Ranieri Granci de proeliis Tusciae 7

Testo base di riferimento: C. Meliconi, 1915-22; L. A. Muratori, 1727

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta

Altre sezioni


Bellicus arma petens vult Vrbem Pistoriensem.

Obsidione dari: gens iungitur aspera Pisis

Vndique magna fluens. dant Vrbes, singula castra:

Luca movet cunctos: veniunt: Gharfania mittit

5

Tota viros fortes: mittit Versilia quantos:

Mittit Luna suos peditum Riparia mille.

Inter cuncta simul numerantur ut agmina centum,

Quae peditum iungens Castruccius ipse probatus

Ordinat, et veniunt steccata et ponere tecta,

10

Sol quia conscendens incendia quaerere Cancri

Ecce daturus erat illis sub frondibus aestum,

Mille superductis equitum pro sorte suorum.

Suntque viri fortes Serram transcendere Vallis,

Cum galeis calybum fulserunt lumina Prati,

15

Et nituere suo tantoque a lumine montes.

Sicque suis haerent muris extendere campos,

Ac sternunt fructeta: suis tunc stare locellis

Militibusque novem fuit insimul una caverna:

Conaturque Vrbem vallare ex undique totam,

20

Cingere per medium, contingere moenia iactu,

Ponere vela, suos extendere papiliones,

Nidificare domos, et frondibus ergere tecta.

Et fuit hora brevis, quando Vrbs concernitur illic,

Omnibus in virides gaudentibus undique ramos.

25

Patula quando illis tunc affuit ecce taberna,

Grata trahunt, recreant ex omnibus intima: vina

Dantur: et ipse calet aestu Castruccius aucto,

Cuncta videre prius, si fieret aditus illis

Hostibus, et cernens vult singula reddere tuta.

30

Et quater atque quater totiens pergebat in armis,

Quantus equus fortis vix sufficiebat eidem

Vndique per campos, remeans apponere curam,

Et scrutatus eos, rediens, dare membra quieti

Advociabatur, avidos gustare liquores.

35

Sicque manet Populus Pisanus, Luca per omnis

Moenia Pistorii sub obsidione tenentes.

Tunc animabat eos dicens: "Memorate vetustum

Bellum, quando fuit sub obsidione perenni,

Cum Dominus aleas legitur fecisse tabellas,

40

Longa fuit nimium cum tunc obsesso Troiae,

Otia ne taedeant, nam sunt ratione repleta.

Ludite gramineos per campos; astra videte;

Excogitate queant qui sunt et in Vrbe famescunt.

Nam tua cuncta potes, animus cum sustinet illa.

45

Ergo velite moras: venient gratissima quaeque".

Quae placuere: movent interdum cantica, ludos:

Et spatiantur: habent virides post talia fructus

Haec comitiva venit: abit haec: haec obvia currens

Obviat: haec obstat: gaudent excurrere secum,

50

Amplexare simul, sellisque levantur equorum.

Inter haec est praesens sociatus vir probitatis,

Militibus multis excurrens prata potenter,

Persistebat eques praesentibus omnibus ipsis,

Totaque per medium gens se scindebat ibidem.

55

Iamque dato spatio magnis praecurrere metam,

Inde refert miles se primum currere promtum:

Atque secundus ei currebat, tertius atque.

Postea pulsatis quantis clangoribus, ipse

Percurrebat eum, simul associantque cohortes.

60

Qualia dum Cives cernebant Pistorienses,

Vrbe et ab obsessa tantum spatiare Gebelles,

Inde equites multos peditesque insistere ludis,

Inter et amplexus equitum se iungere sellis,

Atque levare: vacant: vix pax inducta manebat:

65

Sed tuebantur: et hi frondes ad grata redibant.

Et prius exclusus morbo perplexu acuto

De Vicecomitibus Dominus Galeatius inde,

Protinus abscendens, et postquam Piscia talem

Acceptavit ibi, solutus carne virilis

70

Pervolat ad Patres, tumulatus corpore ibidem.

