuit.-
85
Sidera sic ibant; faciem nam luna secundam
Cancri tunc peragrans ipsius edis erat.
Altera fraterna lux hanc traduxit in edem
Fratris, at Erigones yma tenebat iter,
Qua renovando Iovem lancem librare propinquat
90
Nocti sed fessus equiparare diem.
Mars anni dominus, Stilbonque meabat in ipsa
Lance, sed hic levior prevolitavit eum.
Quem prima sivit facie, meat ipse secundam;
Scorpius in media Cypri de parte tenet;
95
Sic et Saturnum retinebat Aquarius, unde
Cerni non potuit, sole, sorore, Iove
Tetragonabat enim Martem Veneremque latenter
Diffugium faciens retrogradando celer
Cum signo renovante Cronon; caput extitit ergo,
100
Proxima Mercurio cauda Draconis erat.-
Quid velit hic Marcus Ariel signare futurum,
Quisquis es in Patavis discere glisco; doce.
Versus Muxati
respondentis ad predicta
Muxatus
Diva parens heroa, metris attende remissis;
Forte ea plus pensi quam mediteris habent.
Atque tuam pretende chelim paulisper in altum;
Aspiret velis fortior aura tuis.
5
Hactenus admissi per molia verba Iohanis;
Temptavit nostros altera cura modos;
Panditur archigrafi magni ducis actio Tanti
Que non est humeris tanta ferenda meis.
Hic sublatus humo, convexi culmina celi
10
Tangit et a nobis pene videndus abit.
Vranie
O Patavos inter mea parvula vatis ymago,
Qui, cum scire pares, erudiendus eris,
Nil mirum, si summa placent tibi carmina Tanti;
Ante tuos ortus quippe magister erat.
15
Hic meus a summo sibi diggerit omnia celo,
Sedulus, hac mecum factus in arte senex.
Raptus ad octavam persepe per ardua speram
Destituit gressus post sua terga meos.
Nec fari me pudet; placcabilis illi
20
Sepe quidem didici, sepe magistra fui.
Nonne vides illi quam sint notissima celi
Sidera sub propriis enumerata rotis?
Stella per occasum gradiens et queque per ortum
Volvitur aut toto lucet in orbe, sua est.
Muxatus
25
En ego sic simplex, uno sub climate vivam?
Hei michi! dic: de me quid, mea mater, erit?
Vranie
Sufficit et satis est animo si vixeris equo;
Sit tibi cum paribus vita beata tuis.
Muxatus
Sic faciam; quid me magnis conferre valeret?
30
Insector, parve condictionis ero.
Nunc michi dic de te, celi regina comati,
Cuius ab eterno famine nomen habes,
Cur responsa tuis ipsis affatibus egre
Sic tulit enixe de novitate lee?
Vranie
35
Sperabat stellis sic oblectatus in illis
Me positis illas equiparasse feras.
Nec quesita fui, nisi quis michi detulit illud
Indicium nostris applicuisse polis.
De genitis certamen erat, vivisque satisque
40
Sicque alitis nulla posteritate feris.
Quid super hiis dici potuit, quam corpora physis
Quas habuit vires fudit in illa suas?
Pono super brutis prelustria sydera raro;
Plus ea quam credas nobilitatis habent.
45
Sunt eciam nobis alie quibus utimur artes,
Que species multas utilitatis habent.
Quod peragunt parce; Stigii sum conscia pensi;
Cerno sub infernis semper futura polis.
Sepe michi verum tepidis inquiritur extis,
50
Nullaque me scisso corporo fibra latet.
Etheris interea cerno, servoque volucres,
Cum quibus indicio liberiore fruor.
Ars mea venturi quicquid sibi murmurat ales
Concipit; audite dant michi multa fere;
55
Nonnisi percusso panduntur murmura celo
Nulla latent aures climata tacta meas.
Si bene tunc vidi, veneto latissima regno
Rura per augurium iuncta fuere meum.
Non adii stellas, aliter contenta minore
60
Indicio; satis hec explicuisse reor.
Tempus erit, non longa mora est, ut in omine vestro
Exultet magni forsitan aula ducis.
Muxatus
Adveniant bona, diva, precor, dum talia semper
Sint bona cum Patavo participata meo.
