Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 4

Reference basis text: J. Chomarat, 1996

Editing of the digital edition: Daniela Marrone

Other sections


Cancer

Sol, qui perpetua mundum vertigine lustras,

Alme parens rerum, coeli decus et stellarum

Princeps, aeterni fons luminis, undique cernens

Omnia, puniceo dum Persida linquis ab ortu,

5

Et pergens, tandem extremo tua lumina condis

Hesperiae fluctu, Calpenque nouissimus uris,

Atque eadem rursus repetis vestigia semper;

Per te cuncta patent, noctis quibus umbra colorem

Abstulerat, tenebris tua non patientibus ora;

10

Mundi oculus, qui transuerso dum limite curris

Per duodena means animantum idola, quaternis

Dispensas annum spatiis et tempora mutas,

Et cum temporibus quicquid generatur in orbe;

O sanctum iubar, o Diuum pulcherrime, salue:

15

Te colimus, tibi sincero de pectore laudes

Fundimus: ac tu hodie laeto nos respice vultu

Et laetum concede diem redeasque benignus;

Nubila diffugiant, aer sit ubique serenus,

Aduentuque tuo ponti vada salsa quiescant,

20

Et sit iter tutum cupidis per caerula nautis;

Non segeti, non arboribus, non vitibus imber,

Insanusue obsit turbo, lapidosaue grando,

Sed blandas Pyrois afflet mortalibus auras;

Accipiantque tuo reditu, Deus, omnia pacem.

25

Salue praesidium et sacris tutela poetis.

Tu vatum mentes diuino numine reples,

Ipsorumque moues ad dulcia carmina linguas;

Tu dignos lauroque facis famaque perenni.

Salue igitur dexterque mihi sis quaeso canenti

30

Et faueas coeptis et nostros dirige cursus,

Donec ad optatum veniat mea cymbula portum.

Haec ego Castalias flexo dum poplite ad undas

Orarem supplex, nympharum adstante corona,

Audiit excelsa Delphorum Phoebus ab arce;

35

Audiit et visum est templi nutare cacumen

Eque adytis ingens effulsit splendor et ingens

Vox audita, meas quae sic peruenit ad aures:

Infelix iuuenis, quem adeo fata impia vexant,

Qui tam crudeles viuendo transigis annos;

40

Esto animo forti et dura: patientia vincit

Omnia; in aduersis rebus sunt prospera semper

Magnanimo speranda viro. Tunc celsior exit,

Quum premitur virtus. Viden' ut fortuna frequenter

Quos pessum dederat mutata extollat eosdem

45

Alternetque vices? nihil est durabile semper

Sub coelo; redeunt post tristia nubila soles

Iucundi: postquam ventis maria alta fuerunt

Exagitata diu, tandem pacata residunt;

Et remeat brumae post frigora floriferum ver.

50

Ergo animum firma et duris ne defice rebus,

Teque ipsum serua fatis melioribus: olim

Adueniet tempus, cursum variantibus astris,

(Si non ante diem Parcae tua fila secabunt)

Quando tuum, quod nunc mersum iacet atque sepultum,

55

Mille per ora virum fiat memorabile nomen.

Ipse adero, semperque nouem, mea turba, sorores

Adstabunt comites quocumque accesseris; et te

De plebe eripient clarumque in secula reddent.

Ista mihi responsa dedit cortina precanti.

60

Ast ego vix possum Diis credere talia de me;

Vsque adeo sum peruerso sub sidere natus,

Vsque adeo assiduis coelum me casibus urget.

Inde tamen decedo hilaris perque auia solus

Errabam. Et pariter voluebam talia mecum:

65

O si forte aliquis mihi nunc hominumue Deumue

Occurrat, quem diua Arete, ut promiserat, ad me

Doctorem mittat, quo discere caetera possim!

O si ipsa aethereo potius descendat ab axe,

Meque suis iterum doceat pulcherrima verbis!

70

Vallis erat montes inter porrecta propinquos

Atque iter angustus limes praebebat eunti;

Progredior videoque duos in gramine laeto

Pastores, pariter quadam sub rupe sedentes;

Qui positis peris iuxta et quos ferre solebant

75

Nodosa e corno baculis, certare canendo

Inter se accensi laudis mercede volebant.

Sed iudex deerat, cuius sententia litem

Solueret, et palmam victori ferret honestam.

Vt me viderunt, extemplo accersit uterque

80

Et rogat ut vellem secum residere sub illis

Cautibus et tanti certaminis arbiter essem.

Tunc unus postquam sumpta praelusit auena,

Talia sublatis in coelum coepit ocellis:

"O flos Dardaniae, puer, o dilecte Tonanti,

85

Pocula qui superis spumantia nectare misces,

Cede polo, iam cede polo: formosior alter

In terris nunc est qui pocula sacra ministret;

Iupiter hunc rapiens, te spreto, ad sidera tollet;

Inuidia rumpere miser, moriere dolore.

90

Sed potius ne cede polo, tu vina propines

Coelicolis, maneat mecum mea cura Philetus,

Quo sine nec mibi dulce aliquid nec viuere gratum est.

Hunc quoties pernicis equi per deuia tergo

Inuectum, capreas arcu ceruosue petentem

95

Naiades aspiciunt, caeco stimulantur amore,

Multaque cum multis cupiunt dare basia donis,

Certatimque ferunt vario de flore corollas,

Et calathos pomis plenos et dulcibus vuis.

O si non adeo puer implacabilis esset,

100

O si se facilem misero praeberet amanti,

Me foret in toto nullus felicior orbe;

Sed spernit nostrasque preces nostrumque dolorem

Et fugit, ut neruo Assyrio transmissa sagitta.

Ne fuge me neu sperne, precor, formose Philete.

