Capricornus
Salue, Atlantiade, Stygia de valle redisti
Tam cito? dic, quaeso, quidnam Plutonis in aula
Nunc agitur?-Fit rixa ingens ingensque tumultus.
-Cur hoc?-Dicam equidem, quanquam festino reuerti
5
Ad superos, tanta est Turcarum Christicolumque
Ac Iudaeorum turba illic, ut locus illam
Non capiat. Vacui nihil est, sunt omnia plena,
Vestibulum plenum, plena atria, regia plena,
Templa, domus, plateae, fora, moenia, denique tota urbs,
10
Et campi et colles et frondiferae conualles,
Vsque adeo ut sese impellant, trudantque vicissim
Calcibus et pugnis et morsibus, aspra gerentes
Praelia; nam ferro nequeunt decernere manes,
Nec fas est illis iterum succumbere morti.
15
Vix potui transire et Ditis limina adire
Per densas umbrarum acies cuneosque coactos
Fit via vi; irrumpens aditus, arctissima laxo
Agmina, disiciens crebro huius verbere virgae.
Tandem peruenio ad nigri penetralia Regis,
20
Quem video tristi efflantem suspiria vultu.
Postquam illi exposui patris mandata iubentis
Solui Antichristum e cauea, terrasque per omnes
Emitti, ut faciens miracula falsa docensque
Iam summam aduenisse diem mundique ruinam,
25
Omnia perturbet, pecudes hominesque Deosque:
(Imperat hoc etenim fatorum immobilis ordo)
"Quaeso, inquam, Pluton, cur sic es tristis?" at ille:
"Nonne tibi indignum, iniustum, infandumque videtur,
Vos adeo latum coelum immensumque tenere,
30
Quum sitis pauci quumque illuc vix hominum tres,
Vel paulo plures, longo post tempore pergant;
Et me tam angusto in regno et paruo esse locatum,
Quo innumeri veniunt mortales qualibet hora,
Omnes Iudaei, Turcae omnes, non tamen omnes
35
Christicolae (fateor), sed certe portio maior
Huc huc descendunt? haec ad viuaria currunt.
Cur ad nostra magis mittuntur limina? vel cur
Ille meus frater, qui possidet aethera, saltem
Presbyteros, fratres, monachos non accipit intra
40
Septa poli, sedesque suas et continet illic?
Non pudet, hos homines, qui in templis tam bene cantant
Quaque die et sacris in turribus aera fatigant,
Qui tot tura adolent, tot scortorum miserentur,
Qui soluunt alios, sua crimina soluere nolunt,
45
Qui vespillonum funguntur munere et ornant
Templa Deum statuis, picturis atque sepulcris,
Mittere ad infernas sedes et plectere poenis,
Millia quot non fert sitiens Apulia muscas,
Pontifices etiam summos nihil ille veretur;
50
Immo iubet cunctis aliis peiora subire
Supplicia; unde Erebo miseri clauduntur in imo
Atque illic miris cruciatibus afficiuntur.
Quare, Cylleni, quum sidera summa reuises,
Dic fratri, dic, quaeso, meo, me cuncta libenter
55
Facturum quaecumque iubet; sed consulat idem
Regno etiam nostro et nostras non despiciat res,
Aut trahat hinc aliquot manes, aut tartara laxet."
His dictis: "Faciam" respondi atque inde recessi.
Nunc redeo ad superos et me properare necesse est.
60
I felix nostrique memor. Tu, Musa, memento
Versiculos dictare mihi; nam charta parata est
Et calamus nec scribenti grata otia desunt:
Incipe meque doce quali sophus ordine fiat.
Principio nasci fausto sub sidere oportet
65
Illum, quicumque est sapiens felixque futurus;
Distat enim multum quali sub imagine, quali
Sub facie coeli quisquam nascatur, ut aiunt
Qui astrorum motus, vires et nomina norunt
Et geneses hominum obseruant et fata recludunt.
70
O quam magna et quam miranda potentia coeli est,
Quo sine nil pareret tellus, nil gigneret aequor!
Coelum est Oceanus, rerum pater; astra, sorores
Sunt nymphae; omne bonum in terras delabitur inde
Esse igitur sapiens et felix nemo potest, qui
75
Nascitur aduerso coelo stellisque sinistris.
Permagni refert etiam, quos quisque parentes
Accipiat, quo sit pacto nutritus et a quo
Instructus. Nam quos mores puer adbibit, et quas
Artes a teneris didicit, retinebit adultus.
80
Illa diu durant animisque tenaciter haerent,
Quaecumque a primis nascentes hausimus annis.
Ergo sit probus et doctus prudensque magister,
Qui puerum instituat cogatque assuescere honestis.
Vtque peritus eques, nunc huc, nunc torqueat illuc
85
Indomitum, frenis simul et calcaribus utens;
Nec tantum verbis moneat, sed valdius ipsum
Exemplis moueat. Quid enim bene dicere prodest,
Si malefacta aliud monstrant verbisque repugnant?
In primis studeat lasciuis atque scelestis
90
Arcere a sociis; commercia turpia sanctos
Corrumpunt mores. Multi hoc periere veneno.
Vis tu nosse hominem qualis sit? perspice amicos
Illius: associant similes natura Deusque;
Cum paribusque pares habitant viuuntque libenter.
95
Valde igitur caueant cum praeceptore parentes,
Ne puer aut iuuenis lasciuus et improbus illum,
Quem fore felicem ac sapientem gnauiter optant,
Moribus obscaenis contaminet: (heu facile omnes
Labimur in vitium et facile ad peiora mouemur!)
