Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 11
Other sections


Aquarius

 

Naturae omniparentis amor, causasque videndi

Occultas rerum nobis innata cupido

Aonios iterum fontes haurire, iugisque

Parnasi umbriferis iterum consistere suadet.

5

Musa redi, citharamque refer; nunc diuite vena,

Nunc opus ingenio est, et doctae munere vocis.

Non leuia hic tractanda. Libet specularier omnem

Naturae faciem, totumque euoluere mundum.

Principio quicquid fuit aut est aut erit unquam,

10

Dicitur ens. Quippe hoc complectitur omnia nomen.

Sed rerum, quascumque Dei sapientia finxit,

Quaedam funguntur vita sine corpore; quaedam

Aut sunt expertes vitae aut in corpore viuunt.

De primis liber iste nihil, sed proximus olim

15

Tractabit; nunc de reliquis, mea Musa, canamus.

Mundanae molis loca summa atque extima coelum

Immensis ambit spatiis, motuque perenni

Circuiens intra sese facta omnia claudit.

Quinque secant ipsum Zonae; sed quaelibet harum

20

Est habitata suis nihilo prohibente colonis.

Nam neque Diis frigus, neque torrens officit aestus.

Talia conueniunt terris. Sacer aether ab omni

Semper abest glacie, nulloque incenditur igni,

Qui licet assidue circumuoluatur, ibidem

25

Permanet, et nunquam prima de sede recedit.

Namque duos inter stabiles fixosque locatus

Diuina ratione polos, retinetur ab illis;

Quorum alter nobis apparet semper, et ambas

Aspicit oceanoque procul circumuehit arctos;

30

Alter sub terris aduersa in parte moratur,

Antipodumque oculis nocturna luce videtur.

Hanc vero aetheream molem dicuntur ab ortu

Occasum versus parili distinguere tractu

Tot cycli quot sunt Zonae. Qui proximus Arcto est

35

Arcticus est dictus; post hunc est circulus ille,

Qui medium Cancrum secat, et decedere solem

Paulatim a nobis cogit retroque reuerti.

Hunc alius sequitur, medium qui diuidit orbem,

Atque dies nitidos obscuris noctibus aequat.

40

Non procul hinc alius medium scindit Capricornum,

Vltra quem prodire nequit, rursusque redire

Incipit ad nostras paulatim Cynthius oras.

Postremus vero cyclus, qui proximus austro est,

Vt polus oppositus nostro, sic ipse vocatur.

45

Vltra haec segmenta obliquus quoque circulus alto

Signatur coelo, per quem pulcerrimus it Sol,

Bissenis complens obeuntem mensibus annum.

Lacteus est etiam cyclus, qui Tyndaridarum

Genus secat, caudamque Nepae, tropicos quoque binos,

50

Obliquamque viam solis, medium simul arcum

Arcitenentis, item Centauri crura, Aquilamque,

Nec non Aurigam, Cycnumque et Persea tangit,

Suntque paralleli cycli; sic nomine dicunt

Hos Graeci; motuque suo Sol efficit unum,

55

Quaque die occasum repetens, ortumque relinquens.

Insuper esse duos Coluros dicitur; alter

Solstitia ostendens Cancrum secat et Capricornum,

Percurrens utrumque polum; sed diuidit alter

Phryxaeam pecudem et Chelas. Hic tempora monstrat,

60

Sunt quibus aequales et luci et noctibus orae.

Vltra hos sunt cycli multi variique secantes

Hinc atque hinc utrumque polum; mediaeque diei

Nomen habent, nostrumque caput super ingrediuntur.

Circulus est etiam quidam, qui fertur Horizon;

65

Diuidit hic sphaeram mediam, nostrumque videre

Terminat; unde vocant hoc illum nomine Graii.

Praeterea in multos coelum distinguitur orbes,

Suntque nouem; quorum summus, quod mobile primum

Dicitur, extremis voluens decedit ab Indis,

70

Hispanos Maurosque petens, spatioque diurno

Complet iter, nec non rapidus coelestia secum

Corpora cuncta trahit, nullo spectabilis astro.

At reliqui oppositis voluuntur motibus orbes

Et Gangem versus currunt a Gadibus. Horum

75

Maximus innumeris stellis est lucidus atque

Curriculo annorum centum vix perficit unum

Ipse gradum. Iuxta hunc Saturni sphaera locatur

Inferius, triginta annis haec tota mouetur.

