Libra
Musa, agedum, surge et melioribus utere pennis:
Alta pete atque humiles iamdudum despice curas:
Rebus in excelsis decus est et gloria maior.
Contemplare Deos totumque per aethera curre,
5
Est ubi ver aeternum, ubi pax aeterna, ubi semper
Lucidus apparet Titan nullisque tenebris
Laeditur alma dies. Non illic nubifer Auster
Vesanusue Aquilo, Zephyri sed blandior aura
Spirat et ambrosiae laetissima gramina mulcet.
10
Hac spatiare igitur; tamen inde relapsa vicissim
A centro ad centrum vario discurre volatu.
Ac, veluti speculam quaerit quicumque videre
Optat multa procul, sic te super astra necesse est
Scandere ad usque Iouis solium. Hac sublimis ab arce
15
Subiectum claro spectabis lumine mundum.
Principium primum, immensum, admirabile, summum,
Ex quo cuncta fluunt, tanquam de fonte perenni,
Vnum est dumtaxat; nec recte plura putantur;
Nam si plura forent rerum primordia vel nil
20
Inter se prorsus differrent, sic erit unum;
Vel mage differrent, et sic fateamur oportet
Esse aliquod maius, melius, praestantius, inter
Caetera principia, unde aliis tribuatur origo,
Arbitrio cuius moueantur caetera. Nam si
25
Plura mouent pariter, si vires omnibus aequae,
Si par imperium est, non est tamen aequa voluntas,
Parque illis animus, crudelia praelia fient
Iugiter atque omnem impediet discordia motum.
Vt si forte ratem parili conamine plures
30
Impellant venti, nunc huc, nunc flatibus illuc
Ambiguis agitata haeret, cui pareat aut quem
Audiat; unde loco semper versatur eodem.
At si animus cunctis idem est eademque voluntas
Principiis, frustra ponentur plura, sed unum
35
Sufficiet; nam si non sufficit atque aliorum
Indiget auxilio, si non nisi iuncta mouere
Possunt, haud dubie imperfectum erit unumquodque,
Nec poterunt vere primordia prima vocari.
Nam perfectum imperfecto prius necesse est,
40
Nec non composito simplex et pluribus unum
Et mixto purum; quod prudens nemo negabit.
Est operae pretium tamen hoc ratione probare.
Causa suo effectu prior est autorque opere ipso.
Perfectum vero, quia partes continet omnes
45
Nilque illi desit, longe est robustius atque
Fortius. Ergo facit, mouet, imperat, unde putatur
Iure quidem causa atque autor; sed debile contra
Est imperfectum, quia partes non habet omnes,
Huicque aliquid defit; proin vincitur atque mouetur
50
Perfecti iussu; paret, non imperat; ergo
Iure quidem effectus dici atque opus esse meretur,
Posteriusque ipso perfecto debet haberi.
Quod si principium primum, quo cuncta creantur,
Imperfectum esset, miserum foret usque et ab illo
55
Nil posset fieri perfectum; sicut ab arte
Quae non perfecta est perfectum non opus exit.
Quare non possunt plura esse exordia rerum,
Ast unum; quia perfectum non amplius uno est,
A quo sic rerum aeternus deducitur ordo,
60
Vt monade a prima innumeri numeri generantur.
Est etiam purum ac simplex; nam posteriora
His sunt composita et mixta. An componere quisquam
Aut miscere potest, si non prius inueniantur
Ex quibus id fiat? prius haec extare necesse est
65
Singula per se, deinde simul coniuncta manere.
Ergo principium primum (ceu diximus) unum est
Ac simplex nec non purum; quod viuere si non
Credimus, erramus; quoniam nisi viueret, unde
Esset vita aliis, quum viuant cuncta per ipsum?
70
Viuit nimirum atque sapit, quia condere nunquam
Tot bona, tam varia et pulchra et tanto ordine posset,
Ni sapiens foret et cognosceret omnia ad unguem.
Nec dubitandum etiam, sed corde atque ore fatendum,
Hoc ipsum esse bonum. Numquid bonitate carebit
75
Illud cunctorum quod origo et causa bonorum est?
Num fonte ex dulci riui effunduntur amari?
Num dulces riui ex fonte effunduntur amaro?
Aut opus est nihil esse bonum, aut bonus ille putandus
Qui rerum fons est, et mundi maximus autor.
80
Hunc homines varie appellant; nos ore Latino
Qui loquimur plerumque Deumque Iouemque vocamus,
Qui quum sit primum ens et ab ipso caetera fiant,
Idcirco est per se viuens sapiensque bonusque,
A nullo accipiens quod habet; verum omnia ab illo
85
Accipiunt. Igitur quod habent amittere possunt,
Si modo nil conferre velit dator ille supremus.
Vt riui possunt arescere, si neget undas
Fons solitas, tamen haud ideo fons deficit ipse,
Nam per se producit aquas, neque pendet ab ullo;
90
Sic Deus est per se, idcirco non deficit unquam;
Nec, si cuncta simul pereant, ideo ipse peribit.
Quicquid enim per se est semper durare necesse est,
Quum nullo indigeat, quum solo pendeat a se,
Quum vi non possit, quum nolit sponte perire.
95
Demum ipse est totum; sunt autem caetera partes.
Tale tamen totum non est quod constituatur
Partibus ex ipsis, quum sit super omnia simplex.
Sed virtute (inquam) totum est, quia condidit orbem
Tam vastum et quicquid tam vastus continet orbis.
100
Omnia quae viuunt et quae viuentia non sunt,
Omnia quae apparent et quae apparentia non sunt
Ipse facit solus, solus quoque facta tuetur.
Hac ratione igitur totum est, totumque vocatur:
Vt semen tota est arbos; quia, viribus eius
105
Quanquam sit minimum, tamen ingens nascitur arbos
Quae validis ramis spatiosas explicat umbras.
Multi autem dubitant an corpus corporeusue
Sit Deus. Esse etenim nil praeter corpora credunt
Atque ea corporeo quae sensu percipiuntur.
110
Quare nos utrum hoc sit verum dispiciamus.
Omne quod est corpus, quantum et quale necesse est
Atque duo haec propter nimirum sensile corpus
Redditur; his demtis, quid sensu percipietur?
Quod vero quantum et quale est, componitur; atqui
115
Simplex est Deus ipse, velut iam diximus. Ergo
Neutique corpus habet. Praedictis adde, quod omne
Corpus materia saltem formaque coactum est.
Praeterea non finitae virtutis oportet
Esse Deum, aeternus quum sit, ne desinat orbis.
120
Nullum infinitam virtutem corpus habebit;
Quodlibet est etenim finitum, nempe rotundum,
Corporibus cunctis maius meliusque suis est
Limitibus cinctum; sic quod quater angulus aut ter
Format, sic alias quod habet quascumque figuras.
125
Ergo infinitae non est virtutis. Et istud
Monstro sic: partes hoc diuide corpus in aequas;
Sitque A dimidium, sit B pars altera; quaero
An possit tantum A quantum B et utrique potestas
Infinita sit? hoc pacto pars altera frustra est,
130
Altera sufficiet. Quod si pars utraque vires
Finitas habet, et totum tale esse necesse est;
Finitis etenim constare ex partibus ipsum
Infinitum audet qui dicere, desipit. Ergo
Corporis est expers, qui corpora cuncta creauit.
135
Forte aliquis respondebit: Deus infinitum
Est corpus. Nos vero istud posse esse negamus.