100
Interea puer hic, quem fingimus, ut sapiens sit,
Graecis incumbat libris pariterque Latinis
Et quantum potis est, euadat doctus, honestos
Perlegat auctores et scripta inhonesta refutet.
Indoctum raro esse probum contingit et atras
105
Errorum in tenebras mentem ignorantia trudit.
Attamen a studio nimio nimioque labore
Abstineat: ne, dum sapientia quaeritur, amens
Fiat vel morbum incurrat seseque trucidet.
Immodica officiunt, nec longo tempore durant.
110
Interdum genio indulgens animumque relaxans,
Et vacet et ludat. Nempe interiecta vigorem
Fert requies, reparant tempestiva otia vires.
Sed quanquam dignae scitu pulchraeque bonaeque
Disciplinae omnes videantur, sunt tamen istae
115
Praecipuae, et quae naturam et quae sidera pandit.
Hisce igitur totis incumbat viribus, hasce
Perdiscat sophus hic noster, iam grandior aeuo,
Inque harum studio grauiores conterat annos,
Et simul (ut dictum est supra libroque priori)
120
Culturam exercens animi, iustusque piusque
Fiat, et exornet duplici sua tempora lauro.
Quam pulchrum est hominem pariter doctum esse probumque
Et scire et sapere! insipiens doctrina timenda est.
Vt furiosus habens gladium, sic doctus iniquus.
125
Verum non satis est animum curare, bonisque
Moribus et doctrina aeque componere, quando
Corporis est etiam ratio non segnis habenda.
Corpus enim male si valeat, parere nequibit
Praeceptis animi magna et praeclara iubentis.
130
Quare danda opera est, ut victus sit bonus, unde
Gignatur sanguis purus. Nam noxius humor
Plerumque ex prauis epulis per membra creatur.
Ebrietas est vitanda, ingluuiesque ciborum;
Quippe caput stomachumque grauant, fumisque cerebrum
135
Inuoluunt; stupor hinc sequitur, somnusque diurnus.
Parcus edat parcusque bibat vir doctus et aequus.
Exercere etiam corpus mediocriter apto
Tempore conducit multum, viresque reducit.
Segnities robur frangit; longa otia neruos
140
Debilitant, ignaua quies effeminat artus.
Praeterea calor immodicus, frigusque cauendum est
Atque aer crassus nimium, regioque palustris;
Praesertim sole aestiuo, quum Sirius agros
Diffindit, viridique canunt sub fronde cicadae.
145
Denique conandum pro viribus, ut bene sanum
Sit corpus, praecepta animi ut bene cuncta facessat,
Quod facile haud fieri poterit, si dura vetabit
Pauperies; opus est nummis vel morte relictis
Vel sorte inuentis vel quauis arte paratis.
150
Quippe inopem mala multa pati contingit ubique,
Nec sine diuitiis fas cuiquam ducere vitam
Felicem. Heu quam saepe gemit rerum indiga virtus!
Quam contemta iacet, si sacra pecunia desit!
Ille autem diues vere proprieque vocatur,
155
Qui valet ingenio, eloquio, prudentia et arte
Atque ubicumque manet, victum sibi quaerit honestum,
Et, quamuis loca multa petat, diuersaque longe,
Fert sua quaeque tamen secum bona; nec sibi desunt
Commoda, quae possint laetam producere vitam;
160
Nec metuit fures nec saeuorum arma latronum;
Seque iterum vestit cito, si quando exspoliatur.
Vera etenim virtus fortunae cedere nescit.
Quaelibet urbs totusque orbis patria esse videtur
Egregio fortique viro et bene viuit ubique
165
At virtute carens, quamuis amplissima passim
Praedia possideat, quamuis exuberet auro,
Non tamen ire potest quo vult terrasque per omnes
Currere, diuersos hominum perpendere mores,
Diuersos spectare locos et viuere ubique.
170
Quippe domos agrosque suos et scrinia secum
Ferre nequit quocumque meat, ne forte latronum
Haec rapiat manus aut fallax voret omnia pontus,
Mox mendicus egens aliena cibaria quaerat.
Sedibus ergo iisdem patriaque moratur eadem,
175
Semper ubi vinum et segetes sua praedia reddunt.
Vtque relegatus metuit transcendere fines,
Quos sibi praescripsit sua sors et inertia mentis,
Vnde videre nequit vasto quae plurima in orbe
Fiunt pulcra, suis latebris ut carcere clausus.
180
Proinde sophi veteres subtili indagine quemdam
Commenti lapidem, sibi fida viatica cunctis
Permansura locis nunquam interitura pararunt,
Quo auxilio varias terras diuersaque regna
Cernere, et a multis quamplurima discere possent.
185
Quondam igitur tristes implorauere Deorum
Numina mactatis de more bidentibus ante:
Mercurium in primis, Solem, Lunamque precati,
Fuderunt tales puro de pectore voces:
"O mundi decus, o Diuum pulcherrime Titan,
190
O quae nocturnas Latonia disicis umbras,
O Iouis et Maiae instabilis fugitiuaque proles,
Cui datur in varias se transformare figuras,
Adsitis placidi et nostras audite querelas.
En pauci, quorum mens est sublimis et altum
195
Ingenium, quibus assidue sapientia cordi est,
Dum causas rerum et naturae arcana videre
Nitimur, immensumque animo metimur Olympum,
Pauperie premimur patimurque incommoda multa,
Deficimusque fame; interea plebs vilis et amens
200
Cuncta sibi rapit et nummos sibi congregat omnes;
Nec nostri quemquam miseret; si poscimus ullam
Rem, digitum ostendunt medium et nos ludificantur.