Vranie
65
Sic et erunt; hiisdem fundata penatibus olim
Nectitur auspiciis utraque terra bonis.
Muxatus
Cumque fluant multis plerumque vocabula metris
Vel producta parum vel breviata nimis,
Dic, dea, si vox hec "sopita" sit emula nostre
70
Que fuerat metris attenuata meis.
Vranie
Emula non, sed leta, novum quia senserat usum,
Vox fuit antiquos non imitata viros;
Vox nova visa fuit prima quia venit ab arte,
Tempore sed nullo tollitur artis opus.
75
Detulit autori qui res ab origine format
Vox tua, lex cuius digna favore fuit.
Fonte cadunt greco quas format Vgucio voces,
Sicque brevis greca fluxit ab arte "sopor".
Salva fides veterum maneat, cedatque sopori
80
Qui dominus stirpis, si volet, usus erit.
Muxatus
Mater, in hoc verbo cur sola mireris arte?
De tanta Tantum suspicione trahe.
Vranie
Temptet in herois Nasonis carmina nostri
"Thesea pressuras semisopita manus";
85
Tantus in hoc tecum voluit colludere verbo;
Illa tamen ficti verba soporis erant.
Muxatus
Dic, age, cum teneat veterum monimenta priorum
Tantus ut e minimis nulla movere velit,
Quod semel obtigerat vix de tot milibus uni,
90
Cur caput est terni sic breve sepe pedis?
Vranie
Hoc ingens vicium est atque intolerabile semper,
Sed rudium mos est, quos grava artis onus.
Hoc sibi nonnulli licitum fecere moderni;
Laudat in hoc, vates, iussio nostra graves.
95
Hoc michi mens fuerat nulli indulxisse poete;
Sed iubeo Tanto cuncta licere meo.
Muxatus
Certe equum est liceat; ratio non discrepat ulla,
Ne bene quo cepit carmine liber eat.
Dux quoque lustrales ducat feliciter annos
100
Mille; sequens totidem tempora Tantus agat.
2. versus magistri Tanti cancelarii respondentis
ad predicta carmina magistri Muxati poete paduani
O "ducat", o verbum positum breve, ni tuearis,
Dedecus es scribe, fratribus atque patri.
Tu quoque despectum vilesces, aut Libitina
Indignum fies te rapiente nichil.
5
Inter honorandi pretiosa poemata vatis
Morsibus obtrectat te prosa sagax.-
Criminor ante; faties incognita fallere fecit
Culpantem; latuit unde propager eum.-
Inter sic et non distantia maxima; iusto
10
Causarum meritis mota querella silet.-
O tu lux de monte Thabor, tu Thebe repertor
Carminis et cithare, Thespiadesque novem,
Tu quoque Palla Iovis de vertice nata, venite;
Criminor a prosa falsificasse metrum.
15
Subdimur arbitrio quorumlibet; inde remotum
Auribus enormem poscimus esse Midam.-
Assumus en liti. quid fare? crepusculet ipsam;
Finis ei dabitur lucidus absque Mida.
De duce sermo notans regimen quinquene profatur
20
"Annus lustralis quo ducat iste fuit".
Imperat imperialis apex, rex regnat et ipse
Dux ducat; hoc Veneta famen in urbe vetus.
Dux ducat exercens regimen; dux ducit euntem
Vt vir honus, cecum femina, nauta ratem.
25
Qui ducit servit, sed qui ducat, hic dominatur.
Dux famulans ducit, dux dominando ducat.
Forsitan equivoco fallit duce, tempora mutat,
Fucus inest? cernat, "duco ducoque" sumus.
Non venit a "duco ducis" "dux"; est pater eius
30
"Duxi", preteritum, sicut in arte patet,
Cui, quamvis primam longet positura, coegit
Hanc natura brevem; "dux" imitatur eam.
Propter id accentum veterum profertur acute,
Casibus in cunctis abreviatur item.
