Tommaso Chaula bellum Parthicum 11
Other sections


"Impia Tartarei residens in sede profundi

Thesiphone, sontum tristis regina sororum,

Pronuba que thalami misero cum nupta marito

Accessit matrona Pharos, variata colubris,

5

Proripiens dextra pinum flagrante vapore

Portasti, Stigiumque simul fumare dedisti

Virus et anguiferum solvisti vertice crinem,

Tuque, o crudelis furvi Proserpina mundi

Exingens regina, fero sponsata tiranno;

10

Flava Ceres Siculis nata conquesta sub arvis,

Cerbere liventis custos inamabilis Orci,

Nauta senex, piceo qui fers Flegetonta liburno,

Confusumque Chaos et numina operta baratri,

Suscipite hanc umbram, mando quam nuper Averno,

15

Hanc umbram quam mando meam. Funesta profani

Condite supplicia; infande punite sorores,

Quando quidem mereor; sonti fera Tartara pande,

Pessime regnator; tuque, o preclara Canopis

Gentibus amissum Nilo que plangis Osirim,

20

Isis et Ogigios puer acclamate per agros,

Vosque, dei Superi, Latialis cura triumphi,

Infelicem animam rerum discrimine pulsam

Rumpite iam dudum, curas removete nefastas

Et nostris ventate malis; finite supremum

25

Etherea cum luce diem, damnate sub umbris

Hoc caput invisum. O vivam, quo preda Latinis

Provehar elatis gens et ludibria mundi

Rideat Hesperie Pelusia! Mortis acerbum

Horreo sic casum? Sic me mea Fata tenebunt

30

Implicitam curis? Ego non cum sorte malorum

Hanc animam fundo? Quid servor pompa tropheis

Ausoniis? Latiosque colam captiva Penates?

Heu heu, quam melius letum, Fortuna, dedisses,

Tempore civili sparsus quo sanguine Cesar

35

Affuit Egipto! Quantum miseranda iacerem

Letior et patrio complecterer ossa sepulcro!

Non hec cura deis, non sic fera sidera celi

Invisi tribuere michi. Quid seva superbo

Antonio mea vincla dedi? Quid leta iugali

40

Astabam gavisa thoro duxique maritum

Infelix, bellum quid ego civile coegi?

Causa nefas Cleopatra fuit, que sorte triumphi

Armenii Parthique virum conduxit ovantem

In Latios sevo certamine stringere ferrum,

45

Insontemque dedit vitam fedare sub armis".

Dixit et, in mentem nimio surgente dolore,

Concidit undanti lacrimis tellure profusis.

Iam Noctu veniente polo stetit immemor amens

Crinibus aspersis per candida colla, per armos.

50

Tum miseranda quies, somnis succumbere cogens,

Heu, tulit horrende mortis simulacra future.

Nam tum pallenti vultu genitoris imago

Affuit illacrimans et vocibus ora resolvit:

"Nata, senis specta defuncti pectora patris.

55

Ipse pater Lagus venio mandatus Averno,

Heu, venio compulsus adhuc. Quid, nata, retardas,

Cuntaris quid velle mori? Miseranda, sereni

Heu lucem dirumpe poli, dirumpe! Quid heres?

Ad me sub tenebras Herebi iam nocte venito

60

Ista liventi; possessa relinque tirannis

Cesaribus male sceptra feris et regna veneno

Sparsa truci, Phariumque solum miserabile semper

Ominibus divum". Post hec, profectus in auras

Vanuit algentes. Nec talia membra tenenti

65

Vesana sub nocte quidem gelidisque tenebris

Suffecere fero leti discrimine crudi

Augurio, tetris sed tum germanus ab umbris

Advenit, equorea rorans aspergine totus,

Et sic exanimem compellat voce sororem:

70

"Si licet, ingentem tua per connubia laudem

Provehis et fratrem cara pietate tulisti,

Illicito mentem dum tu sommittis amori,

Crimen et Egipti regno moliris acerbum:

Hei michi quam sevo turbasti vulnere Fatum

75

Flebile, cruda soror, Latio dum nupta tiranno

Inducis thalamis obscena piacula fratris!

Nunc, age, crudelis genus accipe triste future

Mortis et obscuras propera venisse cavernas

Tartarei Ditis, regnumque, miserrima, sontum

80

Iam dudum tibi posce malum. Tibi rector Averni

Supplicium crudele parat; funesta subibis

Funera: iam vidi. Venias, germana, sub umbras".

Hec dedit, et, sevo quatiens moribunda flagello

Pectora, terribili fugit stridore tenebris.