Vnde agros fodere aut iumenta strigare coacti,
Aut stabulis efferre fimum, vix quaerere victum
205
Possumus et stultis miseri seruire iubemur.
Quare, vos Diui, saltem miserescite nostri,
(Si qua coelitibus pietas et cura bonorum)
Et facilem monstrate viam, qua viuere honeste
Et veri latebras inuestigare queamus. "
210
Talibus auditis, Diui aduenere vocati,
Responditque prior Phoebus: "Veneranda propago
Semideum, coelo digni, superumque fauore,
Audite atque animis mea dicta recondite vestris:
Hunc iuuenem Arcadium, infidum nimiumque fugacem
215
Prendite, et immersum Stygiis occidite lymphis.
Post Hyales gremio impositum Deus excipiat, quem
Lemnia terra colit, sublatumque in cruce figat;
Tunc sepelite utero in calido et dissoluite putrem;
Cuius stillantes artus de corpore nostro
220
Spiritus egrediens penetrabit et ordine miro
Paulatim extinctum nigris reuocabit ab umbris,
Aurata indutum chlamyde argentoque nitentem;
Proicite hunc demum in prunas, renouabitur alter
Vt phoenix; et quae tanget, perfecta relinquet
225
Corpora, naturae leges et foedera vincens;
Mutabit species paupertatemque fugabit."
Phoebus ab his tacuit. Dictis Cyllenius ales
Annuit atque eadem praesens Diana probauit.
Mox abiere omnes, coeli ad conuexa volantes.
230
Tunc mentis diuinae homines oracula caeca
Voluentes animo ancipiti, vix tempore longo
Experti multa, et non paruis sumptibus illam
Inuenere artem, qua non ars dignior ulla est,
Fingendi lapidem aethereum; quem scire profanis
235
Haudquaquam licet, et frustra plebs improba quaerit.
Quem qui habet, ille potest, ubi vult, habitare decenter,
Nec fortunae iram metuit, nec brachia furum.
Sed paucos tanto dignantur munere Diui.
Forsan et hoc aliquis roget an deceat sapientem
240
Connubio adstringi et generandae incumbere proli,
Atque maritali sese vincire capistro.
Quanquam aliqui laudant, tamen hoc (me iudice) sanctis
Aethereisque viris non conuenit. Impedit uxor,
Natorumque effrenus amor, diuina sophorum
245
Ingenia et mentes contemplari alta volentes.
Gaudeat vxorum et natorum amplexibus ille,
Qui tantum terrena sapit; crebrosque hymenaeos
Aduocet. At sapiens laetetur coelibe vita,
Sit castus purusque et mente et corpore. Nam qui
250
Exiguo et raro victu contentus, ab omni
Abstinuit venere, orando assidueque pieque,
Et contemplando, mentem ad coelestia tollens,
Ille Deum crebro visu et sermone fruetur,
Et felix fiet prospectabitque futura.
255
Candida virginitas res est gratissima Diuis;
Huic sese ostendunt, huic multa arcana recludunt.
Contra luxuriam immundam lususque pudendos
Odere ac fugiunt detestanturque salaces.
Nemo tamen virgo esse potest, nisi cui Deus adsit,
260
Auxiliumque ferat. Donum hoc descendit Olympo,
Humanis meritis, humanis viribus impar,
Quo sine non poterit sapiens perfectus haberi.
Pulchrum etiam scitu est, an conueniat sapienti
Horrida Mauortis tractare ferociter arma,
265
Hostilique suam temerare in sanguine dextram,
Et sibi pugnando immortale acquirere nomen.
Quandoquidem multis virtus, laus, gloria, fama,
Maior nulla quidem quam bello parta videtur.
O caeci, o miseri, quid bellum pace putatis
270
Dignius aut melius? nempe hoc nil turpius et nil
Quod magis humana procul a ratione recedat.
Nam ratio et leges si semper ubique vigerent,
Nusquam bella forent, pax inuiolata maneret.
Iura silent bello, bello lex opprimitur vi.
275
Tunc furor et vitium laxis bacchantur habenis;
Tunc praui tollunt cristas et cornua sumunt,
Impune occidunt, feriunt rapiuntque, nec ulla
Iudicis admoniti formidine cuncta profanant.
Pax decet alma hominem, gaudet fera bellua bello.
280
Arma amens amat, arma cupit, quicumque laborem
Odit iners et inops, qui viuere luxuriose
Vult, quamuis nequeat, non respondente crumena.
Proinde animam vendit pretio, seseque periclis
Obicit, ut raptis alienis victor ouansque
285
Ad proprios referat praedam et spolia ampla penates.
At quicumque domi est diues, vel sufficienter
Arte potest aliqua sese nutrire suosque,
Militiam refugit pacemque libentius optat,
Sit nisi mens insana illi, insulsumque cerebrum.
290
At dices: "Etiam magni Regesque Ducesque
Saepe armis delectantur, Martemque sequuntur."
Quid tum? nonne etiam magni Regesque Ducesque
Delirant saepe et vitiorum peste laborant,
Stultitiisque suis saepe urbes exitio dant?
295
Et quum multa habeant, cupiunt plura? omnis auarus,
Et si possideat quantum Tagus excipit auri,
Pauper, inops et egens tamen est. Hoc ergo furore
Reges atque Duces dira impelluntur in arma,
Imperiumque sibi miserorum caede lucrantur.
300
Sed quanquam bellum turpe, exitiale, nefandum est,
Non tamen utilitatis habet nihil. omnia vafri
Fallacesque homines, usurae et fraudibus apti,
Agglomerant cumulantque sibi, quo tempore pax est;
At quum bella fremunt, miles male parta rapit vi.
