Matteo Dall'Isola Trasimenis 2
Other sections


Nondum nigrantes caelo Titonia coniux

Nuncia Phoebaeae lucis rarefecerat umbras;

Nec dum sidereos statione novissimus ignes

Lucifer occidui stimularat ad atria caeli:

5

Cum statione sua ter denis navibus amplum

Praedari stagnum properat, totidemque liburnis

Lunatis clamosa parat Tyrrhenia proles.

Vox fera, trux vultus, coma non, nec barba resecta

Ferro umquam; sunt ora comis horrentia longis:

10

Semisepulta virum certissima mortis imago

Est monstris; oculos borea lippire videres:

Naribus et barbae rivos resonare gelatos,

Et faciem putri squallentem crescere caeno.

Non toga tunc illis, praetextaque tusca paratur;

15

Non undata tegit vestis, nec regia picta.

Vosque sagum atque chlamys, latique decentia clavi,

Este procul, proli nunc interdicta lutosae.

Deterior lino densetur stupea vestis

Quae tegat impurum te, perscrutator aquarum.

20

Vos quoque tunc caesi direpto tergore vallant

Aequorei tauri, ac tutos a frigore reddunt,

Tegmina queis capitum porrecto vellere codon.

Tum latis suras tectus gravibusque cothurnis,

Non murmur caeli, nec fulmina saeva tonantis

25

Ventorumque timet rabiem: domat aequoris aestus

Contemnitque fera stipatos grandine nimbos;

Martia nam duro iam spernit pectore bella.

Ast ubi taurino sepserunt corpora tergo,

Strophia nunc scalmosque parant, quos inserit ille

30

Hinc navis spondae, incertos tum verbere saxi

Tertius inculcat. Longas pars ducere tonsas

Contendunt: aliis sublimibus alta leguntur

Retia stipitibus, cymbaque locantur adunca.

Ter denis summum pedibus porrecta triremis;

35

Inter utrumque latus cubitos sciet esse bis ille

Quatuor, in tentum qui surgere viderit arcum

Anteriora ratis. Puppis depressa iacebit

Ascensu facilis, planus premit aequora fundus.

Nascuntur binae geminis e partibus aures:

40

Pars prior angusta ac rostro munitur acuto,

Posterior perhibet planum gratumque sedile

Virginibus. Binis pedibus non altior ulla

Sponda ratis: gomphis caudex committitur omnis.

Hic oras solvit: pars scalmis iungere tonsas

45

Accelerat, mediasque rotundis fraenat habenis.

Confestim vitreo iactantes gurgite remos

Festinant validis naves paribusque lacertis

Tollere littoribus foedissima corpora nautae.

Impulsae rudibus palmis gemuere carinae

50

Ac tremuere simul: sic aequora caerula verrunt

In spondasque ferunt se se, dum pectora remis

Percutiunt nautae, certant et praepete cursu

Victorem, vento similes, superare priorem:

Sie alius socium certat praevertere cursu.

55

Vt medium tetigere rates, divellitur omnis

Hinc classis diversa petens: nam torquet ad imos

Quisque suos navem, quaeritque per aequora toros.

Sistitur hinc omnis, patuere ubi signa latentum

Vndicolum, classis: celeres tunc ordine certo

60

Emittit lembos, qui quaerant oppida passim

Aequoreae gentis sibi restaurata quotannis.

Credere quis posset, villas in gurgitis imo

Oppida cum populis, propriis cum civibus urbes?

Oppida sunt moles compactae gurgitis imo

65

Viribus humanis cerro seu robore duro.

Sunt procul hinc fagus suberque: at non tibi, quercus,

Quamvis sacra Iovi nunc parcitur. Omnia passim

Truncantur nemora, et tales portantur in usus.

Huc migrat omne nemus tandem stabula alta ferarum

70

Et spoliata suis decrescunt robora ramis.

Tunc Driades tonsae crines (miserabile dictu)

Stridentes querulum non cessant fundere carmen.

