Francesco Mauri Franciscias 2
Other sections


Argumentum

Furens Perusina iuventus Assisiatibus excidium iam animo machinatur. Tisiphone Assisiates omnes maximo terrore concutit. Armati prodeunt Perusini vallaturi Assisium. Gaudet furia sperans multorum strage Franciscum extinctum iri. Offerunt ultro sese iuvenes Assisiates (quos inter Franciscus) in adversarios irruituri. Nocte intempesta egrediuntur, aggrediuntur, congrediuntur. Magna utrimque strages, vincunt tandem Perusini. Assisiates trucidant, alios (cum quibus Franciscum) ducunt captivos, alii fuga sibi consulunt. Perusinos, magna suorum strage visa, incoepti poenitet. Vltionem parantes Mysthes cohibet monetque dimittendos esse captivos. Franciscus de coelesti thesauro conquirendo saepe cogitat. In grave morbum incidit, at ope divina convalescit, nobilem quendam militem opibus destitutum vestibus suis donat. Deus Francisco dormienti palatium ostendit quod adnitatur Franciscus armis militaribus cruce notatis munitum et Crucem Christi quae variae gentes adorant. In sinistro pariete praelium Angelorum depictum est. In dextro videt arborem altitudine caelum tangentem, latitudine terram regentem, cuius folia, humana facie insignita, diverso tempore, non vi sed sponte cadentia, in homines mutantur. Invocat denuo Franciscum Poeta, tum illam visionem de Ordine Minorum interpretatur, deinde proponit rursum reliquo opere dicenda et praedictum visum narrare pergit. Tandem Franciscus per portam Somni corneam egressus surgente aurora excitatur.

 

Hos irae impatiens fremitus Perusina iuventus

Dum ciet et tristi fora, compita, templa tumultu

Miscet, ab adverso virgo sata nocte Subaso

Terrificos dat voce sonos; canit horrida Martis

5

Praelia sanguinei,dirumque Subasidis orae

Excidium ac strages foedas atque atra minatur

Funera, succussus nutat pater ipse Subasus

Attonitusque minis dirae cum pondere vasto

Intremit, acclinatque apicem: simul alta trementi

10

Circumquassa patri responsant avia questu

Luctisono, et raucis mugitibus herbida complent

Pascua, balatu pecudum assultare frequenti,

Assueta, et querulis passim resonare cicutis,

Pastorumque leves musas audire loquentum;

15

Seu dum laeta canunt, seu dum certamina miscent

Rustica, et alterna modulantur lite Camoenae,

Hinc duri subigunt qui proxima rura coloni,

Perculsi insueto portentificoque tumultu,

Horrescunt, trepidant, domibusque satisque ruinas

20

Continuo expectant; placanda hinc Numina donis

Supplicibus clamant, cumulanda altaria sacris

Frugibus, et notos superos in vota vocandos.

Nec minus insuetis stridoribus oppida cives,

Qui circum alta colunt, tremefactis mentibus haerent.

25

Ignari qua fata premant; iraene deorum

Instent ultrices scelerum aut compage soluta

Telluris, caelo iam dux impegerit atras

Tartareus pestes, Stygioque obduxerit orbem

Aethereum fumo. Sed montis rupe sub alta

30

Condita oliviferi, laterique haerentia flavo

Moenia, praecipue gelido concussa tremore,

Consternata iacent. Etenim feralia sese

Haud dubitant quin monstra petant. iam scilicet inter

Pastoresque suos, Hetruscorumque colonos,

35

Fama canens aderat pugnam exarsisse cruentam;

Tyrrhenamque adeo, Tyberino in littore, pubem

Confectam caede immani, exanimamque iacere;

Hinc sibi iam Hetruscos bellum mollirier atrum.

Interea turrita ardens, accensaque diris

40

Vrbs furiis, arma inquirit; varia undique tela

Advocat, exterget clipeos, ensesque repurgat.

Nec mora, stat legio, validis hinc inde maniplis

Collectis, animosa, fremens; portasque, morasque

Odit; et impatiens irae, moderamina patrum

45

Incusat: nec deinde minis, nec parcit amaris

Vocibus: erumpit tandem; portasque per altas

Agmina densa ruunt: simul impacata iuventus,

Praecipiti deiecta gradu, clangore tubarum

Horribili intento, descendit montibus altis,

50

Evaditque ardens flaventem Tybridis amnem;

Instructaeque acies, ductores rite sequentes,

Quaeque suum, late campis potiuntur apertis.

Ceu quondam hybernus torrens e vertice montis

Cum ruit, angusta vallis nunc fauce reductus,

55

Nunc scopuli obiectu confractus, spumea tollit

Culmina; et ecce premens subito lata aequora campi,

Saxa, trabes, arbusta, greges, armentaque torquet.

Iamque Subasaeas complerant millibus oras

Vastificaeque manus, unaque exercitus ingens.

60

Audiit extemplo vicino e monte fragores

Belligeros, mediam longo secat Appenninus

Qui dorso Italiam, atque in partes dividit aequas;

Audiit arrecta non secius aure sub undis

Clitumnus vitreis; pulchros pulcherrimus agros

65

Flumine perfundens, niveisque armenta fluentis,

Dulcia Tyrrheni donec patris oscula libet.

At vero indomitas acies, pubemque furentem

Nec mora, nec requies, nec vis tenet ulla, virentis

Donec oliviferum latus obsedere Subasi.

70

Attonitamque urbem, laterique haerentia flavo

Moenia pervigili circumcinxere corona.

Ergo improviso assultu, subitoque frementes

Armorum sonitu, clamorem ad sidera tollunt

Tum vero alterna qui iam statione vicissim

75

Obsidant portas, delectu milite ab omni

Excipiunt; quique excubiis simul acribus instent;

Quique aditum explorent murorum ac pervia si qua

Moenia, seu caecis furtis male fida patescant,

Caetera dehinc legio campis discurrit apertis,

80

Nunc huc, nunc illuc, insultatque aequore toto

Sublatis cristis, rutiloque insignibus auro

Exardens clypeis: late omnis ferreus hastis

Horret ager, fulgetque armis atque aere coruscat.

Et nunc hi ferro muris, atque ignibus instant;

85

Nunc variant aditus; manibus nunc lampadas atras

Coniiciunt: frustratae animis irae acrius ardent.

Ipsa autem iam tum victrix, laetoque superba

Successu votorum, inter densa, agmina gaudens,

Cervice anguifera mediam se se Eumenis infert,

90

Exacuitque animos; colubrosque implexa retortos

Tediferis manibus stygiae ciet agmina gentis,

Heu tantis anima una malis sancta, inscia culpae

Impetitur! caput insidias molitur in unum

Tot Dira! unius tantum sitit illa cruorem,

95

Francisci! praesaga animo quem gentibus hostem

Tartareis acrem videt, agnoscitque futurum

Vastatorem Erebi et decus immortale Subasi.