305
Tunc merito vulpes ulciscitur ira luporum.
Praemia tunc fortes astutis digna rependunt,
Parque pari referunt. Variat sic omnia tempus.
Praeterea Reges mille artibus atque rapinis,
Quum pax est, spoliant populos atque undique nummos
310
Corradunt: unde omnes aurum argentumque voraret
Fiscus, ni bellum erueret quod pace latebat,
Distribuens multis quantum congesserat unus.
Postremo est hominum turba haud mediocris, habetque
Nec rem, nec doctrinam artemue fugitque laborem,
315
Dedita nequitiae, prona in scelus, impia et audax.
Tales ergo homines, immo umbras, tempore certo
Mittit in arma Deus, crudeli morte necandos.
Sic genus humanum purgat; multosque per annos
Qui remanent, viuunt hilares, hac peste remota;
320
Donec succrescant iterum mala gramina, rursus
Euellenda acri bello, gladioque secanda.
Tunc iterum immundas despumat Iuppiter ollas,
Tunc iterum immissis furiis purgamina verrit.
Hic est perpetuus mundi ordo ab origine prima;
325
Has olim statuere vices fata ipsa, Prometheus
Quum ferula aethereos in terram detulit ignes,
Et quum Deucalion hominum tot millia nasci
De lapidum iactu Pyrrha cum coniuge fecit.
Ergo decet sapientem uti ratione et amare
330
In primis pacem, pacem complectier omni
Conatu ac studio; nisi forte aliquando coactus
Pugnet pro patria, pro seque suisque tuendis;
Tunc venia est dignus, tunc fit sine crimine bellum;
Nam ius fasque sinunt vim vi propellere, fraudem
335
Fraude, velut meritum merito pensare decorum est.
Quaerendum ulterius, sapiens an debeat ullam
Exercere artem, sibi qua succurrere egenti
Possit, si quando infelix patrimonia casus
Abstulerit, si quando ferox fortuna malignam
340
Pauperiem intulerit rebus violenter ademtis,
Ne mendicus eat, patiens frigusque famemque.
Nimirum est aliquid, fieri quod possit honeste
A sapiente, iuuet quo se, si cogat egestas.
Sit bonus et doctus medicus, medicina parabit
345
Sufficiens lucrum domino, morbosque fugabit.
Hanc olim Phoebus coluit, Phoebeius atque
Filius; hac sese immortali nomine dignos
Effecere; hanc et didicit Chironis alumnus,
Quamuis Aecidae, quamuis Nereide natus;
350
Hac fuit illustris Paeon clarusque Machaon,
Hippocratesque sibi aeternum quaesiuit honorem.
Quid memorem cunctos, quibus haec ars contulit olim
Et lucrum et laudem, et demum post funera famam?
Egregius medicus mendicus non erit unquam.
355
Adde huc quod plena est occultae cognitionis.
Haec florum, herbarum, lapidum secreta recludit;
Et, quicquid tellus intra sua viscera celat,
Perspicit ac vires naturae prouida pandit,
Corporis humani partes considerat omnes,
360
Et reuocat multos regnum ad Plutonis ituros.
Ergo quid hac potius sapientem scire decebit?
Vt non solum animos possit sanare monendo,
Verumetiam membris aegris prodesse medendo;
Sic utramque hominis partem tutabitur idem,
365
Sic hominem totum sapiens seruabit ad unguem.
Ast ubi iam seros Lachesis nere incipit annos,
Et iam canicies foedat barbamque comamque,
Tunc ipsum decet in primis requiescere, et usquam
Sistere, nec varias ultra percurrere terras,
370
Sed certam sedem, certos habitare penates,
Atque ibi degendae vitae opportuna parare,
Ne desint alimenta sibi veniente senecta.
Interea tamen a turba secedere paucis
Contentus sociis debet, solusque frequenter
375
Nocte dieque Deum purgata mente precari,
Et penitus sese diuinis contemplandis
Dedere, et humanas animo propellere curas.
Tunc aderunt Diui secreta in valle moranti,
Aut colle, aut nemore umbroso aut in vertice montis
380
Exiguas aedes desertaque tecta colenti.
Non adeo tutum est cum multis viuere et urbes
Stultorum plenas habitare, interque latrones
Sacrilegos, cupidos, rixosos, ambitiosos
Versari, fugiat sapiens commercia vulgi;
385
Quandoquidem inuisa est vulgo sapientia, propter
Dissimiles nimium mores: contraria semper
Se oppugnant semperque sibi aduersantur et obstant.
Hinc periere sophi complures, quod voluere,
Quando aliquid fieri praue iniusteque videbant,
390
Carpere stultorum mores ac dicere verum;
Et quia non poterant ferre et malefacta tacere,
Afflicti a stultis interfectique fuere.
Quare ne videat sapiens tot turpia, neue
Discrimen subeat, dum vera et honesta tuetur,
395
Secernat sese a vulgo studeatque latere,
Et socios habeat paucos doctosque probosque;
Quanquam illi raro deerit praesentia Diuum.
Nam sapiente solent superi gaudere, et ab illo
Permittunt sese audiri cernique libenter,
400
Illius et mira pectus dulcedine complent.
Felix in terris sapiens et in aethere felix.
Ite ergo, o caeci mortales, ite et auaras
Cogite diuitias, loculos distendite nummis
Per fas atque nefas, digitos onerate lapillis,
405
Aureaque indigno glomerate monilia collo,
Et Serum vestes passim ostentate superbas,
Perque forum medium tumidis incedite buccis.