Iuppiter huic substat totusque reuoluitur annis

80

Bissex. Hunc sequitur Mauors annisque duobus

Vertitur in gyrum. Post hunc Sol ipse trecentis

Sexaginta (velut dicunt) et quinque diebus,

Adde his sex horas, totum pertransit olympum.

Post Solem inferius Veneris rota voluitur et se

85

Circumfert, quam Sol septemque decemque diebus

Ocyus. Ast huic Mercurii subuoluitur astrum;

Quod Venerem superat cursu citiusque mouetur

Quam Venus ipsa nouem (si vera est fama) diebus.

Vltimus est orbis Lunae spatioque dierum

90

Viginti atque nouem, nec non bis quatuor horis

Finit iter, remeatque illuc, prius unde recessit.

Sidera sunt septem, quae Graeci errantia dicunt

Voce sua, quorum summus Saturnus habere

Pro domibus fertur puerum Iouis et Capricornum.

95

Iuppiter ipse domos etiam tenet aethere binas,

Pisces atque arcu pugnantem; Scorpius autem

Phryxaeusque Aries, stolidi sunt tecta Gradiui;

Dat propriam sedem Nemees fera bellua Soli;

In Libra et Tauro mollis Cytheraea quiescit;

100

Mercurius Geminis et pulchra Virgine gaudet;

Carcinus hospitium praebet tibi, Luna, benignum.

Dicere de signis coelestibus aggrediamur.

Zodiaco, qua sol gradiens totum efficit annum,

Signa quidem duodena manent; Borealia sunt sex,

105

Aduerso totidem sumpserunt nomen ab Austro.

A capite auratae pecudis, finem usque puellae

Erigones, septem dicuntur signa trionis.

Ast a principio Librae, finem usque duorum

De grege Neptuni, quodcumque est, spectat ad austrum.

110

Nomina signorum iam nunc mea carmina pandent;

Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,

Libra, Nepa, Arcitenens, Capricornusque, Hydrochoosque,

Et duo coelesti radiantes lumine Pisces.

Septima quaeque sibi opponuntur; quum venit illud,

115

Conditur hoc. Aries ad nos quum surgit ab ortu,

Libra cadit; Tauro sic Scorpius Europaeo

Obicitur; nascente illo, hic descendit in undas.

A Cancri capite ad Centauri extrema vocantur

Directa; a prima Aegocerotis parte gemellos

120

Vsque ad Tyndaridas, obliquo limite pendent.

Triginta gradibus longum, latum duodenis

Quodlibet est signum. Terrestria sunt Capricornus,

Taurus et Erigone; sunt aeris haec tria: Libra,

Hydrochoos, Gemini. Naturam seruat aquarum

125

Piscibus et Cancro similis Nepa. Quae tria restant

Ignea sunt: Aries, Chiron, Leo. Mascula sunt haec

Cum tribus aereis et fortunata vocantur.

Caetera femineo dicuntur nomine, suntque

Infortunata, ut perhibent qui sidera norunt.

130

Mobilia haec; Aries, Cancer, Libra et Capricornus,

Fixa: Leo, Taurus, Nepa cum Ganymede vocantur.

Sunt Gemini, Virgo, Chiron, communia, Piscesque.

Vltra haec, triginta sunt et tria signa beato

Fixa polo, quorum boreali in parte locantur

135

Viginti, at pluuius sibi caetera vindicat auster

Haec sunt quae spectant ad septem signa triones;

Binae Vrsae, quarum est Helice maioribus astris

Splendidior, Cynosura minor Phoenicibus est dux,

Inter quas medius serpit Draco fluminis instar.

140

Hic micat et Cepheus, hic Cassiopeia, Coronae

Proxima Gnosiacae. Niueo vicinus Olori est

Engonasis, dulcemque Lyram miratur et audit.

Nec non Arctophylax monstrat sua sidera ibidem.

Perseus hac etiam coeli in regione locatur,

145

Ora Medusaeo gestans rorantia tabo.

Hoc eodem coelo nitet Auriga Anguitenensque,

Illius et serpens, cumque hoc Serpente Sagitta.

Adde Aquilam, aethereoque mari Delphina natantem.

Hic et equus splendet, qui Pegasus appellatur.

150

Andromede sequitur: postremum Delta vocatur.

Signa tria atque decem aduerso retinentur ab austro;

Cetus Persaea vix tandem falce peremptus.

Hac etiam parte armatum Oriona videbis,

Multiplicemque vadis Nilum, Leporemque fugacem,

155

Hunc Canis haud unus sequitur, maiorque minorque.

