Matteo Dall'Isola Trasimenis 3
Other sections


Attonitus tanta miserorum strage animantum

Neptunus secum succincto murmure dixit.

Ecquid opus verbis? Sit praesto audacia caeptis

Nostris magnanimus spirantia numina sentit.

5

Extemplo rex ipse maris genitorque profundi

Educit geminum furibundus ad aethera signum.

Hinc rapidum Tritona iubet componere gentes

Aequoreas, totoque et numina cogere ponto.

Semifer undosis hirsutus tergora setis

10

Erumpit pelago, ac circumtonat aequora concha.

Attonitae cuius sonitu Nereides almae

Ancipites pavidaeque ruunt ad turbida regis

Atria. Tum Nereus, Phorcus, Glaucusque, Palemon,

Proteus ambiguus, sceptro munitus acuto

15

Neptunus quoque: Parthenos, Panopeaque, Doto,

Cymothoe, Spataleque, Tethis sic, Cymodoceque,

Leucotoeque, Taliaque, Niseeque, Spioque;

Tum Nipheque, Hiale, Psecas, Phialeque, Ranisque

Amphithoe. Melite, Iera, sic Galateaque Doris.

20

His aderat longaeva Tethis comitata deabus

Atque aliis; quales genetrix Berecynthia fecit

E ratibus, rutulos cum puppibus expulit ignes.

Crinibus hae passis regem pallore petebant;

Caetera progenies effaeto ventre refugit

25

Ad sacros latices, alti domicilia regni.

Iampridem nymphae concussae viribus ignis

Et fontes siccos et torrida flumina passim

Deseruere simul: nunc vasto gurgite vivunt.

Hae pariter duris tundentes pectora pugnis

30

Ante ducis solium virides fudere capillos.

Neptuni iussu pascens sub gurgite phocas

Protheus ambiguus compellit maxima ponti

Armenta in turmas atque instruit ordine certo.

Cogitur in dextrum Balena britannica cornu,

35

Indica subsequitur, spatiosa fronte gerentes

Immanes rictus: efflantur in aethera nimbi

Deductis malis. Hinc Torsius, asper Echinus,

Spinarum nemore obductus: sic Stella, Canisque,

Duritia silicum Conchae; atque in tegmine tuta

40

Testudo, pinnis mox Squatina, Solea, Rombi,

Polypus et Cancer. Tum regia purpura Murex

In dextrum properat cornu, pugnaeque paratur.

Delphinus laevum certat defendere cornu;

Durior hic ferro, telo acrior, ocyor aura.

45

Tethyos hesperiae pascentes ima profundae

Hos subiere locos Orcae, Glaucusque, Lupusque;

Eructans multas inflatis faucibus undas

Physiter et turpes immania corpora Phocae.

His Anguilla teres gangetica texitur, Arbor,

50

Thimni, Excocetique, Melandria, Salpa, Dracones,

Milvius et Salmo mox Dactilus, Anthia, Mullus

Accingunt pugnae turbantes numina magna.

Collocat hinc ventos geminis in cornibus omnes

Neptunus stagno tentans propellere pestem.

55

Instruit hinc cuneos, hinc forfice et arte laborat

Sedulus; hinc turmas saevos deducit in hostes.

Exponit serram Phorcus ditissimus aevi;

Vendicat hinc cautus dextri moderamina cornu.

Stat contra genitor Nereus qui laeva tuetur

60

Agmina, tumque suas solatur voce cohortes:

Nympharum hic pater est, coniux et Doridos almae.

Hos inter medius Neptunus ponitur acer,

Dividitur tellus cuius percussa tridente;

Hic peditum turmas immenso robore firmat.

65

Stat quadrata acies hosti pugnare parata,

Nec spernenda quidem. Nam dicitur agmine facto,

Pellaeam classem veluti per tela per hostes

Direxisset iter, superasse natantia monstra:

Tantae vocis erant ictu sonituque remota.

70

Hinc fatur structas Neptunus voce catervas.

(Rex maris huic cedens rerum mandavit habenas).

