Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 12
Other sections


Pisces

 

Summe Deus, rex omnipotens, pater optime, cuius

Tam pulchrum tamque immensum sapientia mundum

Condidit ex nihilo et regit assidueque tuetur;

Principium et finis rerum, cui omnia parent;

5

Quo maius, melius, speciosius, altius est nil;

Qui supra omne habitas coelum, sine fine beatus;

Mens mea, nunc ad te cupiens conscendere, Musis

Non eget aut Phoebo aut Parnaso aut fontibus illis,

Vaniloqui quoscumque solent haurire poetae,

10

Magnifica insano scripturi somnia vulgo.

Quippe alio auxilio nobis, alioque fauore

Est opus, atque alias sitientes quaerimus undas.

Te voco, te imploro, te posco, te precor unum,

Vt coepto iam pridem operi extremoque labori

15

Aspires, tribuasque optatum attingere finem.

Mitte tuum, quaeso, Deus, in mea pectora numen,

Quo afflatus miranda tui penetralia regni

Spectare et spectata aliis expromere possim,

Carminibusque meis aeternum acquirere honorem.

20

Sunt qui extra coelum credant nihil esse putentque

Aetheris in summo dorso consistere fines

Rerum, quos ultra natura extendere vires

Non queat ipsa suas ac debilitata quiescat.

Quod falsum ratione mihi suadente videtur.

25

Nam si illic finis rerum est, ubi desinit aether,

Cur nil ulterius fecit Deus? an quia sciuit

Nil facere ulterius, propria defectus ab arte?

An quia non potuit? sed iure negatur utrumque;

Quippe Dei nullis est clausa scientia metis

30

Et nullum patitur diuina potentia finem.

Non etenim res ulla Deum concludere certis

Limitibus potuit nec seipse coercuit ultro.

Magna loquor; tamen haec ratio quoque magna probabit.

Si res ulla Deum finit vel terminat, ergo

35

Fortior est res illa Deo; nam quomodo posset

Efficere id, si non ipsum superaret agendo,

Quem finire cupit, quem circumscribere quaerit?

At res nulla Deum superat, neque fortior ipso est.

Quare nec finire potest, nec se Deus ultro

40

Limitibus cinxit. Quis enim sibi ponere finem

Vellet, quum posset liberrimus esse suasque

Quantumcumque sibi libeat diffundere vires?

Nemo est qui cupiat sese fecisse minorem;

Immo omnes quaerunt maiora capessere semper,

45

Atque aliquid semper iam partis addere rebus,

Et licet ingentes expandere latius alas.

Num Deus ergo volet, quum possit maximus esse

Ac sine fine potens, proprium cohibere vigorem

Sponte sua angustasque sibi circumdare metas?

50

Non decet hoc certe. Quare nec credere fas est

Esse Deo finem, si non accepit ab ullo,

Nec dedit ipse sibi; ut ratio iam nostra probauit.

His ita praepositis, concludimus, infinitum

Esse Dei omnipotentis opus, ne vana potestas

55

Illius dici et ne vana scientia possit.

Nam si extra coelum sciuit potuitque creare

Plura quoque et maiora Deus, sed noluit; ergo

Scire ac posse suum frustra est, et prorsus inane.

Si sciret quisquam et si posset gnauiter artem

60

Exercere aliquam, nollet tamen ac nihil unquam

Efficeret, frustra artificis sibi nomen haberet,

Et frustra propriam verbis extolleret artem,

Quae non ars, immo deberet inertia dici.

Verum in diuina natura credere par est

65

Esse nihil frustra aut vanum, pulcherrima quum sit.

Quaecumque ergo Deus potuit, fecit quoque, virtus

Ne sua vana foret, ne semper pigra lateret.

Sed quoniam potuit facere infinita, putandum est

Fecisse infinita omnemque explesse vigorem,

70

Nec seruasse in se vanum vel inutile quicquam.

Atqui infinitum corpus posse esse negauit

Doctus Aristoteles. Ego in hoc assentior illi.

