Matteo Dall'Isola Trasimenis 1
Other sections


Est lacus Hetruriae Trasimeni nomine dictus:

Hunc pete; tende chelym hic pariter plectrumque lyramque:

Hic quoque, Diva tuo, si vis, succurre tironi.

Perculsus quondam in somnis formidine magna

5

Oceanus tales fertur fudisse querelas.

Quis, superi, clamor? quonam vexatur iniquo

Mens mea nunc fremitu? reboat cur vocibus aether?

Subsidensque imis undarum vallibus altos

Vt pellit somnos nobis hoc tempore clamor,

10

Curarumque premit stimulo mea corda perenni?

Noxia tu regnis, fortuna, ac noxia summis

Imperiis nostris, placidam tu saeva quietem

Excutis ac turbas. Reges tu, cura, fatigas

Ex curis renovata malis torquesque paventes.

15

Non sic in libycas syrtes furit aequoris aestus

Tempestate nova, volvens super aequora fluctus

Alternos; nec sic Euxini turget ab imis

Vnda vadis vicina polo, quem circinat arctos:

Praecipites regum ut casus fortuna rotando

20

Spem variat curis. Non intempesta recessus

Nox mihi dat tutos, nec nostra paventia solvit

Pectora curarum somnus domitorque datorque.

Nos tantum solvis, Divum mitissime, donis

Somne tuis semper: si caetera cuncta quiescunt,

25

Mens mea curarum cumulo depressa laborat.

Quid memorem dirosque canes furibundaque monstra

Inferni queis regna parent, queis sceptra reguntur?

Fulmineis furibunda quatit Bellona balistis;

Oppida cum muris, cum pyrgis moenia tollit

30

Atque arces molesque ruit deletque profana.

Omnia vertuntur; semperque orientia casum

Cuncta ferunt: olim magni cecidere tiranni.

Et Thebae citharae cantu structae, altaque Troiae

Moenia Neptuni steterant fabricata labore.

35

Romanos rerum dominos fortuna fatigat;

Horum colla iugis flexit cervice parata.

Quidve facit divinus honos? cum numina divum,

Nec classe extrema, summi dominator olympi

Humanis quondam ducibus servire coegit.

40

Testis Apollo mihi. Vaccas pavisse pheraeas,

Fama refert; cunctis fatum memorabile seclis.

Testis et Alcides, qui diro concitus oestro

Iunonis saevae durissima iussa subivit.

Te quoque fama canit spoliatum numine, Bacche.

45

Ille deum genitor mundi qui sumpsit habenas,

Cornua sic oculos, facilis petulansque iuvencus

Tunc factus, dominam fraterna per aequora vexit.

Nos quoque, nam nemini, cum me regina deorum

Summi templa viri linquens alta atria caeli,

50

Sidereo ac volucri me posceret anxia curru,

Paruimus: liquido pulsatur ab aequore pellex.

Arma vacent quamvis, cessentque doli omnibus aulis,

Pondere pressa suo non subsistentia regna

Subsidunt ceduntque oneri devicta ruina

55

Ipsa sua. Nimium si turgent vela secunda,

Ventorum rabie ne devoret unda carinas

Palpitat infelix cymbae clavique minister.

Excelsae turres concussae robore nullo

Saepe ruunt: feriunt et celsos fulmina montes.

60

Certum est (ut perhibent) quod nunquam perstat eodem

Vestigio fortuna suo: maior quo quisque videtur,

Invidiae tanto graviores sentit hiatus.

Aereum crescens vix tendit mille per annos

Ad caelum quercus; tamen hanc brevis hora potenter

65

Vsque sub extremis extirpat frondibus imum.

Est furor in summos miseris contendere ramos

Aethera poscentes mortalibus, anxia quorum

Corpora cum fractis ramis tellure fatiscunt.

Dat volucrum rostris proprios leo saepe trahendos

70

Indomitos artus, ferrumque rubigo peredit,

Et validum imbelli confectum saepe videmus,

At rursum nostras insanus perculit aures

Nunc murmur, somno qui gnossia membra sepulta

Iam leviora daret, somnum penitusque fugasset:

75

Ventus et umbrosas flagellat murmure sylvas.