Omne etenim spatium compleret; nec locus ullus
Restaret vacuus qui claudere caetera posset;
Sic nec mundus erit nec nos nec denique quicquam.
140
Praeterea, corpus viuens quum nobilius sit
Ac melius quam quod vita caret, haud dubitandum
Nobiliorem esse ac meliorem corpore vitam,
Propter quam corpus melius fit nobiliusque.
Quaero igitur, numquid vita est substantia? vel quid
145
Accidit? hoc si sit, substantia vilior esset
Nec non deterior quam quod substantia non est;
Quod certe absurdum clamabit turba sophorum.
At si vita ipsa est substantia, corpore nullo
Indiget adiuncto sibi; solaque purius atque
150
Commodius per se quam corpore iuncta manebit.
Nam quare adsciscat corpus sibi, viuere liber
Quum valeat mundi sator et sine corporis usu?
Nempe superuacua est moles et carceris instar
Continet inclusas vires animamque coercet,
155
Impediens ne quo vult pergere libera possit.
Ille igitur summus princeps, bonus omnipotensque,
Aeternus, sapiens, prorsus sine corpore viuit.
Sed quare hoc multi nolunt concedere? dicam.
Nempe quia in crasso demersi corpore, crasso
160
Obducti sensu, nil praeter corpora norunt.
Vt si forte oculis vitrum quocumque colore
Infectum obicias, quicquid spectabis eundem
Qui vitro credas deceptus habere colorem.
Scire tamen debemus, et omni errore fugato
165
Credere, nec dubie, esse alia et quamplurima vere
Entia vel nullo viuentia corpore vel quae
Corpus habent tenue inprimis, ut cernere nostri
Haud possint oculi nec noster tangere sensus
Atque ideo nobis meliora et nobiliora.
170
Quod forsan tali poterit ratione patere.
Omne graue et crassum quanto plus continet in se
Terrenae faecis, tanto fit vilius illo
Quod tenue atque leue et subtilis materiai
Massa est compositum. Docet hoc quodcumque metallum:
175
Nam, simul ac validis Vulcani viribus arsit,
Liquitur et partes illius deteriores,
In quibus est terrae plus et grauitatis, habentur
Pro nihilo in scoriamque abeunt; leuiora, magisque
Pura nitent meliore sono, meliore figura.
180
Sic panis melior, qui purior et leuior sit
Ex simila: hunc domini comedunt; sed crassior escam
Dat famulis; rursus grauiori et deteriori
Custodes pecoris pascuntur rure molossi.
Sic aqua, sic viuum atque oleum et liquor omnis habetur
185
Nobilior tanto quanto est subtilior atque
Lucidior, leuiorque; cibus quoque: crassior et cui
Plus grauitatis inest, in sordes versus ab aluo
Pellitur; ast alius terreni ponderis expers
Fit caro, fit sanguis fitque utile nutrimentum.
190
Cur lapides viles crassoque grauique et opaco
Corpore sunt, gemmae pretiosaque marmora lucent?
Nempe quia his minus est terrenae faecis; at illis
Materies concreta magis densataque tellus
Dat pondus lucemque adimit pretiumque decoris.
195
Sunt speciosa igitur minus et pretiosa, tenent quae
Plus terrae; unde etiam possunt minus entia dici,
Vt minus est aurum scoria et quod vilius aurum est.
Namque elementorum certe est vilissima tellus,
Et quasi faex quaedam; idcirco faber optimus illam
200
Inferiore loco fixit multumque remoto,
Vt, quantum posset, distaret ab aethere puro;
Densauitque globum, ut minor et contractior esset,
Coelicolumque minus turbaret lumina, quando
Immensi spectare velint penetralia mundi.
205
Ergo ubi tam pulchrum absoluit Deus amphitheatrum
Ornauitque ipsum stellantibus undique gemmis,
Quicquid ubique fuit scobis immundaeque relictum
Passim materiae, ventos abstergere iussit.
Illi confestim domini mandata facessunt.
210
Hinc Aquilo, inde Notus Zephyrusque Eurusque patentes
Certatim verrunt campos glomerantque redactas
In medium sordes variisque afflatibus urgent;
Sic facta est tellus, quae prorsus ab aethere toto
Expulsa ad centrum sese miseranda recepit.
215
Non locus alter erat distantior inferiorque
Ad quem confugiens tandem requiescere posset.
Nonne etiam reliquis infirmior est elementis
Debiliorque? etenim si discindatur ab aestu
Aut ferro aut alia quauis ratione, redire
220
In sese nequit ac diductas iungere partes.
Ast aqua si fuerit diuisa recurret in unum
Extemplo et rursus, veluti prius, integra fiet;
Sic aer, sic ipse ignis, quum dilaniantur,
Quamprimum coeunt dissectaque membra reducunt
225
Et remanet facto de vulnere nulla cicatrix.
Vnde hoc? nimirum quia sunt meliora magisque
Perfecta et propria possunt virtute moueri;
Terra autem per se stabili grauitate quiescit,
Immo aliis causa est ut sint immota locumque
230
Ne mutare queant; siquidem plus est ubi terrae,
Plus grauitatis inest, minus illic mobilitatis.
At quae sunt leuiora, eadem sunt mobiliora
Et vitae propiora quidem; nam causa mouendi
Corporibus vita est; patet hinc, quod mortua motu
235
Cuncta carent; sed quum viuentia sint meliora
(Quandoquidem nihil est vita pretiosius ipsa)
Haud dubie, leuius quodcumque est mobiliusque
Illud idem melius dicendum nobiliusque.
Ergo errant prorsus qui credunt entia tantum,
240
Quae apparent oculis vel tactu percipiuntur,
Et quae crassa magis. Quid enim subtilius ipso
Aere quidue potest tangi minus atque videri?
Vnde ipsum multi vacuum et nihil esse putarunt.
Apprime est tenuis: quid ni? verumtamen est ens
245
Et verum corpus, primis de quatuor unum,
Nobilius terra et terram humectantibus undis.
Tradita proinde fuit sedes sublimior illi.
Nam quae sunt coelo et stellis propiora beatis
Debent nobiliora etiam et meliora putari.
250
Nonne omnes venti tenues ut lumina fallant?
Quis tamen esse neget ventos, qui ferrea postquam
Carceris Aeolii fregere repagula montes
Ingentes quatiunt, validaque a stirpe reuulsas
Deiciunt ornos pontumque a sedibus imis
255
Euertunt, cogunt nubes, soluuntque coactas,
Terribilesque cient tonitrus et fulmina trudunt.
Quum tantas habeant vires, non entia dices,
Cernere quod nequeas vel prensos stringere palmis?
Nimirum stultum est committere sensibus omne
260
Iudicium; fallunt oculi persaepe videntem,
Proque alio monstrant aliud. Demergito in undas
Perspicuas baculum rectum, apparebit in illis
Incuruus; currat prope littus adacta phaselus,
Currere tunc littus credas, cessare phaselum.
265
Fallaces igitur sensus aetate frequenter
Aut morbo aut aliis causis mutantur et errant,
Nec sunt cuique pares. Quod pulchrum iudicat ille,
Contra hic turpe putat, dulce ille, hic ducit amarum:
Ille alget, calet hic. Variantur corpore sensus,
270
Inque alia sunt carne alii, partesque sequuntur
Interdum per quas operantur; ut ebrius unam
Esse duas credit flammas et fixa moueri;
Quippe mero turbati oculi, turbant quoque visum.