Partis eam Guelfae cupiens nutrire Philippus

Regniculus miles, subiectus sedque Roberto,

Mille petit veniant equitum: scribit inde sacrato

Bononiam promtus de summis fratribus uno,

75

Mittere qui tepuit. Bellum Castruccius et sic

Instauravit eis gattis cum robore grandi:

Vnde super custos firmavit in arce priori:

Concitus et Pratum cognoscit proelia Turris.

Tunc cogitavit eis dicens: "audite", Philippus,

80

"Misimus: ipse piget Legatus mittere gentem

Agmina multa tenens, et non transmittere promtus,

Bononiae residens Lombardos flectere Papae.

Nos modo sexcenti linquamus moenia Prati,

Nec adeamus eos, quia sunt ut mille Gebelles

85

Ipsi equitum fortes: moveamus nos tamen ipsi

Vsque sed ad Murlum. Dicent: Commune movetur,

Extimebuntque, minus poterunt immittere bellum."

Quod placuit: quidam veniunt excurrere primi.

Ast ubi senserunt scursores proinde Gebelles

90

Esse propinquus eis omnis exercitus, inde

Abscessere simul, bellumque ab Vrbe levarunt,

Infra suos palos sua se steccata locantes.

Et probus insistens iterum destinat eidem:

"Mitte," ferens "ruimus: Vrbs panditur: eque Gebellis

95

Obsidione perit: veniant solummodo mille."

Delegat unde sibi rescribens singula miles.

Pervenit: est coram, cum narrat talia currens:

"Moenia circumdant: equites sunt mille trecenti:

Pistoriumque fames stringit: datur: unde sacrate.

100

Quam citius mittens cura nutrire fideles".

Vnde didit sacer Legatus mille trecentos;

Quos ubi Regniculus recepit, tenet atque Philippus,

Admovet adducens cunctos prope moenia Prati

Millia bis equitum septingentosque viriles,

105

Adnumeratis ei peditum bene mille viginti.

Moenibus a Prati cunctis equitantibus, inde

Protinus abscendens tota cum gente locatur

Partibus Aglanae repletis in comitatu.

Et tulit hic uni: "properes: pete moenia campos".

110

Ipse Philippus utrum maneat Castruccius illic?

Currit et ille cito: rediens dedit omnia cuncta.

"Sculta, Philippe, tuum: residet Castruccius, imo

Cantat in aspectus veniens iam Pistoriensis.

Ast ego perquirens captus sum ductus ad illum.

115

Qui dedit: es Guelfus? tuli: sum. Tua facta referre.

Me cupiente eius socio mactare per ensem,

Qui negat, adiungens: referens dic omnia gesta.

Mane levis fueram: semper vocat ipse Philippus:

Vade per et campos, semitas, et moenia quaere.

120

Vel magis obsideat sumus hic Castruccius Vrbem:

Nam duplices nobis acies sunt: ipse recessit.

Me referente, movet tales prorumpere risus:

Ore patente genas vix dentibus ecce videbam:

Vt refero, similes risus fecere Gebelles.

125

Quid faciemus ad haec," dixit, "scultate", Philippus:

"Despicit hic omnes: residet: vult bella: feramus".

Atque movere suos mandat: stravere secundo

Partibus a ruris Aglanae versus ad illos.

Vndique conseptis stant agmina Guelfa nutrire:

130

Statque sagax, totus per circum moenia claudens.

Fit mora: se firmant victus adiungere Guelfi;

Atque Gebellis eis pars sic obstare laborat.

Insinuant intus per faces Pistorienses,

Se fame consumptos non posse resistere quidquam

135

Temporis; unde petunt bellum committere Guelfi,

Insinuantque sibi maleatam per chirothecam.

Congregat audacter qui sint bellare maniplos

Concitus audaces, et talia protulit illis:

"Vos ego semper amo: socii scultate Gebelles:

140

Nunc bellare petunt hostes: stant mittere victus:

Respondete: simul videatur vestra voluntas".