85

Iam luctante die pelagus fugisse profundum

Et terris duxisse iubar, stellisque fugatis,

Vndique Phebea venienti lampade mundo,

Territa surrexit misero regina sopore,

Aspexitque plagas celi pallere propinquo

90

Lumine. Tum quatiens roseo candore nivale

Pectus "Et, o" dixit "genitor, tua nota figuris

Ora tuli; tenuit patris me dulcis imago.

Quam sacer ille Sopor, quam gaudia grata per umbras

Sustinui miseranda michi! Tua iussa notavi;

95

Prosequar imperium, veniam livente baratro

Sedibus e superis; nunquam servabor iniquis

Cesaribus vaga pompa, pater. Sed perfida fratris

Ora queror vidisse feri. Quid somnia meste

Dulcia turbavit? Cur non tractare parentem

100

Alloquio permisit atrox, qui crimine mundi

Me pepulit sevi, credit dum dicta Photini,

Dum sibi consultum querit crudelis Achillam?"

Hec furiosa querens mortisque agitata furore,

Liventes accensa genas aciesque protervo

105

Fulgure, clam thalamo gressum rapiebat opaco

Seque tenus Latio crudeli vulnere functo

Addidit Antonio, qui tristia languidus ora

Servabat miserandus humo capulumque tenebat

Pectore transfixo rigidum, largumque cruorem

110

Spumanti vulnus leva moriente tegebat.

Hic, ubi funereum prospexit corpus amati,

Pectora ter planxit, ter candida membra sonare

Impulit, et tandem: "Me me, dulcissime coniunx,

Neu comitem spernare necis; nos una tenebit

115

Hora quidem. Neu carpe viam Flegetontis iniqui,

Nec Stigios tranare lacus sine coniuge dudum.

Ibimus heu pariter, pariter superabimus amnem

Ignibus ardentem Manesque videbimus Orci".

Hec effata furens, cristato vertice binas

120

Aspidas aspexit sinuantes corpore giros

Sidereos virusque truci sub fauce tumentes,

Et cava flamifera gestantes lumina fronte.

Has regina tuens oculo livente tenebra

Mortis inaudite, nudatis pectore mammis

125

- femina inexpertum quid linquit adacta furore? -

Ausa manu trepidante, minus miserabile dictu

Et magis horrendum visu, prosumere nodos

Ceruleos atrum serpentum, seva virago;

Vberibus raptos niveis affigere - proh mors! -

130

Sustinuit, scelerata, suis. Tum sibila sevi

Terna dedere simul linguamque tulere triformim,

Torseruntque acies et guctura plena veneno,

Indeque terribiles villosum crine profano

Erexere caput, geminas carpsere mamillas

135

Infandi tristemque luem vomuere per album

Heu, pectus, roseumque parant sorbere cruorem.

Tum regina Pharos moribunda attollit in astra

Lumina stellato toto lucentia celo

Ethereasque plagas vidit, doluitque videre;

140

Post quoque, purpureum spectans livere veneno

Corpus et in mortem pulcerrima membra labare:

"Heu, heu!" ter dixit, ter tum furiosa lacertos

Planxit et, ore sonans, ululabat voce luporum,

Bachatur thalamis, oculos convolvit in orbes,

145

Penituit fecisse nefas frustraque movere

Luttatur pestem populantem tabe medullas.

Nam illi ceruleos nodos per colla ligarant

Et tepido virus mandarant flebile cordi.

Illicet, auricomum vellet dum rumpere crinem

150

Vertice purpureo, cecidit moritura gelato

Corpore quippe tenus Latialis gente mariti

Amplexusque ferens: "Ambo moriemur amantes"

Inquit, "et una quidem nos urna tenebit Averno".

Dixit, et indignans liquit miseranda polorum

155

Lumen et umbrosos eterno carcere Manes

Advolat, et Stigio se contulit amne severo.

Interea, plangore fero correpta, clientum

Turba per ingentes cursat vesana penates

Irrumpitque secreta domus, spectatque iacentem

160

Reginam tellure, feras supraque cerastes

Lambentes tumido repletas gucture fauces.

Obstupuere procul visu gressumque retrorsum

Corripuere simul; sed et ille corpore recto

Erexere iubas et sibila seva dedere,

165

Cum rubeis tumuere genis nigroque veneno.

Nuntius horrendi Pharios perlabitur agros

Facti multa ferens, veluti matrona Canopi

Anguibus oppeteret, veluti miseranda triumphos

Fugerit Hesperios; sortem finisse malorum

170

Crudeli cum morte refert. Latialis ad aures

Protinus Augusti devenit Fama volucris,

Qui simul horrentem concepit in atra furorem

Funera regine, casum fortissimus heros

Damnavit stupuitque simul, terramque scelestam

175

Vt facinus princeps iam detestatur acerbum.