At quamquam hos inter fremitus subitosque tumultus,

Illaesum ferro puerum, caedisque cruentae

100

Immunem omnino accipimus. Non protinus ictus

Fortunae effugit; non casus pectore nullos

Adverso excepit; non et nullius adivit

Tentamenta mali, non nulliusque pericli.

Namque Subasaei proceres e moenibus altis,

105

Arma, virumque acies, armis animisque furentes

Dum spectant late, gelida formidine quassi,

Horrescunt trepidique haerent, timor improbus aufert

Consilium mentemque aegris et pectora turbat.

At delecta manus primorum ex agmine toto

110

Exardens animis, accensaque laudis amore,

Nec mortem exhorrens pro libertate tuenda,

Concilio, numerus patrum quod rite vocarat

Secretam ad sedem, coram improvisa sonoro

Cum fremitu armorum simul affuit, ac prior unus

115

Birtholides, fandique vices, poscitque receptum.

Continuo patres iuvenem, pubemque decoram,

Armisque insignem, et multae virtutis honore,

Accipiunt, farique iubent. Data iussa sequutus

Sic iuvenis: "rerum, o patres, quae maxima poscunt

120

Consilia, expectantque manus viresque potentes.

Haud facilis fortuna. Senes namque ire labores

Nec fas per magnos, iuvenum nec sana furores,

Praecipitesque animos adeo sententia mollit.

Quare agite, et nostris auditis mentibus, ultro

125

Consulite. Est mecum (coram vos cernitis ipsi)

Magnanimus iuvenum coetus quos insimul ardor

Vnus agit; mens una omnes tentare periclum

Ingens, extremumque monet: nec numinis expers

Fidimus inventum. iam tum (nec fallimur, ipsi

130

Rem namque omnem oculis animisque inspeximus, altis

Pressius e muris), Tyrrhena per agmina segnis

Inserpit languor, primi cessere furores;

Cessere assultus crebri; fiduciaque ardens,

Iam tum hebet, atque omnis virtus sublapsa residit.

135

Quin fama est (divum credo iam territat ultrix

Ira, minisque instans, poenas intentat amaras)

Occultam tentare fugam, tacitosque regressus.

At nunc, dum titubat gens, dum male provida rebus

Haeret in ambiguis, magna nos caede profusam,

140

Extemplo aggressi dabimus, penitusque fugatam.

Annuite, o patres, vos tantum audacibus orsis"

Obstupuere senes, subitoque exterritus omnis

Consessus simul infremuit. Pars fortibus ausis,

Assensu facili indulgent, animosque feroces

145

Laudibus attollunt, stimulosque furoribus addunt.

Pars contra trepidare. Etenim certaminis impar

Visa adeo fortuna, anceps victoria; seu iam

Sanguinea, et multo quondam statura cruore.

Tandem, ubi dissensus longis sermonibus actus,

150

Magnaque per varios res alternata tumultus;

Vicit amor patriae, libertatisque cupido.

Interea Oceani rutilas urgebat in undas

Sol devexus equos; importunisque labori

Nox terras, caelumque ingens complectitur alis.

155

At iuvenes votis tota iam mente potiti,

Et nacti optatas caecis aggressibus umbras,

Temporaque armorum bellique accommoda furtis,

Ire ardent: odere moras, atque ora parentum,

Affatusque cavent, et maternos ululatus.

160

Et iam instructa acies portas properabat ad altas.

Egressis, procerumque manus, populique catervae,

Multa implorantes super os, multisque faventes

Indigetes patriae, votis precibusque vocantes;

Auxilium exposcunt felix, rebusque secundam

165

Fortunam ambiguis orant, laetumque regressum.

Olli per tutos calles, et nota viarum

Ingressi (cave devotos, cave, Tusce, furentes

Et Decios, Paulosque; ruit, cave, Mucius alto

E monte) unanimes obscura silentia tranant

170

Noctis et umbrarum grata intempesta silentum,

Queis comes, haud atros Martis Franciscus honores

Exuviasve inhians, praedaeve cupidine captus;

Sed iuvenum hortatus, et debita fata sequutus;

Tum novus insuetis, et fictilis ibat in armis.

175

Ergo ultro vigiles primi, infelicibus acti

Occurrunt fatis. Primi heus age, perculit aures

Quis strepitus nostras? quaeve arma? dolus ne sub armis,

Paxne subest? mox conclamant. At vivida pubes,

Nil contra: in geminas tantum se dividit alas,

180

Tota cohors; hinc inde, frequens denso agmine cingens.

Impediensque fugam, simul et divortia claudens,

Extemplo vigiles trepidi, veniamque precantes,

Deprensi, mentesque ducum coguntur, et omne

Prodere consilium. Primis successibus acer

185

Exultat iuvenum coetus, tum caetera discens

Tyrrhenae gentis virides sine more per herbas

Agmina fusa toris, securo stertere somno,

Acrius ultro animos attollit, cordibus ignes

Ira, furorque ardens addunt, viresque ministrant.

190

Hic ergo accelerant omnes, et voce repressa,

Castra una invadunt torpenti milite plena,

Et male desidibus cuneis servata refringunt;

Vique, ubi maturis pastor male providus ignem

Frugibus admovit; latos effusa per agros

195

Mox sata flamma rapit, laetasque involvit aristas,

Et piceam, crepitans propellit ad aethera nubem;

Sic per castra furit Tyrrhena Subasia pubes,

Quaque ardens ruit, hac fervens via limite rubro

Sanguineum commonstrat iter, tepidoque cruore

200

Halat humus, ferventque tori, simul alta tepescunt

Caedibus horrificis tentoria.Tum magis irae

Ardentes iuvenum crudescunt, quo magis atro

Sanguine tela madent, et caede retunditur ensis.

Nec modus audendi; facies non ulla timoris

205

Obstat; hiant nunc diductis, sparsisque per aequor

Agminibus late, subitis ceu nubibus imber,

Praecipitique noto, campos obnubit apertos.

Nunc coeunt, densantque acies, cantuque recepti

Conveniunt; unaque omnes quo maior agit res,

210

Praecipitesque ruunt incursu, animisque furentes.

Congressusque avidi maiorum, extrema relinquunt

Agmina; iamque adeo plebem indignantur inertem.

Nunc agedum toto vel si mihi pectore Phoebus

Insinuet sese, surgantque in gutture linguae

215

Centenae, haud strages, et vulnera, saevaque fando

Luctificae valeam comprendere funera noctis.

Hac fortuna tenus laeto se se obtulit ore.

Hic vero ad sedem primorum optantibus altam

Monstrato iam calle fidem mutavit; et ingens

220

Orsa nefas, rem sublabi, retroque coegit

Ire subinfractam, iuvenesque absistere coeptis,

Namque ubi primorum celsa ad tentoria ventum est,

Ductores, qui forte toros, ludosque sequaces

Nocte super media laeti traxere, repente

225

Accepere sonos, atque improvisa frementum

Arma vident fulgere virum. Fit protinus ingens

Clamore ingenti pariter concursus ad alta

Signa, animis primum deprensa Subasia pubes

Substitit ambiguis, tum se collegit in arma,

230

Et ruit haud ullo discrimine territa mortis.