105

Non ego sum Laestrygonio de sanguine, amari

Sed dignus fortasse tibi, si me bene noris.

Nam quamuis hirtae in nostro sint corpore setae,

Et barba a mento impexis cadat horrida villis,

Non sum deformis tamen, et sua gratia barbae est

110

Et setis, suntque ista viris pugnacibus apta,

Robustosque decent: sint leuia membra cinaedis.

Quid quod diuitiis pastorum haud vincor ab ullo?

Quandoquidem mihi non desunt armenta gregesque

Mille meae viridi pascuntur gramine vaccae,

115

Mille mei per densa sues querceta vagantur.

Enixas habeo pecudes foetasque capellas;

Lactis acetosi nunquam mihi copia desit;

Est vetus estque recens plena mihi caseus arca.

Sume tibi quodcumque velis, namque omnia nostra

120

Sunt tua, sumque tuus, quamquam hoc, ingrate, recusas.

Si me diligeres mecumque aliquando venires,

Colligerem tibi poma altis haerentia ramis,

Quae referunt cerasque nouas maturaque fraga,

Impleremque tibi corylis nucibusque canistrum.

125

Ah quoties quoties mediis te amplecterer ulnis,

Imprimerem roseis mille ac mille oscula labris!

Ne dubita, mellite puer, mecumque venito;

Stabimus ad nitidum fontem, gratumque soporem

Amplexu iuncti pariter capiemus in umbra,

130

Allecti strepitu ramorum et murmure riui,

Dum feruente die crepitant per rura cicadae.

Heu mihi, me spernis, spernis quoque munera nostra,

Nec moestis lacrymis, nec blanda voce moueris,

Saeuior Hyrcana sublato tigride foetu,

135

Surdior ex Pario quae fiunt marmore signis,

Durior Alpina caute Arabioque adamante.

Quo tibi forma tua est, si sis crudelis et omnes

Despicis atque mori miseros compellis amantes?

Sic pulchros inter flores latet horridus anguis:

140

Sic et in Hybleo miscetur melle venenum.

Pone tuos fastus: inimica superbia Diuis.

Nec te decipiat fugitiuae gratia formae;

Forma breuis flos est, primo spectabilis ortu,

Mox languens fugiente die, dum florida durat

145

Aetas, dumque cutis tenero fulgescit in ore.

Ne, puer, incassum felicia tempora perde:

Vtere concessis tibi, dum potes, utere donis;

Omnis quippe suo res commendatur ab usu.

Tempus erit, quum tetra genis horrescere barba

150

Incipiet, faciem crispantibus undique rugis,

Caniciesque premet laudatos foeda capillos.

Tunc frustra amissum lugebis, stulte, decorem

Saepius, et tecum dices: quo pristina cessit

Gratia? quo roseus niueaque albedine mistus

155

Migrauit color? ah nostrae spes irrita formae!

Mutatosque gemes vultus deformiaque ora,

Ipsum te quoties speculo referente videbis.

Sed quid ego in ventos vanas effundo querelas?

Quid studeo sterili committere semen arenae?

160

Me miserum, frustra (sic vultis fata) laboro;

Sic vultis fata o nimium contraria nobis;

Praecipue quum dirus amor mea pectora vexat;

Fatum in amore valet plus quam gaza omnis et omnis

Nobilitas; etiam fato est obnoxia virtus.

165

Fato despicitur princeps et seruus amatur,

Sis tamen ipse licet presso truculentior hydro,

Meque minus fronde aut ulua liceare palustri,

Te semper, mea vita, sequar, te semper amabo;

Corde Philetus erit nostro, nostro ore Philetus."

170

His tacuit dictis. Mox talia subdidit alter:

"Polline candidior Mellina et virgine calce

Et pelagi irati spumis et lacte recocto,

Maturis cerasis eadem rubicundior atque

Moris, quae nondum nigro sunt tincta colore;

175

Pulchrior arboribus, verno quum tempore florent;

Dulcior arenti ficu mustoque recenti,

Non habuit, credo, tales Cytherea papillas,

Non tales oculos nec tam speciosa labella.

Quid laudem femur aut femori confinia membra?

180

Has tractare iuuat potius quam dicere partes.

Non modo mortales inter laudata, sed ipsis

Diis etiam Mellina placet. Vidi ipse sequentem

Hanc Satyrum et tandem captam sub subere pressit.

Clamabat; volui demens accurrere opemque

185

Ferre, sed hirsuti metuebam cornua Diui,

Riualemque ausus non sum tentare ferocem.

Ah quoties nutu blandi me inuitat ocelli

Accersitque ultro et niueis mea colla lacertis

Haud aliter nectit, soleat quam nectere ramos

190

Admotos hedera aut vitis! lasciuaque mordet

Ceruicem leuiterque manu mea percutit ora

Ludendo! iuratque mihi, me praeter, amare

Se nullum! sed non adeo sum stultus ut illa

Vera putem: quoniam nil est mendacius ipsa

195

Foemina et insuetis quo te magis improba palpat

Blanditiis, hoc esse magis tibi scito cauendum. "

Dixerat ista canens atque addere plura volebat;

Ecce autem veniunt per saxa crepidinis, inter

Pendentes frutices, angusto calle, latenter

200

Septem forte lupi, stimulante cupidine pastus,

Inuaduntque greges, nunc has, nunc morsibus illas

Dilaniant pecudes mersantque in sanguine rictus.

Contra, conatur magnis latratibus hostes

Pellere turba canum, ferro circumdata collum.

205

Ingens fit strepitus; valles resonare boatu;

Consurgunt trepidi, posito certamine cantus,

Pastores, baculis nodoso e robore sumptis

Et funda, accurruntque simul solusque remansi.