Quippe extra coeli fines non ponimus ullum

Corpus, sed puram, immensam et sine corpore lucem;

75

Lucem, qua nostri Solis longe minor est lux;

Lucem, quam terreni oculi non cernere possent;

Lucem, quam ex sese effundit Deus infinitam;

In qua habitant cum Rege suo Dii nobiliores;

Caetera turba minor versatur in aethere semper.

80

Ergo triplex regnum est ac mundi portio triplex,

Coelestis, subcoelestis, quarum utraque fine

Clausa suo est; reliquam non ullus terminus ambit,

Quae supra coelum splendescit lumine miro.

Forte aliquis dicet, nullam sine corpore lucem

85

Posse dari, unde extra coelum lucem esse negabit;

Sed frustra oblatrat nobis frustraque resistit.

Nam ratio mea dicta probat verumque tuetur.

Dic quaeso, cur Sol lucet? num quod sua per se est

Lucida materia? an potius sua forma dat illi

90

Hanc lucem, quae tam vastum complectitur orbem?

Nimirum tribuit rebus forma omnibus esse,

Vt perhibent physici, quibus et nos adstipulamur.

Forma igitur solis causa est ut luceat; et non

Materia. A forma vis et decor effluit omnis.

95

Quod si corporeis formis lux tanta tributa est,

Cur incorporeis lucem posse esse negamus?

Praesertim quum sint purae magis et tenues et

Participes multo uberius pulchrique bonique?

Ergo Deum formae lucent vehementer; at illa

100

Lux non est oculis mortalibus apta videri;

Immo inter Diuos quo quisque potentior est et

Dignior, hoc etiam maiori lumine fulget.

Non aurum, non gemmae illis, non purpura honorem

Affert, ut nobis; lux est sua gloria Diuis.

105

Vtque inter stellas multo nitidissimus est sol;

Sic inter diuos lucet Rex ille Deorum;

Non tamen obscurat reliquos, quin perficit illos;

Tanta eius bonitas est, et sapientia tanta.

Forte etiam obiciet, subiectum esse aera lucis,

110

Ac fundamentum; proinde aer est ubi nullus,

Extra oras coeli summi, lucem esse negabit.

Sed pariter nunc a vero decedit, ut ante.

Non etenim est aer subiectum luminis, et non

Est (ut peruerse arbitratur) in aere lumen;

115

Immo aer contra est in lumine, si bene cernat,

Non quod Aristoteles, sed quod ratio asserat ipsa.

Nam si adstans foribus clausis accensa lucerna,

Vel fax immittat per rimam lumen in aedes

Obscuras, quatiatque aliquis tunc aera, iuxta

120

Luminis immissi radium, transire per ipsum

Aer cogetur radium, nil lumine moto.

Si vero ipse aer subiectum luminis esset,

Nempe eodem motu radius quateretur et aer,

Cumque suo haud dubie subiecto lumen abiret.

125

Praeterea si quis nocturno tempore taedam

Accensam properans gestet, lux illa mouetur

Assidue, mutatque locum illustratque tenebras

Nunc has, nunc illas: tamen aer ipse quiescit,

Immotusque manet, taeda currente per ipsum.

130

Quod si aer esset subiectum lucis, abiret

Progrediens cum luce simul, numero unus et idem.

Hoc autem non fit; sed lux stante aere pergit,

Libera per sese, et taedam comitatur euntem.

Vnde patet, quod lux non indiget aere, tanquam

135

Subiecto; sed stare potest absque aeris usu.

Praesertim lux illa Dei pulcherrima, cuius

Particula impressa est in nostri corpore solis,

Atque illic tanquam in speculo comprensa tenetur.

Nam veluti in propria sphaera non cernitur ignis

140

Sub luna positus, sed si accendatur in ipso

Materia, apparent tunc astra cadentia coelo,

Ignitaeque trabes aestiua nocte micantes,

Atque alia id genus humanas turbantia mentes;

Sic lux illa Dei per se nequit ipsa videri

145

Corporeis oculis: at fixa in Sole nitescit,

Propter materiam solis, quae aptissima luci est.