Aer praeterea solet ipsos vertere sensus;
275
Namque modo est clarus, modo turbidus, humidus est nunc,
Nunc siccus, nunc est densus, nunc rarus: ita ipsos
Illudit varie sensus; hinc sanguineus sol
Apparet, minor hinc vel maior luna videtur;
Hinc clamante aliquo sinuosa resultat imago,
280
Decipiens stolidas iteratis vocibus aures.
His aliisque modis possunt errare; sed ipsa
Certior est ratio, duce qua mens inuenit inter
Mille latens nugas et inania somnia verum.
Hanc amat, hanc sequitur, totis huic viribus haeret
285
Qui sapit, ingenioque valet, cui viuida mens est,
Aethereusque animus; sed crassa obtusaque turba
Non videt hanc lippis oculis. Hinc plurimus error,
Vanaque credulitas et opinio caeca tenaxque.
Prudentum rectrix ratio est, at opinio vulgi.
290
Nos igitur rationis iter, qua possumus, omni
Conatu ac studio quaeramus et ingrediamur.
Ipsa etenim ratio sol est, qui tramite certo
It semper, per quam a brutis distare putamur.
Obscuram incertamque imitatur opinio lunam.
295
Quid demum ratio dictat? viuentia multa
Esse quidem, nostros fugiant quae tenuia sensus.
Nam nisi fecisset meliora et nobiliora,
Quam mortale genus, fabricator maximus ille,
Nempe videretur non magno dignus honore,
300
Nempe imperfectum imperium atque ignobile haberet.
Infra etenim naturam hominis pecudesque feraeque
Existunt, viles omnes ac mente carentes
Et miserae, et ventri tantum somnoque vacantes.
Quod si nullum animal melius natura creasset,
305
Quidnam aliud foret hic mundus quam turpe ferarum
Ac pecudum stabulum, spinisque fimoque refertum?
Quidnam aliud foret ipse Deus, quam pastor herusque
Multorumque gregum multorumque armentorum?
-Atqui hominem fecit.- Nimirum maxima laus haec,
310
Nimirum satis hoc: ohe, fieri melius nil
Debuit aut potuit? iamiam perfectior orbis
Esse nequit? fuit haec Iouis infinita potestas?
Sed videamus utrum sit fas hoc credere: non est,
Non est hoc (inquam) fas credere, nec ratio vult.
315
Nam quid homo est? animal certe stultum atque malignum,
Praeque aliis miserum, si se cognoscat ad unguem.
Quis non sponte malus? vitiorum lubrica et ampla
Est via, qua properant omnes, ultroque feruntur,
Nec prohibere valent monitor, lex, paena metusue.
320
Contra virtutis salebrosa, angusta, nimisque
Ardua, qua pauci tendunt iidemque coacti.
Quis sapit? an mulier? numquid puer? aut cerdonum
Tota cohors? eheu! stultorum maxima turba est.
Caecis versamur tenebris et ducimur omnes
325
Affectu. Aut nulli aut pauci, quos rector Olympi
Praecipue sibi delegit, ratione reguntur.
Quis contemplari valet? aut unde otia nobis
Sunt, ut possimus latitans inquirere verum?
Distrahimur variis curis; pars plurima vitae
330
Conteritur somno; reliquum morbi atque labores
Assidui impediunt paupertasue improba turbat,
Desidia interdum, interdum furiosa voluptas.
Hinc stulti sumus, hinc nobis sapientia defit.
Namque ea continuo studio longoque paratur,
335
Pacatumque animum poscit mentemque quietam.
Quam vero genus humanum miserum sit, abunde
(Ni fallor) sexto libro monstrauimus ante.
Eheu poenarum scelerumque et stultitiarum
Hic locus est; haec est tenebrosi regia Ditis,
340
In qua nemo quidem non multa incommoda suffert.
Turba tamen stupida et crassa hoc non cogitat, immo,
Inter continuos detestandosque labores,
Saepe canit demens et ridet, nec miseram se
Agnoscit, patitur poenas obiterque iocatur,
345
Et subito obliuiscitur omnia, dummodo parua
Dulcedo subeat; lethen haec mentibus infert.
Prouida sed tales voluit nos esse sagaxque
Natura: utiliter certe nam si saperemus,
Quis ferret miserae tot tantaque taedia vitae?
350
Tristitiam curasque graues sapientia gignit.
Ipsa etiam natura hominem spe lactat inani,
Qua sine quisque sibi mortem conscisceret ultro.
Ergo stultitia et spes sunt duo pharmaca nobis
Tradita prudentis naturae consilio, ne
355
Tot tantisque malis affecti deficiamus.
Quod si homine haud ullum est animal praestantius ipso,
Mundi auctor quid erit? stultorumque et miserorum
Et sceleratorum dominus, princeps, pater et rex.
O bellum imperium, o summum ac mirabile regnum!
360
O bellos comites! quid quaeris Iuppiter ultra?
Iam non es solus. Tam pulchrum condere mundum
Scilicet hos propter decuit te. Seruiat istis
Coelum, sol, luna, astra, aer, tellus, mare. Quid ni?
Sed mox in nihilum redeant pereantque, velut nix
365
Adueniente aestu aut hiberno tempore frondes.
Quanti sunt quae tam imbecillo corpore constant?
Quanti sunt quae tam imperfecto tempore durant?
Numquid credibile est terram pontumque habitari
Dumtaxat, quae sunt coelo collata fere nil?
370
Quid tellus pontusque simul? punctum prope dicas,
Si mundi spatium immensum ac mirabile acuto
Perpendas animo: quin ipsis quodlibet astrum
Est maius, veluti perhibent qui talia norunt.
Ergo tam exiguus locus, et tam vilis habebit
375
Tot pisces, homines, pecudes, volucresque ferasque;
Caetera erunt vacua et proprio cultore carebunt?
Atque aer desertus erit, desertus olympus?
Delirat quisquis putat hoc, hebetisque cerebri est;
Immo illic longe plura et longe meliora
380
Viuere credendum est, longeque beatius atque hic.
Denique si verum volumus sine fraude fateri,
Est hominum sedes brutorumque infima tellus:
Ast aer ultra nubes coelumque beatum,
Pax ubi perpetua et nitidi lux clara diei
385
Assidue regnant, domus est et regia Diuum,
Quos licet haud possit mortalis cernere visus
(Est etenim tenuis nimium natura Deorum)
Sunt tamen innumeri, bibulae quot corpora arenae
Littoribus cunctis, cunctis quot gramina campis.
390
Qui credit coelum tam immensum, tamque decorum,
Desertum omnino ac solum, vacuumque colonis,
Quum teneat vilis tam multa animalia tellus,
Delirat, crassa mentis caligine pressus,
Nec minus ac pecudes terrena in faece sepultus.
395
Nec mirum puto si fortunatae inueniuntur
Insulae in Oceano, loca cunctis plena bonis et
Deliciis, veluti quidam scripsere, ubi vitam
Nunquam ullus dolor aut casus contaminat ullus.
Sed coelum Oceani nomen, quia concolor illi est
400
Et velox apprime, ideo fortasse recepit:
Omnis stella autem censebitur insula. Quid ni?
Nonne domos etiam multas ita saepe vocamus,
Quod solae a reliquis sint omni ex parte remotae?