Has igitur metas ramorum strage coactas

Indigenae dixere toros. Quos agmine magno

75

Pallentes habitant tincae, luciique vagantes.

Has quaque serpentes sinuoso corpore metas

Anguillae celebrant; quarum strigmenta subacto

Attritoque simul scopulis frangentibus undas

Corpore vivescunt vitamque sub aequore sumunt.

80

Horrifero senis spirante aquilone diebus

Exclusae servantur aquis: frigidissima certe

Tempora non patitur fluctu breviore reposta.

Tunc illis primum tendat scrutator aquarum

Incurvos hamos, patriis cum pleiades armis

85

Succedunt patremque levant cum pondere caeli:

Ieiunas tenebrae sub pascua dulcia pellunt:

Bis quatuor tantum brumis has vivere credunt;

Exanimis summo non fluctuat aequore sola.

Maena brevis variis mutatur mensibus anni:

90

Candida nunc hyeme est, aestivo tempore nigra.

Exercent praedas pungenti dente rapaces

Immanesque lupi queis aspera bella geruntur

Mugile cum saevo. Prolem bis corpore mira

Hi brevitate edunt duodenis mensibus anni.

95

Cederet hic illi tyberino in gurgite nanti?

Hi cauda sapiunt, laudantur pectore maenae

Ac cervice simul. Cibus est anguilla locandus

Magnorum mensis hiberna luce virorum.

Frons tua bina dabit...

119

Sic vulgus varium, proprii nec nominis expers,

120

Frigoris algores pellit dum tecta frequentat.

Has igitur moles sylvarum caede coactas

Explorat contis studiosus navita fundo;

Quas etiam geminis signat concursibus absens

Signorum coitus duplici regione notatus.

125

Quas simul ac tenuere domos laeti aequoris imo,

Protinus: Huc properate, viri, stabilesque movete:

(Stabant namque viri; peragebant ocia naves)

Ocyus, ignavi, nobis appellite naves:

Navarchi clamant qui dudum navibus ipsis

130

Scitatum missi fuerant, ubi signa latentem

Monstrarent collisa torum. Illo tendere certant

In primis naves; gemino hinc circumdare vallo

Accingunt Metas Neptuni gente refertas.

Dicere nunc quaenam fuerint piscantibus arma,

135

Postulat ecce locus: sine queis non ducere vitam,

Nec dulces natos poterunt nec coniugis annos,

Longius in vita tutos servare parentes.

Sunt ames vallique graves, gravioraque longe

Robora rastrorum ferri munimine adunci.

140

Adde sudes longas: puros quoque ponite contos.

Retia sic scalmos, remos, furcas quoque et omnes

Quid funes spirasque feram, tot vincula navis

Tutamenque viris saeva in certamina fratrum?

Pars alnos sistit, pars linea vincula tendit

145

Et stabiles reddit proras fraenatque tenaci

Hinc vano, summo ne fluctuet aequore navis:

Horrifero borea vertuntur rostra carinae,

Nonnullis zephiro. Sic, dira pecunia, vitam

Sollicitas hominum. Tu mille pericula mortis

150

Excogitas metuenda viris. Oh! iura Lycurgi,

Qui Lacedemoniis te, perfida, sustulit agris.

Tu genus humanum ventis sua lintea tendens

Obruis insano, sparsa super equora merce,

Terque quaterque mari. Vitam committere, nauta,

155

I nunc infelix ventis et credere, quando

Ventorum est quodcumque paras. Quo tempore cernes

In senium labi veteremque evadere pinum?

Nonnumquam ipse fidem portus quoque fallere tentat:

Navita, crede mihi tu piscibus esca natabis.

160

Vix habet unda Deum qui mersos servet ab ipsa.

Iam valeant puppes, valeant et carbasa curva:

Di maris, este procul quos sunt penes aequora, fontes,

Stagna, lacus, venti, tum flumina cuncta, paludes.