Carbasa per pelagus tandem ducentibus Haustris,

Ceruleum sulcavit iter magnaque phalange

Curva ducis Macedum sumpsit navalia classe,

Irrumpitque tuos tunc, Alexandria, muros.

180

Hanc pater armipotens statuit versare ruinis

Et turres equare solo, fastigia pinnis

Solvere marmoreis et magna palacia tectis.

Nanque fuit belli procursibus ausa protervis

In Latios armare viros et castra tenentem

185

Insultare ducem victricia: tanta movebat

Hos rabies pugnare ferox, haurire cruorem

Hesperium, sumptis iterum concurrere telis.

Ergo ubi prelati tenuit dux menia valli

Vrbis et ingentis valido certamine turmas

190

Vicit, in astantes sic compellare cohortes

Incipit et predis animos inducere opimis:

"Si dedit Ausoniis tantos Fortuna triumphos

Et Latio tam leta redit, mercede, Quiritis,

Vtere iam merita, capias tibi digna laboris

195

Premia. Sit pretium campis fudisse cruorem

Et Rome pugnasse tue, pelagique procellas

Surgentes validis iam iam superasse carinis.

Rumpite per totam, socii, discursibus urbem,

Gentis et Eoe prelatas orbe sub omni

200

Exuvias gazasque, viri, captate, superbi;

Barbareum spoliate genus largisque ruinis

Sternite iam mundum, dites haurite Penates".

Vix ea fatus erat, subito cum turbine rumpunt

In spolia Ausonii monstrataque regna rapinis

205

Diripiunt, fremituque ruunt, urbemque pererrant

Attonitam passim. Proh, que munimina valli,

Que teneant castella viros, tellusque fretumque

Fluctibus exundans non in bona tanta subire!

Iam velut, absenti pecora inter multa magistro,

210

Ad predas ivere lupi, stimulante profana

Natorum rabie; tunc, cunta per arva vagantes,

Infandis, heu, mite genus laniatibus urgent

Diripiuntque feri diversaque vellera morsu

Eiactant, faucesque rigant manante cruore.

215

Quisnam conspicuas referat modo carmine predas

Exuviasque virum? Rapitur servata per annos

Gaza quidem multos et quam longeva vetustas

Parsit et antiqui duxerunt secula patres.

Quicquid ab extremis vexerunt partibus Indi,

220

Quicquid gemmarum portarunt equore Rubro,

Quid quoque Patholus, noto quid margine Tagus

Attulit Egipto tenui sub luce nocenti

Carpitur in predam. Nec non regalia luxu

Tecta suo prisco cupidam sensere rapinam,

225

Omnia Maurusi magnis penetralibus auri;

Tollitur antiqui congestis massa metallis

Cambesis validique simul sacra gaza Dioris;

Partitus Eois totoque Oriente subacto

Quidquid Alexander summus conduxit ad urbem,

230

Quodve Ptholomeus clara de stirpe deorum

Possedit Phariis rapitur regionibus aurum,

Census quem quondam parsit reverentia Lagi

Maxima funereis tanto discrimine natis.

Illinc Romani paupertas nominis atra

235

Prima perit spoliisque fuit ditata sub istis.

Non tantum Perses, non tantum Pirrhus in orbe

Attulit Ausonia ferro cogente metalli

Nec fera Cartago, non longo Marte Iugurta,

Non tantum Siculis Romam Siracusa triumphis

240

Auxerit armipotens cruda in certamina Martis.

Interea, veniente polo iam nocte tenebris,

Inclitus Augustus sacra cum voce poetam

Tamaron alloquitur: "Dic, o doctissime vates

Et Phebo dilecte deo - si scire cupido

245

Me vocat atque prope has leti considimus oras

Indorum populi - que sint ea rura quibusque

Indica marginibus tellus includitur omnis,

Et mores et sacra doce, stellasque vagantes".

Hic quoque, cui sanctus conspirat pectus Apollo:

250

"Alta moves," inquit "Latii fortissime ductor,

Moribus Ausoniis nimis absona gesta requiris;

Sed quantum audivisse sinit me longa vetustas

Prosequar, et mores alioque micantia motu

Sidera describam. Tulero novitate locorum

255

Multa tibi totoque canam miracula mundo.