Tunc alia discedo via speransque timensque

210

Atque animi dubius, mecum diuersa volutans,

Progredior, quantum spatii ter plumbea massa

Impete tormenti exiliens metitur aheni;

Illimem fontem, scatebris gliscentibus inter

Frondosas platanos, reperi, quem mollia circum

215

Gramina cingebant, sacroque sedilia topho,

Vt puto, nympharum sedes, quum torrida feruet

Aestas et mundum rabiosus Sirius urit.

Haud procul hinc aberant plenos onerantia ramos

Sorba; ego confestim, quoniam matura videbam,

220

Accessi et nonnulla manu decerpta comedi.

Inde sitim cupiens haustis extinguere lymphis,

Ad fontem propero et fonti prona ora reclino;

Dumque bibo, in nitidis splendebat calculus undis.

Interea iuuenem quendam demittit Olympo

225

Diua Arete, nostri non immemor. Ille volatu

Praecipiti secat aethereas velociter auras.

Dum volat, accipitres cursu praeuertitur ipsos,

Prendere quum praedam pennis stridentibus ardent.

Actutumque ad me venit, qui forte iacebam

230

Graminea in ripa fessus, dicitque salutem.

Ilicet assurgo et iuuenem reuerenter adoro.

Ille autem superans humanam corpore formam:

"Diuae Aretes, inquit, sum filius; ipse Timalphes

Nominor; huc genitrix misit me, ut singula demum

235

Quae restant dicenda, suo nunc ordine pandam. "

Sedimus ergo ambo. Dehinc fari talia coepit:

"Audisti quae sit mulier de parte sinistra,

Quis puer ipsius; namque hoc tibi mater aperte

Ostendit; quare nunc restat dicere quae sit

240

Altera quae dextram puero comitata tenebat.

Hanc Venerem appellant homines dicuntque creatam

De pelagi spumis, tunc quum Saturnus in aequor

Creditur ingratus testes iecisse paternos.

Sic perhibent Graeci, gens multum accommoda nugis,

245

Garrulitate potens fingendique apta magistra.

Vranius tamen hanc genuit de Lopade nympha,

Vranius rerum genitor, quo vastior Atlas

Non fuit Enceladusue ferox tumidusue Typhoens,

Nec quotquot tellus produxit foeta Gigantes.

250

Huic natura nouem capita addidit, inde supremum

Absque oculis versum est Tartessi ad littora semper;

Caetera ad auroram spectant; plus mille secundo

Lumina sunt, reliquis unum; iactatur ad arces

Dextera Riphaeas, Boreaeque cubilia tractat.

255

Sed qua parte Notus mittit sua flabra, sinistram

Extendit, mundumque manu metitur utraque,

Contingens pedibus manes et vertice coelum,

Omnigeni pecoris pastor ditissimus idem,

Quod late in terras omnes diffundit alendum.

260

Non esset pecori numerus, nisi filius eius

Panphagus, horrificum rabie atque trigutture monstrum

Assidue cum vxore sua (quae nomine fertur

Atropos) armenta atque greges sine fine vorarent.

Hanc Venerem idcirco Vranius tulit atque Deorum

265

Cuidam Paedogeni aeterno sociauit amore,

Consortemque tori fecit; quo foedere iussi

Instaurare aliam prolem et supplere creando.

Haec est illa Venus, sine qua cultore careret

Maximus et densis horreret sentibus orbis.

270

Hanc Deus instituit, naturae ut damna rependat.

Quod vero Deus instituit damnabile non est.

Quid de illis igitur dicam, qui coelibe vita

Contenti, dulces non curant gignere natos,

Sed steriles obeunt radicitus et moriendo

275

Post cineres non ulla sui monumenta relinqunnt?

Hi peccant certe; et, si verum dicere fas est,

Nascitur indigne per quem non nascitur alter;

Indigne viuit, per quem non viuit et alter.

Qui tamen aut morbo aut alia ratione tenentur

280

Quo minus hoc possint uti, pressiue maligna

Paupertate timent mendicam educere prolem,

Aut qui caelestem sapienter ducere vitam

In terris malunt, quorum rarissima turba est,

Abstineant: nam tunc fas est veniamque merentur.

285

Sed multi nolunt vxorem ducere, multas

Vt passim incestent diuersaque pabula carpant;

Quoque magis fallant vulgus, se addicere sacris

Haud dubitant et templa colunt Diuumque ministri

Censentur, varias leges habitusque capessunt

290

Insuetos, raso sperantes vertice coelum;

Insani fugiunt mundum, immundumque sequuntur:

Et cum se ventri dedant mollique quieti

(Quae duo nequitiae sunt nutrimenta) pudici ut

Credantur, caecis condunt sua furta latebris,

295

Et satagunt nigram vitiis obtendere noctem.

Nemo quidem caste consueuit viuere, saluis

Inguinibus, nisi quem iam debilitata senectus

Aut languor grauis aut animi dolor impedit ingens

Aut regit aetherei sapientia plena pudoris.

300

Omne superuacuum natura e corpore pellit.

Hinc est quod Venerem nocturna insomnia soluunt,

Gaudiaque informant veros imitantia lusus.

Multi autem, quia sunt cauti, casti esse putantur.

Esto tamen, quod Vestales ipsasque Sibyllas

305

Virginitate sua vincant; cedo, dignior utra,

Vtra est nobilior, sterilisne an fertilis arbos?

An quae est terra ferax an quae nil gignit arena?

O vanas hominum curas, o futile votum!

Discite naturae sanctas non temnere leges,

310

Quae vult, ut genitus generet; quae gaudia fecit

Tam bona concubitus, non ut te absterreat; imo

Vt magis alliciat: naturae obsistere cur vis?