Quippe ipsam talem fecit Deus, ut sua posset

Illic lux recipi, et toto fulgescere in orbe,

Allatura diem, et vitam, et bona plurima rebus.

150

Illa etiam lux diuina est impressa aliorum

Diuorum formis; quamuis non omnibus aeque;

Vt non stellae omnes aequali lumine lucent,

Sed magis una alia, quanto haec perfectior illa est.

Vtque potest candela alias accendere plures,

155

Non tamen ipsa suum amittit minuitue nitorem;

Haud secus illa Dei lux inuiolata, nihilque

Decrescens, alios impertit lumine Diuos.

Verum aliquis nunc me dubitans fortasse rogabit,

An praeter lucem, quam diximus infinitam,

160

Quicquam aliud quoque sit, magni extra moenia mundi?

Sit licet indignum atque impar mortalibus ausis,

Ire tamen tentabo viam, qua nulla priorum

Hactenus apparent nobis vestigia vatum,

Thesaurosque Dei conabor pandere terris,

165

Si Deus ipse volet, solitoque fauore iuuabit.

Principio patrem rerum, autoremque fatendum est

Esse Deum atque ipso omne bonum pulchrumque creari.

Quin summum pulchrum atque bonum vere ipse vocatur.

Ergo ubicumque manet Deus, illic gloria secum

170

Stat sua et omne bonum ac pulchrum reperitur ibidem.

Quocirca quicquid tellus et pontus et aether

Pulchri habet atque boni, totum illud cernitur extra

Coelestes orbes, ubi summi est regia patris.

Et quanquam rebus non ulla in talibus insit

175

Materia, haud ideo tamen entia falsa putato.

Nam sunt vera magis, magis et perfecta magisque

Pulchra his, materiae quibus est data portio, rebus.

Forma etenim quaecumque ipsam se sustinet, absque

Materiae auxilio, longe est perfectior illa,

180

Quae sine materia per se consistere non quit.

Ergo illic formae rerum sine materia sunt

Perfectae ac purae, quas nec longaeua vetustas

Laedere, nec vis ulla potest dissoluere fati.

Plurima sunt illic etiam pulcherrima, quae non

185

Corporeo in mundo omnipotens natura creauit;

Ex quibus emanant felicia gaudia Diuis;

Gaudia quae nequeunt humana voce referri;

Gaudia quae nullo possunt amittier aeuo.

Has formas incorporeas diuina Platonis

190

Mens olim agnouit; quamuis turba inuida tanti

Scripta viri carpat risuque illudat amaro.

Sed cunctis non nosse datum est mysteria Diuum.

Pauci haec percipiunt, mundi quibus annuit autor,

Datque suum, ut possint speculari talia, lumen.

195

Postremo Diuum sunt illic millia tot, quot

Vel frondes habet omne nemus vel littus arenas,

Vel pisces Nereus, vel stellas maximus aether;

Immo horum numerus numero non clauditur ullo.

Nam cur finitos fecit Deus, infinitos

200

Si potuit facere? ut sua gloria latior esset?

Praesertim quum sit prorsus sine limite mundus,

Vt supra ostensum et stabili ratione probatum est.

Verum incorporei quum sint, omnique carentes

Materia, idcirco mutantur tempore nullo;

205

Non senio aegrescunt et nil patiuntur amari;

Non somno aut esca utuntur nullumque laborem

Norunt; perpetua est illis et laeta iuuentus,

Summaque libertas; nulli seruitur ab ullo;

Nec quisquam cogit nec quisquam cogitur; unum

210

Dumtaxat Dominum agnoscunt, Regemque Patremque

Communem cunctis; illum venerantur amantque,

Vltro illi adsistunt, parent ultro atque ministrant,

Gaudentes, eius laudes et facta canentes.

Quisque illi studet obsequio ac pietate placere.

215

Bella absunt; odio nullo inuidiaue laborant.

Pax aeterna viget; concordia maxima amorque

Mutuus est illis semper; nulla insidiarum

Suspicio nullusue dolus sentitur ab illis.