Aeoliasne fores, e queis discordia fratrum

Arcetur Iovis imperio ne dissipet orbem

Thuricremum ac vacuo volvatur in aera tellus,

Hippotades aperit temerarius incola montis,

80

Turbidus ac ventis lentas nunc laxat habenas?

Panicus anne timor vexat? quem numina panos

Consternent, terrore petant, tonitruque flagellent?

Certe ego sum dubius; mens est incerta futuri:

Sed tonitru nostras obtundit caelitus aures.

85

Coniugis in thalamum an candens Saturnius aether

Iam flammas, iam tela iacens descendit amaenum?

Num tellus saevo Neptuni incussa tridente

Effundit rimas? imitataque tempora martis

Ardentis Lybiae prosternit moenia passim

90

Nobilis Italiae? cursu reflectit et amnes

Num rapido? an pontum medios invexit in agros?

Proterit ingenti an montes lapsu? altane flectit

Culmina per terras, aequataque moenia caelo?

Rursus terra parens effaeto corpore fundit

95

Immanes partus in numina magna gigantes?

An iterum immanes victo depellere caelo

Caelicolum patrem, atque umbris religare sub imis

Nituntur, montes cumulantes molibus altis?

Vulcanus ne faber, divum qui fulmina regi

100

Horrendum cudit, Brontem Steropemque fatigat?

Quid mihi non metuam? metuo tamen omnia certe.

Horrida bella mihi Mavors nunc nunciat astris,

Turpe ministerium, triste et fortasse paratur

Piscibus exitium. Nemeum tu, Phaebe, leonem

105

Inflammas radiis, ac saeva incendia misces

Gentibus aequoreis? quondam felicia nostra

Tempora! tunc nostri felicis gloria regni

Floruit, Aemonios cum nostra potentia campos

Iam domuit totumque invictrix subdidit orbem.

110

Iuppiter o Feretri, quondam tibi victor opimum

Suspendi spolium, ducibus sub tartara trusis

Hac dextra: id hominis testantur tempora prisci

Quem per dena olim deduxit secula Titan.

Testis qui lapidum iactu reparaverat orbem.

115

Ecce iterum demens iuvenis Climenaeius altum

Ascendit caelum currus auriga paterni.

Nunc subito cunctos urit sitis arida campos;

Decrescunt fontes, siccantur stagna lacusque.

Iam fugiunt amnes; densantur fluminis alveo

120

Iam latices, Driadumque suo spoliata liquore

Turba suos amnes quaerunt afflicta natatus.

Ecce recens vastumque malum quod rumpit ab imo

Inferni tractu. Flagrantia bella parantur

Regibus undarum: me, me compellit Erinnys,

125

Euminidesque aliae nituntur pellere regno

Me regem rerumque patrem, quem ducere vinctum

Decretum est: stygiis servitum regibus ibo.

Interea terris nondum dimoverat umbras

Oceanum solans maestum Titonia coniux,

130

Cum pelagi rector pergit formidine pressus:

Me petit haec classis? (Classis nam visa parari

Aequoreo regi): video num mille carinis

Stagna premi? infelix iamdudum mollis Agille!

Iam video classem, nec noctis fallimur umbra;

135

(Cynthia nam tacita perlustrat lampade terras)

O dolor, o seri grandaevo in rege timores!

Non potui, miserum! iamdudum gurgite nostro

Fluctibus insanis hostem delere superbum?

Lenta fides, heu lenta nocet! sic tempora sera

140

Laedere saepe solent: iam plena iniuria rapti

Gurgitis; et stagnum nunc Orcus diripit hostis.

Ibo tamen, caelique Deos ipsumque Tonantem

Flectere si valeam, cognataque fulmina poscam.

Sed non ante datur caelestum templa subire,

145

Quam ponti rebus succedat dextra secundi

Praesentisque Iovis mea quae mandata facessat.

Delectus habeat peditum, turmasque ducesque

Deligat, ac struat hinc aciem: sed temperet armis

Incerti casus, simulataque praelia poscat.

150

Haec mandat cedens, rerumque reliquit habenas.

Est lacus Hetruriae Perusino situs in agro.