Continuo exsiliens levibus manus excita in armis,

Obiecit primum se, exploratura periclum.

Hi simul occumbunt confossis pectora telis;

Et primi immanes multo dant sanguine poenas.

235

Gliscit amor pugnae perque incita pectora virtus

Laeta Subasigenis exultans, acribus urget

Multa animos stimulis, laudumque accendit amore,

Tum vero Hetrusci, ira ignominiaque furentes

(Primorum ante omnes coetus) simul agmine facto,

240

Obiiciunt sese contra; dehinc caetera gentis

Agmina concurrunt, unaque exercitus omnis.

At mentes concussae, acies, trepidaeque morantur,

Nec conferre manus, nec se committere pugnae

Vltro incertae audent, ignarae quae manus instet,

245

Quive improviso, quantusve advenerit hostis.

Primorum sed enim tandem clamoribus actae,

Accensaeque animos crebris hortatibus, acrem

Invadunt pugnam, miscentque arma ilicet armis.

Obstant intrepidi contra, viresque refringunt

250

Adversas, numero exigui, sed vivida bello

Corda Subaseis. Versis nunc terga prementes

Mollia, nunc retro magno clamore reflexis

Cedentes sensim, et vestigia lenta trahentes.

Interea hinc atque hinc, Arctoae grandinis instar,

255

Missilibus iactis, acies infanda per ambas

Exoritur strages: cedit iam parva Subasi,

Obruiturque manus numerosi incursibus hostis.

Lamque Onymus, Faniusque ardens, et Tessinus acer,

Sassitesque ferox, infesto vulnere primi

260

Occubuere; cadit proles generosa Comerrae

Gentis, lonias, qui tum pulcherrimus unus,

Quique Subasigenum fortissimus, agminis idem

Dux erat: inde cohors duce iam spoliata, retrorsum

Paulatim cedens absistit, et agmine verso,

265

Gnara viae, gnara anfractus, tutique receptus

Laeta per occultum repetebat moenia callem.

Optatu in reditu Franciscus defuit; illum

Caede rati absumptum tristes luxere parentes.

Id visum haud superis: sed protinus Ales in armis

270

Affuit aethereis, custos tutelaque sanctae

Fida animae; custos manuum, ne caede maderent

Quae mox debebant sacris effulgere signis,

Et monstra attonitis divina ostendere terris.

Ire sub Hetrusci tantum ditione superba

275

Captivum bonus hunc custos permiserat Ales.

Interea biiuges croceos Aurora citabat,

Reddebatque polo lucem terrisque colorem.

Hetrusci ingentem stragem ut videre suorum,

Continuo fractique metu fixique dolore

280

Ingemuere: cadunt animi viresque fatiscunt.

Iam piget incoepti; bellum execrantur, et ipsos

Auctores inconsultos odere profecto.

Hic et primores, animisque et mentibus aegri

Concussis, una coeunt, rebusque profusis

285

Consulere optantes sortemque attollere lapsam,

Multa inter sese vario sermone volutant,

Ambiguine trahant bellum distenta morarum

Per spatia expectentque, hilarem (quae saepe ferendo

Ire solet) donec vultum mutataque certam

290

Ostendat Fortuna fidem, solidaque reponat,

Res sede infractas, subito an taciteque coactis

Relliquiis, tententque fugam, patriamque revisant.

Haec dubiis agitant illi, alternantque vicissim

Consiliis. Mystes qui non saeva arma sequutus,

295

Non galea, non ense minax, clypeoque superbus,

Sed pacis niveae suasor, bellumque profanum

Vsqueadeo execrans se pridem milibus ultro

Addiderat, coram simul adstitit, atque ita fatus

Infit; eum increpitans flagrantis numinis aura

300

Ignibus afflabat liquidis, multaque tremendum

Intrans corda Deus reddebat imagine multo

Igne accensum oculos, et anhelum pectora flatu:

"Aequum erat, o proceres, patriae cum moenia laeti

Alta tenebatis, nec dum ora Subasia Tusci

305

Sanguinis undarat rivis, maturius omnes

Fortunae casus, rerumque expendere longis

Consiliis fines dubios. Nam nec modo sortis

Deiectae locus, aut strages facinusque regressum

Vsquam ullum invenient. Tot clari sanguine et armis

310

Occubuere viri, tot nostrae corpora gentis

Fusa iacent campis, turrita ut moenia prorsum

Exhausta, et totam viduatam civibus urbem

Iam rear, et matres confectas luctibus atris.

Praeterea queis cum vobis res tanta gerenda est,

315

Qua sorte hac versata tenus, cognoscite. Nempe

Haud hominum cum gente, latet divina sub illis

Stirps ignota modo, sidus mortalibus aegris

Mox ingens, votis hominum precibusque vocandum.

Quare agite, infaustis quamprimum absistite coeptis.

320

Cede Subasaeis, o pubes, cedite campis,

O proceres: neque enim Tyrrheno (credite, me me,

Credite, numen agit, versoque in pectore numen)

Haec datur exscindi (Deus obstat) moenia ferro,

Imo agite, Hetruscis e gente Subaside castris

325

Si quos vincla (nefas) captivos dura coercent.

Solvite, eant patrias reduces date protinus aedes:"

Conticuit Mystes. Proceres divina notantes

Verba, atque ardentes, et scintillantibus aequos

Spectantes oculos astris, vultusque ruborem,

330

Attoniti mussant. At vulgi frigidus horror

Protinus ossa subit, praecordiaque intima quassat.

Iamque adeo citat inde fugam monitusque, minaeque

Vrgent fatidici vatis stimulantque deorum

Relligio, iratique exterrent fulmina caeli.

335

Tum proceres vati quamquam parere canenti

Festinant lento abscessu, gravibusque facessunt

Consiliis coguntque acies linquuntque Subasum.

Iam belli fremitus, atque arma horrenda silebant.

Iamque optata quies almam, et pax laeta regebat

340

Vrbem, supremo quam stantem in vertice rupis,

Sole recens orto, descendens umbra Subaso

Plurima flavicomo roranti tegmine opacat.

Hanc, quoniam montis radicibus assidet imis,

Assisium prisci latio sermone vocarant.

345

Ergo hic Franciscus, nondum praecepta parentis

Detrectare audens, lucris, de more paterno

Instabat, mercesque auro mutabat avaras.

Quam curam indignans, animo exercebat amaro:

Quin iratus opes execrabatur, et aurum

350

Oderat infensum vota et meliora sub imo

Pectore versabat tacitus. Nam saepius ante

Nescio quem inculti glebis squalentibus agri

Thesaurum obduci, vepribusque latere sub aspris

Infossum audierat, cupidus quem forte repertum

355

Occulit inventor, donec bona singula venum

Det sua, et auricomi mercetur iugera campi.