Denique totius pars illa est optima mundi;

220

Quique illic viuunt, sunt longe nobiliores,

Quam qui habitant coelum, et sacris versantur in astris.

Nam quanto inferior terraeque propinquior orbis

Quilibet est, tanto Diuos tenet ille minores

Atque minora bona, et tanto est quoque vilior idem.

225

Vnde ut qui supra coeli fastigia viuunt,

Sunt summe pulchri atque boni summeque beati;

Sic qui obscura habitant telluris viscera, summe

Turpes et praui et miseri inueniuntur, et illic

Non temere esse olim finxerunt Tartara vates,

230

Tartara, ubi scelerum mortales digna suorum

Praemia post mortem accipiunt, clausique tenebris

Aeternis frustra requiem pacemque requirunt.

Sed quid ego in ventos effundo haec verba, laborans

Incassum, et caecis cupiens ostendere lucem?

235

Vsque adeo genus humanum delirat, ut esse

Nequaquam credat superos infernaque regna.

Maxima pars ridet, si quis post funera dicat

Humanas superesse animas et viuere semper.

Hinc est quod solis inhiant noctesque diesque

240

Diuitiis; haec est illorum maxima cura,

Vt fiant prae aliis auro gemmisque potentes.

Aurum omnes utcumque volunt; spes omnis in auro est.

Hinc currit furiosa audax in praelia miles;

Hinc natis, vxore, domo, patriaque relictis

245

Mercator maris undisoni per caerula vectus

Veliuola pinu, extremas procedit ad oras.

Quisque dolis studet ac furtis, ut congerat aurum.

Aurum omnes cupiunt et amant; placet omnibus aurum.

Nec poenas metuunt ullas, ubi vita recessit.

250

O prorsus terreni homines, solaque figura

Discreti a brutis! solum cognoscitis aurum

Per quod nil differt a stulto vir sapiens, et

Quod plerumque malis sors improba donat abunde.

Discite nonnulla esse auro longe meliora,

255

Quae stultis prauisque Deus concedere non vult.

Hae sunt virtutes, pietas, prudentia, nec non

Iustitia et cunctis potior sapientia rebus.

Haec bona quisquis habet, deus est mortalis, et idem

Immortalis homo, felix post fata futurus.

260

At qui non habet, et vitiis sese inquinat atris,

Morte obita in tenebras praeceps rapietur auernas.

Haec non sunt nugae aut fabellae aut somnia; sed sunt

Vera quidem, immo etiam verissima. Credite caeci,

Credite; vae vobis, si non credetis! abibit

265

Nam cito vita et me verum dixisse scietis

Tunc demum, quum vos Plutonia regna tenebunt.

Ridetis nunc; sed risus vertetur amaras

In lacrimas, tristesque ferent haec gaudia poenas.

Tempus erit quum nudi, inopes miserique iacebunt,

270

Auxiliumque humili ac lacrimosa voce rogabunt

Multi, qui nunc diuitiis regnoque superbi,

Prae se despiciunt cunctos hominesque Deosque.

Vnde o vos, quibus est cordi iustumque piumque,

Sortiti meliorem animam, diuina propago,

275

Haec terrena instar nebulae fugientia, quae sors

Improba largiri stultis solet atque scelestis

Et quae post paucos annos mors omnibus aufert,

Ne multum curate, et spem ne ponite in illis.

Quaerite dumtaxat quantum vitae exigit usus.

280

Exiguum sat erit; contenti viuite paruo.

Sed sit vester amor coelum: coelestia totis

Viribus appetite: huc omnes intendite sensus;

In coelo sunt vera bona et durantia semper,

Quae nemo stultus, nemo sceleratus habebit.

285

In terris quaecumque placent sunt omnia nugae,

Quas stulti et terreni homines, pecudumque sodales

Optant in primis atque haec bona maxima censent;

Propter quae subeunt discrimina mille, cientque

Praelia et opponunt stultissima pectora morti.