Nil, praeter iustum, gens o fidissima ponti

Ac bello invictrix, longaevo tempore durat.

Neptuno quondam iuvenis Pellaeus et ardens

75

Turba ducum tyrio, si fas est dicere, ponto

Vincla mihi iniecit; totus cum Libanus altis

Arboribus nostras descendit claudere fauces.

At moles vestris tota est concussa lacertis,

Ac vestro laxata iacet nunc mersa profundo.

80

Hi quoque nunc vestris debebunt viribus alni:

Gentibus hisce iugum veniet, ne spernite, vestrum;

Iam curva cervice parant mea iussa subire.

Quidquid direptum furiata gente barathri,

Cum dominis omni iam nunc ditione tenebit

85

Imperioque manus, dicenti credite, vestra.

Finierat monitus vix tales Enosigaeus,

Cum martem Triton caepit succendere cantu.

Neptunus quem regna premunt, torsisset in hostem

Principium pugnae cumulatis, viribus hastam:

90

Atque per aequoream gentem submersa fuisset

Hostilis classis, toto et laniata profundo;

(Vel modicos superum valeat quis ferre furores?)

Ni Iovis imperio missus Cyllenius Ales

Voce diremisset praesentia bella disertus:

95

Quem comes Oceanus sequitur super omnia laetus.

Nam seu bacchantem vexet discordia plebem,

Non alius mollire queat: seu iure furentem

Mens agitet criticum, valeat mollescere verbis

Vsque tuis, placidamque reis ostendere frontem

100

Impulsus poterit iudex et solvere noxam.

Non pluvias legit hic, exundat gurgite vivo:

Acrior hoc nullus. Dicas, quis fortius isto

Torqueat enthimema? adigat sic iudicis ora

Arctius occludi, finemque imponere voci?

105

Non trahitur durus, sermonem amplectitur ultro

Auditor, facunde, tuum sequiturque loquentem:

Vis cunctis haeret splendorque et gratia verbis.

Dissentire pudet quicumque audiverit illum:

Absque labore fluunt magno cum pondere verba,

110

Opprimit et nostras tua nunc facundia vires.

Vt modicus pereo submersus fluctibus ignis.

Facundum cesset patriae decus urbis Vlyssem

Tollere Meonides, docti sic Nestoris ora

Deleat; huc flectat divino carmine plectrum.

115

Vosque caballino vocalem gurgite lympham

Pandite, Pierides, talem nec spernite cantu,

Cum virtus eius nostris sit viribus impar.

Obsequitur tandem dictis genitoris alumnus

Arcadiae. Plantis primum talaria nectit,

120

Queis ventos superat magnum per inane volucres:

Inserit hinc dextrae virgam, qua pellere amaenos,

Allicere ac somnos mortali pectore fertur:

Vmbras hac cogit pallentes nigra subire

Tartara et humanis iterum succedere formis:

125

Hic superi stygiique poli mandata reportat.

Quid mirum? illius certe est facundia munus;

Vel quia sideribus cunctis velocior ipse

Cum fuerit, coelum breviter metitur utrumque:

Instruit hic animas sermonis fingere voces:

130

Imperat hic argum conclaudere lumina tantum

Exoriens, servat nocturno tempore vaccam

Inachiam pastor, munusque alternat utrumque,

Obnubitque suo mox tempora fulva galero.

Nec mora: dissiluit, tenuesque ereptus in auras

135

Incaluit pennae plausu; tum sibila fundit.

Non cessat volucres sinuare volumnia pennas;

Transilit hic lunae sphaeram, mox aethera purum

Nimbosumque legit, tum stagni constitit undis.

Exultant cuncti, laetatur Nereus ipse,

140

Neptunusque pater, sic cetera numina ponti;

Inque vicem gaudent conspecta prole Tonantis:

Expectantque simul praesentia numina coeli

Ac propensa suis, si fas est credere, rebus.

Summisit frontem tantorum numine motus

145

Mercurius; fundens tales hinc pectore voces

Neptunum alloquitur. Spectant sed numina talem

Cuncta maris. Iovis imperio sic incipit ipse.