Atque hunc ille avidus tantum vestigat, et ambit;

Hunc petit, hunc ardet; labor aut via dura petentem

Nec dum purpureo fulgens ciet ore rubentem

360

Lucifer Auroram, nec dum se gurgite Titan

Eluit Hesperio sed nec dum lucida nostrum

Succendunt orbem nec dum Styge mersa sub ima

Astra latent terrere queunt. Pulcherrima quaeque

Despicit ille: animum non quicquid donat Hidaspes,

365

Aut Tagus, aut Hermus, rubrique invisa profundi

Littora sollicitant: hic optatissimus olli,

Hic pretio, hic forma praestans. hunc propter, amicos

Iam iam hominum coetus vitat, tantum alta deorum

Limina adit: flavi saepe ardua montis anhelans

370

Ascensu superat capita, atque antra aspera dumis,

Arboribusque obtecta, umbrisque horrenda requirit;

Vitae ubi primaevae queat atra piacula fletu

Eluere, et divos pacem exorare precando.

Ceu puer aspernans grandaevi iussa magistri,

375

Oblitus decoris, sanctique oblitus honoris;

Vt tenebrae excussae, redit ut lux pristina menti.

Et peccasse piget metuens lora aspera, laesi

Continuo affusus genibus senis oscula figit.

Et placat lachrimis irati pectoris aestus.

380

His tunc assurgens virtutis limina coeptis

Franciscus pulsare manu, haec tunc omina vitae

Ostentare piae, et desueti pandere durum

Callis iter: liquidis nondum tamen ignibus aurae

Divinae expleto flagrabat pectore; toto

385

Nondum animo exardens, iter affectabat Olympo,

Quippe amor infensus patris, ac timor improbus illi

Mentem adeo ancipitem stringebant dente procaci.

Ergo dum pendet, dum sic cunctatur et haeret,

Dum fovet incertus sedes de more paternas

390

Tabifico molles artus languore solutus

Decubat extemploque ardet puer obsitus atra

Febre; toro iacet ignavus; corpusque maligno

Dente lues puerile comest, tenerasque medullas;

Inserpant animo donec bona taedia vitae

395

Humanae et rebus pigeat servire caducis;

Coelestesque optare domos, et sidera tantum

Discat, et astrigero paulatim assuescat Olympo.

At vero (o Divum non implacabilis ira)

Ne mora longa quidem, spatium nec temporis ingens

400

It medii aestifici saliens cum pectoris ardor

Occidit improviso exceditque artubus omnis

Continuo dolor et macies depulsa; colorque

Mox abit informis; redeuntque in corpora notae

Paulatim vires. Prima id longaeva, cubili

405

Custos fida adstans, nutrix sensitque sagaxque

Perdidicit: "prima--exclamat: simul o simul ite,

Ite, piis meritos templis exolvite honores;

Et flammas densate aris, pictasque tabellas

Ferte citi; votique rei modo carmine sacro

410

Rem signate piam, et subitam vulgate salutem.

Non hanc Phyllirides, non hanc dedit arte paterna

Phoebigena, aut herbis; non Thessala murmure saga.

Maius numen agit, maior vis institit aegro",

At puer, ut vires et robora nota per artus

415

Iam validos iam firmatos colludere sensit,

Attollit sese, atque animum ad maiora suburget.

Sic quondam antiquis tepido iam vere reverso,

Exuviis coluber positis, candore iuventae

Exultat viridi, et nitida cervice superbit.

420

Ergo aderat tempus, quo prima insignia laudis

Debita Francisco, claris sermonibus ultro

Spargeret in populum, patuloque effunderet ore

Fama carens, Divum Rector favet auspice nutu

Principiis magnis factorum, animumque vigentem

425

Attollit pueri, et vires sub pectore firmat.

Namque dies solemnis erat, sacra dicta quotannis

Rite Subasigenum patrum de more vetusto;

Qua iuvenum, coetusque senum, matresque trahentes

Implicitos dextris pueros, tenerasque puellas

430

Votaque solventes Superis, delubra petebant.

Linigerae alternos adsunt hinc inde choreae

Dum praesto ad cantus, purique altaria circum

Pura sacerdotes Cererem, laticemque Lyaeum

Delibant sacrum, supremaque pocula Regis

435

Aetherei instaurant, et votis numina poscunt.

His et Franciscus comes una accesserat: et iam

Finis erat, Mystaeque sacris cantuque litarant

Turbae supplicibus donis: cum providus ibat

Iam laetus; iam multa animum mentemque receptis

440

Oraclis puer expletus,iam numinis haustu

Divini pectus simul et penetralia cordis

Intima perfusus multo cui cominus ibat

Obvius et proavis, et prisco sanguine clarus

Mox iuvenis; sed quem tenuis iam copia rerum,

445

Atque angusta domi, et turpis vexabat egestas,

Obsitus hinc macie, pallensque, et frigore quassus

Horrifico, turbis spectandus, rarius ibat.

Quem miserans vidit postquam Franciscus euntem,

Ingemuit tristi sub pectore; moxque ita secum:

450

"I nunc, i, rebus nimium confide secundis,

Coge rubri quicquid rutilis demersa profundi

Piscatur gens nigra vadis, quicquidve sub undis

Auriferis dives Pactolus volvit, et Hermus.

Ecquid eris felix? tecum aut fortuna iocari

455

Desierit? stabitne dolos oblita latentes?

Et dubio virtus mendaciaque exuet ora?

Proh dolor! hora brevis multos bona parta per annos

En aufert: sic namque manu res illa procaci

Permiscet luditque eadem, ridetque, beatum

460

Si quem nunc spectet, miserum nunc reddat eundem."

Dixerat haec; unaque ardentem murice tergo

Extemplo exuerat chlamydem soteria dudum

Prima valetudo quam rite paraverat illi,

Et bona iam nutrix membris aptarat adultis.

465

Tum vero horrentemque gelu, aversumque pudore,

Iamque fugam meditantem animo, puer occupat ultra,

Et dictis notum Franciscus mulcet amicum:

"O praestans animi iuvenis (neque enim alta tuorum

Stirps ignota mihi, atque antiquae gloria gentis)

470

Texta vel externis (ea sors, is casus agunt res

Humanas ) superant nobis: hanc accipe laenam

Tu modo; capta instar solaminis utere: servat

Centum alias genitor; totidem mihi cura senilis

Nutricis, caraeque urgent mandata parentis"

475

Sic ait; et volucri versus fugit ocyor aura,

Indignans populi laudes, vulgique favorem.

Fama autem, insontis custos, et nuntia velox

Factorum, non segnis adest, et murmure vocis

Exiguae primo clarum et memorabile factum

480

Raucisona eloquitur scissae sub tegmine vestis;

Inde solum linquens, paulatim attollitur alis

Mobilibus, liquidumque alte secat aera pennis,

Arduaque exsuperat pernici nubila cursu:

Quoque magis volitat, fit viribus ocyor auctis,

485

Stridenti mille exagitans sub gutture linguas.