At si aliter dicunt quam nos exponimus, errant;
405
Non etenim in nostro Oceano sunt talia: Reges
Haec loca non sinerent armis intacta, suoque
Imperio vellent adiungere, si quis ad illa
Accessus foret et cuperent consistere in illis.
Sed quid non fingit nugarum Graecia mater?
410
Nempe suos aer coelumque ac sidera ciues
Indigenasque tenent: quod qui negat, ille beatis
Inuidet atque Dei maiestatem insipienter
Basphemat. Numquid non est blasphemia, coelum
Dicere desertum et nullis gaudere colonis
415
Atque Deum nobis tantum brutisque praeesse,
Tam paucis et tam miseris animalibus et tam
Ridiculis? certe sciuit, potuit, voluitque
Omnipotens genitor nobis meliora creare,
Quae viuant meliore loco, ut sua gloria maior,
420
Maius et imperium foret et perfectior orbis.
Nam quo plura facit, quo nobiliora, relucet
Hoc magis et mundi decus et diuina potestas.
Sed dubium est, an sint purae et sine corpore formae,
An varia, ut nos, membrorum compagine constent.
425
Nimirum dictat ratio, quod in aere et igni
Corpus habent quaecumque manent animalia; nam si
Non sunt corporea, ergo aer desertus et ignis
Prorsus erit, vacuusque locus dicetur uterque
Quippe locum praeter corpus nihil occupat: illi
430
Cui non est corpus non est locus, idque loco nil
Indiget: ut satis ostendunt praecepta sophorum.
Sed numquid morti debentur? credere par est,
Viuere longa quidem et felicia secula, tandem
Desinere atque mori; nam si corrumpitur aer
435
Atque ignis, cur non pereant viuentia in illis?
Nempe loci naturam haurit sequiturque locatum.
Forte aliquis, quali specie qualiue figura
Sint haec, scire velit; par est quoque credere talem
Esse illis faciem, qualem nec terra nec unda
440
Ferre solet, nostra meliorem ac nobiliorem,
Qualem nec fas est, nec cernere possumus ipsi.
At, quibus in stellis vita est et in aethere puro,
Coelicolae, nunquam pereunt; quia nulla senectus
Astra terit, nulla unquam aetas labefactat olympum.
445
Credendumque ipsis maiora et lucidiora
Et formosa magis, magis et valida et leuia esse
Corpora quam reliquis quaecumque sub aethere viuunt
Atque elementa colunt et tempore mensurantur.
Sed quid agunt? gaudent sensu ac ratione vicissim.
450
Nunc hoc, nunc illa utentes: mirisque fruunur
Deliciis, quas humanum nec fingere posset
Ingenium, nec mortalis percurrere lingua.
Illic est verus mundus, vera entia, verae
Diuitiae, veri mores et gaudia vera.
455
Ast hic sunt umbrae tantum, simulacraque rerum
Friuola, quae paruo momento ut cera liquescunt.
Illius mundi quaedam est hic noster imago:
Quantum pictus ab hoc, tantum hic quoque distat ab illo.
Extra ipsum vero coelum et supra omnia corpora
460
Esse alium mundum meliorem incorporeumque,
Qui non percipitur sensu, sed mente videtur,
Nonnulli credunt: nec res est dissona vero.
Nam, si nobilior sensu et praestantior est mens,
Cur habeat proprium mundum, propria entia sensus,
465
Quae vere existant, quae percipiantur ab ipso;
At mens sola manens proprio non gaudeat orbe?
Nilque habeat per se existens? sed somnia tantum
Apprendat, tenuesque umbras et inania spectra?
Quae non existunt per se vera entia non sunt.
470
Aut igitur mens est nihil aut natura creauit
Menti consimilem mundum qui continet in se
Res veras, stabiles, puras, immateriales,
Quae per se existunt melius quam sensibiles res.
Hic ille archetypus mundus perfectior isto
475
Sensibili, quanto sensu perfectior est mens;
In quo sol Deus est summus, diique astra minores.
Ergo plura etiam, quum sit perfectior, in se
Continet ac diuersa magis quam materialis
Corporeusque orbis; sed nil corrumpitur illic,
480
Nil motum, nil tempus habet: sunt omnia fixa,
Aeterna, absque loco, et nullis obnoxia damnis.
Illic sunt causae et cunctarum semina rerum.
Sensibilis mundus mundo defluxit ab illo
Mentali archetypo, et quaedam est illius imago.
485
Omnia sed perfecta illic atque undique tota;
Hic sunt particulae rerum, quae multiplicantur
Materiae vitio. Sic plures efficiuntur
Cerui; namque illic virtus est una creatrix
Ceruorum; vulpes facit haec, facit illa leones.
490
Sic de aliis dico, quae noster continet orbis;
Quae numero plura, at specie clauduntur in una,
Omnia proueniunt suntque a virtutibus illis.
Haud aliter fabri magna exercentur in urbe,
Quisque suo incumbens operi diuersa laborat.
495
Quare ex particulis hic mundus constat, at ille
Ex totis, viuis per se, distantibus a se.
Singula nonnulli credunt quoque sidera posse
Dici orbes, terramque appellant sidus opacum,
Cui minimus diuum praesit; qui a nubibus infra
500
Imperium teneat, producatque omnia solus
Corpora quae aequor habet tellusque atque infimus aer
Vmbrarum dominus simulacraque viua gubernans,
Cui data sit rerum cura et moderamen earum:
Quae quia non durant, sed tempore corrumpuntur
505
Exiguo, prope nil possunt umbraeque vocari.
Hic reor est Pluton, a quo tenebrosa teneri
Regna canunt vates. Namque infra nubila nox est,
Supra autem lux clara nitet, splendorque perennis.
Huic igitur, tanquam minimo, Deus ille deorum
510
Rex genitorque dedit vilissima regna aliosque,
Vt quisque est melior, melioribus addidit astris,
Imperiumque suum natis diuisit habendum.
Sed tamen haec hominum nulli certa esse putamus.
Nam secreta Dei quis nouit? quis fuit unquam
515
In coelo, rediitque iterum potuitque referre?
Non tanti est mortale genus, mens nostra labascit
In rebus summis, nec spectat noctua solem.
Quisque suo ingenio fretus noua fingere gaudet;
Praesertim vates, quibus est fiducia maior.
520
Traditur his, quacumque velint, impune vagari;
Nam furiis agitantur Iacchi et Apollinis oestro;
Quanquam nil prohibet furiosos dicere verum;
Et verum dixit quondam furiosa Sibylla.
Sit satis hoc (veluti promisimus) ostendisse
525
Multa esse et nobis longe meliora, videri
Quae nequeunt, viuunt tamen et ratione fruuntur.
Immo aliqui, in primis docti, scripsere sophorum,
Tales esse animas quoque nostras, corporibusque
Exutas non posse mori, aeternasque fatentur.
530
Sic Plato, sic Samius voluit, sic sensit et ille
Diuinus vere Plotinus, sicque poetae
Non pauci cecinere. Igitur par esse videtur,
Atque operae pretium (quoniam dignissima scitu
Res est) hanc etiam meditando euoluere partem.
535
Quid melius quam se cognoscere? corpora quid sint
Norunt vel pueri: puluis de puluere. Verum
Difficile est naturam animi cognoscere ad unguem.
Quare hanc, Pierio confisus numine, totis
Viribus ingenii et solerti indagine, posthac
540
Quaerere conabor facilique ostendere versu.
Quo facto, Libram egressus, tua, Scorpio, adibo
Signa, ubi fatorum vires ac iura requiram,
Si modo non obstant scribenti fata poetae.