Ite, inquam, o caeci mortales, sceptra, coronas,
Imperia, et demum quicquid temeraria vobis
410
Largiri fortuna potest, nunc pectore toto
Affectate; breui tamen haec tam pulchra recedent;
Somnia sunt cuncta haec durantia tempore paruo,
Quae cito vel vobis sors auferet aut rapiet mors;
Quae facile ut fumus, fugiunt nequeuntque reuerti.
415
Ite, ite, o miseri, nebulasque capessite inanes;
Quum postrema dies atque hora nouissima vitae
Adueniet, tunc tunc vestrarum stultitiarum
Nequicquam memores, vos delirasse scietis
Et nescisse viam rectam frustraque pigebit.
420
Heu dum tempus adest, errorem agnoscite vestrum;
O curuas nimirum animas, o vilia corda,
Cur pecudum more in terram tantum aspicitis? cur
Nunquam oculos ad sidereas extollitis arces?
Ille ille est verus mundus; vera omnibus illic
425
Vita datur, quicumque Deum metuuntque coluntque;
Illic nec sorti nec morti est ulla potestas;
Diuitiae verae sunt illic deliciaeque
Quas pater omnipotens solis sapientibus affert,
Quas non ulla potest series abolere dierum.
430
Huc igitur vestros animos intendite, donec
Fata sinunt, dum vestra trahunt subtemina Parcae.
Nonne hominum vitam tenui pendere capillo,
Nonne perire breui mortalia cuncta videtis,
Ac veluti fumus tenues vanescere in auras?
435
Quo nunc tot Reges auro gemmisque superbi?
Quo tot Pontifices summi, qui se esse putabant
Aequales superis, abiere? en foeda sepulcris
Ossa iacent, forsanque animas Styx atra coercet,
Expulsas procul a felici sede piorum;
440
Atqui ibi dant poenas fastus, scelerumque suorum.
Quam vellent nunc, si possent, sua corpora rursus
Induere, atque nouis iterum se includere membris,
Vt postergatis opibus, regnoque relicto,
Vitam agerent puram et sanctam sub paupere tecto,
445
Iustitiaque sua coeli sibi numen amicum
Efficerent, ac morte obita fruerentur Olympo!
Sed qui sero sapit, frustra sapit. Ocyus ergo
Pro se quisque Deo studeat virtute placere,
Terrenisque bonis spretis coelestia quaerat.
450
Denique ab exemplo sapientis discite, qui res
Humanas parui faciens et commoda vitae
Praesentis fugitura breui, bona vera futurae
Sperat, et agnoscit Diis ostendentibus ipsis.
Talis Apollineo Soractis vertice montis
455
Viuebat sapiens, paucis contentus amicis,
Tempestate mea, macer et barbatus in aede
Exigua et ferrugineo vestitus amictu,
Praestantis vir doctrinae, vultusque verendi,
Semotam et cinctam siluis habitabat eremum.
460
Enthea mens cuius, venturi praescia fati,
Vera nimis quoties vellet responsa canebat?
Responsa antiquis nunquam cedentia Delphis.
Huius ego impulsus fama per longa viarum
Perrexi spatia ad sacri fastigia montis,
465
Conuenique senem sub aprica rupe sedentem:
Qui, postquam acceptam mihi reddidit ore salutem,
Suadet ut assideam. Assedi, et simul ista rogaui,
Cur sibi tale genus vitae delegerit, et quo
Ipse modo possit dura inter tesqua manere,
470
Plurima ubi desunt humanis usibus apta.
Tunc mihi vir sanctus respondens, talibus infit;
Intra urbes olim placuit mihi viuere, quando
Iunior ac rerum ignarus nihil esse putabam
Optandum, nisi diuitias et commoda vitae
475
Praesentis, vulgi exempla erroremque secutus.
Tunc ego gaudebam turba coetuque virorum,
Cumque aliis praeceps in gaudia vana ruebam,
Deceptus falsa specie verique bonique.
Sed postquam subiit grauior labentibus annis
480
Aetas, accessitque mihi prudentia maior,
Coepi hominum mores (diuino numine credo
Impulsus) mecum perpendere, et acta notare,
Viuendique modos varios examine acuto.
Turpia multa quidem fieri et scelerata videbam,
485
Iustitiae superesse nihil nisi nomen inane,
Puniri insontes, sontes impune vagari,
Virtutem in vitio, vitium in virtute latere,
Pauperem ubique premi et meritis plus posse fauorem,
Ius venale, fidem extinctam, amissumque pudorem,
490
Omnes artificum corruptas fraudibus artes,
Latrones quoque cauponas conducere, ut illic
Sopitos melius peregrinos perdere possint.
Contemplabar item, multos furtoque doloque
Ditatos, licet obscaenos, dignosque capistro,
495
Laudari tamen atque coli, multumque timeri;
Imperia indignis committi et honoribus illos
Ornari, quibus est hominis dumtaxat imago;
Denique auaritia labefactam relligionem,
Atque sacerdotes tantum Venerique gulaeque
500
Intentos, lucrum ficta pietate latenter
Quaerere, et astute vulgi exhaurire crumenas,
Dum pretio coelum reserant et tartara claudunt,
Dum iactant se posse animas huc mittere et illuc,
Et precibus quocumque velint impellere Diuos.
505
His igitur causis secessi, atque oppida liqui,
Tutius esse ratus deserta habitare et in isto
Quod reliquum foret aetatis mihi degere monte,
Monte, ubi Syluestri est venerabilis ara beati,
Et tanti monumenta viri celebrata renident.