Nempe Venus nulli culpae est obnoxia, si sit

Legitima atque modum seruet, si debita fiat.

315

Ast nimia eneruat vires, effoeminat artus,

Ingenium obtundit, breuiat quoque tempora vitae.

Iam nunc de Veneris puero nos dicere oportet.

Hic est ille hominum domitor domitorque Deorum,

Qui face, qui pharetra totum perterritat orbem,

320

Cui quamuis puero et caeco tamen omnia parent,

Quae terras pelagusque colunt quaeque aethera summum.

Heu quantos ignes et quanta incendia passim

Excitat iste puer! quantum, o pharetrate Cupido,

Arbitrii tibi concessum est? tibi nulla resistunt

325

Robora; tu pecudes, tu homines, tu numina vincis.

Saepe tuis fixum telis gemuisse Tonantem

Nouimus et varias compulsum assumere formas,

Fulmine deposito et coeli regione relicta,

Non dedignatum miseras insistere terras;

330

Nunc aquilam fieri, nunc torua fronte iuuencum,

Nunc se pastorem, nunc se simulare colubrum,

Interdumque ignis speciem Satyrique figuram

Aut auri induere aut candentis corpus oloris.

Ennosigaeus item liquido mutatus Enipeo,

335

Dum tua tela miser sentit, Salmonida pressit.

Saepe etiam voluit delphin ariesue videri

Aut equus at toto flammas extinguere ponto

Quas tu condideras in pectora caeca nequiuit.

Fabula longa nimis cunctos ex ordine Diuos

340

Et factum accipitrem Phoebum factumque leonem

Dicere vel stygii furias memorare tyranni.

Talia non opus est referendo absumere tempus.

Quippe ego si cunctos heroas et heroinas,

Quotquot dirus amor letali vulnere fixit,

345

Enumerare velim, crescet mihi longior ordo

Historiae atque prius condens sua lumina Titan

Abluet Hesperio fumantes gurgite currus.

Ergo operae pretium puto omittere talia, cum sint

A multis iam dicta aliis. Nunc vera sequamur.

350

Non puero huic Bacchus pater est, ut Graecia fingit,

(Non etenim, si sic, abstemius ullus amaret)

Sed fatum, quoniam fato iunguntur amores.

Nimirum fatis mortalia cuncta reguntur;

Fatum dat mores, fortunam et terminat annos;

355

Plus fatum quam forma valet; sit maxima flammae

Causa cupidineae licet haec, et corda tenaci

Praecipue iuuenum soleat vincire catena,

Plus quoque quam nummi; quamuis corruperit auro

Inclusam Danaen turri Saturnius alta.

360

Consuetudo etiam et facilis concessa manendi

Saepe simul nulloque simul spectante loquendi

Libertas, quae prona via est et lubrica, per quam

Ipse amor ingreditur, per quam Venus ipsa paratur,

Haud multum certe fato renuente iuuabunt.

365

Fato iunguntur, fato soluuntur amores.

Hinc vilis, deformis, inops quandoque fruetur,

Quod neque formosus poterit, nec diues habere,

Hinc pulchra et generosa viro contemnitur uxor;

Interdum et pluris pellex triuialis habetur;

370

Hinc uxor pulchrum et generosum saepe maritum

Odit et immundi penem calonis adorat;

Aut aliquem externum, quem vix bene nouerit, ardet.

Denique, ni tribuatur amor pro lege Deorum

Cuique suus, nisi sit diuisus limite certo,

375

Non dubium est quin possit ab omnibus unus amari;

Non dubium est, possit quin omnes unus amare,

Et passim quamcumque velit sibi quisque potiri.

Sed veluti pisces piscator non capit omnes,

Non omnes volucres auceps, non omnia lustra

380

Venator spoliat; sed quod sua cuique dedit sors

Hoc habet, hoc potitur; sic dispensantur amores

Arbitrio superum. Dominae sic saepe placebit

Ipse suae seruus; sic pulchram saepe puellam

Enterocelosus, grandaeuus, lippus habebit.

385

Ac veluti infausto qui sidere mercibus implet

Mercator nauim, nocituraque caerula tentat

Naufragio aut diris praedonibus expoliatur;

Sic, quisquis coelo aduerso fatoque sinistro,

Vritur, incassum tempus terit atque laborem;

390

Imo ignominiam et crudelia vulnera saepe

Accipit; interdum leto mercatur amorem.

At cui fata fauent et cui fortuna secunda est,

Pace frui poterit quod vult et tutus amare.

Verum haec quam paucis concessa est gratia; pauci

395

Tam faciles habuere Deos tantumque benignos;

Excepto, si quis caute sua gaudia celet,

Vsque adeo ut nulli fidat nullique recludat.

Quippe homini nunc nulla fides, nunc omnia plena

Insidiis: socio nunc quisque imponere tentat.

400

Quod si arcana suo quisquam commisit amico,

Hunc metuat, ne quando fides frangatur, oportet,

Ne quando infensus mutata mente reuelet,

Quod prius in cordis penetralibus occultabat.

Ergo si liber vis esse et viuere tutus,

405

Non ulli credas quod tu clam feceris; et sic

Semper amicum habeas, dum durat foedus, ut ipsum

Posse putes hostem fieri, quod saepe videtur.

Nam qui semper ament nostro sunt tempore rari.

Inuidia est etiam multum metuenda, secundis

410

Quae semper rebus dirum miscere venenum

Nititur: inuidiam, moneo, timeatis, amantes.

Propterea quid ames, nemo sciat: occule amorem,

Qui sapis, atque tuus fac ne ignis luceat extra.