Interea Genitor divum mundique Repertor

Haec e suprema caeli spectaverat arce,

Iamque opus insuetum magnum ac spectabile, secum

Ipse una tacitus, quo res hominumque deumque

490

Aeterna sub mente fovet, versabat amore,

Quoque animus pueri prorsum incandesceret, ignem

Flammantem, mira caelestique arte parabat.

Ergo oculos solio ex alto circumtulit omnes

In partes laetos; torsitque ter arduus aureis

495

Illustrem radiis faciem, qua sidera caeli

Circumlapsa micant, totusque incenditur orbis

Alituumque sibi circum hinc affundier atque hinc

Milia prospectat, ter trinos dissita in orbes,

Et iussa et tacitos animis servantia nutus,

500

Vnus quos inter, rutilans in veste rigenti

Auro intertexto, et claris lucente smaragdis,

Stelliferisque comis, picturatisque lacertis,

Stabat scintillans, et versicoloribus alis

Terga umbrans. Hic primaevos ortuque recentes

505

Aligeros coetus, quos dira superbia quondam

Seditione polum et bellis turbare profanis

Impulerat, nequicquam expers depinxerat artis

Parietibus latis, ubi grandis machina templi

Stat cuncto spectanda polo, cum maximus aurea

510

Sede Pater sedet, atque acciri protinus omnes

Concilium in magnum, toto iubet aethere divos;

Sed dum Consilia aeterna, et caligine tecta

Pandere vult terras seu dum mandata per imas

Deferri iubet, et figi mortalibus aegris.

515

Fulmina quin etiam coelesti impresserat auro,

Aethere queis magnus Pater exturbaverat illos;

Vtque atro involvens fumantes turbine et igni

Dispulerat caelo, et longum per inane rotarat,

Factaque sub stygiis luere impia iusserat undis,

520

Hic bonus ergo operi visus; mox deligit unum

Hunc Pater, ille astans solio, haec simul aure capessit.

"Vade, age (quid factum memorem?) Franciscus in annis

Vidisti nunc primaevis quo pectore surgat,

Quamque hodie laudum sibi clarum insigne pararit

525

Cum primum Hesperiis sol sese obduxerit undis,

Roriferisque poli culmen teret alta quadrigis

Pulchra soror, tu nocte micans, per nubila densa,

Praepetibus celerem pennis molire volatum

Donec olivifero lateri commissa Subasi

530

Moenia conspicias. Tum vero, tempora nactus

Opportuna, quies dulcis cum straverit alto

Membra hominun somno, et curas sedaverit acres,

Finge domum, reges qualem sibi fingere suerunt,

Insignem variis spectris, auroque superbam

535

Conspicuo; mox sopiti quam subiice menti

Francisci, penitusque alto sub pectore conde".

Haec pater. Ille, imas caecis ut vestiit umbris

Humida nox terras, magna stellantis Olympi

Egrediens porta, per sudum illabitur alis

540

Sidereis, firmaque pedes tellure potitus,

Mox operis comitem Somnum vestigat; et illum

Agrestes inter duros, lassosque colonos

Deprendi, et rictu passo distertere opinus,

Rura adit. Excubias sed enim ut, duroque labori

545

Intentosque mares videt intentasque puellas,

Digreditur, magnasque urbes, thalamosque superbos

Regum intrat, mollesque toros collustrat adactis

Luminibus. Tandem infossum, plumaque sepultum

Adspicit, agnovitque Deum, postquam audiit illum

550

Paucisono magnos efflantem pectore ronchos.

Hic oculos circumque ferens, infraque supraque,

Veris ubique comas spectat laquearibus aureis

Narcissique, rosaeque leves, et hiantia loris

Lilia dependent tortoque papavera collo;

555

Quicquid Arabs, quicquidve Cilix felicibus arvis

Fert torus altus olet; subterque asarota camini

Tota Palaestini conspersa vaporibus undant.

Tunc Ales quassatque manu, versatque iacentem

Multa Deum. Sentit crebris impulsibus actus

560

Attollitque parum caput, at mox deinde relabens,

Marcida pertundit nutanti pectora mento.

Rursus eum Volucer quatit humentesque revellit

Vngue comas: surgit cubito subnixus; et udos

Emungens oculos, haec tandem ait excitus: "O nunc

565

Quid tu meme urges infensus? Age, excipit Ales,

Me sequere: una tua est ars, quae modo rite laborem

Prima operis nostri iuvet: unum, Somne, ministrum

Te volo: ne segnis coeptis tu defice nostris:"

Sic monet atque alis una secat aera Somnus

570

Pone sequens, gravis Aligerum vix aequat euntem.

Iamque Subasaeis instabant moenibus altis,

Cum pennis Volucer fixis stetit; atque ita Somno:

"I nunc i, placidam Francisci lassa quietem

Membra per, infusus penitus, mitissime defer,

575

Noctificisque oculos pennis tege blandus, et imi

Largius epotent da nigra oblivia sensus:"

Ales ait. Somnus paret: iacet obsitus una

Lethaea mox nocte puer, dulcique sopore

Tum memor antiquae coelestis nuntius artis,

580

Advocat ingenium atque animi vim suscitat acrem;

Effingitque alti sublimia tecta palati.

Educit vacuo surgentia culmina caelo,

Et nitidos postes, et limina magna, columnasque

Erigit, effigiesque erectis postibus aptat.

585

Iamque arcis medio praecelsae regia late

Aula patens stabat; variis quam praescius Ales

Ornat imaginibus, picturatisgue figuris;

Mirandamque facit: sed quid portendat et olim

Quid res quaeque ferat monstri non inscius ipsae,

590

Sollicitaque manu, et docta bonus occulit arte.

Tempus erit (mora parva) sacras cantata per aedes

Talia cum resonent, volitentque per ora virorum,

Et passim gentes ea, magna per oppida narrent.

Ergo ubi divinus fatalem nuntius arcem

595

Perfecit, movet extemplo, lapsuque quieto

Ingens ducit opus, sopito machina coram

Ardua Francisco donec sistatur, et alto

Mira domus animo penitus surrepat imago.

Tunc improviso media puer astitit aula.

600

Et molem ingentem, desuetaque munera Somni

Miratur, nec mente capit, nec sufficit omnes

Perlustrare oculis partes, animoque figuris

Abstrusis impar nunc has, nunc adspicit illas,

Perturbans seriem; tum multa involvit hiatu

605

Crebro interiecto, connivens multa relinquit.

Quin et multorum captum despondet et ultro

Contemplatum animo procul amovet, ipsa residit

Obtutu defessa acies, geminaque fovenda

Saepe manu, deiecta cadit. Ceu lampada solis

610

Cum quis fulgentem primo surgentis Eoo

Improviso oculis aegre vigilantibus haurit;

Obsitus extemplo tenebris circum undique densis,

Deiicit attonitum vultum, digitisque profundam

Ex oculis noctem, lachrymasque educit obortas.