Anchora te teneat, placeant tibi vela, rudentes:

165

Sit mihi terra satis modica securior unda.

Attamen hoc pacto poteris deludere vires

Ventorum insanasque undas, Iunonis iniquae

Ingentes iras, coeli si sidera noris.

Octipedis signo geminum meat ordine sidus:

170

Quod si inter nubes clari praesepia aselli

Desierint cerni coelo manifesta sereno,

Acris hyems saevit ventis metuenda duobus.

Est tibi praeterea caelo servandus Orion;

Signum ingens, magni ac tandem pars maxima coeli.

175

Hoc glacialis hyems moriente exordia sumit;

Hic coelum fulgens ventis aperire serenis

Dicitur, ast illud picea caligine tectus

Tempestate quatit, sylvasque volumine torquet,

Aequoraque, ut sacro cecinerunt carmine vates.

180

Septimus a Marte est septem de nomine mensis:

Idibus ille dies huius qui praevius ibit

Imbriferum terris arcturum sidere monstrat,

Ni fuerint imbres; quales cum fertur in undas

Occiduas, fudit praeceps super omnia delphin.

185

Signa orientis erunt si tunc vaga cedat hirundo,

Quae deprehensa fuit violenta morte peribit.

Tertius octobris qui viderit ille kalendas,

Haedorum ille dies fuerit; qui sidere turbat

Aequora, tellurem verrit caelumque profundum.

190

Sic hyadas serva ac sidus pluviale capellae,

Ac iuvenem curva fundentem flumina dextra:

Saturnique ignes simul et cyllenia signa;

Pleias cumque cadit, tempestat mense novembris.

Haec tu missa face: et quae sunt mage lucida serva

195

Signa tibi; toto ne quaeres sidera coelo.

Haec tibi vera dabit Phoebo cum fratre Diana.

Si nubes rubicunda tuum praecesserit ortum,

Cumque cadis pluerit, ventorum praelia vidi.

Concavus exoriens pluvias, tum pallidus undas

200

In glaciem versas fundit super omnia Phoebus.

Si tibi surgenti nubes glomerentur in unum

Aspera saevit hyems, quae pulsae ad Tethyos undas

Hesperias, purum reddent sine flamine caelum.

Ast ubi phoebaeos circumclusere meatus,

205

Ac caelum nigra densarunt nube vapores,

Turbida tempestas sequitur. Si fulgura in orbem

Ante ortum iaculatus erit, portendere magnam

Nimbosamque hyemem dicunt; ne crede procellis

Navita, qui ducis postrema per omnia vitam.

210

Proxima sunt lunae fratri praesagia phoebo:

Haec ventos rubicunda dabit: sed nigra madentem

Iam fore tellurem. Quinta si cornua luce

Videris obtusa, hos vita parietibus imbres.

Haec animas erecta tibi praedicere signat:

215

Quarta tamen cornu si Cynthia fulget acuto

Arcturum versus, boreas tunc proteret arva.

Ac tandem pleno rutilat cum Cynthia gyro,

Heu male committis tu navita flatibus alnum

Saepe etiam stellas toto discurrere caelo

220

Vidimus, hinc ventos quos hae iaculantur habemus.

Saepe etiam caelo cum fulserit ecce sereno,

Te pluviae ac venti, te saeva tonitrua longe

Intellecta tuis pellent succedere tectis.

Cumque domus fulget septem subiecta trionis,

225

Ventus erit, summo fuerintque tonitrua mane.

Si scandant colles summoque cacumine montis

Considant nubes, ventum; si summa relinquant

Ac magis ima petant nebulae, foveantque profundas

Valles, stelliferum spondent tibi, navita, coelum.

230

Adde quod hinc ignis terrenus nunciat iras

Iunonis saevae: pallet si murmure rauco,

Nuncius acris erit venti. Si testa rubentes

Parturiet fungos, tunc passim rura natabunt;

Faemineumque genus tollens ex ignibus ollas

235

Praedixere hyemem, si torres adhaeserit ipsis.