Inuidia horrendum monstrum, saeuissima pestis,

415

Exitiale malum, quo non violentius ullum,

Virtutem insequitur, lacerat benefacta, bonosque

Odit et alterius iusto indignatur honore.

Quanquam nemo satis proprium celabit amorem,

Si fata impediant inimicaque sidera nolint.

420

Quippe humana parum prodest prudentia, quando

Decernunt aliter superi; frustraque laborat,

Qui rem cumque parat Diis aduersantibus ullam.

Non tamen idcirco non omni est arte cauendum;

Non omni utendum studio pro viribus atque

425

Consilio. Nam qui fecit quod debuit et spe

Fraudatus tamen est, merito laudatur et omnem

Inuidiam in superos transfert, quos saepe fauere

Stultitiae atque bonos pessundare saepe videmus.

Felix, cui fauor a coelesti traditur arce,

430

Quem Deus ipse fouet, qui dextro est sidere natus!

Huic etenim iucundus amor continget et absque

Felle frui longa poterit dulcedine laetus.

Nempe amor est dulcis, nempe est res blanda iocoque

Plena et deliciis, ni fato fiat amarus;

435

Cuius qui nunquam est expertus tela, vocari

Iure potest sensus expers. Nam bellua quae non

Igne cupidineo flagrat? certe omnia, quamuis

Vilia et exigua, has norunt animalia curas,

Sic statuente Deo. Quare qui quaerit amorem,

440

Rem quaeri diuinam; etenim nisi cuncta perenni

Ipse Deum atque hominum rex prosequeretur amore,

Deficeret mundus pariterque dementa perirent.

Quilibet id seruat quod amat, gaudetque tueri.

At quod non amat, id nemo seruare laborat.

445

Idcirco rerum series aeterna manebit;

Quippe Dei est aeternus amor, qui cuncta tuetur.

Et licet orta cadant, species nulla atterit aetas;

Diligit has etenim per se Deus optimus. At non

Sic ea quae rapidae debentur corpora morti.

450

Namque perire sinit nemo quod diligit, illud

Si seruare potest; sed quis neget omnipotentem

Esse Deum? seruare potest, sed non amat ipse

Corpora; corrumpi idcirco sinit, at species non.

Quid figulus curat, si frangitur ista vel illa

455

Olla? rotam pedibus voluens, cretaque resumpta

Ipse nouas iterum fingit spernitque priores;

Praeterea coelum, tellus, aerque, fretumque

Atque ignis, demum totius machina mundi

Hoc stat et hoc durat tot iam per saecula nexu.

460

Nam nisi tantus amor firma compage teneret

Omnia, pugnarent vinclis elementa solutis;

Non coelum terris lucem radiosque calentes,

Nec generandarum praeberet semina rerum;

Aera finitimum consumeret improbus ignis;

465

Nec tempestiuas pluuias demitteret aer;

Nuda foret tellus, aequorque extingueret ignem,

Aut igni potius piscosum aresceret aequor;

Vt quondam, quum flammiuomos Clymeneia proles

Non bene rexit equos, metuens coelestia monstra,

470

Infelixque sui renuens praecepta parentis,

Corruit in voto sensitque incendia mundus,

Donec fulmineo praeceps deiectus ab ictu

Eridani mediis flammas extinsit in undis.

Gignit amor pacem; pax est dignissima rerum;

475

Omnia pace vigent et pacis tempore florent;

Paci summus honos, paci est quoque summa voluptas.

Tunc tuti viuunt homines, tutusque viator

Carpit iter nec fit saeuorum praeda latronum.

Tunc apium cura et pecoris, tunc arua coluntur

480

Assidue et largas pariunt pro tempore fruges.

Copia tunc Cereris, tunc lac, tunc Bacchus abundat

Palladiusque liquor; tunc passim luditur et tunc

Inflata ad thyasos inuitat tibia. Soli

Oderunt pacem stulti et certamina quaerunt.

485

Talia fluxerunt Saturno tempora rege.

O felix aetas ipso preciosior auro!

At nunc (proh dolor) insano discordia motu

Omnia conturbat, terret, repletque tumultu.

Nunc iuuat esse trucem et leges discindere ferro.

490

Iustitia est potuisse magis. Nunc mille colubros

Mille faces quatiunt, toto et bacchantur in orbe

Eumenides, populosque agitant regesque superbos.

Quid iuuat, o miseri, pugnando lacescere mortem?

Nunquam sera venit. Sed dira superbia tanti

495

Causa mali et vesana fames atque ardor habendi.

Heu cur usque adeo, vilissima terra, superbis

Cuius foeda breui corrodent viscera vermes?

Quid tantum quaeris? te semper forsitan esse

Victurum credis? miser, ah miser, aspice quam sit

500

Incertus, velox, angustus terminus aeui.

Sufficiet breuis urna tibi, paruumque sepulchrum.

Quod si amor humanos animos astringeret, ista

Non fierent; sed quisque suo inseruiret amico;

Quisque sibi charum qua posset parte iuuaret.

505

Certe nec melius quicquam nec dulcius est quam

Sincere a multis, dum vita haec durat, amari.

Rebus in aduersis magnum munimen amici;

Solantur, firmant animum, prodesse laborant,

Quaque valent, miseras curas et damna leuare

510

Conantur, tecumque dolent tecumque queruntur.

Haud facile ille perit quicumque est diues amicis.

At quum te vultu spectat fortuna sereno,

Et versat meliore rota, tua commoda tecum

Percipiunt, gaudent tecum, conuiuia tecum

515

Plena iocis celebrant, augent tua facta fauendo.

Quare qui tutam et laetam vult ducere vitam,

Quam multos studeat semper sibi iungere amicos.