Sed quia in ambiguis rebus bene percipiendis
545
Progressus bonus est ac debitus ordo, ut ab illis,
Quae manifesta magis magis et certa, incipiamus,
Hoc nos facturi sumus hac in parte. Etenim si
Principia obscuris fuerint abstrusa tenebris,
Quaecumque ex illis veniunt incerta sequentur.
550
Friuola si fuerint fundamina, tempore paruo
Deficiet quicquid super his fabricare volemus.
Effectus vero certi magis ac manifesti
Sunt nobis, quam causae. Igitur sumamus ab illis
Principium et foribus rem perspiciamus apertis.
555
Iamque ideo a motu (quia per se sponte moueri
Possunt quae vitam retinent, quia denique motus
Praecipuum vitae indicium est) prius incipiemus.
Nempe ipsum corpus, nec non membra ipsa quiescunt
Per se, et putrescunt; calor est fortasse mouendi
560
Causa, aut calfactus sanguis. Sed viua frequenter
Stant immota, insit licet his sanguisque calorque,
Quandocumque volunt requiescere. Proinde voluntas
Ipsius motus fons et causa esse videtur.
Saepe volunt tamen, et nequeunt animata moueri;
565
Ergo utrumque simul motum creat; imperat unum,
Exequitur reliquum; iubet hoc, iussa efficit illud.
Velle quidem nihil est, si desit posse. Sed unde
Vult animal mutare locum? quia nempe voluntas
Mente bonum monstrante videt, deinde ipsa mouetur
570
Virtute obiecti et trahitur, velut ignis ab esca,
Vt lapide Idaeo ferrum paleaeque minutae
Heliadum lacrimis. Miro sic ordine mundum
Instituit pater omnipotens, ut plurima nexu
Iungantur facili et coeant, sed plurima contra
575
Discordent inter sese pugnentque vicissim.
Vnde aliqui merito esse aiunt primordia rerum,
Litem et amicitiam, perque haec fieri omnia credunt.
Ergo bonum mouet, a quo deinceps mota voluntas
Membra agitat, corpusque urgens huc mittit et illuc.
580
Non tamen esse bonum cunctis animantibus unum
Credamus; neque enim cunctis est una cupido.
Diuersis diuersa placent; sua gaudia cuique
Distribuit natura; aliud puer optat amatque
Quam matura aetas. Nam qualia corpora, tales
585
Sunt plerumque animi et talis plerumque voluntas.
Propterea nunc hoc volumus, nunc illud amamus;
Et quae grata prius fuerant, mox despiciuntur;
Nimirum, quoniam corpus mutabile nunc hos
Nunc illos habitus diuerso tempore sumit,
590
Naturamque animi secum trahit, hinc sitis, hinc et
Macra fames, Venerisque oritur genitiua cupido.
Atqui ipsum corpus mutant complura vel aetas
Vel tempus vel casus, item potus, cibus, aer,
Sideraque interdum, ut quidam scripsere periti.
595
Non igitur solum obiectum, sed corporis ipsa
Conditio, nos velle facit diuersa mouetque.
Sed ratione aliqui potius ducuntur, et illa
Procedunt monstrante viam, et virtute trahuntur;
Qui perquam rari existunt; nam lumina mentis
600
Haud secus obducunt affectus corporei, quam
Phoebaeum iubar inspissantes aera fumi.
His demum causis corpus mortale mouetur.
Vis autem motiua animae, cui mota voluntas
Imperat, imperium exequitur, membrisque quietis
605
(Indupedita modo haec non sint) infunditur, horsum
Illorsum impellens. Sed cur lassata labore
Languescunt? sic crura dolent, sic brachia torpent.
Hinc credo, quoniam sanguis feruore solutus
(Feruet enim motu nimio) subducitur atque
610
Deficit exhalans paulatim, non aliter quam
Aegrorum extenuant quum pallida corpora febres.
Sanguis enim, aut alius vice sanguinis humor in ipsis
Diffusus membris animam vehit atque alit ipsum
Corpus: quo vegetante, mouens vis concitat artus.
615
Spiritus est etiam quidam tenuisque leuisque,
Quem generat calor ac sanguis resolutus ab ipso,
Ceu solet a radiis solis resoluta creare
Vnda leues agilesque auras; hic spiritus, intra
Viscera conclusus passim fluitansque cauernis
620
Corporeis, animae praesto est animaeque ministrat,
Quum vult ipsa aliquid fieri corpusque moueri.
Verum hi qui somno oppressi sunt, quomodo motum
Exercent? nam saepe aliquis per somnia surgens
Arma capit vel sternit equum vel scribit, ut aiunt,
625
Vel citharam digitis pulsat sopitus inertem.
Scire opus est, rerum in nobis simulacra manere,
Quas visu aut alio sensu percepimus; hinc est,
Quod quasi praesentem absentem spectare videmur,
Quod iam praeteritas voces audire putamus.
630
Has igitur species, cerebri penetralibus altis
Inclusas, turbat stomacho qui surgit ab imo
Euolitatque vapor; tunc mens delusa mouetur
Atque mouet corpus, fuerit si fortis imago.
Sed caudam colubri abscissam caudamque lacertae
635
Motantem sese, numquid mouet ipsa voluntas?
An potius vis illa animae, quam nomine Graii
Phantasiam dicunt? ceu quos vel dira phrenitis
Vel Bacchi liquor immodicus vel somnia vexant?
An ratione alia id contingit? forsitan intra
640
Nodosas caudae partes vegetabilis ille
Spiritus inclusus toto conamine quaerit
Qua data porta fugam et sinuosa volumina torquet,
Perque vias tenues sensim eluctatur in auras;
Vel pars illa animae, qua corpus sentit, in illo
645
Stat diuisa loco et motum ciet. Arbitror autem
Iudicio quaecumque carent non posse dolorem
Aut aliquid sentire; etenim vis maxima sensus
Cognitione fluit; qui plus cognoscit habetque
Iudicium maius, patitur magis et magis idem
650
Gaudet. Sed stupidi atque hebetes minus omnia curant,
Laeduntur minus et metuunt minus et minus algent
Atque calent, vix dignoscunt aduersa secundis.
Non igitur quoniam doleat cauda illa mouetur;
Nil etenim sentit, quia vis quae iudicat illic
655
Non est, sed capitis parte in meliore remansit.
Vnde prior mihi causa magis vera esse videtur.
Sic igitur motus fit, quo viuentia sese
Proripiunt. Tamen hoc praedictis addimus unum,
Quod quandoque bonum praesens, quum possit haberi,
660
Non mouet aut petitur, quia non cognoscitur. Ergo
Cognitio motus etiam causa esse videtur,
Immo praecipua est. Quis enim cupit illa petitue
Quae prorsus nescit? caeca est per se ipsa voluntas,
Nec quicquam sibi velle potest sine lumine mentis;
665
A quo si fuerit minus illustrata, sinistrum
Carpit iter, specieque boni decepta labascit.
Verum haec de motu satis. Hinc videamus, ut ipsum
Viuentis corpus grandescat, quomodo fiat
Crementum et certo cur tandem limite sistat.