Principio pelagus diffuso margine cingit

Indica rura, pater, Gangis qua flumen ad Hymon

Hyolidasque fluens ad concava litora Cudi

Iungitur ingentem non aspernatus Hydaspen,

260

Qua duplici Thanum sibi vendicat amne marinam.

Eminet hic Taurus sublato in nubila celi

Vertice, dumosus, versus porrectus adustos

Flagrantes Libie populos Maurumque calentem.

Hanc rigat, immenso prolabens gurgite, terram

265

Indus et assumpsit telluris nomen amate.

Inde, per ardentes discurrens margine saltus

Intrat in aurate spumantia litora Chyse

Argireque solum, veteres argentea quondam

Quod vada dixerunt pontum cernentia Rubrum

270

Nomine quem prisco vates cecinere thalassan.

Mirifer, equoree gestans in fluctibus unde

Monstra per Oceani totum non cognita girum,

Vergit in auricomos uno cum litore Persas,

Verticis humani formas in gurgite servans.

275

Hinc Arabum levus circundat et alveus oras;

Inde, per incursum varia vertigine labens,

Intrat in Egiptum testantem nomina regis,

Cassyon extremo tangat dum margine montem.

Hoc quoque Carmani tosto cum corpore naute,

280

Pectore Cedrosi totoque in vertice calvi

Nave legunt pelagus. Finem conterminat oris

Hic tum Caldeis, celeri qua turbine Tigris

Vadit ad Eufratem spatioso fonte tumentem,

Qui, veniens Partha generatus origine, primum

285

It pigro stagnante vado multasque paludes

Dat torpere diu magnoque sedere profundo.

Inde Capadociam generosaque rura peragrans

Nobilis Armenie, nostras penetraret ad undas,

Ni teneant Tauri convexa levata fluentem,

290

Sed petit occasum calidi per pascua Mauri.

Pascua nubifere cogunt et odora Sabei

Haustrali prospecta plage, sed versus Athlanta

Stant dites Arabes ramis stillantis amomi.

Intimus ingentes conservat et angulus urbes

295

Gadanan, et Charras, Araban cum †Vernice Pachim†.

Arrige, mira canam, rerum fortissime Cesar,

Et novitate situs animos mulcebo locorum.

Mandere serpentes cristataque corpora villis

Dipsidis horrende tetrumque haurire venenum

300

Sensimus, et tali ieiunia solvere Pachos

Peste feros, et acerba suis inducere mensis

Talia tirsigero iam pocula sacra Lieo.

Hic lacus est ingens, mira virtute profecto,

Cuius tattus aque piceos auferre colores

305

Dicitur, et mersis argentea ducere membra,

Vnica grata quies tibi, formosissima Fenix.

Dextera flagranti retinent confinia Phebo

Ethiopes, ultraque ferunt habitare Pegasos

Pemonas et toto nudatos corpore tragas.

310

Extitit ambiguum longinquo tempore adustum

Vltra si pelagus valeat consistere terram,

Trans Arabes Hannon donec scrutator adiret

Et pater Eudoxus, Latami cum fata tiranni

Diffugeret, nobisque loci portenta tulissent.

315

Vera canit veterum certe sententia patrum,

Maxime regnator. Tellurem credimus esse

Fecundamque viris; sed quis comprendere mores

Diversos hominumque simul narrare figuras?

Hi sine voce viri vivunt, nutuque fruuntur.

320

Iuxta quippe genus, dictu mirabile, Cesar,

Femineum sexu nullo tangente virili

Quod parit, et gemini retinens confinia nigri

Ethiopis, summi discurrit gramina fontis,

Vnde caput retrahis dignum, si creditur esse,

325

Maxime Nile, tuum; prisco sed fabula seclo

Hec fuit et dubium cuntis mortalibus extat.

Quis tibi cunta loci referat portenta calentis,

O tandem Hesperie regnator maxime gentis?"

Interea sevo Germania tota tumultu

330

Rupit in Hesperios passimque tulere furores

Devicti per bella prius, mundumque rebellem

Iam Parthi movere feri bellumque profanum;

Multa dabant animos populis concurrere sevis

Et tantum conferre nefas, totumque cruentum

335

In facinus revocare solum. Nam bruma rigenti

Frigore iam saltus, aditus et pervia primo

Clauserat, et gelidos artarat turbine montes,

Ripheasque nives rapidis Aquilonibus omnes

Compulerat torpere gelu et canere pruinis.

340

Adde quod Illirii, Noricus cum gente Panona,

Dacus et horrendi strage Misique feroces

Coniurare simul Latios invadere ferro,

Et Pacori mortem validis ulciscier armis.