Pluribus hoc autem fiet rationibus; ipsas

Qua potero expediam. Sed primum scire necesse est,

520

Esse voluntatis motum hunc, quem vulgus amorem

Appellat; nam velle bonum est, quod fertur amare.

Semper habere bonum desiderat ipsa voluntas,

Et vitare malum solisque mouetur ab istis.

Haec duo sunt igitur causae et fundamina amoris.

525

Omnia sed bona sunt triplici discrimine secta.

Quaedam incunda et quaedam dicuntur honesta;

Vtiliumque aliud genus et natura bonorum est.

Sicque malum triplex: damnosum, turpe, molestum;

Quisque amat, haec animo fugiens aut illa requirens

530

Est igitur diuersus amor, diuersus ut est fons

Vnde oritur, laude aut probro non dignus eodem.

Haec tria non solum inter se differre putandum,

Per genus; ast etiam species habet unumquodque

Per se multiplices, delectans, utile, honestum.

535

Quae cum sint variae, varii redduntur amores.

Vtile enim est quicquid prodest, non est tamen unum

Sicut multa etiam bona corporis atque animi sunt.

Quatuor ad corpus spectant bona: robur et ipsa

Forma, valetudo, leuitas; quodcumque dat ista,

540

Vel res sit vel homo, prodest atque utile fertur.

Ast animi duo sunt bona: mos doctrinaque, sicut

Sunt animi geminae virtutes: ipsa voluntas,

Cuius sunt mores, et mens, cui noscere verum

Est proprium. Mentis bona sunt complura, nouemque

545

Doctrinae hanc ornant quas vatum carmina Musas

Appellare solent, ter ternis orbibus aptae.

Sicque voluntatis bona plura et quatuor horum

Praecipua existunt: prudentia, iustitia atque

Grandia quae aggreditur fortis discrimina virtus,

550

Nec non quae fraenis nos temperat atque modestos

Efficit. Ex istis, tanquam de fontibus omnes

Emanant aliae, quas quisquis discere quaerit,

Voluat Aristotelis libros vel scripta Platonis

Inspiciat: duo sunt haec magni lumina mundi.

555

Ergo quicquid erit tribuat quod talia nobis

Vtile dicetur, veluti medicina medensque

Corporibus, velutique animis liber atque magister.

Vtiliora tamen sunt et meliora putanda

Quae prosunt animo; quia corpore dignior ipse est,

560

Vt seruo dominus, rate nauta, aurigaque curru.

Sed mediate aliquid prodest aut immediate,

Vt sator et nummi, cocus et cibus esurienti.

Idque ipsum dico de delectantibus: haec nam

Per multas species per multaque membra secantur,

565

Quorum animos quaedam delectant, corpora quaedam:

Suntque voluptates animi quam corporis omnes

Sincerae magis et stabiles et nobiliores,

Cum Diis communes nobis, at caetera sensus

Gaudia sunt etiam brutis concessa: sequuntur

570

Haec pecudes proprie, namque his dulcedine mentis

Posse frui vetitum est, neque cunctis sensibus ipsae

Laetantur, solo gustu tactuque mouentur:

Quippe nec harmoniam, sed nec diapasmata curant.

Numquid Apellaeas tabulas aut aera Corinthi

575

Mirantur vel clamosi spectacula circi?

Si quid odorantur tamen, aut si vocibus ullis,

Vel si nonnunquam aspectu gaudere videntur,

Id gustus fit vel tactus ratione, velut quum

Massylus visa in campis leo forte iuuenca

580

Exultat tollitque iubas caudamque retorquet

Praedae auidus, vel quum sonipes per prata vagantem

Vidit equam, Veneris stimulante cupidine fertur,

Et resupinato dumeta per auia collo,

Subsultim graditur coelumque hinnitibus implet.

585

Cumque cibi et Veneris pecudum sit sola voluptas;

Et propria idcirco est etiam vilissima vixque

Conueniens seruis: hebetat nam mentis acumen

Immoderata, solet multum quoque laedere corpus.

Ergo quicumque est huic deditus, insipiens fit,

590

Et seruire magis quam aliis dominarier aptus.

Non est turpe tamen moderate talibus uti.

At, bona si quae sint cognoscere quaeris honesta,

Quod nuper dixi reminiscere. Namque animi sunt

Doctrina et mores, veluti paulo ante relatum est.

595

Sed quod nunc dicam solerti mente notato.

Quae bona delectant, quam longo tempore durant,

Tam longo existunt iucunda, et postea nil sunt.

Exemplo tibi sit Veneris cantusque voluptas.

Ast quicquid praebet bona corporis, utile fertur.

600

Ipsa autem bona sunt iucunda, velut valetudo

Iam data delectat, medicina sed utilis ipsa est.

Id quoque, quod confert animi bona, iure vocatur

Vtile; verum animi bona postquam tradita iam sunt,

Fiunt iucunda et simul efficiuntur honesta.

605

Quicquid enim virtutem affert est utile; at ipsa

Tradita iam virtus iucunda et honesta putanda.

Quippe honor est soli virtuti debita merces.

Quicumque ergo cupit multum dum viuit amari

Aut studeat delectare aut prodesse vel in se

610

Virtutes habeat; quas compelluntur et ipsi

Commendare mali, et quamuis odere, verentur.

Sed prius illorum debet perpendere mores,

Queis placuisse volet. Namque est non una voluntas

Omnibus; hinc homines studia in diuersa feruntur.

615

Vsque adeo tribuit difformia semina nobis

Gignendo natura parens: quod displicet illi,

Hic amat; hic laudat quicquid damnatur ab illo.

Ergo non eadem sunt cunctis grata, nec omnes

Vtile idem cupiunt, eadem nec honesta requirunt.