Littora tranquillae Thetidis resonantia passim

Si fuerint, (manifesta dabit tibi nuncia pontus )

Murmurat aut longe in se aut cumque silentibus austris

Intumuit, ventos undosa per aequora signant.

240

Adde quod et montis sonitus, nemorumque boatus

Ac murmur caeli, spargens quoque gurgitis undas

Delphinus, lentoque natans in marmore pluma,

Ac ranae infidum questae tibi, Iuppiter, hydrum,

Cum medioque vorax refugit de gurgite mergus;

245

Atque aliae pelagi volucres quae plumea rostris

Corpora purgabunt, ventorum praelia monstrant.

Denique quicquid erit decima post luce novembris

Temporis, ad sextum venturi respice martis

Idus: tunc hyemem est tutum depellere tectis,

250

Tunc mare claudit hyems, brevior lux, noxque profusa,

Involvitque diem caligine nimbus aquosa:

Aequora tunc venti vario certamine poscunt.

Vidimus in glaciem versos hoc sidere fluctus

Saepius et pedibus durum calcavimus aequor.

255

Quodque magis mirum est, qua navim navita remis

Impulerat, manibus tunc durum traxit in aequor:

Haec sequitur celeres per lubrica marmora gressus.

Nec possunt se se pisces tunc tollere in auras,

Inclusique gelu stabunt, ut carcere mergi;

260

Formosumque fuit volucres spectare ligatas

Tunc glacie: quamvis insanis insonet alis

Africus hic, nulli montes volvuntur aquarum:

Nix quoque proceros onerat tunc candida montes.

Pleiades incipient ostendere tempora nandi.

265

Cum primum patrios relevarint mole labores,

Solvere littoribus naves; tunc vela procellis

Pandere tempus erit, varios tum quaerere pisces,

Ac merces vario committere navita ponto.

Non lacus hic tantis nec tot sub legibus ibit,

270

Nec nostri gelidae metuunt mala frigora brumae.

Retia pars fundunt, pars longas figere sylvas

Nititur atque sudes bis centum nixibus urget,

Quae Corithi tractus nemoroso monte vehuntur:

Obstruit et gemino sic vallo navita quisquis

275

Aesculeas moles, fundens per inane canoras

Hinc voces, durum solatur turba laborem.

Non secus indomitus fortisque et in omnia praeceps

Cornigeram cervi Caesar circumdare frontem

Tentavit, durosque involvens fluctibus acer

280

Tunc scopulos altasque trabes, nemorumque ruinam

Deturbans undis, Curetum moenia cinxit.

Sed non ante datur nautis demittere retis

Circumfusa toris, quam quis purgaverit ima

Marginis atque oras conto mundarit adunco.

285

Nam spatia ab ramis obducta et noxia ligna

Scabraque succollent, suspensaque retia tollent,

Ne facilis detur clauso generi exitus illac,

Pervius atque locus: vada sint quoque pervia passim

Atque fugae fiat genti nova copia mersae.

290

Vallorum hinc orbem nodosis cassibus ambit

Extremum Tyrrhena cohors, quorum altera coelum

Pars spectat varium, pars altera conditur imis

Fluctibus ac limo, fuerint ubi septa secundi

Marginis, hac miseri vallentur ut undique pisces.

295

Sic pecudes claudit nocturno tempore pastor

Laetus quadrato tantum sed simplice vallo.

Mox nautae caesis cataphracti membra iuvencis

Clauduntur gyro ac quernas decerpere moles

Turmatim certant: nutantes mergere turba

300

Vncos illa parat; penetrant in viscera molis

Hastarum sudiumque seges; et culmina metae

Excitat ad navim, validis subducta lacertis.