Quod genitor mandet, celso quid ab aethere portem,

Numina magna maris, paucis attendite, dicam.

150

Quo mentis ratio cecidit contraria nobis

Errorumque phalanx incesserit ordine verso,

Vos omnes, teque imprimis vexaverit, ipse

Miratur genitor primum, mirantur et ipsi

Caelicolae magni. Sic caetera turba deorum

155

Ambigit, hanc aciem medio sub pectore versans.

Iamdudum fixam celsoque in corde repostam

Exue nunc curam, caeptumque exclude timorem.

Iupiter hinc stygius procul est. Nec dira fatigat

Tysiphone mentem: pestis nec diripit ulla

160

Inferni stagnum, mitte hanc de pectore curam.

Sed vitam corpusque suum defendere nitens

Haec manus huc illuc saevit: tum litora Agilles

Rimatur, piscesque capit victumque parabit

Tam sibi quam dominis; quos prima ab origine mundi

165

Corporibus dederat divino semine natis

Iupiter: et volucres cunctas sic numine certo

Et terrae pecudes manibus subiecit eorum.

Ne pete litoribus trasimenam illidere classem.

Sic series rerumque ordo, sic fata manebunt,

170

Lampade mundanum dum sol lustraverit orbem.

Est tibi praeterea curae sitis arida ponti.

Quodcumque errantis tegitur candore Dianae,

Alternat variatque vices, nec sistitur usquam.

Contigit ut flamma et summa ad fastigia vecta

175

Hauriat humorem, mundoque incendia fundat;

Paullatim hinc robur, consumptis viribus ignis,

Humorem repetens, terris infundat aquarum

Diluvia. Obducto sibi iustas aequore poenas

Induet ardor edax, vel surget in aethera purum.

180

Adde quod algentem iuvenis qui porrigit undam

Saturni tardos ignes accendere caepit,

Tunc circumfuso servabitur aequore tellus.

Vae miseris (absit utinam) mortalibus orbis.

Tunc odiis certare licet, tunc fundere vires,

185

Virtutem tantam tunc ostentare licebit.

Iupiter interea fati servator acerbus

Imperat hanc aciem solvi mentemque levari:

Indicit pacem. Tenues sic orsus in auras

Evasit, caelumque petit Atlantide natus.

190

Extemplo turbata cohors fortissima ponti

Deponunt animos, horrentiaque arma reponunt

Vndicolae magni. Caeptis desistere durum

Est visum cunctis, placidamque resumere mentem:

Iam levior medio mollescit pectoris ira.

195

Non aliter torrens immensis imbribus auctus

Volvitur in praeceps tumidus, magnoque fragore

Tunc sylvas montesque trahit: si cesserit ira

Iunonis saevae, boreasque induxerit aethram,

Paullatim vires iramque repellit eundo.

200

Affuit et signum placatae Palladis illic.

Nulla quidem florent tanto nunc munere Divae

Tempora, Vir clemens, romanae gloria gentis.

Credibile est illam tractus superasse pelasgos,

Et Menphys penetrasse lares Tyriosque vetustos,

205

Ac Bardos intrasse ferunt in carmine sacros:

Tum Druidas quaesisse simul quibus omne per aevum

Solis nosse datur divos et numina caeli.

Hinc capitolinae scitatur moenia Romae:

In numerum redigit cunctos, spernitque Minerva

210

Nunc omnem Hesperiam. Sed tantum munere digna

Gens perusina fuit, toties oppressa tirannis:

Ipsa fuit sedes sapientis Pallados olim,

Iunonisque domus, Cereris templumque superbum

Legiferae, nec Martis opus frigebat in urbe.

215

Templa quoque Ignipotens iampridem victor habebat

Hic defensa suis a flammis viribus urbis.

Hic legesque datae populis, hic pulchra sophiae

Dogmata dictata, hic viguit prudentia semper,

Ac bello robur conservans agger ab hoste:

220

Pulchrum pro patria fatum succurrit in armis.