Qui pariter cuncti dixerunt, esse gerendum.

Tunc accersivit referente Cortoniensem

Ista ferens voce Castruccius ipse silenti:

145

"Ancha fidelis amo te quantum pignora mater.

Nunc adeas Guelfos, indutus veste Ducatus,

Quam mihi gessit amans clarissimus Induperator,

Nobilitare volens, cum gessit iura regendi

Vrbibus in quinque: chirothecam ferque Philippo.

150

Omnia narra, locum, sed tempus bella movendi".

Concitus audacter qui sic post verba recessit.

Estque suo praesens vestitu, quarta Philippo

Insinuatque diem, respondet: "luce sequenti":

Nec probus acceptat, promittens utique quarta:

155

Quod habuere satis ratum quam firmiter hostes.

Tempus et hoc infra percepto vomere forti

Evacuare iubet cunctos fossata viriles,

Et duplicare simul foveas de nocte silenter,

Ne suus ipse labor forsan transiret ad hostes:

160

Protinus adiungens foveis steccata tueri

Arboribus multis truncatis per bene centum,

Aditus ut illis pateat nec mittere victus.

Estque dies belli signatus: gens sua Guelfa

Agmina coniungens nectit: movet addere pugnam:

165

Vndique senserunt nec sollicitare caballum.

Tunc furiunt omnes: certant: feriunt ab illis

Desuper ab archis ab alto culmine Guelfi.

Nec fuit accessus: sunt omnia tuta: famescit

Pistorium. Cogitant tunc hostes pergere Pisas:

170

Ponere se medios properant: cepere Savinum.

Omnibus exustis tunc ruribus in Comitatu,

Ignibus immissis domus haec flammescit et illa

Et capiunt ibi residentes forte per omnes:

Absque rumore trahunt ad partes postea Guelfas.

175

Ille manebat ei vicinus Pistoriensi,

Gens comitiva, simul populus Pisanus in armis:

Vrbsque famebat: eam capiunt per foedera pacis:

Vnde datur. Totus maleatus Vir probitatis

Sic ait et Simoni: "quid, Florentine, sopita

180

Vrbe capis muros, me Romae tunc residente?

Iura Senatus ibi me tunc retinente, per artes

Ingrederis: Ludovicus habet cum moenia Romae

Imperat ut Tuscis, et quaerens postea Regnum

Consociatus ei, reditum me cogis at ipse.

185

Moenibus istius acceptis igitur Vrbis,

Permea, visurus me numquam sedque Monalde.

Ipse Philippus amat per filum quaerere muros,

Regniculus mensurat ei fossata magister,

Vnde refert, pontes media de nocte capitque.

190

Pistorium rediit nobis per et obsidionem".

Permeat unde Simon equitum cum forte ducentis

Atque Monaldus. Habet muros Castruccius Vrbis.

"Est ubi," dixit eis, "Blandinus Pistoriensis?"

Astitit: at ille lucentem protulit ensem.

195

Atque dedit: "Recolis, nos cum Robertus et intra

Claudere nos potuit sub obsidione per annum?

Sum memor". Atque probus: "recolis nos moenia Lucae

Deseruisse, meos nutrit cum Pisa Gebelles?

Sic etiam nobis redeunt Saturnia Regna.

200

Gaude fidelis, habens, aluit quae te prius, Vrbem.

Ipse tamen famui misera sub veste per annos:

Nunc quoque Saturnus ditavit". Sicque vibrato

Ense tulit, recipit quem miles factus ibidem.

Sicque manu forti munitus, et ense, virilis

205

Intrat, et agminibus probus ipse Gebellibus intus:

Atque tenet gaudens per bellica moenia victor.

Iamque mora exhibita gaudet pertingere Lucam,

Vrbe reformata, Pisis splendere et in omni

Vrbibus in geminis susceptus papilione,

210

Vndique ruralibus, et Civibus adveniendo

Posse videre Ducem, cultumque expandere honoris.