Mortales Fauni dedit his primordia terris

Annus; ab hoc longo venit post tempore pulcher

Timoli Tyrrhenus honos, quem lurida pestis

155

Sorte fames pulsum tyrrhenis transtulit arvis:

Transtulit et populos equitesque ac nomina regnis.

Hinc tractus tyrrhenus aviis, tirrhenaque pubes;

Thuscia nunc regio regis de nomine fertur.

Hic puerum ut vidit, caluit rapuitque per undas

160

Nympha loci, stagnique decus, cui nomen Agille.

Heu miseri iactura patris! Sic merse sub undas

Dotales, Trasimene, tuas ardore supremo

Bacchantis nymphae dederas cognomina tantis

Fluctibus: unde lacus Trasimeni nomina servat.

165

Vel quia post Menium montem stagnare vetustas

Haec loca cum voluit, Trasimeni nomina fecit.

Perspicui stagni latices; nam fulget ad imum

Vsque solum semper; non multum canna palustris

Ambit, nec vitrea stipantur litora fronde

170

Gurgitis immensi: ripae tamen ultima vivo

Gramine densantur, semperque virentia gignunt

Pascua formosis ter vere secanda iuvencis:

Hic Bacchi et Cereris sedes: hic Palladis arbor.

Oppida quinque lacum ter nunc turrita per orbem

175

Hunc vallant, arcentque olim regnata superbis

Civibus ardorem cupientis labra Leonis

Mergere nectareo sua torrida siccaque potu.

Vos, superi, talem stagno propellite pestem.

Hic Pauli Quinti nutu protectus et alis

180

Ecclesiae aeternum tranquilla pace fruetur

..........

181

Tu laevum Perusina latus gens inclita cernis

Eoi regione poli. Tu, Porsena, dextrum

Invidus adspectas, digiti spoliatus honore

Virginis aethereae. Sed te saevissime fratrum

185

Opperiens Borea, Menius te concutit undis

Ardentis quondam stagni. Contraria tellus

Huc afflicta suos contemnit Roma triumphos.

Terdenis tantum iam mille occluditur omnis

Passibus iste lacus gyro contentus amoeno.

190

Insulae aquis stagni mira dulcedine plenae

Tolluntur: geminas nam vis humana frequentat

Cornea progenies: noscas e robore natos

Ad tantos animi pariter rerumque labores.

Quam genus hoc frugi! nam bina talenta quotannis

195

Aurea persolvit tanta de caede animantum

Aequorei stagni. Sed nunc te, tertia, tantum

Effossor duris habitare cuniculus antris

Gaudet; et innumero stipavit semine terram.

Harum quae media est, Arcturi ad sidera vergit;

200

Vndique littoribus sinuosis frangitur unda.

Hic divus quondam coeli succensus amore

Quadraginta dies imitatus dogmata Christi

Ieiunos Franciscus agit, nec sensit orexim.

Hic humili, mirum! fidei ditissimus ausus

205

Franciscus saevis se credere lintre procellis,

Occiduas hyemes, arctoaque murmura fratrum,

Ventos nec metuit tempestatesque sonoras.

Est tibi, diva Ceres, bellum cum patre Lyaeo,

Pallados ac clypeo: fas est nec cedere nymphis

210

Tyrrheni laticis; sileat Campanus, et omnis

Cassini tractus valeant, campique Falerni.

Limpida dum montes gemini de more theatri

Stagna haec alta premunt, retinent et aperta recusant,

Crevit in immensum pelagus; hominesque timere

215

Tunc seclum Pyrrhae norunt ac tempora Iaphet.

Oppida cum stabulis traxisset in aequora fluctus

Improbus ac celsos obruisset gurgite montes:

Provvida sed virtus, qua floruit undique princeps

Brachius, hunc fulvi domuit tunc viribus auri.

220

Perforat hic durum vasto molimine montem

Magnanimus qua parte diem formosus ab oris

Profert eois Titan, ac sidera solvit.

Hi ferro scopulos laeto certamine caedunt;

Illi saxa trahunt: tellus concussa recedit

225

Per puteos trochleis, nigri spiracula ditis.

Grandia et artemon subtollens saxa conatu

Ostendit superis loca ditis abdita regnis.

Assiduus labor est multis, nec sumptus ab annis.