290

His sese extollunt. Scarabei stercore gaudent,

Vilia delectant viles, et turpia turpes.

Terrenis igitur terrena haec linquite; porci

Laetentur coeno; placeant coelestia vobis.

Magna decent magnos; sunt fortia fortibus apta.

295

Terra breue hospitium est; patriam Deus aethere vestram

Constituit; patrias optate reuisere sedes.

Vt quum corporeo egressi de carcere edendos

Liqueretis canibus vestros aut vermibus artus,

Illic possitis felices viuere semper,

300

Exempti a carne immunda, membrisque caducis;

In quibus inclusi, multos fortasse labores,

Et multos morbos et tristia multa tulistis,

In mortis regno et lacrimarum valle manentes.

Nomine enim tali digna est haec terra vocari,

305

Quae mundi stabulum et genitrix altrixque malorum est;

Regnat ubi insanus daemon, scelerum pater et rex.

Propterea memores mortis vos esse frequenter

Conuenit, et versare animo quam proxima sit mors

Semper et immineat teloque minetur adunco,

310

Quam de improuiso inuadat quam saepe iuuentam

Occupet, et pulchros importuna auferat annos.

O fragilis nimium, innumerisque obnoxia vita

Casibus, o nimium breuis atque incerta, recedens

Fumi instar? nunc hic moritur, nunc ille; hodie tu,

315

Cras ego; sic demum paulatim extinguimur omnes,

Non secus ac pecudes, lanius quas seruat ouili

Mactandas, nunc has ferro, nunc percutit illas,

Cras alias, post cras alias; sic denique cunctas

Dilaniat, donec caulae reddantur inanes.

320

Hanc igitur fragilem vitam contemnite, cuius

Principium est fletus, medium labor et dolor, at mors

Finis. Quis talem vitam nisi stultus amabit?

Vitam aliam sperate, aliam affectate, ubi nullus

Est fletus, nullus labor accidit aut dolor aut mors.

325

Nempe haec vos manet; haec dabitur post funera vobis,

Qui vitia odistis, sancteque Deum coluistis,

Nec vestram in rebus terrenis spem posuistis;

Sed casti, innocui, veri, purique fuistis.

Forte aliqui ex his qui credunt intra aethera et extra

330

Esse Deos, vellent artem quoque discere (si qua est)

Per quam illos possent affari illosque videre.

O quam sublime hoc et quam mirabile donum est!

Quo nihil in terris homini contingere maius

Posse puto. At pauci tanto dignantur honore.

335

Nam cum daemonibus multi fortasse loquuntur;

Quos facile alliciunt precibus sacrisque peractis,

Quum procul a terris non sint, et in aere viuant,

Atque hominum coetus videant adeantque frequenter;

Immo ultro apparent multis, ultroque ministrant;

340

Et iuuenum magno interdum capiuntur amore.

Dii vero aetherei terras odere hominumque

Res dedignantur cognoscere, et impia facta

Ipsorum detestantur renuuntque videre;

Quippe quibus bene compertum est quam stulta et iniqua

345

Sit natura hominum, quam fallax, perfida et audax,

Contemptrix, spretrix, blasphematrixque Deorum.

Quare compellare ipsos et cernere coram,

Difficilis nimium labor est et gratia rara;

Quandoquidem occludunt humanis vocibus aures,

350

Auertuntque oculos ab eorum muneribus, qui

Postquam se furtis ditarunt atque rapinis,

Particulam exiguam rerum non iure suarum

Addicunt templis, coelum venale putantes.

O bipedes asini, Diuos censetis auaros?

355

Et gemmas cupere et fuluo laetarier auro?

Aut vestri auxilii vestrique fauoris egere?

More hominum donis corrumpi creditis illos?

Non corrumpuntur pretio nec munera curant,

Quum sint felices atque omni ex parte beati;

360

Quum sua sint quaecumque tenent, tellus, mare et aether,

Quomodo quae sua sunt Diuis donare potestis?

Nonne ipsi potius donant haec omnia vobis?