Hec ubi lata duci, Parthum consurgere mundum

345

Rursus in Ausonios et bella movere nefanda,

Eligit audacem Martis per prelia Drusum

Parthorum populos subita convolvere clade

Et validis gentem turmis pacare rebellem.

Illicet armato Drusus pulcerrimus armis

350

Milite stipanti Phariam dimisit arenam

Germanosque ferox festinat adire recessus,

Et se cum Dacis flagrat certare nivosis.

At non ignari iuvenis properantis in oras

Vindelici Brenuique truces, sed calle reperto,

355

Vndique confestim per frigida prata nivales

Collegere manus et cana cacumina montum

Ascendere feri gelidasque in vertice fauces,

Transitus unde viro prona legione patebat.

Vt Romanus iter superavit in Alpibus heros,

360

Ausonia sociante manu, fera turba repente

E latebris prodivit agens per lustra tumultum

Ingentem, magnoque virum stridore cruentum

Mavortis cepere nefas et tela venenis

Illita per flantes effundere viribus auras;

365

Et totos ceca convolvere strage Latinos

Luctantur, frustra. Drusus nam providus auctor

Iverat armatus super arva rigentia nimbis,

Ordine densatis in prelia cunta catervis.

Qui simul aspexit furioso Marte ruentes,

370

Immanem validis direxit viribus hastam

Et: "Mecum, Latialis eques," proclamat "in hostes

Carpe viam; belloque, viri, confundite mundum,

Infandum superate genus, populumque fugacem

Vertite congressu diffusis cedibus arvo;

375

Ferte neces, nullusque ruat sine sanguine fuso".

Ast manus hostilis, nondum certamine cepto,

Vt videre viros tali descendere motu,

Clangentesque tubas et cornua rauca sonare,

Non audens nudo contra concurrere ferro,

380

Funestam de more fugam simulavit ab alto

Vertice convallem; sequitur Romana retrorsum

Turba per acclivos ingenti †punice† saltus

Et pigri spineta loci dumosque nocentes.

Postquam magna vadis tranarunt stagna profundis

385

Gurgitibus vastis, precelsum robore pontem

Arthoi solvere fero et vicinia montis

Corripuere truces mox ardua lustra nivalis,

Seque putant, tali fulcris munimine circum,

Hesperiam gentem posse insultare ruinis.

390

Sed, simul armipotens Drusus devenit ad amnen

Vndantem tumidis per pascua lata procellis,

Quamquam robustum plaga crus saucius esset,

Incipit: "Indecores, nichil hec fiducia valli

Montani prodesse potest, nil ponte dirempto

395

Annocet Ausoniis; rapidi quin gurgitis undam

Transeat et viles convolvat stragibus artus

Turba potens bello nulli cessura periclo.

Edidit, et raptim tabulata ingentia ferri

Et iubet et longis trabibus conducere pontem,

400

Et rudibus superesse modis, molemque per undam

Invehere astantem. Iam iam mora nulla. Profundum

Concertant transire vadum; nat miles in amne

Impiger ingenti; currunt per stagna carine

Mole nova. Latiosque ferunt, ultraque reponunt.

405

Ast non degeneres potuere resistere Parthi

Cladibus alternis et tanto turbine Marti,

Sed pacem petiere duci, pacemque precantes

Audaces posuere minas rabiemque scelestam.

Tu quoque pacato duxisti castra deorum

410

Numine Panoniis bello, preclare Vibine,

Flumine qui duplici totidem, qui, saltibus acti,

Vesanos animos sevas inferre ruinas

Tollebant Latio. Sed leta sorte triumphum

Advehis in patriam nomenque mereris in Vrbe.

415

Tu meliore patris, iuvenum pulcerrime, Crasse,

Omine congressum ducis cum gente feroci,

Postquam lata fuit vocis sententia sacre

Et cecidit fatalis equus, Manesque parentis

Sanguine pacasti largo per plana profuso.

420

Cesaris imperio suscepto, milite forti

Lentulus in Dacos alio de litore sevos

Mittitur armipotens, fluvio qui rege subacto

Danubii gelido concreti frigore passim,

Dacorum populi potuit gaudere tropheis;

425

Sauromathasque pari vincis certamine ductor,

Lentule, consul adhuc, Romanaque signa per Arthon

Victor agis totam, Romeque reverteris oris.

Nondum Maurusio preclarus litore Cesar

Moverat accessus, Lagi sed regna tenebat,

430

Cum vaga Fama, ferens iterum Germania motu

Rura fero passim crudos revocare tumultus,

Nunciat Hesperios una cecidisse ruina

Partibus Arthois Parthamque fremescere gentem.