Si fortuna volet, coelum conscendens in altum:

Si volet haec eadem, bassum descendes in imum.

Est tamen assis ei, commissaque tota potestas,

215

Qui regnare facit regnans per secula semper.

Mense et in Augusto medio cum festa coluntur

Virginis assumtae, cum cerea quaeque tributa

Dantur ei, Vannes Rubeus custosque Mariae

Colligit auratum cupiens deducere templum,

220

Ornamenta suo contexere grandia: culti

Immemor ipse Dei, mandat servare retentis.

"Sic bene Matrona Missam celebrabimus omnes:

Census erit promtus persolvere Teutonicos sed."

Cui genibus flexis custos: "Dux ipse vocaris:

225

Crede tuis, desum: Lucanus pauper abibas:

Vndique collegit miserum te Virgo Maria;

Erexitque nimis: dominaris abinde Siesti

Vsque propinquatus Prato: sed desine, magne:

Murlus adest, praebetque tuis confinibus Orbem".

230

Sicque locutus ei defensat sacra Metellus:

"Estque tuum solium Virgo ampliatura: quiesce".

Nec veritus Matrem, Templum, nec Numina sancta,

Praecipit absconsum pariter deducere censum.

Quo bene compunctus resolutis crinibus omnis

235

Solvitur in gemitus coram tunc Matre locutus.

"Virgo parens, custos ego sum, sine peste reatus,

Quae paris ipsa Deum, Coelum conscendis et astra,

Hoc die flecte malum spoliantem Numina sancta".

Quae tulit: et clades tunc affuit ipsa patenter,

240

Febricitare facit quando illum mox pia Mater,

Vrbe per excursa ludis, plausuque theatri.

Inde calens Lucam quaesivit concitus ire,

Vtique sed membris languor magis haesit acutus:

Vnde cubile petens committit se medicinae.

245

Profuit et nec dum: quin et magis aggravat illum

Languor: et ut trepidat, vivat ne pars sua Lucae,

Debilis adsurgens, faciem monstravit humatam,

Patula quando illum suscepit lata fenestra,

Et rediit victus morbo virtute per omni,

250

Ista ferens strato superaddidit ista locutus:

"Summa Dei virtus me magna potentia flectis,

Viribus armorum qui numquam prostrabor: adsis".

Atque tulit sociis tantis praesentibus addens:

"Mortuus ut fuero, Mundus renovabitur omnis".

255

Et siluit, pariter extinctus lumine vitae:

Commovet unde suus Pisas discurrere natus;

Et veniebat eum gens tunc Lucana iuvare,

Scilicet Henricum titulatum iure Ducatus.

Obstat et huic Populus Pisanus, quinque rebelles,

260

Ex quibus acceptus patuit bos pendere furcis

Adsociatis ei scelere pro quatuor ipsis.

Sed Ludoicus eis succurrit: moenia Romae

Deserit: et veniens est Pisis: et siluere:

Omnia Pisarum capiens et iura regendi.

265

Caesar ut est Pisis, iterum gravat inde moneta:

Suscipit: atque negat multis stipendia servis,

Qui strepuere: simul sociatis tunc bene mille

Accipiunt Collem, retinentque potenter et ipsum

Vtique Cerulii, pueris et matribus illis

270

In gemitus fusis, quos gens tunc aspera cunctos

Suscipit in ulnis natos matresque benigne.

"Haec sumus accincti stipendia quanta negantur,

Artibus ignaris volumus velut esse sorores:

Vos vocitate viros: veniant, habitentque vocati:

275

Teutonici generis fuimus iam nobilitati:

Et sumus ecce parens: vobis communia velle,

Nos habitare simul: Prodium gens nostra levabit,

Afferet atque bonum quodcumque adducere victus".

Consiliantur, et hi. "Pisis Ludoycus inhaeret,

280

Nosque tenet medios Pisis ab Vrbe Florente

Collis". Et ad Guelfos destinant pacta Florentes:

"Arma tenemus, equos: homines sumus utique mille

Ferte manus Guelfi: veniemus in Vrbe manere".