35
"Rex" vero e contra non a "rego" gignitur; eius
Est genitor "rexi"; vox nec acuta fuit
Sed circumflexam veteres cecinere videntes
Natura longam, nec positura iuvat;
Longa fit obliquis etiam prior. unde recessi
40
Regredior; valuit "dux" generare "duco";
Istius est "duco" proavus, cui longior etas,
Sillaba longa datur, in pronepote brevis;
Sic proavo pronepos; felicior hic regit, ille
Ducit. id antiquis assimilare potes
45
None Thare pater est Habrae? patre grandior hic est
Hic Isahac legitur, hic genuisse Iacob;
Iste Ioseph genuit, qui sub Pharaone Canopo
Prefuit. huic caruit prima propago pari,
Sicque "duco" pronepos proavum superavit honore.
50
Proque nutrire "ducat" equivocatur ei
"Dux" fuit exarcus patiens; meminisse valemus
Si revelasset eum sors velut ante fuit.
Vt Nabucodonosor rem sub brevitate volentis
Enarare vide sermo quis aptus erit?
55
Qui fuit exarcus reducavit sive reduxit?
Rem prior eloquitur, nubilat alter eam.
Non est ergo "ducat" quod "ducat"; noscitur autem
Pro nutrire magis; "educat" inde venit
Si tamen insolitum novitas id dicere temptet,
60
Argus Aristorides quippe licere facit.-
Qui subrident? veniat sententia qualis
Cumque; vel hic discam, vel metra clara micant.-
Altera pars distans nequit alegare quod obstat
Ludit ac inditio parvula prosa suo;
65
Vidit enim quartum casum post "ducat" euntem;
Non eget adiuncto significare "ducat";
Nec, licet Alani violenta licentia longet
Hic derivatum nomen, adheret ei,
Nil titubans casum; servat nativius illud
70
Finibus inmensis aurea dragma ducum.
Vnica dumtaxat reperitur abusio longans
Illud compositum cum preheunte manu
"V" dempta, sed nec veterum fuit ullus in ausu
Illud iuncturis associare metris.
75
Nonne recordaris Dominum iusisse quod ulla
Non pateretur agi conditione sacrum?
Cur Habrae natum, quem iussit sacrificari,
Parentem vetuit sacrificare patrem?
Temptativa fuit tantummodo iussio; temptat
80
Sic te prosa sagax, sic imitata Deum.
3. Domino Muxato poetarum poete propter
prosulam monentem forte aliud quam iustum rescribitur
per metrum iambicum trimetrum et dimetrum
O magne magnos inter et felitior
Virtutibus quam panditur,
Muxate, vatum principatu clarior
Quam plena luce Cinthia,
5
Vltra mereris laude sublimarier
Quam sit modernis traditum.
Comes tibi sit longitudo temporum
Et concupitis affuas,
Nec corrigenda misceantur actibus
10
Nec horreas ob Eacum.
Ducis peregi iussa mittens parvuli
Tibi saporis carmina
Vt spreta que ducalis icerat manus
Remorsa me calumpnient.
15
Audivit ipse letus ubi carpitur
Cesura tercii pedis
Ni longa sit, licet dea licencier.
De quo dee regratior
Et curiale dogma spondeo sequi
20
Parens inbenti sanius.
Vidi seorsum quo gravarer acrius
Ni prosa deviaverit
Monens cavere me quid egerim "ducat"
Ponens ut nunc hic ponitur
25
Sed nostra salsis verba de paludibus
Inusitata regiis
Ad Vraniam vel sorores ipsius
Deducta palent primitus;
Vident ibi nam tullianis omnia
30
Depicta Tempe floribus
Et audiunt iocunda sacri murmura
Fontis caballo conditi
Cibosque cernunt per ministros Palladis
Viris datos capacibus.
35
Ramosa virtus quadrupes hic pullulat
Qua vita fit beatior,
Sed cum domesticaverint se regia
Vatis, fugato pallido,
Sument vigoris pauluilum. dicet "ducat":
40
Non sum quod esse remini;
Inflectit en me prima coniugatio,
Sed alterum vult terciam.
Vos imperatis, optio vel altero
Fit; indicans ego fui;
45
Rex regnat archos, imperator imperat,
Sic "dux ducat" nos dicimus.
Nam dux ducavit usque tunc quinquenio
Equante lustrum tempore.
"Ducis" propago docta patris tempora
50
Ni rapta serrat ut "sopor";
Aut uniatur dictioni dictio;
Quandoque nam mutabitur,
Hortata dictionis est mutatio
Mutationem carminum.