Inter et australes Argo micat inclita flammas.

Hic Aram, magnumque potes Cratera videre,

Nec non Phoebeum fulgenti sidere Coruum,

Centaurumque trucem, domitamque laboribus Hydram

160

Herculeis, pestem Lernae, mirabile monstrum.

Hac eadem Piscis quidam regione videtur.

Quae sint signa poli patefeci versibus. At nunc

Singula quot stellas habeant quoque versibus edam;

Astra Helice septena tenet; quae dicitur ursa

165

Maior, quod coelo maiori lumine fulget.

At Cynosura minor fertur, quod luce minori

Apparet; quamuis viginti unamque fauillam

Corpore contineat. Vigilem quindena Draconem

Sidera conficiunt, geminas qui diuidit arctos.

170

Cepheus ipse decem atque nouem complectitur astra.

Cassiopeia decem atque tribus stat lucida flammis.

Ipsa nouem stellis solita est splendere Corona.

Dant tria dena modum Ledaeo sidera Cycno.

Ignibus Engonasis lucet bis quinque nouemque.

175

Quattuor atque decem designant astra Booten;

In cuius Zona Arcturus stans clarius ardet.

Ipse decem septemque faces tenet aethere Perseus,

Heniochus septem; ast, humero quae clara sinistro est,

Fertur Capra; duas alias quas laeua manus fert

180

Hoedi dicuntur, nautis saepe anxius horror.

Septenis denisque nitet flammis Ophiuchus;

Ipsius ac Serpens viginti est clara duabus.

Est Lyra luminibus fulgens Orphea nouenis.

Quattuor aetheream designant astra Sagittam;

185

Quadruplicique nitet raptor Ganymedius igne.

Delphin ipse polo fulget bis quinque fauillis.

Octo decemque micat nocturnis Pegasus astris.

Ignibus Andromede bis denis ardet Olympo.

Sed tria Deltoton dumtaxat sidera fingunt.

190

Stellarum, quas Zodiaci dicuntur habere

Signa, dehinc numerum aggrediar comprendere versu.

Est Aries primus; tenet hic astra octo decemque.

Taurus habet stellas viginti unamque; sed harum

Septem, quae ipsius postrema in parte renident,

195

Virgiliae, nec non Atlantides appellantur.

Sunt totidem in capite atque Hyades dicuntur ab imbri,

Tyndaridae fratres denis octoque fauillis

Splendescunt; alter denas, alter tenet octo;

Bisque nouem flammis coelestis Carcinus ardet

200

Binae insunt dorso, quae Asini et Praesepe vocantur.

At Leo bis denas stellas retinet minus una.

Virgo tenens spicam micat astris octo decemque.

Chelae ignes utrimque duos, libramque figurant.

Quindenas reliquo flammas Nepa corpore monstrat;

205

Quindenis etiam facibus splendere videtur

Arcitenens; quamdamque pedes tenet ante coronam,

Septenis quae sideribus constare putatur.

Viginti Aegoceros stellis nitet atque duabus.

Iliacus puer est bis septem lucidus astris.

210

Octo nouemque faces Piscis tenet alter; at alter

Huic iunctus bis sex splendescit in aethere taedis

Nunc quot habent stellas australia signa docebo;

Quamuis sint procul atque oculis male cognita nostris,

Lumina terribilis triadena habet aethere Pristis.

215

Sunt totidem Nilo. Leporem sex astra perurunt.

Sideribus septem atque decem praefulget Orion.

Octo atque undenis incendit Sirius orbem

Ignibus. At Procyon triplici micat aethere flamma.

Viginti atque tribus decorata est Argo fauillis.

220

Vnam plus Chiron retinet; sed Victima, gestat

Quam manibus, resupina, decemque unamque recepit.

Luminibus vero speciosa est Ara quaternis.

Sex et viginti facibus spectabilis Hydra est,

Longa trium spatio signorum, corpore Cancrum

225

Occupat, Erigonemque simul, tumidumque Leonem.

Septem astris Coruus, Crater spectabilis octo est.

Bisseno at Notius decoratur lumine Piscis.

Occasus nunc signorum dicamus et ortus.

Signorum est ortus triplex, occasus eorum

230

Est etiam triplex. Namque ortus Cosmicus atque

Occasus fertur quum tempore matutino

Sole oriente, aliquod signum quoque surgit eoa

De regione simul, vel quum mane occidit undis.