620

Quare opus est nouisse prius quid cuique magis sit

Acceptum placeatque magis, ne fiat inane

Officium, cassusque labor, ne littus aretur,

Si forte aut iniucunda aut odiosa ferantur.

Hoc autem non difficile est cognoscere: sermo

625

Haud dubie ostendit mores animumque latentem.

Id quod amat crebro loquitur quisque atque libenter

Audit; multa domi poterunt quoque signa videri.

Nam cum vomeribus, stimulos, iuga, rastra, ligones

Agricolae seruare solent; arma horrida miles

630

Parietibus suspensa tenet; sed quisquis abundat

Codicibus, poterit merito studiosus haberi.

Sic de aliis dico; nimirum arcana resignat

Lingua manusque animi. Quare quaecumque placebunt

Efficere haec studeat, quisquis sibi quaerit amicos.

635

Obsequio generatur amor; sed maxima lucrum

Pars hominum sequitur, nummos et munera cuncti

Affectant, donis multi acquiruntur amici.

Verum talis amor non est durabilis, et quum

Deficit utilitas, fugit illico (praecipue si

640

Vlterior non ulla manet spes utile habendi)

Seruilis, fidusque parum. Tamen inueniuntur

Quidam, sed rari, acceptorum qui meritorum

Assidue memores non cessant semper amare.

Esto quod ingrati cessent; non proinde bonus vir,

645

Qui rarus veluti phoenix reperitur in orbe,

Multis prodesse ac pro viribus auxiliari

Debet desinere; est etenim via sola merendo

In coelum, perque hanc Alcides maximus olim

Incessit, multique alii, quorum inclita fama

650

Durat adhuc, nullum posthac moritura per aeuum.

Nempe Deo est similis vir dapsilis atque benignus.

Pars magna est etiam, quae delectabile quaerit.

Hinc et amant, quicumque sibi iucunda ministrant;

Praesertim pueri, iuuenes, nec non locupletes,

655

Gaudia sectantur, sectantur ludicra semper.

Sed nec talis amor verus vel firmus haberi

Debet; namque fugit, quum deficit ipsa voluptas,

Si modo non redeat vel non reditura putetur.

Est tamen interdum valde utilis atque per ipsum

660

Diuitias multi, multi accepere fauorem.

Delectare igitur studeat qui quaerit amari,

Dum neque quod iustum est neque transgrediatur honestum.

At prodesse modis et delectare duobus

Quisque potest, verbis ac rebus; tutius autem

665

Et leuius multo est verbis quam rebus amorem

Quaerere. Proinde opus est, quo id fiat noscere pacto.

Vtile si doceas quemquam moneasue loquendo,

Efficies, monstrando etiam quid prosit et obsit,

Quo nocitura modo vitentur et ipsa parentur

670

Commoda, in aduersis pro ipsorum orando salute,

Vel commendando vel pro ipsis grata petendo,

Quos in amore voles tibi iungere. Si cupis autem

Delectare aliquem verbis, laudato decenter

Ipsum resque suas; vel si quid gesserit unquam

675

Egregie, ne te pigeat laudando probare.

Nam sapiens aeque ac stoltus laudarier optat.

Interdum lepidis risumque mouentibus aures

Mulceto dictis, referendo siqua iocosa est

Fabula, vel si qua est vetus aut noua digna relatu

680

Historia, et demum si quid scis posse placere:

Non contradicas, imo assentire loquenti,

Sint non vera licet; quod si pudet illa fateri,

Tu saltem taceas; nam dissimulare tacendo

Maxima plerumque est prudentia. Viuere nescit,

685

Vt bene vulgus ait, qui nescit dissimulare.

Nonnunquam, mihi crede, nocet defendere verum.

Temporis atque loci proinde est seruanda hominumque

Conditio semper, ne quid te laedere possit.

Ast aliqui absentem malunt laudare, putantque

690

Id melius. Faciunt astute; talis enim laus

Gratior atque minus ficta et suspecta videtur.

Quippe solent multi praesentem extollere dictis,

Semper adulantes, ut veri habeantur amici;

Ast, ubi terga abiens vertit, mordaciter urgent

695

Absentem, et rident. Non valde est fidere tutum

Laudanti coram; mos est hic mancipiorum.

Non deerunt autem, referant qui singula, plures

Aut unus saltem, fueris quaecumque locutus,

Vel bona vel mala sint: multus delator ubique est.

700

Hic te laudauit, dicet, vel vituperauit.

Sed tamen, ut paucis liceat concludere verum,

Non magis est gratum cunctis et amabile quicquam,

Moribus ingenuis integroque ordine vitae.

Hoc plus diuitiis, plus cognitione probatur.

705

Namque malus, quanquam doctrina et rebus abundet,

Neutique diligitur. Vitiis odiosius est nil.

Si bonus atque probus fueris, vel amabere vel te

Non odio saltem (velut arbitror) ullus habebit.

Est autem vetus auctorum sententia, mores

710

Quod similes, simile et studium, sunt fomes amorum;

Sic vanus vanum, studiosus sic studiosum

Diligit, et socios adeunt animalia coetus.

Hoc non inficior; nam quo iungentur amore

Hi quibus est mens diuersa et diuersa voluntas,

715

Cum sit amicorum cupere et contemnere id ipsum?

Sed sceleratorum cito foedera dissoluuntur,

Stultorumque breui commercia tempore durant;

Nam propria utilitas quam quisque requirit iniquus

Per fas et nefas, et saeua cupido nocendi

720

Quam malus omnis habet pariterque superbia et ira,

Stultorum fidae comites, accendere bilem,

Bella mouere solent. Amor est durabilis ille

Dumtaxat, cuicumque dedit fundamina virtus,

Quem genuit probitas; amor hic pia pectora tantum,

725

Sincerosque animos aeterno glutine firmat,

Et naturali pluris faciendus amore est,

Quo genitum et generans, et ab uno sanguine creti

Mutuo se obseruant et amant. Nam saepe parentes

Oderunt nati, oderunt sua pignora patres.