510
Quae loca sint quamuis salebrosa et inhospita, sanctis
Sunt tamen apta viris, pacem cupientibus, et quos
Delectat seruire Deo, mentique vacare,
Qui sese aethereis coniungere ciuibus optant;
Sed tibi difficile ac mirum fortasse videtur,
515
Me posse has inter rupes et saxa manere,
Quo pauci et rari veniunt, ubi plurima ad usum
Quae faciunt hominis vitaeque aptissima, desunt:
Non tamen est ita difficile aut mirabile, si quem
Spiritus afflauit, coeli demissus ab arce,
520
Spiritus ille Dei sanctus, qui pectora purgat,
Sublimatque animas moribunda in carne sepultas,
Ceu sublimatur subiecti viribus ignis
Mercurius, niueumque capit purgando colorem.
Spiritus hic mentem illustrat, cor dirigit, aufert
525
Terrenas curas, coelestem inducit amorem,
Quo flagrans animus, nil non tolerabile ducit,
Nil non ferre potest. Leuis est labor omnis amanti,
Praesertim spem aliquam magnae mercedis habenti.
Spes et amor duo sunt calcaria fortia, quae nos
530
Audaces faciunt, contemtoresque laboris.
Propterea assiduis votis precibusque petendum est,
Vt delabi in nos dignetur spiritus iste,
Qui cum spe ingenti ingentem producat amorem,
Quo mens accensa ascendat sublimis Olympum,
535
Despiciens terras et gaudia corporis huius
Friuola, seque Deo quantum pote iungere tentet.
Non adeo mirum est igitur, si adiutus ab isto
Flamine diuino possum hic persistere, et inter
Has cautes duram patienter degere vitam,
540
Quanquam nec victus, nec cultus defuit unquam
Hoc in monte mihi, quantum natura requirit,
Non luxus. Paucis nempe haec seruantur ad unguem,
Paucaque sufficiunt homini virtutis amanti,
Qui sibi quod satis est optans, nil caetera curat,
545
Qui mauult animi quam carnis viuere vitam.
Nam vita est duplex, (ne tu sis nescius) una
Corporis, hanc sequitur stultorum maxima turba,
Vulgus iners, plebs insipiens, quae nil sapit altum
Egregiumque ignaua colens pro numine ventrem.
550
Haec pecudum propria est, propria est haec vita ferarum.
Altera vero animi Diis conuenit atque Deorum
Nobilibus pueris, qui ob facta ingentia possunt
Vere homines, et semidei heroesque vocari.
Tales consueuit rarenter gignere tellus,
555
Tellus iniustis mater, iustisque nouerca.
Sed quoniam video te nunc audire paratum,
Quaedam de hac animi vita non vilia dicam,
Quae debent cuicumque bono intellecta placere.
Principio esse hominem non solo ex corpore constat,
560
Verum etiam ex anima; haec vitam viuentibus affert,
Haec motum sensumque humana in viscera mittit,
Haec tribuit nobis mentem: qua dignius est nil,
Per quam multa homines miranda operantur in orbe.
Sed multi dubitant an sit mortalis et una
565
Cum membris anima haec pereat, letine sit expers,
Et maneat semper nullum interitura per aeuum.
Nimirum pars deterior, quae dedita carni est
Ac vitiis, Diuum contemptrix, credit et optat
Mortalem esse animam, scelerum quia digna suorum
570
Supplicia heu! metuunt, propter quod tartara nollent
Vlla dari aut manes usquam reperirier ullos.
Sic malefactorum cupiunt euadere poenas.
Altera pars hominum melior, qui foeda perosi
Crimina virtutis pulchro stimulantur amore,
575
Esse putant aeternam animam nec morte resolui,
Vtque putant, vellent, quod praemia digna bonorum
Expectant operum, et sperant post fata salutem,
Et promissa sibi melioris munera vitae.
Vtra igitur potior sententia? nonne bonorum?
580
Nimirum in dubiis ea semper opinio debet
Praeferri, quaecumque placet melioribus, et quam
Egregii sanctique viri plerumque sequuntur.
Tutius est haerere bonis quam credere iniquis.
Non quot, sed quales aliquid dixere, notandum est.
585
Quare cum paucis iustis te credere praestat
Morte carere animas, quam multorum iniustorum
Iudicio inniti, et nullos concedere manes.
Sed magis ut credas, etiam hac ratione docebo
Esse immortales animas. Nam si Deus id quod
590
Est melius, semper facit (ut sapientia dictat,
Vtque fateri omnes debent iustique piique)
Haud dubie aeternas animas fecisse putandum est.
Quandoquidem longe est melius has viuere semper,
Quam cum carne una extingui in nihilumque reuerti.
595
Quod sic ostendo; si mors animas quoque delet,
Si non vita datur nobis nisi corpore in isto,
Censeri iniustus poterit Deus, atque vocari
Improbus; innumeros etenim florere videmus
Diuitiis opibusque et honoribus imperiisque
600
Ignauos homines, indoctos atque scelestos,
Qui peccant impune, ac laeta sorte fruuntur.
Contra saepe bonos aduersis casibus, atque
Paupertate premi, et contemtam ducere vitam.
Aut igitur Deus est iniustus, talia qui fert,
605
Aut sua post obitum partitur munera cuique,
De vita tractare animi, quae coelicolarum
Nos similes reddit, per quam affectamus Olympum.
Sed quoniam apparent melius contraria, quando
In conspectu ambo adsistunt, et iuncta cohaerent;
610
Proinde operae pretium est de vita corporis ante
Dicere, quae in terram nos detrahit aethere ab alto,
Brutorumque facit similes, contraria menti.
