Annibale Cruceio Alcon

Assiduis nuper fessus venatibus Alcon,

Aestivi cupiens fastidia longa diei

Fallere, dum latos exurit Seirius agros,

Corvini qua se nemora excelsissima caelo

5

Extollunt, gelida consedit lentus in umbra,

Et iuvenem senior sic est affatus Icastum:

"Me segnes artus defectaque viribus aetas

Et superare iuga et latis discurrere campis

Et torquere levis hastas et ferre pharetram,

10

Nate, vetant, densasque indagine cingere silvas.

Sed te pulvereas cursu transmittere glebas,

Ferre aestum glaciemque, levisque agitare Molossos

Et pinguem e silvis ad tecta avertere praedam

Nunc decet, ac pro me validam exercere iuventam.

15

En arcum pharetramque tibi iaculumque relinquo.

Ne tamen usque adeo plenae confide pharetrae,

Vt postrema canum interea tibi cura putetur,

Quorum ope velocis poteris praevertere cervos,

Aut aprum ingentem aut fulvum superare leonem.

20

Ergo age, et haec animo memori praecepta reconde.

Principio ut generosa canum tibi copia nunquam

Desit, quae certam valeat promittere praedam;

Elige degeneri nequicquam semine natos,

Sed quos assidue silvis exercuit altis

25

Et labor assiduus, multarum et pugna ferarum.

Nec vero parvi facias formamve genusve;

Nam neque sunt animi, nec mores omnibus iidem:

Et variae diversa canum dant semina gentes.

Immanes si forte feras te cura tenebit

30

Venari, et dubiis caput obiectare periclis,

Spartana de stirpe tibi, de stirpe Molossa

Quaere canes: Libycos illis acresque Britannos,

Pannoniosque truces et amantis proelia Celtas

Adde; nec Hircanos, nec Seras sperne feroces.

35

Sin vero parvos lepores capreasque fugaces

Malueris timidosque sequi per devia cervos,

Petronios agiles volucrisque assume Sicambros.

Quod si te capiat, qui vi praecellat odora

Et reperire sciat latitantia lustra ferarum,

40

Hoc tibi praestabunt Persesque sagaxque Gelonus,

Suetus et in tectas Metagon penetrare cavernas.

At genere ex omni tu primum delige, quae sit

Corpore nec gracili, nec densis aspera villis,

Sed sublime caput, vivacia lumina et amplam

45

Ostentet frontem atque ingentes oris hiatus:

Cui rectae surgant aures (nisi naris odorae

Si qua erit: hanc etenim promissae a vertice summo

Ad terram, mollesque decent), cui pinguia terga

Dividat in caudam descendens spina reflexam.

50

Sint armi lati, latum sit pectus et ipsa

Lata alvus, costis qua parte adnectitur imis,

Vt tamen in spatium sensim se colligat arctum,

Et cava diductis succedant ilia coxis:

Excipiant siccis quas fortia crura lacertis.

55

Ima pedum parva signent vestigia planta.

Huic similem coniunge marem, cum vere tepenti

Tangit amor genus omne avium, genus omne ferarum.

Bis quinos tamen ante dies accensus uterque

In venerem, venere abstineat: sic aucta cupido

60

Acrius exstimulat viresque ad semina praebet

Maiores: suboles sic ipsa valentior exit.

Quae simul in lucem numeroso est edita partu,

Accipe de multis quos iam praestare videbis

Pondere, vel stipulae flammis include coruscis

65

Ingentem turbam: prolis nam mota periclo

Egregiam subolem melioraque pignora mater

Ocyus eripiet flammis, ignava relinquens.

Ante autem, catulis quam firma accesserit aetas,

Hi parvo cursu campos lustrare patentis

70

Incipiant, sensimque humilem conscendere collem

Et facili rursum sese demittere clivo:

Hinc tenerum leporem, vel crura infirma trahentem

Sectari capream et praeda gaudere recepta

Assuescant verbisque viri parere vocantis.

75

Parva mora est: ipsis crescunt cum viribus anni.

Iam potes hos densis tuto committere silvis,

Perque altos montes ac lustra agitare ferarum,

Aut spumanti apro aut fulvo obiectare leoni:

Si modo nec capreas tu nec dignabere cervos.

80

Immodicis tum parce cibis: tum cursibus illos

Exerce assiduis; post vero ad tecta reversos

Vincula ferre iube; sic demum libera colla:

Cum res ipsa ususque vocat, maiore feruntur

Impete nec cursum remoratur pigra sagina.

85

Hactenus in silvas catulos eduximus altas.

Nunc, quae morbosis sit cura adhibenda, docebo.

Insomnis cum forte canes occulta fatigat,

Vimque adimit febris, putrem tunc aure cruorem

Ferro emitte levi: dein bacchica dona rosarum

90

Misce oleo et rapidis simul omnia percoque flammis:

Terque die inserto demitte in guttura cornu.

Sin vero nimio venandi langueat aestu,

Butyro lapathi succum, siculique Lyaei

Pocula, contusumque piper fluitantiaque ova

95

Prosubige; ut, certi simul ac commista liquoris

Praetulerint speciem, cupido canis hauriat ore.