Ergo quum precibus flecti donisque recusent,

Ardua res nimis est illis praesentibus uti.

365

Ardua sed quanquam res est, tamen aggrediemur;

Et quid in hoc valeant vires nostrae experiemur.

Principio causas, quibus ipsis gratificari

Possimus superis, inuestigare necesse est;

Nam neque diuitiis neque nobilitate mouentur,

370

Non regno imperioue ullo clarisue triumphis;

Nec curant, si quis forma vel robore praestet.

Talia contemnunt prorsus; nec talia propter

Audire aut saltem dignantur cernere quemquam.

Vnde alia est quaerenda via, ut mereamur eorum

375

Conspectu alloquioque frui. Mea carmina forsan

Hanc monstrare viam poterunt artemque docere;

Si modo tam pulchris aspirant numina coeptis.

Prima est mundicies animique et corporis, ob quam

Diis homo sit gratus Diuumque meretur amorem;

380

Quippe omne immundum odere et vehementer abhorrent;

Vsque adeo ipsorum pulcherrima et optima vita est.

Quare danda opera in primis, ut simus ad unguem

Purgati, nitidi, puri et sine sordibus ullis,

Veste atra exuti et niueo candore decori.

385

Candida conueniunt superis, at manibus atra.

Difficile hoc fateor; nam quis sine crimine vitam

Ducit? quis macula mundus reperitur ab omni?

Cuique suum impressit vitium natura, nihilque est

Tam pulchrum in terris, aliqua quin labe notetur.

390

Sunt quaedam peccata tamen, tam friuola, tamque

Exigua, ut prope nil offendant lumina Diuum;

Vnde his non indignantur. Nam talia non sunt

Vlcera, sed tanquam specioso in corpore naeui,

Queis facile indulgent veniam pia numina, quando

395

Norunt quam infirma et fragilis natura hominum sit.

At noxis grauibus valde offenduntur et omnes

Oderunt, spernunt, detestanturque scelestos;

Nec tales audire volunt, nisi se prius ipsi

Mundarint, multis lacrimis peccata lauantes,

400

Abstulerintque atras maculas candore reducto,

Et veniam precibusque piis animique dolore

Quaesierint, iterum virtutis calle reperto,

Et veterem exuerint pellem, ceu tempore verno

Antiquas solet exuuias deponere serpens,

405

Qui renouatus abit, spolio inter saxa relicto,

Et caput in coelum attollens, animoque superbus

Ingeminat trifidis horrentia sibila linguis.

Sic Dii placantur; sic se, quum rite vocantur,

Ostendunt, et sic nobis oracula dantur.

410

Est aliud tamen addendum, niueoque colori

Iungendus roseus. Facies pulcherrima tunc est,

Quum porphyriaco variantur candida rubro.

Quid color hic roseus sibi vult? designat amorem;

Quippe amor est igni similis, flammasque rubentes

415

Ignis habere solet; color et calor exit ab illo.

Ergo opus est, praeter iam dicta, ut numina amemus

Vaementer; nam quisquis amat fit dignus amari.

Quisquis amat superos et pure viuit, ab illis

Non poterit sperni, et fructu potietur amoris;

420

Quodque petet tandem accipiet fietque beatus.

Sed quis amat superos? an qui desiderat huius

Corporis illecebras et turpia gaudia quaerit?

An qui in deliciis volucres habet, et canibus rem

Insanus patriam vel equis oblimat alendis?

425

An qui omni studio fumosos ambit honores,

Histrio fortunae et residens in culmine bubo?

An qui in diuitiis cor fixit et omnibus illas

Artibus agglomerat, quas numinis instar adorat?

Credite; qui terrena volunt, coelestia nolunt.

430

Nemo potest dominis recte seruire duobus.

Candida quisquis amat contemnat nigra necesse est.

Tristatur tenebris qui solis lumine gaudet;

Et cui dulce placet, non delectatur amaro;

Qui ad terram accedit, coelum fugit; aethera amare

435

Nemo potest, nisi sit terreno exutus amore.