Mille homines illic, aeternaque robora vectum

230

Mortali tractata manu cessare quietis

Articulo nunquam patitur solertia summi

Invictique ducis. Moles operosa laborat

Corporibus fessos populos patresque relinquens.

Hi iam, quantus Othrys, valeant prosternere montem.

235

Montonia fugit unda manu; subitaeque ruinam

Sensit aquae tibris: solitis ac celsior undis

Dividit in geminas sanctissima moenia partes.

Iam verus labor ille ducis; iam vera resurgit

Gloria: qui durum valuit rescindere montem,

240

Atque operi valuit supremam ponere dextram.

Navigat in portu tandem virtute benigni

Principis atque vado degit tyrrhenia proles.

Haud melius summo quondam rescissus olympo

Alcidae gravis Ossa manu, nec durior isto

245

Iam fuit ille labor; fuerat nec plenior ipse,

Quamvis foecundos miretur Thessala campos

Peneo currente palus prius obdita claustris.

Hic quondam lybici belli tonuere procellae;

Hicque superba tuos afflixit, Roma, triumphos

250

Contemptor divum Consul temerarius, hicque

Cuspide traiectus vitam spiravit acerbam.

Ex illa celebrans pugna bonus incola vicum

Ossibus a multis Ossaria nomine dixit:

Tunc quoque torrentem per nostros sanguine campos

255

Stagnavisse ferunt a sanguine dicta merentem.

Assequitur tandem caelestum limina rector

Oceanus, tales effundens pectore questus

Ante Iovis solium donataque numina coelo.

Si nostrum undisonis quisquam praedator ab aulis

260

Erumpens armenta trahit, de more sueto

Non decuit, missis nostra ad palatia regis

Legatis questum, raptas avertere praedas,

Venturas geminoque loco componere lites?

Effugere fides, pietas, ac iura pudorque:

265

Horum si qua tamen contingunt pectora, divum

Summe, tua ae socii flectit te gratia regni,

Tartareas gentes Trasimeni littore pelle.

Abnue me victo regnet rex iste silentum;

Ne patiare, precor, demergar praeda baratro.

270

Sed si nullus amor mollit praecordia dura

Ac dirum patrare nefas tua dextra laborat,

Summe Tonans; celeri hanc laudem tibi praeripe nutu.

Quid tua nunc frigent, obtusaque fulmina cessant?

Quid tuus ignis edax meditatur in aethere summo?

275

Conflagret praecepsque ruat, tua flamma pluatque,

Vertat et in cineres gentem pontumque ducesque,

Si licet et mereor; si haec et mea crimina poscunt.

Non ego iam Enceladum saevumque Thyphoea secutus

In te bella tuli, qua tempestate parabant

280

Tollere te victo simul et tua numina coelo;

Sed mea piscosis subito Thetis exilit antris,

Longaevo me rege simul: sic caetera turba

Aequorei fratris tecum domitura gigantes

Erupit pelago, ac belli tua signa secuta est.

285

Si tibi nunc nostris convertere cladibus ora

Non sedet in mente, at saltem miserere tuorum,

Alme parens, quos certe et idem nunc triste manebit

Exitium; ac illos annis complectere coeli.

Hos mihi nunc meriti fructus, haec praemia pensas?

290

Munere namque meo Divorum maxima vivunt

Numina, queis mecum irrorat cunabula coniux

Dulcis, et infantes pleno fovet ubere Divos,

Perpetuoque mari splendentia sidera pascit

Ista; nec obscurum sine me sol aureus orbem

295

Lustraret: pullas per me tua Cynthia noctes

Lucentes reddit: nec me sine cuncta animantum

Starent viva diu. Tum nostris viribus altae

Ac pastae segetes, iucundaque vitis Iaccho

Nascuntur crescuntque simul: mox plurima fundunt

300

Munera: queis omnis viventum turba fovetur,

Tollitur inde sitis, tum sacra fugatur orexis.

Tu quoque, si pereo, claudes tua lumina, summe,

Atque oculis captus diuturna nocte premeris.

Talia iactanti: Quid garris? Iuppiter inquit:

305

Nulla Herebi pestis vestras penetravit in undas.

Hinc Maiae genito mandat qui talia curet,

Nunciet ac fratri sumptis ut cesset ab armis

Miratus tantos tenebris vanescere Divos.