670
Aethereus quidam est ignis, qui animantia quaeque
Viuificat clausus membris ac pectore caeco;
Hunc humor genitiuus alit, ceu flamma lucernae,
Occaso iam sole, leui nutritur oliuo,
Hic stomacho immissas epulas coquit, inde per artus
675
Sparguntur partes subtiles, unde medullae,
Ossa, caro, nerui, sanguis gignuntur, et omne
Paulatim augescit corpus; velut imbribus herbae
Ac plantae crescunt, solis virtute iuuante.
Si multus fuerit validusque hic ignis et humor
680
Conueniens adsit, quantum calor ipse requirit,
Fit magnum augmentum: tandem finitur et ultra
Non tendit, quum sit virtus finita caloris;
Quo demum languente, solet decrescere corpus.
Hoc patet in senibus; fiunt hi namque minores
685
Incuruique, cauo spectantes lumine matrem.
Deficit ignis enim, et languet calor ille animalis;
Deficit humor item natiuus, quo sine vita
Stare nequit; veluti non lucet flamma lucernae,
Si desint alimenta illi, redeuntque tenebrae.
690
Iam vero motus animi dicamus, et unde
Proueniant. Res abstrusa est, tamen excutiemus,
Qua mens nostra tenus poterit pertingere verum.
Ac de ira primum. Audaces facit ira pericli
Contemptrix, auget robur viresque ministrat:
695
Qua suadente, hostem impauidi Martemque cruentum
Aggredimur, raptisque in praelia currimus armis.
Causa est nimirum sanguis qui accenditur, et cor
Flammiuomum fellisque liquor diffusus amari.
Irae etenim sedes fel creditur, ipsaque bilis
700
Materiam praebet stimulis caecoque furori.
Hinc, quae felle carent animalia neutique possunt
Irasci, pacemque colunt ac bella recusant.
Hinc, quibus est sanguis feruentior atque caloris
Vis maior, tumidam citius labuntur in iram.
705
Sic iuuenes, sic et quorum mera vina replerunt
Plus aequo fibras, facile excandescere notum est.
Ergo anima indignans bilem cum sanguine miscet,
Deinde manus ad bella armat, mox vulnera fiunt.
Nam prius ipsam animam laedens iniuria turbat;
710
Quae turbata, dehinc corpus mouet; unde videntur
Errare hi, quicumque animam non posse moueri
Contendunt; nam, si nunquam moueatur, oportet
Stare loco atque gradu corpus quoque semper eodem.
Motus enim varius varium simul indicat esse
715
Motorem. Sol mutatur, mutantur et umbrae.
Cur nunc has reddunt, nunc illas organa voces?
Nempe quia huc illuc volitat manus, et, diuersos
Dum tactus agitat, varium dat fistula cantum;
Sic anima affectus prius accipit ipsa latenter;
720
Quos ubi vult fieri notos, tunc utitur huius
Aut huius membri officio, impertitur et illi
Id quod habet latitans in se, ut videatur et extet,
Haud aliter quam quum fido rex dicit amico
Atque aperit secreta animi, quae postmodo cunctis
725
Diuulget populis et diuulgata patescant.
Sic etiam fit amor; nam quum mens dulce quid optat
Vsa ministerio cordis, tunc pandit amorem.
Corde amor, ira, timor, votum, spes, cura, voluptas,
Tanquam arce in quadam, cum anima versantur et inde
730
Membrorum officio excurrunt per corporis urbem.
At de istis alias forsan dicemus abunde,
Si Deus annuerit nobis facilesque Camoenae.
Sufficiat nunc, affectus fieri prius omnes
In natura animi, causis venientibus extra;
735
Deinde hos vel membri vel sanguinis aut humoris
Cuiuscumque opera effundi in lucemque propelli.
Iuncta etenim cum sint corpusque animusque, necesse est
Communes motus, communia vulnera utrisque
Accidere, inque vicem sese mutare. Quod uni
740
Infertur quamprimum aliud quoque sentit habentque
Sympathiam. Tanto se foedere complectuntur.
Post haec de sensu, quoniam properamus ad ipsum
Chelarum finem, breuiter, mea Musa, loquamur.
Quinque dedit sensus natura animantibus illis
745
Quae sunt perfecta; ast aliis non tradidit omnes,
Atque ideo possunt merito imperfecta vocari,
Quales lumbrici et talpae conchaeque marinae
Cochleaque et spinis circumuallatus echinus.
Hos inter sensus praestantior esse putatur
750
Visus; quandoquidem menti certissimus hic est
Nuntius, ostendens illi quae plurima terris,
Naturae ingenio ac mira virtute, creantur,
Tot flores, herbas, fructus, animalia, plantas,
Tam multas lapidum species, tam multa metalla;
755
Ostendens etiam quos pascit in aequore Proteus
Squammiferos populos et monstra natantia ponto;
Quodque his est maius, coelestia templa Deorum,
Stellarumque globos et sancti lumina solis;
Mitto ea quae faciunt homines, quae lingua referre
760
Nulla potest. Ergo hic sensus pulcherrimus atque
Optimus est, in quo sedes bene creditur esse,
Praecipuumque animi hospitium; quotiesque videre
Aut affari aliquem volumus, tunc lumina nostra
Eius in aduersos oculos intendimus, ac si
765
Totus homo atque animus totus consisteret illic.
Nempe oculos animi speculum quicumque vocarit
Verus erit; nam blandus amor lucescit in illis,
Apparentque odium, feritas, clementia, maeror,
Laetitia, improbitas, pietas, prudentia, nec non
770
Stultitia, ambitio, timor, ira, audacia, culpa.
Sed visus quo fit pacto? diuersa sophorum
Iudicia exquirant alii, nos prodere paucis
Conemur quicquid vero quadrare putamus.
Scire opus est unam esse animam, minimamque, videri
775
Vt nequeat; tamen innumeris prope viribus aptam,
Quas illi natura dedit summusque creator.
Haec auget, nutrit, generat, mouet, afficit, audit,
Gustat, odoratur, tangit, videt et cognoscit;
Quae vis praecipua est et maxima, coelitibusque
780
Cognata ac propria. Has igitur per corporis artus
Diffundit vires, quae certis partibus haerent,
Perque oculos lucem admittit, variosque colores
Percipit atque omnes diiudicat ipsa figuras
Pupillae officio et totum considerat orbem.
785
Sic quoque per nares diuersos prendit odores
Perque aures haurit voces strepitusque sonosque;
Per gustum haec eadem sentit genus omne saporis;
Per tactum a calidis discernit frigida, duraque
A minime duris, a laeuibus aspera. Demum
790
Sunt quinque ipsius comites fidique ministri,
Per quos cognoscit res omnes; queis sine prorsus
Inscia lethaeo torpebit pressa sopore.
Ergo oculi quum sint vitrei densoque nitore
Perspicui, apprehendunt rerum simulacra tenentque,
795
Non secus ac speculum soleat, praesentia quando
Luminis intersit; cuius virtute creantur
Sensificae species, fuerit nisi pupula laesa.
Has species menti (capitis namque arce suprema
Mens habitat, solioque sedet regaliter alto)
800
Ostendunt oculi; tunc prudens illa sagaxque
Cognoscit rem, cuius adest formalis imago.
Haec eadem vocum discrimina mille, sonosque
Innumeros mira vi percipit, ingreditur quum
Incolumes aures aer elisus ab ipsis
805
Corporibus; namque est aer tenuissimus atque
Mobilis in primis; qui quum se corpora pulsant
Deprensus medio actutum dissultat ab ictu,
Irrumpitque cauas penetrans violenter in aures,
Ianua clausa licet fuerit clausaeque fenestrae;
810
Vsque adeo est tenuis, leuis et penetrabilis aer.