Non Commune tulit gens aspera quanta feroxque

285

Fallere: vult habitet: "victus sumus ecce daturi".

Et resident". Lucam Ludoycus quaerit amicam,

Quae patuit, mater quando et pro parte Gebelli

Exhibet et natos tres tantum Pina virilis,

Ista ferens gemitu coram tunc Caesare dicto:

290

"Do: cape, semen habens nostrum; Castruccius abest"

Omnibus una simul restat sententia mortis.

"Hos ego pectoribus propriis alo iacte refuso:

Hos ego gigno meis lumbis: legitima proles

Est: fave Caesar: eos nutrio pro parte Gebelli

295

Hic puer Henricus: memoratur Caesar in isto.

Iste secundus habet vim nomen Valeriani

Caesaris ipsius germani: et tertius iste

Alterius gestat nomen, ferturque Iohannes.

Ista puella datur coniux per gesta Philippo,

300

Pistorium genitor quando et per pacta iugavit.

Tange meos, Caesar, nec respue pignora patris:

Tange, et flecte, manus, caput, et contingere colla".

Accipit et tenero solutus pectore moestos

Stringere cum lacrymis nec est rubefactus ibidem.

305

Atque dedit: "Probior Orbis memoratur in istis:

Ista propago mea est: pia mater nunc tege vultum".

Taliter accepit Lucam Ludoycus ab illa,

Regnaturus eam minimo pro tempore grandis.

Millia sedque duo, Romam quos duxerat ipse,

310

Nec Ludoycus eis censum persolverat, addunt:

"Nos equites censum cupimus stipendia nostrum,

Partibus a nostris qui venimus inde favere,

Atque levare: tenes Lucam, Pisasque: gerentes

Arma sumus: petimus te solvere pretia nobis".

315

Qui retinens nimia nec solvere pretia posse

Indicat, exibita Luca pro pignore census.

Fortia qui capiunt Vrbis post inde recessum,

Atque tenent arcem, turres, sed moenia cuncta:

Vnde legant Guelfi Florentes bis quadraginta

320

Millia se tantum Florenos solvere puros,

Luca feratur eis si tunc et ab Alamannis.

Iam quibus allectis Cives tunc evacuati

Solvere Pisani se dicunt velle triginta

Bis dare: confestim persolvere. Sic fluitabat

325

Vrbs sub gente rudi. Memoretur Luca prioris

Status, et acceptae se culminis undique famae,

Cum sonuit tu facta sonum Florentia gestat.

Nec datur ab illis: errabant fortiter omnes.

Tunc proba mater eis ostendens pignora patris,

330

Dixit: "habete fidem, nec Guelfis Luca feratur,

Mittite ditato per tempora longa Sagonam,

Est ubi vir magnus, qui proelia multa probavit,

Vtique Lombardos superat cum gente Gebelli,

Inter eos bellans primus, cum frangitur ille

335

Raymundusque perit. Vir dicitur esse Gerardus

Spinula, vir fortis, magnae et probitatis amicus.

Ille dabit: referam propriam viduata monetam".

Adquievere cui: mittunt: vult solvere promtus:

Pergitur: unde capit Lucam probitatis amator,

340

Teutonicis quantis persolvens Vrbe relata,

Fortia quaeque tenens, foris et regnavit et intus:

Estque fidelis eis, dominatus ad omnia parti,

Vndique et acceptat, veniant habitare Gebelles.

Vnde redit promtus miles non deesse Paganus.

345

Et spatium sed non animum mutat qui trans mare currit,

Fraudis et inventus patrator, more prioris,

Iudicat hunc pariter periturum morte Gerardus.

Culmine et turris clausus quando ipse locatur,

Maiestatis eo specie sub imagine Crucis,

350

Non sed alimoniae munito, clauditur intus.