Hanc igitur vitam viuit, quicumque superbos,
Sit quanquam virtutis inops, venatur honores,
615
Et laudes captare studet ventosus inanes,
Tantum oculis hominum cupiens utcumque placere;
Et qui diuitiis virtute aut fraude parandis
Inuigilat nimis, et totum cor fixit in illis,
Talpa bipes, alta semper tellure sepultus,
620
Aspiciens nunquam sublato lumine coelum,
Et qui luxuriae atque gulae deuinctus amore,
Illecebras carnis sequitur, spretoque pudore
In Venerem praeceps fertur ventremque saginat
Demens, ut vermes maiori funere pascat.
625
Omnes hi turpes et vero nomine possunt
Carnales homines a carnis amore vocari,
Quorum vita parum a brutorum sorte recedit.
Contra qui humanas laudes, terrenaque prorsus
Gaudia contemnit, viuens casteque pieque,
630
Spiritualis homo fertur: nam spiritus eius,
Corpore iam domito victaque libidine, liber,
Imperat, et summa capitis dominatur in arce.
Ergo vita animi est, in primis ponere turpi
Frena voluptati, et ventrem Veneremque domare,
635
Subdere spiritui carnem, contemnere quicquid
Nascitur in terris, solique insistere coelo,
Coelum optare, et amare omni conamine coelum;
Illic spirituum patria est, sedesque bonorum,
Illuc contendunt animae post funera iustae;
640
Illustres animae, illustri virtute nitentes,
Aeterna in luce aeterna mercede fruentes.
Praecipue mentem studiis exerceat, illos
Perlegat et libros avide, qui vel de anima vel
De Diis, de misera vitae huius conditione
645
Tractant, de morte aut aliis de rebus honestis.
Spiritualis homo et sapiens his nocte dieque
Sedulus incumbat scriptis, et talia saepe
Gaudeat audire atque loqui secumque volutet.
Autores vero turpes, et turpia vitet
650
Colloquia. Heu quantum bona mens corrumpitur istis!
Lectio nimirum esca animi est, quae si bona prodest,
Si mala sit, non parua solet dare damna legenti.
Non secus atque malus cibus est damnosus edenti.
Quae seruanda licet sint omnia, nil tamen est quod
655
Plus hominem a vili carnis secernat amore,
Plusque Deo admoueat, quam non raro meditari
Vitae huius miseram sortem, quae tam breuis et tot
Plena malis quum sit, mihi mors, non vita videtur,
Immo aliquid peius morte. Ecquis non videt? ecquis
660
Non adeo sentit quantum sit fellis ubique?
Singula si excutias, sincerum comperies nil.
Omnibus infudit rebus natura venenum.
Plurima habent geminas facies; foris alba, sed intus
Nigra, suo fallunt oculos spectata colore.
665
Si tamen est quicquam in vita hac pulchrumque bonumque
Fumi instar, nebulaeque fugit; reuolubile tempus
Nil sinit esse diu in terris, vana omnia reddit
Atropos, et fastus hominum conculcat inanes.
Heu quam cuncta abeunt celeri mortalia cursu!
670
Quam fluxa atque fugax humana est gloria, bullae
Persimilis, quae olim summa turgescit in unda,
Mox perit, et vento exiguo dispulsa fatiscit!
Hora breuis bona cuncta rapit, tunc fabula restat;
Hic fuit, hic fecit, pugnauit, vicit, amauit,
675
Regnauit, gentes domuit, populosque subegit,
Composuit libros. At nunc ubi talia? nusquam.
Ipse ubi nunc? nusquam. Quid nunc? nihil. Aut abiit quo?
In ventos. Heu heu nugae, et mera somnia sunt haec,
Quaecumque in terris pulchra et miranda videntur!
680
Quid mihi cum Fuit aut Fecit? nempe Est valet unum
Plus quam mille Fuit. Verum hoc Est utitur alis,
Transuolat, et secum nostros abducit honores.
Haec igitur meditari et pertractare frequenter
Qui solet, ille huius mundi deponit amorem,
685
Et facile exosus terram, suspirat Olympum;
Praesertim si etiam secum bene cogitet idem,
Corporis humani quam sit miserabilis, et quam
Sordida conditio, fragili quod carne coactum,
Contextum duris ex ossibus et cute tectum,
690
Faecibus immundis plenum est et sanguine foedo,
Semper sordescens, nisi semper proluat ipsum
Abstergatque frequens cura, instaurando nitorem.
O vas, hospitiumque animi illaetabile, per quod
Tot morbos patimur, per quod tot rebus egemus!
695
O vestis grauis, o carcer viuumque sepulcrum,
Suffocans mentem ac sensum, inuoluensque tenebris !
Vnde hominum generi tanta ignorantia adhaeret!
O terra in terram citius reditura, breuique
Vermibus aptam escam in tumulo gratamque datura!
700
Quam miser est, quicumque tui seductus amore
Veram animi vitam et coelestia dona relinquit,
Dum tibi plus aequo indulgens tua commoda tantum
Sectatur, curatque parum iustumque piumque,
Nec putat esse aliam quam hoc vili in corpore vitam,
705
Demens atque sui oblitus, patriaeque prioris;
Vnde has in tenebras et tristia regna recessit,
Vt carne inclusus misera miser efficeretur.
Omnis enim qui corporeo stat carcere clausus
Spiritus, et membris terrenis consociatur,
710
Est miser haud dubie; donec soluatur ab illa
Compede, et aethereas redeat iam liber ad oras;
Ni forte impediat vitiorum pondus euntem,
Et teneat pressum in terris aut aere in imo.