Sed pauci, heu nimium pauci, contemnere possunt

Haec terrena, alisque animi se attollere coelo.

Cur? quia difficile est. Fateor; sed praemia magna

Efficiunt facilem atque leuem quemcumque laborem.

440

Quid maius quam praesentes agnoscere Diuos,

Cernere et affari? nempe haec est maxima merces

Propter quam nil debemus non ferre libenter.

Ignaui vellent lucrari et scalpere ventrem.

Difficile est virtutis iter; tamen impiger illam

445

"Assequitur, nec non, pretium virtutis, honorem.

Strenuus accipiet speciosa epinicia miles.

Ignauus vero ac timidus sine laude iacebit.

Ergo laborandum est totis conatibus, ut nos

Aspiciant et ament superi; tunc omnia nobis

450

Prospera succedent viuis ac morte solutis.

Quid tanti facimus terram, quam linquere oportet

Momento exiguo? caeci fugitiua putamus

Aeternis potiora bonis; quae insania nostra est?

Postremo reliquum est ut crebris supplicibusque

455

Insistat precibus qui vult commercia Diuum.

Non satis est petiisse semel; multumque diuque

Orandum est, donec longo post tempore victor

Ac voti compos diuina luce fruatur.

Non annosa uno quercus deciditur ictu;

460

Non stilla una cauat marmor; neque protinus uno est

Condita Roma die. Segetes, animalia, siluae

Paulatim fiunt, longoque augentur ab aeuo.

Tu tantum tamque insigne ac mirabile credis

Posse opus extemplo fieri minimoque labore?

465

Non sic ad magnos facile est accedere Reges

Et compellare et coram auscultare vicissim.

Nonne Deos longe meliores Regibus esse

Censes? cur igitur venient, nisi saepe vocentur,

Et nisi suppliciter dominorum more rogentur?

470

Quocirca nos ne pigeat bis terque quaterque

Quaque die ingeminare preces, superosque rogare,

Vt se dignentur quandoque ostendere nobis,

Alloquioque suo nos multa arcana docere.

Hoc si fecerimus, venient, mihi credite, tandem,

475

Nosque suo aduentu misera hac in carne beabunt,

Et mox in coelo secum sine fine tenebunt,

Est ubi vera salus et felicissima vita.

Tunc ire ad mundum archetypum saepe atque redire

Cunctarumque patrem rerum spectare licebit,

480

Quo melius nihil esse potest, neque pulchrius usquam,

Qui cuiusque boni ac pulchri fons, autor, origo est.

Multi autem non posse putant contingere, ut ulli

In terris posito Diui apparere, loquiue

Dignentur; meque arbitrantur fingere nugas.

485

His facile ignosco. Neque enim dedit omnibus unum

Natura ingenium; quidam coelestia semper

Mente agitant, semperque aliquid sublime reuoluunt.

Nonnulli tantum quae sunt mediocria curant,

Nec procul a terris multum se attollere gaudent.

490

Innumeri tellure iacent, nec surgere possunt

Omnino, totoque animo tellure morantur;

Non secus ac volucres spatiantur in aere quaedam

Sublimi et leuibus pennis altissima tranant;

Nonnullae medias percurrunt aeris oras,

495

Nec multum sublime volant; pars caetera in imo

Versatur spatio et terris vicina frequentat.

Quare non mirum est si nostris credere dictis

Turba nequit; siquidem turbae crassissima mens est;

Vera tamen sunt quae dixi; nam quomodo quisquam

500

Montibus in frigidis inter deserta manere

Solus sponte sua et tam duram ducere vitam

Posset? nempe breui rueret, nisi quis Deus illum

Consolans blande, tanto maerore leuaret.

Credite, qui loca sola colit desertaque, vitans

505

Humanos coetus, aut prorsus desipit aut est

Plus homine et crebro fruitur sermone Deorum.

Hoc pacto priscos olim vixisse prophetas

Fama refert; multos etiam post funera Christi,

Quos sanctos dixere patres; et tempore nostro

510

Complures tali funguntur munere vitae.