730

Germano insidias germanus saepe parauit;

At nunquam verus Pyladae insidiatur Orestes,

Nec Pylades mortem curat, modo prosit Oresti.

Sed dubium est fierine ullo conamine possit,

Vt nos omnis amet populus, iustique malique.

735

Nempe amor in plures diuisus debilior fit,

Fortior in paucos; unita potentior est vis

Quaelibet, at partes in plures secta peribit.

Recte igitur dicunt, raros tibi quaere sodales;

Difficile est etenim cum multis viuere posse,

740

Et conuersari assidue, quae maxime amicos

Res decet: a multisque fides negat ipsa teneri,

Cum paucis habitat potius. Non ergo fideles

Esse tibi multos credas; nec dilige vulgus,

Nec te vulgus amet; comes est discordia vulgi.

745

Cum paucis pax laeta manet; turba omnis abesto;

Namque a turbando nomen sibi turba recepit.

Paucos atque bonos tibi delige, cum quibus aeuum

Ducere securus valeas et lite remota.

Vt non ergo potes multos vehementer amare,

750

Sic tu non potes a multis vehementer amari.

Nam qui non amat, is nullo fit dignus amore.

Est alius ciuilis amor, communis et omni

Praestandus populo, quo quisque bonusque malusque

Diligier debet, quum nulla ex parte nocemus

755

Factis aut dictis cuiquam, quum taliter ipsi

Viuimus, ut nemo merito nos carpere possit;

Quum sumus erga omnes blandi vultuque benigno

Quemque salutamus, laudamus, honorificamus.

Ipsum quando potes tu contra ulciscere iuste.

760

Sin tibi non licet hoc, inclusum corde dolorem

Dissimula atque tace, ne deteriora subinde

Damna feras. Stultum est hostem irritare potentem

Atque malum maius tumidis sibi quaerere verbis.

Expectat tempus sapiens iramque coercet:

765

Saepe etiam utiliter cedit, placidisque furentem

Demulcet dictis et dulcibus allicit hostem

Blanditiis, donec deceptum in retia mittat.

Callidus indomitum pullum sic vincit equiso,

Sic insueta boui sensim iuga ponit arator,

770

Sic trahitis Cybeles torui sarraca leones,

Sicque ferae tigres Bacchi paretis habenis.

Nimirum magna est prudentia vincere blande

Atque animi ad tempus pressum celare dolorem.

Hoc aliud quoque seruandum est: quocumque manebis

775

In coetu, laxes ne turpiter ora cachinnis,

Sed, quum opus est, parco moderatoque utere risu.

Nempe est inualidae mentis capitisque minuti

Indicium ridere nimis; contra esse seuerum

Semper inhumani est animi; fuge cautus utrumque

780

Atque tene medium: medio sedet inclyta virtus.

Non volo te scurram, sed, si potes, esto facetus.

Iam videor dixisse satis, iam iussa peregi

Propter quae imperio matris descendimus ad te.

Nunc tempus remeare monet locaque infima mundi

785

Deserere et superas volitando reuisere sedes,

Vnde ego tellurem soleo spectare frequenter,

Admirans adeo paruam minimamque videri,

Exiguique instar pomi pendere rotundam

Aeris in medio, fultam molimine nullo,

790

Atque suo tantum libratam pondere; cerno

Inde etiam Oceanum totas circumdare terras,

Perque ipsas flexo, velut anguis, serpere cursu

Nerea coeruleum, modici sub imagine riui.

Inde Padus, Tanas, Ganges, Histerque videntur

795

Agrorum fossae, quoties implentur ab imbre.

Quumque tua aspicio, quamuis ingentia, Nile,

Ostia tam longe, septem reor esse canales.

Saepe etiam video telis pugnare coruscis

Agmina, purpureoque undantes sanguine campos;

800

Et stolidos Reges, bona dum fugitiua sequuntur,

Seque putant non posse mori, diuersa mouere

Praelia et insontes populos opponere morti

Tradereque inuitis spectacula tristia Diuis.

Inde etiam mutare locum freta, flumina, fontes

805

Aspicio: fieri valles ex montibus altis,

Inque altos montes imas consurgere valles

Temporis anfractu longo et nemora alta secari

Vomeribus cultisque prius succrescere siluas,

Oppida transferri huc illuc et cuncta nouari.

810

Felix cui talem speculam contingit habere,

Vnde Asiam mollem videat Libyenque ferocem

Europamque armis et fertilitate superbam,

Inque ipsis varias gentes, quos Carcinus urit

Aethiopas, primoque Indos sub sole iacentes,

815

Getulos, Nomadasque agiles, Cilicasque rapaces,

Sauromatas, Parthosque arcu pugnare peritos,

Thuriferos Arabas, Thracas, validosque Arimaspas,

Hispanos, Italos, Gallos, frigidosque Britannos,

Totque alios populos, quos supra, quum rediit sol,

820

Aut, quum decessit, radius illuminat infra.

Nonne illuc velles conscendere posse, liceret

Hoc si mortali cuiquam, nisi membra grauarent

Te tua? sed nobis tantum conceditur istud

Coelicolis, quibus est concretum ex aethere puro,

825

Non elementorum primorum pondere corpus:

Vnde feras, donec tandem sit morte solutus

Spiritus. Interea valeas, iam separor abs te. "

Protinus his dictis me respondere parantem

Deseruit; nec non ventis velocior ipsis,

830

Digrediens iterum coelestia templa petiuit.