Turba opus hoc rursusque petit; ter quinque retractat

Ac minuit molem. Labor est educere pressam

305

Hanc saltu caeso: cessat non improba turma

Hoc iterare malum, donec deterserit imum

Ac sedem molis: valido tunc pondere navis

Pressa gemit terrisque ostendit in aequore montem.

Bis ramis onerat naves, bis reddit inanes

310

Pondere turba die, milesque miserrimus alto.

Demittit fasces alius, stabula alta ferarum

Aequorei stagni: tereti pars retia conto

Inferna explorans, obducit sedula limo.

Sentina metam ingentem struit ille vorator

315

Panphagus; ast Orcus lymphatus pectora ducit

Anguillam, ingentesque lupos Harpya rapaci

Vngue trahit, tincas tereti nunc Nophoa vallo

Solvit. Sed Canaches patulo nunc perstrepit ore

Atque manu plaudens infringit fluctibus uncum.

320

Acharis ingratus, niger Asbolus, Harpalos usque

Raptor, et est alius circumdatus undique limo.

Busa cahos quoque, tumque Sapan scitator aquarum.

Est Melaneus hirtus diuturno tempore lippus,

Est Giza horrendus: si cornua fronte sederent,

325

Hunc barathri regem nullo discrimine dicas.

Hylaeus pariter montanis moribus altus

Additur. Hi cuncti, sic caetera turba per undas

Invadunt miseras crudeli pectore gentes.

Enterat ista cohors, pergitque abducere mutas

330

Relliquias pelagi. Tum diripit omnia Sathan

Piscibus iratus: tum Pergen, Pompilus, Accho,

Ac Bellona loquax, fallax quoque gutture pleno

Vsque tonans. Rathamon sonitu perterret olympum.

Hi cuncti pariter Neptuni viscera nudant

335

Immensisque boant hinc faucibus: aethera nutant

Verbere supremi sonitus, caelumque remugit.

Sic celeri insanos mutatum Acteona cornu

Invasisse ferunt serrato dente molossos;

Sicque nurus Ciconum lacerarunt Orphea telis;

340

Penthea sic miserum cruciarunt Maenades hastis;

Moenia sic tandem trepidantis concutit urbis

Hostilis virtus clangunt cum cornua cantu.

Hi iaculis certant nudare cacumina muri,

Moenia pars scindunt, pars stantes scandere muros

345

Nititur, at pilas alii ad pinnacula torquent.

Si iam succumbat vulgus, tunc viribus impar

Per vicos trepidans ut victima, caeditur urbis,

Vel victum magno servatur praeda triumpho.

Hinc lutram felemque vocant, si praeda supersit

350

Ac torquent laeti vocem per inania ovantem.

Hoc signis doctus poterit reperire repertis

Piscator, si squama toris consedit in imis

Tincarumque cutis, mollis quoque pellis adhaesit

Squamosae gentis; scabit haec sua corpora ramis:

355

Signa manent, multis tunc oppida plena colonis.

At si avidis captiva cohors vix sufficit unquam

Nautarum votis, et spes quoque fallit inanes

Praeda brevis; tunc magnum turba Tonantem

Devovet infandis verbis, superosque timendos

360

Insequitur probris, medios attollit et ungues.

Ast ubi mundarunt rastrorum dente tenaci

Fundamenta tori, pulsantes aequora summa

Rastris, compellunt squamosam ad retia gentem

Piscantes laeti: resonat tunc vocibus aer.

365

At pisces sonitu pavidi subitoque tumultu

Perculsi, celeres ad pendula retia tendunt,

In fascesque ruunt veluti sub tuta recepti:

Dum fugiunt strepitus, parca rapiuntur avara.

Nec modus aut uncos torquere, aut fundere rastros

370

Aut firmare sudes, metasque attollere ramis.

Mille greges illic magnae iactura paludis

Attoniti stupuere simul, magnoque timore

Mansuescunt: anguilla teres iam, maena lupusque

Clauditur, armigeri temnitque edentulus ora

375

Saeve lupi: magna premitur formidine parvus

Vsque timor. Paribus mox sedula turba virorum,

Fusa inter palos interni marginis orbis,

Nixibus educunt limosum ex aequore rete.