Dicitur at Chronicus, quoties surgitue caditue

235

Signum aliquod, quum primum alto se gurgite condens

Iam patitur stellas alias splendescere Titan.

Heliacus vero est ortus, quam sole propinquo

Iampridem occultum signum, postquam ille recessit,

Ingrediens aliud, posse incipit orbe videri.

240

Occasus contra Heliacus tunc dicitur esse,

Quando aliquod signum, per quod tunc ingreditur Sol,

Obtenebrat splendore suo, prohibetque videri.

Nunc quo quaeque modo exoriantur signa cadantque,

Versibus expediam; tribuant modo carmina nobis

245

Pegasides, vatemque suum non spernat Apollo.

Quando Aries oritur, consurgit pars quoque laeua

Andromedae Perseique caput, media tenus aluo.

Opposita tunc parte poli pars occidit Arae.

Auerso Taurus per coelum corpore fertur;

250

Ipso ascendente, ascendit totus quoque Perseus.

Heniochi consurgit item pars maxima, nec non

Pristis cauda, etiam penitus occidit Ara.

Ipse autem Arctophylax tunc primum absconditur undis

Cum Geminis totus Cetus, partesque priores

255

Eridani surgunt, cumque his armatus Orion.

Anguitenens utrumque pedem tunc aequore mergit.

Carcinus exoriens partem apparere Coronae

Dimidiam vetat, et caudam Ceti, Notiumque

Piscem atque Engonasis caput, aluum dimidiamque

260

Eiusdem: a genibus scapulis tenus Anguitenentem,

Ipsiusque Anguem, excepta ceruice; Booten

Totum pene. Oritur sed contra Orionis usque

Ad zonam corpus, toto cum flumine Nili.

Haec cum magnanimo nascuntur signa Leone.

265

Tota Aquila atque Lepus, Procyon quoque primaque crura

Maioris Canis, exurgit caput insuper Hydrae.

At contra Arctophylax totus, totusque Ophiuchus

Cum capite et ceruice sui quem continet Anguis,

Quaeque superfuerat nitidae pars illa Coronae,

270

Engonasis simul ipse, genu tamen ac pede laeuo

Exceptis, tunc hesperias merguntur in undas.

Virginis exortu totus Canis Hydraque surgit

Vsque ad Cratera. Apparet quoque Thessala puppis

Quatenus erecto dependent carbasa malo.

275

Opposita sed parte latent haec sidera, Delphin,

Totus Olor, cauda excepta, simul ipsa Sagitta,

Atque Chelys, Nilique prior pars. Pegasus autem

Cum capite abscondit collum, pars caetera fulget.

Tota Argo cum Libra oritur, totusque Bootes.

280

Extremam praeter caudam tota Hydra videtur,

Engonasis dextrumque genu, dextram quoque suram,

Tunc et Centauri caudam splendere videbis,

Tunc et dimidiam poteris spectare Coronam;

Corpus equi aligeri reliquum, postremaque Cycni

285

Celantur, nec non ceruicem Cetus adusque

Descendit totus; tunc et caput occulit undis

Andromede; tunc et descendere Cephea cernes,

Ipsius Andromedae patrem, manibusque humerisque

Et capite extremas ponti fluitantis in undas.

290

Scorpius exoriens haec secum sidera ducit,

Caudam Hydrae, Chironis equum reliquamque Coronam;

Quamque manu gestat Chiron tunc Hostia surgit;

Surgit item caput Anguis, item caput Anguitenentis.

Andromedae reliquum corpus tunc occidit, atque

295

Cepheus a capite ad Zonam, flexuraque duplex

Eridani; resupina cadit quoque Cassiopeia.

Tunc etiam abscondi Canis incipit atque Orion.

Arcitenens quum oritur, iubet apparere Ophiuchum,

Ipsiusque Anguem totum, caput atque sinistram

300

Engonasis, totamque Lyram, pectusque caputque

Aethiopum regis Cephei; tunc totus Orion,

Et Lepus, et maior Canis occidit, Heniochusque,

Exceptis capite ac pedibus. Tunc Perseus una

Tendit in occasum totus, dextro pede nec non

305

Crure manet. Puppi excepta tota occidit Argo.

Aegoceros quum surgit, Olor, simul atque Sagitta,

Ara quoque atque Aquila ascendunt, sed caetera puppis

Descendit, Procyonque mari sua sidera condit.