Immodicam sed forte sitim dum sublevat atro

Fonte canis, lymphae mala si successit hirudo,

Cimiceo suffire illum nidore licebit,

100

Aut oleo ptisanam et spumanti melle subactam

Excoquere, offensoque cani praebere vorandam.

At cum taetra lues (clavos dixere) palatum

Afficiet misere, silvestria sesama et una

Bacchi acidos latices chartamque assume perustam,

105

Atque ammoniaci frustum: dein singula in unum

Confundens taetram placide super illine pestem.

Iam vero ardentis oculos inimica perurit

Cum tabes crebraeque cadunt a lumine guttae,

Tu frondes sacrae myrti, silvestris et uvae,

110

Arentisque rosas diluto concoque Baccho,

Hisque affecta levi citus ablue lumina dextra;

Inde oleum atque ovi niveos immitte fluores.

Quod si nativo stimulatur coxa dolore,

Ignitum lapidem (Graii dixere myliten)

115

Vrina semel atque iterum demerge recenti:

Cui Bacchi dulcemque acidumque adiunge liquorem:

Quaque latet pestis, molli circumline penna.

Ast ubi rupta novo manabit sanguine vena,

Tu murem geminum ac telam pendentis Arachnes

120

Vre foco, cineremque undanti impone cruori;

Proderit et ferro candenti tangere vulnus.

Obstructo vero lotii cum forte meatu

Vexari aspicies catulum, cerealia dona

Obiice lacte prius simae perfusa capellae.

125

At contra, venis si quando sanguis apertis

Pro facili urina terram madefecerit atram

Conveniet lenteis ferventi lactis aheno

Mollire, ac tenues coriandri iungere succos,

Infractumque piper laticemque undantis olivi,

130

Insertoque cani paullatim infundere cornu.

Quid taceam, nimio cum decidit ungula cursu?

Frangere namque iuvat pallentis grana cymini

Dentibus admotaque pedem lenire saliva:

Incipientque novi succrescere protinus ungues.

135

Fit quoque ut immundo catulus iuguletur ab oestro:

Hic tu silvestrem rutam crepitantibus ure

Ignibus et fumo catulum suffire salubri

Perge, simulque acido vulnus perfunde Lyaeo.

Quin aures etiam muscarum turba molesta

140

Vsque adeo infestat, mutilatum appareat alte

Vt caput: ergo agedum venienti occurre periclo,

Atque illas nucibus viridique putamine tinge.

Quid cum dura canes inter se proelia miscent,

Alter et alterius percussus dente laborat?

145

Tunc etenim cervi flammae subiecta voraci

Ossa teres, oleo subigens frondentis olivae

Vnguinis in morem, ac vulnus letale perunges:

Quamquam etiam possis ramenta inducere ferri.

Namque venenifero serpentis saucius ictu,

150

Quo valeat, scit sponte sua reperire salubre

Gramen, et ipse sibi nullo spectante mederi.

At mala cum scabies miseros depascitur artus

Latrantum et foede penetrabile corpus adurit,

Cerussam abdomenque boum resinamque tenacem

155

Butyrumque recens viridantibus incoque sensim

Lentisci foliis, et membra affecta perunge.

Senserit at rabidos ubi morsus, protinus ipse

Idaeam rutae foliis acidoque Lyaeo

Iunge picem, et laesae haec adhibe medicamina parti.

160

Sed tum praecipue solerti mente cavendum est,

Cum rabie accensus nunc hos, nunc impetit illos,

Ipsi infensus hero, datque insanabile vulnus.

Ergo illum primo valida compesce catena;

Inde rosae agrestis radicem pondere saxi

165

Contusam vivi fontis consperge liquore,

Vt potus speciem colo transmissa nitente

Praeferat: hac sumta catulos ad prima reverti

Obsequia et posita rabie mitescere tradunt.

Sunt qui silvestris ficus adipemque vetustum

170

Contundant; hederas alii ferventibus undis

Emollire iubent, donec pars una supersit

E tribus, ac foliis ipsis tepidoque liquore

Pascere quadrupedem Aurora surgente furentem.

Nil tamen aeque illi prodest, ac prima sub ipsum

175

Principium morbi rescindere semina ferro.

Nam qua parte imo coniungi lingua palato

Cernitur, excrescit vermis similata figurae

Pustula, nativo fauces quae concolor albo

Occupat, in rabiemque feros agit usque Molossos.

180

Hanc si quis dextra potuit resecare perita,

Is tanti abstulerit caussam stimulumque furoris.

Caetera te pauco post tempore, nate, docebo.

Nunc revocare canes, praedamque ad tecta referre

Admonet invectans sublustris Hesperus umbras:

185

Et qui iam posuit cantus Corydallus acutos".

At tu, qui magni magno cum Caesare mundi

Consilio, Perenote, tuo moderaris habenas,

Incultos nostrae cantus ne despice Musae,

Pastorum a parvis ego quam paullo ante cicutis

190

Grandia venantum deduxi ad retia primus.

Sic tua Caesaribus sint acceptissima semper

Obsequia, Eooque dies nascatur ab orbe,

Qua triplici tandem niteant tibi tempora mitra.