Ex fame confestim morituro et profuit uxor,

Moreque foemineo Delata nocte tabellam

Applicat: alternae superaddita concita turris:

Dissipat et murum, quo panditur ipse maritus:

355

Indeque lapsa sibi pergit Delata per altum,

Artibus evasus turrisque ergastulo et arcto.

Sed bene promtus eum capiens de nocte Gerardus,

Decapitare facit: placatur nobilis uxor.

Regnat et unde etiam magis ex formidine fultus.

360

Messibus, et anno deducens inde monetam

Civibus adcomodam, pro libertate trahenda:

Tunc lentescit amor, oblito munere census,

Civibus: unde vocant sibi Regem praesse Iohannem,

Caesaris Henrici genitum, regnare potentem.

365

Vnde fuit: paret, flectens se sponte Gerardus,

Maxima sedque gravat gens Vrbem debitatam

Pluribus expensis Rex: unde et deserit illam,

Et Carolum retinens natum dimisit eisdem

Cum bis mille equitum Lucam regnare virilem.

370

Qui retinet sedem Carolus dominatus eisdem,

Ipse favore regens Lucam de iure paterno.

Nec illum sufferre potens tunc evacuata

Luca refert: illam Carolus cum gente recedens

Deserit, et Simoni dat sedem proinde Philippi

375

Scilicet Herrigi de primis: praestque fidelis.

Tamdem regis eam dicto, ceptisque triginta

Millibus auratis, Rubeis consignat eamdem.

Protinus et regnat Rubeo de sanguine Petrus

Vir probitatis, et est retinens Parmensis eamdem.

380

Sed pia pro natis tunc Corrigiensibus ipsa

Mater habens tenerum, fraternum possit amorem:

Concita Mastino sic destinat: exteriores

Esse suos: veniat in moenia mittere natos.

Qui bene cum magna properans attingere gente,

385

Obsidet, atque capit, Lucam periturus eisdem.

Sed negat ipse Petrus, Pisano robore fultus.

Civis et adiungens promittit cuncta sed illi

Agmina ducturum: securus concitet Vrbem,

Ipse sibi Luca Pisis fruiturus: et ille

390

Non bene consultus Benedictus nomine miles,

Sanguine de magno natus de stirpe Gualanda,

Exul ab Vrbe datus Pisana, Bononiensis

Qui dominatus erat Thaddaeus et hactenus Vrbi,

Praeditus a stirpe, milesque a legibus ipsis,

395

Suscipit, impendens vexillum. Sic Benedictus

Nobilibus iunctis centum de Civibus illi,

Et peditum numero iuratis forte trecentis,

Surgit in arma ferox: Veniunt: Commune lacessunt,

Et spoliant, ductis cunctis de carcere trusis.

400

Iuribus et spretis laniatur authentica quaeque.

Sed Deus ipse pater, mater pia Virgo materna

His posuere modum, Martinus tuncque colendus.

Dum Comes insignis Facius vir tunc probitatis

Iungit amore suos Cives, vocitatque: "venite:

405

Nosque iuvemus", ait. Properant: aciesque paravit

Teutonicas: totus Populus succurrit in armis,

Pontis et in Spinae pede tantum firmiter illic

Se posuere: manet Populus defendere Pisas

Civibus ab illis tantum: sed ianua fertur

410

De plagiis: nequidi capiunt tunc ignibus Vrbem:

Bella moventur: et hi stabant: pars quaeque furebat.

Vltimo gensque, probus Facius, sociusque fidelis

Miles in arma ruunt, Dinus, Fredericus et asper

Teutonicus: sed eis Vrbs tunc Lucana favebat:

415

De Rubeisque Petrus linquens montana silenter

Subveniebat eis multis aciebus: et ante

Quam daret ipse, Comes, Populus dant bella favorem.

Sicque fugaverunt vivi licet utique semper.

Vnde colatur amans Pisas tunc Virgo Beata,

420

Sed Deus ipse prius, Martinus et inde colatur

Tempore quo Mille currebant atque Trecenti

Sexque Triginta fuit novitas haec utique Pisis.