Hinc non imbelles montana per avia damas

Sectantur pueri ferro, nec cuspide callens

Vexatur vulpis, nec vulnere fossa fatiscit.

Irretire plagis vulpes, circumdare saltus,

225

Et damas leporesque sequi, canibusque potiri,

Ludus erit; sic praeda canum, sic gloria dentis.

Sed caedes inferre lupis, aprisque, ferisque,

Tollere sed tauros et perdere caedibus ursos,

Hoc virtutis opus: paucos ea gloria tangit;

230

Haec nostram portenta iuvant tanguntque iuventam.

Lethifer hic campus belli est cognomine dictus

Bellicus. Hunc muris intra pomeria septum

(Martis opus) festis exercet turba diebus:

Hoc campo telis, saxis, animisque, minisque

235

Res agitur; saxis primum, tum cominus armis:

Ardentes cernas vera in certamina turmas.

Haud desunt acies, legio, globus, ordo, caterva;

Atque duces, pedites, animi nec munera desunt.

Saxa volant, nimbique cadunt vel grandinis instar,

240

Et Phaebum Marti rapiunt arcentque coruscum.

Heu! quoniam tenebris habitus fit semper ab annis,

Non hic bacchantes populorum palluit iras,

Non diros caedis ritus; sed sanguine gaudet.

Ad gladios hinc atque enses, ad spicula et arcus

245

Transitus est praeceps. Subeunt mox ira, libido,

Ardor opum, praedaeque sitis, discordia regni

Plusquam civilis. Venduntur munera, iura

Vel pretio cedunt vel ferro vieta quiescunt.

Per populos Scythiae tales, per inhospita Tauri

250

Duc iuga, per syrtes, vacuique per atria Ditis;

Fervebit sanguis semper, nec fata timebunt:

Horrebunt strepitus nullos Acherontis avari.

Dolia si fuerint ab origine plena sapore

Nectaris idaei, summo vel honore falerni,

255

Certabunt servare diu nec temnere odores.

Sic puer a cuna delectis moribus altus

Nunquam pravus erit, nunquam perversus et atrox.

Tale decus patriae Puerum castissima quondam

Te genuit genetrix maiorum sanguine nata,

260

Faemina voce quidem. Speculum virtutis et huius

Rara fuit semper sapientia, rara fidesque.

Vt puer est genitus, quamprimum pendet ab omni

Sorte patrum et semper generoso more colendus.

Sic igitur quondam coluit te sedula mater,

265

Ac semper docuit virtutem extendere factis.

Dulce decus patriae, pulchri servator honesti

Ac pacis custos, vitiorum acerrimus hostis.

Ornatos virtute foves, numeroque repellis;

Ac miseris passim suavissima edulia praebes.

270

Hic veteres sentes perusina ex urbe revulsit

. . . . . . . . . . . . .

285

Ast alias dabitur, Iuvenis, tua dicere facta.

Sic decus usque tuum naturae munere duret,

Perpetuas frondes tua dum servabit oliva.

Hac igitur laeti velati tempora nautae

Conclamant pacem, sic pacem stagna reflectunt.

290

Tunc tandem hesperio fulgentes Delius ipse

Oceano mersurus erat sub vespere currus,

Cum sua quisque petit, sublato milite, tecta.

Mox praedam condunt caveis e vimine factis:

Annua nam mittunt tiberinis vimina ripis

295

Formia castra. Quibus praeclarae stirpis alumnus

Imperat. Ehu! Grypho signa ad mavortia natus

Quondam, nunc victus longaeva nocte iacebit.

........................

298

Suspensa ad ventos pars humida retia tendunt;

Portubus ast aliis et duro fune locatur

300

Per noctem secura ratis, ni flaverit atrox

Africus, aut vasti spirarint flamina cori,

Volverit ac zephyrus saevos ad litora fluctus.

Tum Cerere, Bromioque levant sua corpora fessi

Nautae; tum molli reddunt ea fortia somno.

305

Instauratque artus venturo turba labori,

Coniuge seposita; dulcis fit et immemor artis,

Per quam fortis equos hortorum tendit Alumnus.