Quinetiam pisces piscantum gurgite ab alto
Horrescunt strepitus pauidique in retia currunt;
Quippe aer penetrare potest in viscera Neri.
Inde tument fluctus, inde importuna minaxque
815
Saeuit hiems, qua urgente vouent pia munera nautae.
Dura igitur quoties collidunt corpora sese,
Aut quoties aer pulsus vehementer in illa
Concaua praesertim per stricta foramina transit,
Diuersae ac variae fiunt vocesque sonique,
820
Vt varia est rerum natura et forma locorum,
In quibus ipse aer gignit vocesque sonosque.
Sic tuba longe alium reddit quam tibia cantum.
Sic Pelusiacis discordant nablia sistris.
Ac veluti iactu lapidis perculsa mouetur
825
Vnda in multiplices orbes, sic percitus aer
Diffundit spiras longe lateque rotantes;
Atque ideo multis vox insonat auribus una,
Vt multis etiam speculis una haeret imago.
Ast odor ut nares intret dicamus. Ab ipsis
830
Rebus pertenues fumi egrediuntur, et auras
Inficiunt late; veluti quum tura videmus
Panchaea aut prunis cinyreia dona cremari.
Fit gustus linguae officio curuique palati.
Namque his percipitur rerum gustabilis humor,
835
Qui penetrans tangit sensum, ingeneratque sapores.
Tactum autem sanguisque et spiritus efficiunt, qui
Passim per corpus fluitant; animantibus iste
Sensus inest cunctis, cunctis quoque gustus inesse
Creditur; ast homini meliorque et maior uterque est;
840
Hinc etiam est homini quam aliis prudentia maior.
Sunt qui aliter credant fieri praedicta negantque
Acceptas oculis species causam esse videndi;
Aere nec medio esse opus aiunt, ut videantur
Res aut audiri possint; namque omnipotens rex
845
Tot vires animae concessit, quot genera ipse
Effinxit rerum, ut posset comprendere cuncta.
Quaeque suum agnoscit genus apte ac percipit ultro.
At contemplatur mens omnia et omnia cauto
Iudicio expendit quaecumque a sensibus hausit
850
Et verum atque bonum diuino examine librat.
Mens igitur sol est animae, sunt sidera sensus.
Sic perhibent quidam; sed nos properamus, et ista
Linquimus excutienda aliis finemque propinquum
Appetimus; quia iam chelarum extrema tenemus.
855
Colligitur tamen ex dictis ac perspicitur, quod
Est anima aethereum quiddam, sine corpore viuens,
Omnia viuificans, cognoscens omnia, Diuum
Quatenus ille hominumque pater permisit; ab illo
Tradita cuique rei est certa et finita potestas.
860
Illi autem soli vis est sine fine potestque
Omnia quae fieri possunt, a lege solutus.
Nam si anima et sentit et cuncta intelligit, ergo
Non est corporea aut corpus; quia corpora nulla,
Non terra, unda, aer, ignis, neque condita ab istis
865
Has per se vires retinent; non est dubitandum
Esse animam semen quoddam coeleste, Iouisque
Progeniem aeternam, cui tantum cognitionis
Cessit, ut immensum valeat comprendere mundum.
Quid si atomi, quas nonnulli finxere sophorum,
870
Sunt animae potius quam corpora? corpora namque
Omnia sunt quanta et possunt utcumque secari;
Nempe anima est indiuidua atque immaterialis,
Et veluti centrum quoddam, ad quod plurima tendit
Linea, per sensus quia cuncta feruntur ad illam
875
Vndique, ceu fluuii concurrunt undique in aequor.
Quare illos miror qui dicunt tempore eodem
Ipsam animam extingui et corpus, pariterque perire.
Nam licet hoc esset, debet tamen usque taceri;
Non sunt haec dicenda palam, prodendaque vulgo;
880
Quippe hominum plerique mali, plerique scelesti;
Qui si animam credant nihil esse a funere, nilque
Posse pati postquam semel est egressa nec ullam
Defunctis poenam infligi, formidine adempta
In scelus omne ruent confundent fasque nefasque.
885
Praeterea multi qui sperant posse beati
Post mortem fieri et versari cum Ioue semper
Atque ideo sese dedunt virtutibus ultro
Ac bene de multis qua possunt parte merentur,
Si post fata dari sibi praemia nulla putarint,
890
Illico torpebunt et tot benefacta peribunt:
Tot spatiosa etiam templa et speciosa, tot arae
Insignes auro et peregrino marmore, demum
Relligio et pietas et honor cultusque Deorum
At nihilum venient, si homines nil morte relinqui
895
Crediderint, animasque in ventos prorsus abire.
Semiferum vulgus frenandum est relligione,
Poenarumque metu; nam fallax atque malignum
Illius ingenium est semper nec sponte mouetur
Ad rectum; virtus inuisa molestaque vulgo est.
900
Relligio generis decus est et gloria nostri,
Quae nos conciliat superis et iungit olympo.
Nemo igitur bonus et prudens audebit aperte
Dicere mortalem esse animam et corrumpere vulgus.
Nunc tamen est multa nobis ratione probandum,
905
Hanc esse immunem leti aeternamque manere,
Vt Christi cultor testatur, bruchiphagusque
Iudaeus credit, praeputia nostra perosus;
Quae Deus haud faceret, si non facienda putaret,
Ac gens ferme omnis concordi praedicat ore.
910
Principio, quicquid simile est magis omnipotenti
Cunctorum domino diuturnius esse fatendum est
Perfectumque magis; nam quod durabile non est,
Sed cito dilapsum perit, imperfectius esse
Quis neget? atque ideo durant coelestia semper,
915
Quod diuina magis sunt et perfecta; sed ista
Proxima quae terris, quae coelo amota videntur,
Quum sint imperfecta, breui fugiuntque caduntque.
Ergo animus noster, quum vita et cognitione
Diuinae similis naturae appareat, intra
920
Corporeos fines claudetur? nec magis ipse
Quam caro durabit neque viuet longius aeuum?
Praeterea corrumpi animus nequit, hac ratione,
Quod simplex et materia seclusus ab omni est.
Huc accedit item, quod corpore debilitato
925
Vis animi crescit; quare imbecilla senectus
Consilio superat iuuenes mentisque vigore.
Ingenio plerumque caret qui robore praestat.
Raro utrumque Deus cuiquam largitur, ut idem
Sit sapiens et sit robusto corpore pollens.
930
Quare, si longo fractis iam viribus aeuo
Fortior est animus, non ipse a corpore pendet,
Sed per se est aliud quiddam et post funera viuit.
Nonne etiam quum pes dolet, hunc mens ipsa dolorem
Indicat? haud dubium est. Sed quomodo mentis ad arcem
935
Peruenit iste dolor? num sursum tendit ab imo,
Paulatim ascendens ut fumus? non; quia multae
Partes, non solum (si sic) pes ipse doleret,
Nec pedis, at potius partis quae proxima menti,
Tunc sentiretur dolor. Vnde probatur aperte,
940
Corpoream non esse animam, et sic morte carere,
Quum medii nullius egens distantia tangat.
Adde his quod, quoties reminisci aut fingere quicquam
Egregie volumus vel quicquam intelligere apte,
Tunc animum reuocare opus est a sensibus. Vnde
945
Nonnulli ut melius meditentur lumina claudunt
Aut sese a turba abducunt, loca sola petentes;
Vel quum nox piceo terras velamine texit,
Et iam lethaeo torpent animalia somno,
Pervigilant, tacitique toro extinctaque lucerna,
950
In tenebris acuunt contractam a corpore mentem.