It quoque sub terras toto tunc corpore Perseus,

310

Sidera quum pulchri apparent Ganymedis ab ortu.

Prima Medusaei consurgunt membra caballi.

Tunc contra caput et ceruix descendit Echidnae,

Occultatur item postremo corpore Chiron.

Quum gemini superum tolluntur in aethera Pisces,

315

Andromedae dextrum corpus quoque surgit, et ille

Qui Notius fertur Piscis; tunc corpore toto

Hydra et Centaurus manes rapiuntur ad imos.

Haec de ortu atque obitu signorum dicta putamus

Esse satis, nunc ad reliqua incunctanter eamus.

320

Sed prius Vranien libet huc ad nostra vocare

Carmina, ut auxilium tribuat secretaque pandat.

Vranie, cui nota alti penetralia coeli,

Quae superum sedes gemmataque templa frequentas,

Vranie formosa, adsis, arcanaque Diuum

325

Tecta aperi, vatemque iuua tua regna canentem;

Aethereos da mente lares animoque tueri

Moenia stelliferi circumlabentia mundi.

Et primum mihi, Diua, aperi, num corpore duro

Ac solido constet coelum, an fluxo tenuique,

330

Non secus atque aer, facili quem scindimus ictu.

Post hoc, me nonnulla etiam quaerenda docebis.

Sunt duo naturae primordia prima, vocantur

Materia et forma; ex his corpora cuncta creantur,

Ex his est tellus, unda, aer, ignis et aether.

335

Vnde errant, qui materiam coelestibus ullam

Corporibus non esse putant. Contraria in illis

Quippe forent et ab his corrupta aliquando perirent.

Sic aiunt; verum haec ratio, me iudice, peccat.

Nam neque materiae culpa est, si corpora soluit

340

Longa dies; neque corrumpunt contraria per se,

Si aequales habeant vires, nisi fortius unum

Sit reliquo. Quia quum vis aequa est atque potestas,

Tunc fit par pugna, et nulli victoria cedit.

Ergo Deus cupiens aeternum condere coelum,

345

Optima materiae primae ac purissima legit,

Temperiemque illis talem addidit, ut nihil unquam

Se laedant, semperque habeant contraria pacem;

Sic coelum aeternum est, sic nullo absumitur aeuo.

Sed quoniam quae dura magis, diuturna magis sunt,

350

Laedunturque minus, proinde est durissimus aether

Plus adamante, adeo ut ferrum contemnat et ignem,

Vimque omnem, praeter Domini, a quo conditus ipse est.

Est alia id monstrans ratio; nam mobile primum

Intra se positas sphaeras rapit ac violenter

355

Occasum versus secum trahit atque diurno

Motu (obstent quamuis) spatia in contraria versat;

Quod fieri nequeat, solido nisi corpore constent.

Adde huc quod lunae pars illa simillima coelo est,

Quam sol non spectat, fraternaque lumina tangunt.

360

Sic etiam stellae manifesta in luce diei

Consimilem coelo creduntur habere colorem.

Luna tamen stellaeque ipsae sunt corpora dura,

Sunt et opaca. Hoc eclipsis declarat aperte.

Nam radios Phoebi Luna interiecta repellit,

365

Nec sinit in terras claram descendere lucem.

Cur non durities eadem tribuatur Olympo?

Nempe aliter nunquam sua sidera fixa teneret,

Sed passim errarent, nec certa in sede manerent.

Non tamen est coeli, ut stellarum, corpus opacum;

370

In terris etenim positi summa astra videmus,

Et penetrat noster suprema ad sidera visus.

Quum vero sint (ut dixi) durissima coeli

Corpora, sintque eadem purissima, forsitan illis

Est etiam sonus; et quum se tangantque rotentque,

375

Concentum faciunt aliquem coelestibus aptum,

Vt quidam scripsere olim doctique probique;

Hunc tu Musa etiam nodum mihi solue roganti.

Dura et plura licet sacri sint corpora coeli,

Peruiaque humanis oculis, tamen illa sonorem

380

Efficiunt nullum; neque enim pulsantur ab ullo,

Nec si pulsentur resonant, crassissima quum sint,

Cumque illic aer nullus sit, quo sine frustra

Speratur sonus, atque ideo sine murmure currunt,

Praeterea sphaerae bis quattuor inferiores

385

Auroram versus omnes vertuntur eodem

Progressu; nec se collidunt concutiuntque

Occurrendo sibi, sed certa lege modoque

Vna eademque via leni vertigine pergunt,

Et choreae in morem placide taciteque feruntur.