Hos tu homines, cum prudenter sciteque loquantur,

Cum faciant miranda et cum ventura recludant,

Deliros, hebetes, contemnendosque putabis?

An magis afflatos diuino numine credes?

515

Praeterea multos Ecclesia sancta fuisse

Affirmat, qui saepe Deos videre beatos.

Credere cur nolim, cum sancta Ecclesia dicat?

Non sunt nugae igitur, sed consentanea vero,

Posse hominem affari Diuos coram atque videre;

520

Quod reor esse bonum summum finemque bonorum

Cunctorum quaecumque homini contingere possunt,

Donec praesentis vitae freta turbida sulcat,

Cum vero elapsus mortali carcere abibit

Spiritus, abducens secum haec tria, quae sibi semper

525

Sunt propria, mentem, sensum, motum, aetheris oras

Exultans petet et felix perfecte erit illic;

Quippe habitans cum Diis, Deus efficietur et ipse.

O coelum immensum! o pulcherrima regia Diuum!

Quam pura es, quam perspicua et mirabilis, et quot

530

Vndique sideribus variis ornata renides,

Regia cunctarum plenissima deliciarum!

Nam si tot pulchris et gratis rebus abundat

Terra, hominum locus ac pecudum, vilissima mundi

Portio; quid de te censendum, stant ubi sancti

535

Coelicolae, rerum domini, regesque beati?

O utinam, postquam mea tristia fila sorores

Lanificae implerint, liceat mihi, corporis huius

Exempto latebris, illuc accedere et illis

Deliciis tam mirandis sine fine potiri?

540

Iamque ego Zodiaci, diuino munere, nostri

Sidera librorum numero duodena peregi,

Longum opus et longo studio longoque labore

Confectum tandem atque extremo limite clausum.

Quas tibi agam grates, o mundi maxime Princeps,

545

Qui me iussisti tam pulchra et grandia coepta

Audere, audentique animum viresque dedisti?

Gloria lausque tua est. Si quid mea pagina pulchri

Continet atque boni; pulchrum namque omne bonumque

Ex te oritur; tu principium finisque fuisti

550

Tanti operis, tu rexisti mentemque manumque.

Gratulor ergo tibi soli; tuus est honor omnis.

Si qua tamen mihi debetur mercedula, posco

Te, Deus, hoc, ut (quando aderit meta ultima vitae,

Vitae, quam noctis per inania somnia duco,

555

Quam redeunte die varius labor urget et angit,

Vitae, quam nemo sapiens non nouit amaram)

Parcere digneris misero mihi, crimina delens

Omnia quae admisi heu! mentis caligine caeca;

Atque animam patiare meam requiescere coelo.

560

Tu liber interea diuersa per oppida curre,

Inuidiam subiture grauem; nam multus ubique

Oblatrator erit, cuius lacerabere morsu.

Non deerunt certe, qui, cum nil edere possint

Dignum laude, tamen gaudent maledicere semper,

565

Carpendisque aliis famam venantur inanem.

Hos tu liuidulos catulos, orisque maligni,

Exosus refuge, et doctos inquire bonosque,

Qui pauci sunt; sed paucis potes esse beatus.

Nimirum pauca in terris Deus optima gignit.

570

Hos reuerenter adi, et merces his exere nostras;

Quas si laudarint, satis est. Quid caetera dicat

Turba, parum cura et vulgi conuicia ride.

Iudicium vulgi insulsum, imbecillaque mens est.

Stulta placent stultis; obsonia quisque palato

575

Digna suo quaerit. Non omnibus una voluptas.

Sed docti atque boni quae sunt pia, vera et honesta

Auscultant, auideque legunt, discuntque libenter.

Hic cibus illorum est, haec consolatio mentis.

Talibus ergo viris (nisi me praesagia fallunt)

580

Gratus eris, vultuque hilari spectabere ab illis.

Vade igitur felix liber et longissima viue

Tempora; quumque meos tellus obduxerit artus,

Tu varios populos diuersaque regna superstes

Quaere, studeque meum late diffundere nomen.