Nil etenim immundum patitur purissimus aether,
715
Nec praui aut stulti coelestia limina tangunt.
Haec dum vir sanctus loqueretur, finierat sol
Pene diem lasso iam curru et iuxta aderat nox,
Paulatim inficiens atro velamine mundum.
Discedo, et Romam versus vestigia duco.
720
Dumque iter inceptum perago, iam Cynthia pleno
Orbe micans claram reddebat lumine noctem.
Ibam igitur solus, meditans audita. Sed ecce
Tres comites haesere mihi, quos forte repertos
Affatus blande, quo vellent ire rogaui.
725
Romam, dixere. Interea me conspicit unus,
Nomine me appellans: unde is nunc, inquit. Ab illo,
Respondi, sapiente, manet qui in vertice summo
Rupis Apollineae. Subrisit protinus ille,
Atque ait: "O demens, reperiri qui sapientem
730
Posse putas quemquam in terris. Sapere ille videtur,
Qui minus est aliis stultus, licet insipiens sit.
Conuenit haud dubie solis sapientia Diuis;
Quorum de numero sumus hic tres. Namque ego dicor
Sarracilus, verum hic Sathiel, hic Iana vocatur.
735
Quamuis humanam videamur habere figuram,
Dii sumus, et lunae contermina regna tenemus.
Namque illic habitat Diuum ingens turba minorum,
Est quibus imperium telluris et aequoris alti. "
Talibus auditis stupui, coepique timere;
740
Me tamen audacem ostendens, tectoque timore,
Cur Romam peterent, quaesiui. Tunc ait ille,
"Est socius nobis illic qui dicitur Ammon,
Hunc sibi seruitio adstrictum, magicaque coactum
Arte tenet iuuenis quidam, cui Narnia tellus
745
Est patria, Vrsinique colit qui praesulis aulam.
O quanta est hominum generi concessa potestas?
Coguntur Diui. Vobis hinc scire licebit
Diuinas animas vestras et morte carere.
Nam si nil vestri superesset, si moreretur
750
Vestra anima, ut corpus moritur, quid iuris haberet
In superos tam vile animal, tam friuola imago?
Si foret in vobis nil sanctum, quomodo Diui
Tanti hominem facere aut homini succumbere possent?
Ipse etiam quandoque fui seruire coactus
755
Germano cuidam, Crystalli in corpore clausus;
Sed me barbatus tandem fraterculus illis
Exemit vinclis, et fracto carcere fugi.
Romam igitur petimus, cupientes soluere duro
Seruitio socium, si qua est via; deinde ut ad Orcum
760
Romanos quosdam proceres hac nocte trahamus!"
Haec dicente illo, flauit leuis aura repente.
Tunc Sathiel ait: "O socii, iam noster ab urbe
Remisses remeat; praecedens indicat aura."
Non vanus fuit hic sermo; namque ilicet illic
765
Egregius iuuenis Remisses adstitit. Omnes
Aduenisse illum gaudent, laetique salutant
Atque rogant, quidnam Romana ageretur in urbe.
"Cuncti luxuriae atque gulae furtisque dolisque
Certatim incumbunt, nosterque est sexus uterque,
770
Respondit; sed nunc summus parat arma sacerdos
Clemens Martinum cupiens abolere Lutherum;
Atque ideo Hispanas retinet nutritque cohortes;
Non disceptando, aut subtilibus argumentis
Vincere, sed ferro mauult sua iura tueri;
775
Concilium valeat, valeant commenta Lutheri,
Pontifices nunc bella iuuant, sunt caetera nugae;
Nec praecepta patrum, nec Christi dogmata curant.
Iactant se dominos rerum, et sibi cuncta licere.
Cui vis est, ius non metuit, ius obruitur vi.
780
Sed nos hinc socii lucrum speramus, et inter
Tot caedes multorum animas ad auerna feremus. "
Sic ait; et mox inter se nonnulla locuti,
Decedunt et me solum tristemque relinquunt.
Namque ubi Sarracilus nullum dixit reperiri
785
In terris sapientem, extemplo pectora tristis
Inuasit cura, et coepi sic voluere mecum;
Ergo nequicquam petitur sapientia nobis?
Laudatur frustra, frustra speratur, et ipsis
Coelicolis tantum conceditur? ergo necesse est
790
Hac misera in vita mortales desipere et omnes
Ridiculosque esse et spectacula tradere Diuis?
O humanum genus infelix, o effrena parentum
Luxuria, et natos gignendi infanda libido!
Quid tandem facitis? stultos miserosque creatis.
795
Mas puer est natus; laeti celebrate choreas,
Fundite vina, epulas festiuis addite mensis.
Sed mox ille puer fiet stultusque miserque,
Aut cito pallentes moriens migrabit ad umbras.
O mens caeca hominum et venturae nescia sortis!
800
Mortales miseri laetantur saepe dolendis.
Haec igitur mecum meditabar, tristitiaque
Plenus paulatim hospitium requiemque petebam.
Namque oculos iam somnus iners et crura grauabat.
Haec sint de sapiente satis. Deponere fessam
805
Musa chelyn par est, et raucis parcere chordis.
Interea mundi autorem dominumque precemur,
Vt nos clementer permittat, quae duo restant
Sidera Zodiaci cantando absoluere nostri.
Sunt maiora etenim dictis dicenda, timetque
810
Mens mea tam tenuis mysteria tanta referre.
Naturam Hydrochoos noster scrutabitur omnem.