615

Tum rursum ignaro legere omnem ex ordine visu?

Picturam incipiens, seriemque evolvere rerum

Obnitens oculos primum sublimibus aegros

Partibus affigit, vibratus plurimus unde

Per medium fulgor radianti luce coruscat.

620

Iamque e suprema subducti parietis ora

Pendet inexpletum spectans: insignia namque

Bellorum hic videt, et picti decora alta trophaei

Insignemque crucis truncum de more minantem

In caelum, et sacro rorantem sanguine Regis

625

Siderei: vidit infracti spolia horrida Ditis,

Et vectes solido ex aere, immanesque catenas

Tartareis raptas valvis, et ferrea cernit

Hic inde ex alto pendentia robora malo;

Quae quondam Victor nitidas ad luminis oras

630

Evexit rediens Erebi vastator opaci.

Stant vero innumerae gentes circum undique malo

Affusae, et pictis variae quam vestibus, ore

Tarn diversa sonant; curvisque ingentis adorant

Poplitibus crucis effigiem, laudesque canoris

635

Vocibus aeternas, et dulcia carmina dicunt.

Iam vero adversis hinc atque hinc frontibus ambae.

Quae stant murorum facies, non nullius artis

Insigne ostendunt non nulliusque laborem

Senserunt dextrae, aut docti novere magistri

640

Ingenium ambabus suus est honor, altaque miris

Effulgent hinc inde modis decora utraque rubri

Dives opum pelagi, et multo spectabilis auro.

Fulgurat hinc nitor, et longe lateque micantes

Scintillae exsiliunt, sparguntque coloribus auras.

645

Quales obiectu solis cava suscipit Iris;

Iris honor caeli, largos dum nuntiat imbres,

Et ferus irata molitur fulmina dextra

Iuppiter, ac tonitru male conscia pectora quassat.

Quippe acies binas, nigrantem, atroque coruscam

650

Hanc igne, et torvos implexam crinibus angues,

Tollentemque faces laeva, dextraque cerastas,

Pro telis, atrum linguis, atque ore sonantes

Horrificum: aethereis animosam insignibus illam

Accinctamque armis fulvo radiantibus auro

655

Laevus habet paries; campoque ostentat aperto

Permixtas bello, ac per mutua vulnera sese

Passim sternentes devastantesque cruentis

Caedibus et iactis tardantes membra sagittis,

Res vero haud geritur ferro, sudibusve, sed astu.

660

Nam legio facibus, Stygiisque armata colubris,

Insidias struere; antiquo de more latentes

Haud ignara dolis tantum decernit, et instat

Artibus occultis; semperque attollit in hostem

A tergo se se tacite, subitoque tumultu

665

Permiscere acies, martemque accendere suevit

Tum vero incautis furtim exitiale venenum

Dira animis subdit, figitque expertia tactus

Spicula pectoribus: tacite quae deinde meatus

Lapsa per occultos, immixtaque sensibus imis

670

Fumantes addunt taedas, penitusque relinquunt

Moribus haerentem flammam, implicitamque medullis.

At legio auratis fulgent cui tempora sertis,

Cui frontes vittis redimitae insignibus albent,

Ingentesque animos coelestia tela ministrant

675

Haud contra ignavis dirae in certamina pugnae

Pectoribus ruit, ardentes sed concita vires

Advocat, attollitque animos, semperque parata

Incursus acie expectat vigilique latentes

Detegit insidias cura, fraudesque retundit,

680

Assultu quin saepe hostes tentare quietos

Audet; et obiectans sese imperterrita monstris

Arte lacessitis cauta, bella aspera miscet.

Ergo impacatae vario certamine ducunt

Conflictum assiduum, sternuntque, caduntque vicissim.

685

Inde animis ardent, gliscuntque odia aspera utrinque:

Irarumque aestus furit hoc magis area campi

Quo magis horrescens effuso sanguine inundat.

Qualis apes geminis sceptri cum regibus ardor

Incessit trepidas canor ad praetoria regis

690

Cogit quasque sui donec rex signa moveri

Imperet; agglomerant tum sese acrique cohortes

Marte ruunt hinc inde; ardet fulgentibus alis

Aethereus late campus; pugna aspera surgit.

Talis amor nitidasque acies aciesque nigrantes

695

Vrget, ita alternant et mutua funera miscent.

Sunt etiam pugiles, qui saepe hinc inde subacti,

Exsurgunt; iterumque acres certamen adorti,

Exsultabundum palma exuviisque superbum

Aere cient hostem, rursumque in praelia poscunt.

700

Nec frustra ardor is est; ea non audacia victis

Vana subit: nam victor ovans (mirabile visu)

Saepe resurgentis perfossus cuspide victi,

Occidit, ipse brevi palmae laetatus honore,

Talia laevus habet paries: quae dextra subinde

705

Monstra gerat facies, age nunc ex ordine pandens,

Expediam cantu. Sed enim maiora canentem

Orsa manent; labor insuetus nova carmina poscit

Principio (haud temere) adversae mox frontis ab ima

Ora exurgit humi fixis radicibus alte,

710

Arbor opaca, ingens, frondosaque culmina tollens,

Et pulchro exsuperans obscuras vertice nubes,

Affectansque viam caelo, et fulgentibus astris.

Tum vero (haud longi mora temporis) ardua pandens

Brachia, mox terras longe lateque iacentes,

715

Caerulaque undisoni visa est tegere aequora ponti.

Parcit Hyperborei flatus huic, parcit et Euri

Impetus; hanc madidis non decutit Africus alis,

Distinet atque ultro hinc arcet sua sidera torrens

Sirius, Aemonii longe tela horrida monstri

720

Esse iubet mollis tepidi clementia caeli.

Ver autem assiduum fulget semperque comanti

Arbor honore viret; semper nitet aurea cono

Purpureo; florum numquam viduatur odore.

At foliis (novitas rerum ac spectabile monstrum)

725

Ora hominum, thorace tenus, signata refulgent

Nomine cuique suo, circumradiante per oras

Marginis et vitas pariter moresque docente,

Nec vero aut temere folia, aut vi deinde revulsa

Sponte sed ipsa cadunt, pleno cum tempore fulgens

730

Iam lux certa vocat fatalia nomina; cumque

Vitales aurae pictis animaeque sigillis

Ordine debentur sacro; melioris et usus

Frondibus auricomis iam vitae debitus instat,

At primis ultro delapsis, foetibus arbor

735

Perpetuis foecunda, novam succrescere prolem,

Datque coma extemplo simili frondescere ramos;

Cognataeque recens convestit prolis amictu.

Praeterea, ne dura manus, ne falcis aduncae

Saeva acies truncum, sacrosve lacessere ramos

740

Forte ausit; pecorum ne qua ora infesta petulco

Discerpant morsu, bifida aut vestigia frondes

Proculcent lapsas; circumstant aggeris alti

Excelsae rupes, praeruptaeque undique fossae.

