Berardino Rota sylvae Violae
Other sections


Ad Marium Galeotam

 

Quis violas Galeota tibi, quis carmina nolit

Mittere, cara tui pars o Galeota sodalis?

Tu violas, tu carmen amas, en accipe utrunque:

Dumque canam violas, violis tibi tempora cinge.

5

Quae iuvenem sylvae flagranti pectore Iolam

Non videre olim? Qui non stupuere canentem

Praerupti nemorum anfractus, latebrosaque lustra?

Dum miser huc illuc letali saucius ictu

Errat amans, seque ipsum odit, vitatque sequentem;

10

Dumque unam ipse ardet, dum totus Hyanthide ab una

Pendet, et omne nemus responsat Hyanthida circum;

Quae rupes illam, quae non novere latebrae,

Dum pavidos imas in valles pellere damas

Nititur, et studio venandi lassa sub umbris

15

Accubat, et cantu volucres permulcet, et auras?

Qui vel amore huius Nymphae non fervidus ultro

Ingemuit Faunus? Qui non cupiere calenti

Pectore monticolae sylvestria numina Panes,

Dum modo fonte sitim pellit, modo sole perusta

20

Membra lavat, Parium longe superantia marmor?

Iam caput Eois Aurora emerserat undis,

Et revocans hilares ad munera rustica Nymphas

Floribus, ac nitido mundum perfuderat auro:

Cum forte optatam male vidit Hyanthida Iolas,

25

Vt monstrarat Amor per roscida prata vagantem,

Et vernos tenero carpentem pollice flores;

Dumque illa albenti vacinia fusca ligustro

Associat, variasque rosis interligat herbas,

Narcissumque croco, calthamque immiscet acantho,

30

In primisque sinum violis pallentibus ornat,

Ac violis passos componit in ordine crines,

Vritur infelix longum miratus eunti

Vt circum niteat tellus, ut leniter aurae

Exhilarent purum rorantibus aera pennis.

35

Ah miser ecquid agat? Cupit ire, et perdere supplex

Verba ultro: at retrahit timor, et iam verba relinquunt.

Mox inter frutices latitans vix talia fatur:

"En age tuta para vario tibi flore corollas

Nympha dolor, requiesque animi pulcherrima Nympha;

40

Iam non congressus, iam non suprema reposco

Gaudia, divino mihi sat nunc lumine tantum

Posse frui, mihi sat procul inspexisse: quid horres?

Pone metum, in superos humanis non licet ultra.

Num tibi quidve habeat referam, quid possit Iolas?

45

Parvus enim nihil est, tamen est tuus omnis Iolas".

La ubi clamantisque sono, strepitumque fruteti

Audiit, extemplo iam florum oblita retorsit

Lumina, nec niveo delapsum pectore sertum

Tollit humo. At postquam tuti nil undique vidit,

50

"Diva fave o nemorum" exclamat "cui candida curae

Virginitas, mihi Diva fave": nec plura locuta

Effugit, et celeres visa est se vertere in auras.

Tum iuvenis properare gradum conatur, at ultra

Ferre gradum mala fata vetant, ac territus haeret;

55

Mox cadit, et lapsum dum se se attollere frustra

Ter parat, ah lapsus rursum procumbit humi ter:

Nec sibi credit amans infelix, nec sibi constat.

Quin simul ac florem conspexit (sparserat omnem

Florem illa huc illuc, miserum cum fugit Iolam)

60

Colligit, atque sinu condit, manibusque retractat,

Atque haec heu lacrymis verba intermiscet obortis:

"Tune o care mihi, nuper quem pectore fovit,

Flos ille es, nostri quem pignus Hyanthis amoris,

Quem veluti mortis certissima dona reliquit:

65

Tune etiam miseri dictus de nomine Iolae

Testis eris nostri dulcissime floscule leti?".

Haec ait, et super incumbens iam liquitur omnis

In lacrymas, iam sanguis abit, iam deficit intus

Spiritus, ac remanet nil iam de corpore, ni qui

70

Testetur multus pallentem pallor amantem:

Fit viola, et floris paulatim arctatur in orbem:

Qui vel adhuc retinet mutati nomen Iolae.

Tum Venus extincti casus miserata, voraret

Ne dignos lacrymis obitus fuga temporis ulla,

75

Munere neve aliquo miser indonatus obiret,

Instituit, Charitesque nova mox lege notarunt,

Vt Viola optati gratissima nuntia Veris

Cingeret aeternum crines, et pectora Nymphis.