Basilio Zanchi ad Barbiton

Hactenus ah male caute iuvet lusisse iuventa

Barbite carminibus:

Et Paphia incinctum myrto, lauruque virenti

Concinuisse toros,

5

Sive tuos Isabella, tuos seu rustica proles

Pan Deus Arcadiae:

Et laudes celebrasse virum, modo secla Leontis,

Nunc tua Cinyphio

Horrida castra Caesar: modo Phoebe labores,

10

Pulcraque Luna tuos

Flebilibus cantasse modis, et tristia fata

Funeraque atra virum.

Iam pudet insanos dixisse licentius ignes,

Marmoreosque sinus.

15

Et crines vaga Phylli tuos, atque ora Lycinnae,

Aureolumque pedem:

Tot alios frustra lusus, et inania verba,

Et sine mente sonos.

Hactenus ah male caute iuvet lusisse iuventa

20

Barbite carminibus.