Rursus in audacem tanto discrimine mundum

435

Ire iubet Drusum; paucis tamen ante monebat

Vocibus Augustus, Latialis gloria regni:

"Druse potens bello, clari Mavortis alumne,

Omnia si memini, quondam fortissimus heros

Trans Rhenum Cesar divino numine sevum

440

Ter dedit accessus, alio ter margine flumen

Ebibit et populos omni impietate subegit.

Tu, precor, ingentes revocato in prelia vires,

Et solita feritate ruas per queque nefanda

Crimina Gradivi, nunquam tibi contrahe ferrum,

445

Ni gens seva cadat convictaque regna quiescant".

Drusus, ut imperium suscepit Cesaris, ingens

In Boream promovit iter pugnamque futuram

Audaci sub mente tenet, saltusque viasque

Deserit, et tandem venit regionibus Arthos.

450

Vsipites, contra primi certare Quirites

Audentes, carpsere vias e monte rigenti

Et planum petiere solum, vultusque minaces

Ostentant, bellumque vocant, bellumque fremebant.

Vallis erat tenuis parva rorata palude,

455

Circum silva virens frondenti vertice pinus,

Cuius in extremo prestabat margine campus

Florifer et viridi pinguebat gramine totus.

Huc simul armatis pugna venere maniplis

Miles uterque ferox, ex omni parte nefandum

460

Incepere nefas et prelia cruda lacessunt.

Tres acies Drusus disponit in ordine promptas,

Tres cuneos preclarus eques stipavit ad omnem

Concursum validos et cunta pericula ferre.

Parthica Romanis concurrunt tela catervis,

465

Italie gentes Germana per agmina ferro

Discurrunt stricto; resonant in iactibus arma

Et sonitus tribuere tube, murmurque severum

Tollitur in campis, et saxa cavata resultant,

Evolat hinc truncus, ferit ictibus ensis acerbis

470

Hac quoque bellantes, it lancea torta per auras,

Armorum volat omne genus, mortesque nefande

Volvuntur per bella quidem casusque virorum.

Vt Romana manus, valida staurata phalange,

Sevius incaluit, campum liquere patentem

475

Cedibus Arthoi, sed non sibi carpere montem

Indecores valuere viri, non invia vallis

Presidio rapuere suo. Nam providus heros

Ingentes stiparat equos nemorumque meatus

Artarat, clausitque vie cum milite fauces

480

Impavido. Mediis ergo sub casibus anceps

Barbaries omnis passim truncatur et astu

Non Parthi valuere frui, nec tela venenis

Post humeros infusa malis iecere profani.

Fulgidus auratis iuvenis spectandus ab armis

485

Dum per bella ruit sevo stridente tumultu,

Drusus, et hostiles convolvit Marte cohortes,

Obvius occurrit clara de stirpe Vilanus,

Qui sic continuo cepit dissolvere ab imo

Corde preces: "Latia si nos te gente profectum

490

Scimus, et antiqua sis nobilitate serenus,

Si neque crudelem veluti Germania mentem

Ducis, et humanam, pectus pietate benignum,

O, victe miserere velis certamine gentis,

Et veniam stratis indulge, maxime ductor".

495

Drusus, ut Hesperiis videt adventasse triumphis

Gentibus et viles animas in cede natare,

Vndique congressum subito revocavit acerbum,

Frigentemque parans ultra seducere Rhenum,

Cheruscos Subeosque feros et Sincrabon una

500

Strage domat, populos omni feritate superbos.

Extitit ut toto Germano victor in orbe,

Providet armatis ripas munire catervis

Vndique iam Rheni, custodes litore Mose

Condere, et in Surgam castella levare nivosam

505

Quinquaginta viris passim munita protervis.

Gesonan ingenti post hoc molimine pontis

Iunxit in Albonam, hircinaque pascua nunquam

Cesaris imperio subiecta reduxit in usum

Pacificum, totamque dedit sub legibus Arthon

510

Inclitus Ausoniis. Germania pace quiescit

- quis siquidem credat? - Druso tum consule regnis.

Druse, decus Latii, quo te modo carmine digner?

Vnde tuas merito pergam describere laudes?

Scipio tu, Decius tu sis, generose, Camillus

515

Armipotensque simul Ventidius alter in Vrbe;

Tu Torquatus eris, tu, nomina sacra, Metelli.

Neu te commoveat si te Capitolia cernant

Haud quondam seriem ducentem rite triumphi

Captivamque retro longe prosumere pompam;

520

Quo te cunque volent tua Fata iacere sepulcro,

Contentare, precor. Venient solatia morti

Talia, Druse, tue, cum te tua Parthia victa

Orabit, ceu sacra Iovis tibi congeret aras

Fumantesque dabit consurgere thure Sabeo.