Extrahit amphractum, geminasque hinc colligit oras;

380

Ac madidum retis corpus per plana carinae

Subtollunt in sana cohors semperque modeste.

Tunc genus aequoreum stringendo clauditur illo

Retis ubi primum caput est; transcribitur inde

Nodosis amplisque locis, quos more crumenae

385

Nunc pandunt clauduntque viri; sic postulat usus.

Quin alius duplex vallum recto ordine figit

Ad normamque locat, vestit quoque retibus amplis.

Retia densa tamen; partim demissa sub undas

Vsque pedes valli, septi quoque ad ima secundi.

390

Immineat primum pars altera fluctibus orae

Suspensa ad vallum: sociis, huc pellite, mandat,

Agmina post gentis regno subiecta secundo.

Immo alius tremula venatur arundine pisces:

Hic calamis longis setas coniungit et hamos;

395

Ora dabunt pisces decepti cuspide curva;

Ad medium lini connectitur arida iunci

Vnius ferula; haec index et signa sub undis

Perque alios imo fatalia lina profundo.

Fundarum hic orbes torquet et verberat undas

400

Insanus iacio: sicco stant subere tenta.

Verriculumque trahunt alii, ducuntur et hami,

Retia rara plagae claudunt ad littora maenas:

Hic piscator agit telis ad retia pisces;

Hic pedibus manibusque petit, tum verberat aequor:

405

Hic quoque saxa pluunt in morem grandinis acta:

(Quid moror infelix?) caeduntur retibus omnes.

Porrigit hic miseris damnosas piscibus escas,

Et fiunt parvi magnis nunc piscibus esca.

Decipit anguillas contexta hic arundine leves;

410

Hic pelagi volucres contendit fallere visco.

Innumeris stagni turmis pars expedit hamos,

Expedit et longas setas: his subera nectunt,

Pendeat ut lente ad fundum lacus aeris adunci

Filum, quod vivo piscator pisce replevit:

415

Anguillasque capit; nec tincis temperat hamus

Nec luciis: omnes fato rapiuntur ab uno.

Saepe lupus flexo pendens confossus ab aere

Linea fila fugit, filis a dente recisis.

Linea ne cedat, ne denti pervia fiat,

420

Captivumque pecus medio sub gurgite reddat

Ingenuum, ac pariat praedoni lapsus ab hamis

Astutus piscis grandem linquatque dolorem;

Aera recurva fidis nectit septemplice filo

Callidior piscans: victoria quaeritur astu.

425

Sic alios ferrum plures bis terque reflexum

Arripit ad saevum, nec cuiquam parcit. Ad orcum

Pontificis iussu paenas expendet amaras

Piscator, tantam qui caedem piscibus infert,

Quique lacus parat exitium, cassumque relinquit.

430

Nec cessat populus ferro munitus acuto

Tollere caede lupos rigida. Non verbera fundae

Nec crebros tendunt arcus. Mars litore caedes

Infert, et trifidis geritur res cominus armis,

Hanc ille in primis cladem patrare peritus.

435

Ast alii plenis detrudunt carcere nassis

Omnigenum portenta lacus. Pars scinditur ense

Squamosi pecoris: fumo sic aura nigrescit,

Redditur et caesis admoto sanguine maenis

Sanguinolenta diu Trasimeni litoris unda.

440

Iam cruor est ubi limpha fuit. Nat sanguine summo

Obruta carceribus. Vivens vel praeda paratur

Gentibus externis. Trepidantia frustula dantur

Flammis: pars vero ferventibus uritur undis,

Figitur aut verubus duris. Sors undique vexat

445

Hoc pecus, et caedi vix parcit saeva tenebris.

Nec finis datur ulla neci: sed sanguinis ardor

Gliscit, et urgentur reliqui iam caede priorum.