Non secus Oceani devexo in littore magnus,

745

Furta cavetis, Atlas pomaria flava, sororum

Delicias quondam Hesperidum, sinuosa draconis

Immanis circum ducens terga, obiice sepsit:

Nempe opus invalidum, ac munimen inane futurum

Alcidae contra incursus, clavamque potentem.

750

Ergo dum folia ex altis crepitantia ramis

Labuntur, non insanis ludibria ventis

Exturbata volant, longeve impulsa recumbunt;

Sed dulci crepitu, placidoque ruentia lapsu,

Leniter auricomi subsidunt stipitis umbra.

755

Tum subito exoritur strepitus, frondesque iacentes

Igneus exagitat vigor, emollitque rigorem,

Illae paulatim maiorem ducere molem,

Ac se tollere humo, rectaeque adstare videntur,

Nec mora; quae tantum cervicis inusta gerebant

760

Signa prius (desueta fides!) mox quaeque figuram

Ostendunt rectam, nec vitae lumine cassam,

Nec truncam membris: totidemque sub arbore sacra

Stant hominum verae facies, vescuntur et aura,

Straverat ante solum lapsis quot frondibus arbor,

765

Quales damnato, vastoque sub aequore merso

Orbe, Promethides vidit consurgere saxis

Post tergum iactis, omnem cum prorsus abactam

Stirpem hominum, atque altis immersam crederet undis.

Nunc age, quis labor, aut quae turbam cura recentem,

770

Frondigenasque viros maneat, quae munia vitae,

Expediam dictis. Pater o sanctissime, qui tunc

Rerum ignarus adhuc aderas mirator, ab alto

Ipse mone: nunc, dive, tuum rege numine vatem,

Ludentem seriem tantarum evolvere rerum.

775

Dicam equidem hanc prolem, dicam alta ex arbore natos,

Progeniem, pater alme, tuam, regesque, ducesque.

Dehinc te divinos monitus, atque alta canentem

Praecepta accingar sacrato dicere cantu,

Cogentemque acies, atque agmina mille vocantem

780

Indiga ad arma virum, referentemque aurea ab antris

Vulnera Tyrrhenis; nec non tua funera plectro

Tristia dulcisono, niveos imitatus olores,

Deflebo ad tumulum, dicam tandem astra petentem

Ignea, primus ego, et sedes flammantis Olympi.

785

Frondigenum pubes vitam sortita repente,

Principio stupet, ac demisso territa vultu,

Corruit obtutu primo, iucundaque lucis

Dona improviso spectans horrescit obortae.

Tum vero attollens acies, manibusque retundens

790

Oppositis fronti, ignoti nova lumina caeli,

Paulaatim addiscit radios perferre nitentes.

Inde ubi sidereae crucis eminus alta trophaea

Adspicit, exuviisque gravem, maculisque decorum

Puniceis malum; duplices ad sidera palmas

795

Continuo tendit; gressu mox deinde citato,

Evolat in densam turbam, seseque frequenti

Miscet adorantum, circumfusaeque coronae.

Exin procumbens, truncoque amplexibus haerens,

Luget inexpletum; rorantiaque oscula figit,

800

Ortae improviso desueto e germine plebis

Hic amor, hic labor est, vitaeque is vertitur ordo.

Ecce autem in partes geminas stirps arboris ultro

Scinditur, et rima diductum robur hiulca,

Mox puerum incessuque gravem, formaque venustum,

805

Et palmas (monstrum insuetum) thoraca, pedesque

Ardentem stellis auro fulgentibus, edit.

Non puer Idaeus tam claris emicat astris;

Quamvis ille polos aurati fluminis imbre

Diluat, auratas invergat et aureus urnas,

810

Aurataque manu divinum nectar in auro

Misceat ardenti, synceraque pocula divis.

At postquam caeli lumen spirabilis hausit,

Suspirans, imoque trahens a pectore, crebro

Singultu, concussam animam, tristique dolore.

815

Continuo ingemuit; largeque humentia fusis

Fletibus ora rigans, durae mala taedia vitae,

Atque aerumnosos testantia signa labores

Prima dedit gentemque cruci mox fervidus altae

Affusam irrumpit, saltuque exturbat ovantes

820

Pervalido cuneos. Pavidi cessere recentes

Frondigenae: defixa oculos turba adstitit omnis,

Obstupuitque acrem puerum, assultusque viriles,

Ingentem exiguo virtutem in corpore cernens.

Ille subit densas acies, tumulumque supinum

825

Ascensu exsuperat nitens, Crucis aurea donec

Robora complectens passis devinciat ulnis,

Osculaque infigens, lachrymis irroret amaris.

Talia lethaeo perfusus lumina somno,

Prospiciens Franciscus hiat stupet, haeret, et horret.

830

Miratur decora alta crucis circumque profusas

Tam varias gentes. Strages miratur acerbas,

Certantesque manus, et caeci praelia martis.

Nec minus auricomae foetus et germina plantae

Attonitus spectat, laudat molemque manusque

835

Artificis doctas; sed mirum ante omnia partum

Roboris observat; patuloque hunc oris hiatu

Suspicit; hunc animo toto bibit altius unum.

Ingentemque heroa vocat, mortalibus olim,

Cum iam terrenos artus firmaverit aetas

840

Acrior, auxilio missum, qui deinde caducae

Defunctus vitae fato, adscitusque beatis

Conciliis divum, et nitidis decus additus astris

Conspicuum: votis miserum, precibusque vocatus,

Assuescat facilis rebus succurrere egenis.

845

Sic decorat puerum, nec sese agnoscit in illo,

Nec proprias cernit laudes, nec sentit honores,

Ignarus quibus aethereo sese aequat Olympo.

Quippe sui iam tum penitus securus, et expers

Prodigii nihil ipse suo cum corde superbum,

850

Nil immane putat, nil de se cogitat altum.

Interea excelsae summo de vertice plantae,

Binae sponte cadunt maturo germine frondes,

Insignes ambae effigie, circumque per oras

Lllusae extremas gemmis auroque corusco.

855

His postquam humano vesci spirabilis aura

Luminis ore datum est, improvisoque gemelli

Exsiliere animis, formaque, et germinis ortu

Aequales pueri; Tyrio mox alter onustus

Ornatu, insignisque caput diademate fulsit

860

Regali, quo dehinc spreto, puer ipse tiara

Continuo sacra tegitur, sceptroque relicto,

Pastorale pedum sumit: sanctosque fluentis

Auriferis mersare greges, caulasque tueri,

Atque ovibus discit saevas arcere rapinas.

865

O felix o grex ter fortunate quaterque,

Cui datus haerebit custos! Heu! sed modo caecas

Atra manus quid tu, Clotho, iuvenilibus annis

Iniicis? hunc seram quae tanta videre senectam

Invidia est? At mox, o formosissime, raptum

870

Vt te Frondigenae deflent! tua funera tristi

Vt luctu celebrat totis bona Gallia terris!