525

Consulis alterius postquam vesana libido

Arsit in Armenias, flagrans temerare maritas,

Heu quam crudelis Latio sors illa potenti

Extitit et quantum patefecit clade furorem

Invisa Superis! Nam, postquam Drusus ab isto

530

Ereptus medio, sumpsit moderamina Varus

Impius Armenie, crudelis causa tumultus,

Qui, sua dum Veneris compolluit ora nefande,

Excitat immites in se concurrere gentes.

Quenam seva lues? Quis te, Germania, tantum

535

In Latios sevire dedit? Proh feda relatu!

Nam, simul Armenii crudum fecere tumultum,

Quod genus heu mortis non infudere Latinis!

Primitus astirpant orbes de sede cavata,

Et rigidos oculi convellunt vulnere nervos

540

Labraque semiruto truncant pendentia mento,

Et miserum cesas dextras suspendere collo

Non metuere feri, crucibusque affigere raptos.

Quid quod humant vivos et marmora carmine signant

"Imperium sublime voca, Romane, Iovemque

545

Hesperium quo ducat opem?" Post ossa iacentis,

Que pietas tenui dederat pausare colosso,

Effudere ducis rapidis fera pabula monstris.

Nuntius occiduo veniens mandatus Hibero,

Attulit Hispanos ceco sevire tumultu

550

Et Latium excussisse iugum, gentemque Latinam

Vndique funereis stravisse furoribus omnem,

Armaque terribili presumere Marte Britannos,

Montibus e summis et plana petisse ruinis.

Hac ubi concussus Fama, fortissimus heros

555

Illicet ingenti bellorum turbine motus

Exarsit rabiemque tulit per pectora Martis.

Tempore sic verno serpens cervice iubata

Erexit letale caput linguamque trimembrim

Protulit in ventos et guctura turgida virus,

560

Vidit ut immensum iaculantem pondere saxum

Agricolam: sevo tum sibila misit ab ore,

Stellatosque oculos et sibila tabida rexit,

Cesar ut Augustus, Fama revocatus acerba,

Canduit ex ira mundumque involvere ferro

565

Hinc videt occiduum et periuram vertere gentem

Casibus alternis et barbara prata ruinis.

Mittere non libuit populos frenare superbos,

Ipse sed armato progressum milite raptum

Corripit armipotens et, Lagia regna relinquens,

570

Iure sub Ausonio cursum molitur Hiberum,

Tales magnanimo dissolvens pectore voces:

"Quid tibi cum tantis, Hispania, cedibus extat?

Vnde tibi Martis surgit fiducia sevi?

Ausonios turbare deos et cruda movere

575

Provocat armorum scelerata exordia quisnam?

Heu furor! Ista nichil rabies infanda minatur,

Nil geris hoc motu; meritam, gens impia, penam

Persolves dominosque feres invita Latinos".

Hinc iter arripiens rapidus per castra per urbes,

580

Accelerat preclarus eques tandemque propinquat

Partibus Hesperiis, subiectaque regna cadenti

Sole videt, longoque notat cum margine Hiberum

Diffluere in campis et prata rigare vicissim.

Spargitur interea subitum super opida nomen

585

Cesaris ingenti penitus ventare caterva

Et velle infandis populum inversare ruinis,

Et semel astrictum nunquam dimittere ferrum.

Hos quoque sub primo venientis nomine terror

Occupat exingens, segnis formido per ora

590

It stupefacta virum. Sunt qui suscepta furore

Arma prius ceco linquunt pacemque petentes

Affusi petiere ducem, scelerisque profani

Exposcunt veniam. Multi, non turbine Fame

Demersi, fossas et iam munimine vallant

595

Circum castra fero, densis fastigia pinnis

Attollunt veteresque novant per menia turres

Audaces tolerare feros in prelia casus.

Vosque, Pyrhenei, non solum monte levato

Contenti vestros defendere Marte Penates,

600

Ducitis armatas Hispana per arva catervas

In Latiam gentem, frustraque relinquitis altum

Quippe iugum, frustraque manus inferre paratis

Gentibus Italie. Postquam fortissimus heros

Vidit in adversum populum prodire nefandum

605

Ausonios, validis sicut vallatus in armis

Astabat, Fautum sic voce tonabat ad acrem:

"Faute, per ingentes stipato milite fauces

Rumpe viam fluviumque fero discurre vadosum,

Vnde manus scelerata ruit, campisque potiri

610

Mitte feras acies, nec tu certare parabis,

Sed capias montana loci, celsumque cacumen

Proripe magnanimus, quando, si victa redire

Gens nequeat nostrumque ferat per pectora Martem,

Si non aerium poteris proscandere montem,

615

Infanda superante manu, crudelia confer

Prelia conspicuus, veniat dum plena maniplis

Hinc acies audaxque ruat per bella iuventus".