Nempe animum turbant sensus; populantur eundem
Affectus redduntque hebetem inuoluuntque tenebris;
Non secus ac nitidum praetexunt nubila solem.
Ergo, si propriis residens penetralibus, intra
955
Ipse suas latebras, fugiens a sensibus, atque
Corporeis crucibus, melius sapit; esse profecto
Quum poterit liber, moribunda a carne solutus,
Cuncta animus meliore modo cognoscet, et ipsi
Haerebit vero magis ac perfectius absque
960
Corpore, et aeternum viuens durabit in aeuum.
Denique quum sit homo medius bruta inter et ipsos
Coelicolas, commune aliquid retinebit utrisque.
Corpus brutorum est, animi natura Deorum.
Altera pars moritur, nescit pars altera letum.
965
Non igitur prorsus delet mors omnia; namque
Letiferis animus laedi nequit ipse sagittis;
Praedictis etiam possum connectere, quod si
Nil superat nostri post fata, videbitur esse
Iniustus Deus atque malis praebere fauorem.
970
Quippe hi dum viuunt laetis plerumque fruuntur;
His neque diuitiae desunt neque grata voluptas;
Hos decorat praeclarus honos et gratia vulgi.
Contra saepe bonos vexat fortuna malignis
Cassibus inuoluens; nunc paupertate premuntur,
975
Nunc morbis, aliquo semper tristantur amaro;
Quare animus busto superest, scelerumque suorum
Dat poenas; vel, si bonus est, bona praemia sumit.
His aliisque modis multis ostendere possem
Immortalem animi naturam incorporeamque.
980
Sed satis est; iam me finis vocat. Haud equidem sum
Nescius, harmoniam dici quoque, non tamen apte,
Ipsam animam; ac veluti mistis ex vocibus exit
Harmonia et variis fiunt bona pharmaca rebus
Compositis simul, unde oritur vis ipsa medendi;
985
Sic elementorum certa ratione modoque
Iunctorum et coeli pariter virtute creari
Quidam animam rentur; quae partim corporis intra
Septa manet, partim causas sortitur ab extra.
Vt visus virtute oculi, externoque creatur
990
Lumine. Nam coelum causa est, qua hic omnia fiunt:
Quo sine nec tellus quicquam, nec gigneret aequor.
Nimirum haec falsa est, et peccat opinio; namque
Si sic, non posset corpus consurgere contra,
Et carni unde oritur capitale indicere bellum
995
Ipsa anima et vario motu in contraria ferri;
Sed semper foret una eademque, ut quaelibet est vis,
Quae solet ex mistis diuino numine nasci;
Vt patet in genere herbarum, gemmisque beatis.
Quidam etiam censent, animam nihil esse soluto
1000
Corpore. Quod somnus, qui mortis fertur imago,
Et sensum et mentem nobis auferre videtur;
Vel quia diuersis causis aegrescere cernunt,
Ac multis variisque modis, ne munere possit
Ipsa suo fingi, mentem laedique premique
1005
Aspiciunt, nec non cum corpore crescere, et una
Deficere; ut patet in pueris senibusque virisque.
Ignarus puer est, prudens vir, desipit aetas
Vltima, corrumpit corpusque animumque senectus.
Quinetiam dicunt: "Si anima est diuina, potestque
1010
Viuere seiuncta a membris mortalibus, ut quid
Se miserae carni insinuat? cuius vitio tot
Perpetitur mala et admittit tot flagitia?" ergo
Stulta est, si sponte hoc facit; at si inuita nefandas
Corporis ingreditur latebras, quis cogit? an ipse
1015
Iuppiter? ergo Deus nequaquam hanc diligit; immo
Carcere quam clausit tam turpi odisse videtur.
Et quum nec corpus, nec quanta existat, ab ipso
Corpore non credunt ulla vi posse teneri.
Praeterea per se (nisi discat sollicite) quum
1020
Nil sciat, ac subeant percrebra obliuia mentem,
Per se animum nihil esse putant post corporis usum.
Discere tunc etenim poterit nil, sensibus ipsis
Corruptis morte, unde omnis doctrina paratur.
Quidam aiunt unam esse animam dumtaxat in orbe,
1025
Quae vitam tribuat cunctis viuentibus; ut sol
Vnicus est oculis animantum causa videndi.
Aeternamque putant illam, licet extinguantur
Corpora; ut extinctis oculis aeternus adest sol.
Has non difficile est nugas ratione potenti
1030
Vincere; sed vereor ne sim prolixior aequo.
Non deerit qui recte istis respondeat olim
Quaesitis, nodosque omnes dissoluat ad unguem.
Vir macte ingenio, viuet tua gloria mecum,
Nostraque (quid dubitas) laudabunt scripta minores;
1035
Aude opus egregium et coelestia dissere terris.
Vnum hoc adiciam, quod quiuis nosse valebit:
Aeternam esse animam et diuino semine natam
Si sensus atque affectus compresserit omnes,
Si spernens prorsus mortalia gaudia sese
1040
Abdicet a curis terrenis, assiduoque
Conetur studio ad superos extollere mentem;
Tunc etenim sapiens fiet, poteritque futura
Cernere, vel vigilans, vel somno oppressus inerti.
Hoc pacto cecinere olim ventura Prophetae.
1045
Sobrius ergo animus propior fit ad aethera, quanto
A terris magis atque a carnis amore recedit.
At pecudum ritu sequitur pars maxima sensum,
Nec bona cognoscit nisi quae sunt corporis; hinc est
Quod plerique putant animam succumbere morti,
1050
Quandoquidem nequeunt infirmo lumine quicquam
Diuinum spectare, atra caligine pressi.
Sed de anima sint ista satis. Redeamus ad ipsum
Autorem mundi, quem concludamus ab omni
Corpore seiunctum; et sine corpore millia multa
1055
Esse, quot in siluis frondes gignuntur opacis;
Vel si corpus habent, tenue est, nec prorsus ab ullo
Percipitur sensu, sed sola mente videtur.
Atque haec in primis sunt entia vera, suique
Iuris; nulla etenim carnis contage laborant.
1060
Tu vero hic iam Musa tace: mox, quum volet ille
Qui mea labra mouet, mecum scrutabere causas
Rerum quas fieri sub lunari orbe videmus,
Contingant fato, an nulla ratione ferantur.
Interea dum sol Nemeaei terga leonis
1065
Torret, et insanae sub opaca fronde cicadae
Ingeminant raucos strepitus, quaeramus, in umbra
Aut lauri aut myrti suauem spirantis odorem,
Propter aquae crepitantis iter, Pimplaea, quietem.
Ipsa quies animum reficit reuocatque vigorem.
1070
Mox ubi regressae fuerint post otia vires,
Rursus ad altisonos (adsis modo, Diua, tuoque
Numine me foueas) tentabo accedere cantus;
Et si forte mihi vultu fortuna benigno
Auxilium tulerit longos miserata labores,
1075
Pauperiemque procul curasque fugarit amaras,
Totus ero tecum, tuaque intra limina semper
Versabor, sola haec fuerint solatia nobis;
Tunc Aganippaeis ubertim explebimur undis,
Insuetumque melos Cirrhaea in rupe canemus.