Praecipue sed littorea qua Delphica pubes

Vrbe sedens late domat arva insessa Lyaeo.

At diversa alter contentus sorte, potentum

875

Non genus antiquum numerat, non dives avitis

Nominibus fulget, nequicquam opulenta beato

Ambit eum fortuna sinu, luxuque profuso.

Et tamen hunc gremio primum Dea Cecropis altrix

Excipit, Aonioque alium nemore ardua secum

880

Attollens sistit: pueri nec sedula curam

Amittens, ultro insinuat, mentemque per altam

Sese olii infundit multumque accendit amorem

Ipsa sui, ingentique animo simul implicat ignem.

Nec vero absistit coeptis puer inclytus, acrem

885

Donec flammifero mentem suspensus Olympo,

Arcana aeternis penetralibus abdita norit,

Aethereique Patris praeclusa oracula pandat.

Interea, dum prima aetas adolescit honesto

Flore, animam mors dente alio divellere tentat;

890

Quam pia supplicibus votis, precibusque secundis,

Iam tristem, iam tum fugientem, mater ab orco

Abducit, natumque ultro mox devovet aris,

Servatosque artus horrenti velat amictu.

Nec mora: continuo vitta puer ipse decoram

895

Caesariem evinctus simili praefulget, et ostro

Insuper exardet Tyrio, superatque priorem

Purpureo, obnubit quo tempora sacra, galero.

Tum vero exsurgens, parilique e germine cretus

Stat subito puer hunc iuxta, coramque repente

900

Emicat, egregius forma, ac simul indole sacra

Praeditus. Huic vultum placidum clementia circum

Pervolitat multa: et iam tum circumstrepit olli

Virtus, sidereisque ultro festina coronis

Exornat frontem, multumque interserit instar.

905

Iamque animo pueri curas avertit inanes,

Praeclarumque aliquid iam tum acrem invadere mentem

Diva monet, magnisque ultro sese addere rebus,

Ille autem humanae sortitus munia vocis,

Extemplo ore sonat Ligurem; tum dulce Monili

910

Nomen hians canit; et saxosam littoris oram

Increipitat claro sonitu, qui deinde iuventa

Nec dum florentes prima lanugine malas

Texerat ante aras, superis in vota vocatis,

Se vovet, et teneros horrenti protinus artus

915

Tegmine obit, dura subnectens ilia reste

Mollia: nec longo post tempore, sedula virtus

Attollens puerum germano addebat alumno,

Iamque parem rutilo dabat effulgere galero,

Haec animo attonitus spectat Franciscus: et ecce

920

Delapsae geminae frondes iacuere sub umbra

Materna, lenisque aurae ceu flatibus actae,

Emicuere, et iter laetum increpuere sonorem,

Tum simul exsurgunt, improvisoque coorti

Frondigenae constant gemini, tunicaque, sonoque

925

Discordes primum linguae: quippe alter Hetruscos

Personat ore modos; imitatur Iberia voces

Nigra tuas alter: qui mox dulcedine raptus

Carminis externi, Germanique aemula Tusci

Ora ciens, modulos sensim dediscit Iberos,

930

Gentilesque sonos Latio sermone coercet,

Nec mora, et occiduam Calpen, et littora flavi

Linquit avara Tagi, fitque accola pinguis arenae

Medoaci Iliadaeque exornat moenia fato;

Moenia Cecropiae studiis sacrata Minervae.

935

Et tamen hi virtute pares; tenerisque sub annis

Ambo una obducunt rigidis sua corpora laenis.

Ambo se addicunt divis, arisque deorum.

Inde acres membris solidaque aetate virentes

Ore tonare ambo, ceu fulgura bina, videntur

940

Aetherei mandata Patris; vastumque per orbem,

Suggestis super excelsi, ac divinitus acti,

Fingere corda hominum et sanctis componere dictis,

Labitur interea foliorum ex arbore nimbus,

Quanta olim Boreas Arctoo sidere pastus,

945

Saevam hyemem torquens, Rhodopen nive pulsat et Haemum.

Tam multis nec iam Lybicis furit Auster ab oris,

Imbribus accinctus, nec tot ciet aequore fluctus;

Quam multis sacrae crucis aurea signa, recentum

Agmina frondigenum stipant obeuntque coronis.

950

Praeterea facili viridique exsurgere clivo

Haud longe exiguus Collis, cui vertice summo

Fulget odoratum lauri nemus.Hic brevis omni

Frondigenum numero manus intercepta, sub umbra

Nigranti stabulat: laena his fluit hispida setis

955

Demissa ex humeris, ima ac vestigia lambit;

Continuoque sinus horrentes, ilia circum

Mollia, subnectunt duri tortique rudentes.

Hoc primum virides artus tutantur amictu;

Mox iam maturos, gemmis, ostroque superbo

960

Conspicuis rigidoque auro simul intertexto,

Exornant tunicis, incanaque tempora cingunt

Tegminibus de more cavis; quibus ordine circum

Ductae aequo, inserpunt trinae, effulgentque coronae.

Haud quales tenerae rorantia prata puellae,

965

Sole recens orto, populatae intexere suerunt:

Media sed dives, quales seu Bactra vel Indus

Nudus Erythrei praedatus littora ponti,

Regibus antiquo imponit de more superbis.

Hi cultus heroum, ornant hac corpora cura.

970

Caetera Petreiae dextraque, animoque carinae

Haerent affixi clavo, soliumque tuentur

Divinum aetherei simul et sceptra aurea Regis,

O felix nimirum aetas, venturaque felix

O gens sub tantis ducibus! Bona numina, terris

975

Eversis sanctos vos ne invideatis alumnos.

O tum, Roma, tuos colles florere triumphis

Quam multis cernes! o quam melioribus illis,

Orbe tui Eoo quos Hesperioque subacto,

Advexere duces, Tarpeia cacumina reges

980

Dum saepe externi vincta cervice, subirent!

Namque imas tum cana Fides Astraeaque virgo,

Iam profugae, repetent terras. Furor impius Arcto

Sub gelida, iniectus centena in vincla, nivosam

Perflabit Rhodopen fremitu, ac terroribus Haemi

985

Succutiet saltus, ultraque expulsa rigentis

Oceani, Tanaisque gement bella horrida fines,

Iam vero immensa Franciscus imagine rerum

Conciderat puer attonitus, cum providus Ales,

Surgentem primo mox contemplatus Eoo

990

Auroram, somno dat finem, et visa resolvit.

Binae autem stabant diversa in munera portae

Somniparae quas, dum molem confingeret altam,

Struxerat huic valvas leves nitido ex Elephanto

Fixerat, effluerent qua falsa insomnia; cornu

995

Illa nitet vitreo, sinceris pervia visis.

Huc trahit interpres Franciscum, cornea quem mox

Emittit porta; in ventos domus alta recedit,

At Volucer liquidum paribus secat aera pennis,

Arduus igniferi repetens astra aurea caeli.