Tum ducis imperio iuvenis mandatus in hostem

Protinus, exigue carpens confinia vallis,

620

Advolat et nivibus crescentem more solutis

Trans amnem presumit iter, clivumque rigentem

Turbidus invadit montis sursumque, fatigans

Scandere, sic socios hortatur voce sequentes:

"Ardua montane superate cacumina silve,

625

O proceres, mecum, mecum celerate potentes;

Nosne Pyrhenei contra gens impia fraude

Desuper audebit descendere vertice montis?"

Interea, levo festinans tramite, turma

Barbara, collectis in prelia viribus, atra

630

Venerat in patulos sevo certamine campos,

Et, nemus omne sonis implens ingentibus, acre

Bellorum discrimen init Martemque cruentum

Provocat, et passim pugne primordia tentat.

Sed ferus Augustus, postquam adventare per agros

635

Aspicit immites et tanta mole venire

Terribiles, Latiam iam iam fortissimus hastam

Intorquet cursumque gerens: "Infanda, Quirites,

Bella subite, viri," dixit "pronisque lacertis

Nunc revocate ferum super omnia crimina Martem".

640

Inde prius contra Cesar clarissimus armis

Vrget equum, sevo venientem turbine Gallum

Discutit armatum, ferro per opaca recepto

Viscera letali; totis mox viribus ensem

Arripit ardentem, ex cuius tum fulgure campis

645

Occidit Antifo fluxa cum veste sacerdos.

Iam simul humano solitus pacare cruore

Archada Mercurium sub vertice Athlantis aviti,

Oppetit, albenti religatus tempora crine,

Cantara, dum bellum sacris ferale relittis,

650

Heu, geris et niveum gaudens per prata iugalem

Florea constringis largasque immittis habenas.

Vtraque congressum mox gens furiosa lacessit

Terribilem radiisque nitent solaribus arma

Aversis. Pariterque ruunt, pariterque recursant

655

Vndique bellantes et gramina trita refringunt,

Insertantque manus manibus, dant oribus ora

Obvia conspicui, volvunt per inane lacertos,

Et truncos tellure ferunt, revolantque caduntque

Brachia trunca loco, cervix abscissa pependit

660

Huius anelantis, confusa per equora mortes

Innumere abscurrunt, et turbida rumpit Erinis

In medias acies et, crimina queque ministrans,

Vndique compellit gavisa sonare colubros

Et Stigium spirare nefas turbante tumultu.

665

Aspicit armipotens gestantem umbone rigenti

Terga boum septem Cesar tribona superbum

Volventemque viros, Romanaque signa fugantem:

"Non, tibi si centum gestares tergora tauri,

Tutus eris, vesane, quidem; moriere cruento,

670

Impie, congressu". Dixit, periterque ferocem

Cornipedem stimulavit agens cum robore ferrum.

Iactus ab ingenti mandatus turbine contra,

Tegmine qua pectus valido ferale resistit,

Comprimitur, postquam qui dividit arma fragore,

675

In geminas partes rupto pulmone calenti,

Vltra carpit iter liquitque in corpore mortem.

Occubuit sparsa largo tellure cruore

Infelix moribundus eques vitamque benignam

Misit, et indignans ivit lacrimabilis umbras.

680

Nec minus interea Mavors sevissimus ardet

Monte sub aerio, rapida sed cede laborans

Omne nefas restaurat atrox omnemque catervam

Precipitat pugnare ferox, pectusque manusque

Amputat, et ceco discurrit lustra furore.

685

Nam fera barbaries validam sub vertice turmam

Struxerat insidiis, ut si dare bella Quirites

Festinent summumque velint sibi carpere montem,

Sit manus armipotens omnem propellere Martem

Montanumque truci defendere cede recessum.

690

Ausoniis tandem valido prostrata tumultu

Cessit et in silvas late fugiebat opacas,

Quam sequitur vasto retro cum turbine Fautus

Obtruncans immite genus per saxa per antrum

Omne simul; parilique fuga scelerata per agros

695

Altera turba, duci cedens, diversa petebat

Equora, dum toto Latiis victoria campo

Extitit et letis favit Fortuna triumphis.