390

Mobile dumtaxat primum aduersatur eundo,

Orbibus (ut dixi) reliquis; tamen haud strepit unquam

Nilque sonat prorsus; quippe illic deficit aer,

Quippe superficies multo est leuissima sphaeris;

Vnde fluunt celeres, nullo impediente rigore,

395

Et sua contactu molli confinia lambunt;

Propter quod motum faciunt sine voce silentem.

Non igitur recte veteres sensere, putantes

Sphaerarum motu harmoniam conflarier, at non

Sentiri: quoniam humanas excelleret aures,

400

Ceu Nili non auditur, quae decidit altis

Rupibus, unda prope; at longe fragor editus ingens;

Nugantur certe, et ratio haec est prorsus inanis.

Nam si nemo unquam audiuit, cur fingere debent

In coelo esse sonum? turpe est ea dicere quae non

405

Ostendi possunt, quae possunt iure negari.

Non noua sunt fingenda, nisi haec vera esse probentur;

Nullam verba fidem amota ratione merentur.

Sed numquid coelum est (ut fertur), Musa, rotundum?

Sphaerica nimirum perfectior esse figura

410

Censetur cunctis aliis, quod non habet in se

Principium finemque, capax quod sit magis atque

Simplex et formosa magis, magis apta moueri;

Praesertim circa medium, ceu vertitur aether

Circa ipsam terram, in medio quae condita mundo est.

415

Conuenit haec igitur coelo tam digna figura,

Conuenit haec eadem Soli, Lunae, omnibus astris,

Quamquam aliter pictorum audax inscitia fingit.

Stellae autem sunt ne (ut fertur) pars densior orbis?

Non ita; quippe suam sortita est quaelibet harum

420

Diuersam a coelo speciem, discrimine magno;

Ipsae etiam inter se distant; ceu sorbus ab ulmo,

Ceu pyrus a ceraso differt, foetu atque figura.

Indicat id color haud unus, diuersaque earum

Virtus et splendor. Stellae est sua cuique potestas;

425

Quandoquidem natura etiam sua cuique tributa est.

Coelum ergo est sedes tantum opportuna, locusque

Stellarum, non materia aut substantia earum.

Quid virtutis habet coelum? est vis omnis in astris.

Astra regunt orbem terrarum atque omnia mutant;

430

Astra creant cuncta in terris et cuncta gubernant.

Hoc docet astronomus, communis opinio fert hoc.

Quare non solum raro densoque putandum est

Distingui a stellis coelum, diuersa sed ipsis

Natura est etiam, et dispar faciesque vigorque

435

Quanta etiam sint astra, et num sine fine rotentur,

Quo sunt fixa loco, ut visum est aliquando Platoni;

An sint deserta an quisquam versetur in illis,

Musa, velim scire; unde precor mihi singula pande.

Non sunt astra quidem magna aeque. Namque minora

440

Plurima sunt numero, ut possit comprendere nemo.

Sunt aliquot maiora etiam, sed pauca; sereno

Quae passim coelo veneranda luce refulgent.

Ex quibus astronomi varias fecere figuras,

Et pinxere amplum diuersis aethera signis;

445

Ex his ergo astris maioribus (ut perhibent qui

Astra sciunt, utque eclipsis Phoebeia monstrat,

In qua Luna patet quanto sit corpore, fratris

Dum subiecta sui speciosum lumen opacat)

Quaedam sunt tanta, ut totam terraeque marisque

450

Excedant molem ac spatio maiore nitescant;

Quamuis parua adeo videantur, propterea quod

Tam longo distant a nobis interuallo.

Quippe aliquid, quanto est longinquius, esse videtur

Tanto etiam minus, et spectantum lumina fallit.

455

Stellae autem fixae (veluti Plato maximus inquit)

Quaeque suum circa centrum voluuntur ibidem

Semper; et haec ratio est cur scintillare videntur;

Non ea, quam fingunt quidam, quia longius absunt,

Proinde illas tremulum nobis ostendere lumen.

460

Nimirum haec ratio vana et puerilis habenda est.

Non etenim quicquam scintillat, quod procul absit

A nostro visu; minus atque obscurius illud

Sed tunc apparet, nec scintillatio motu

Vlla carere potest, quare fixa astra mouentur,

465

Cum Sole una, illo motu quem diximus ante.

At non Saturnus talem, nec Iuppiter et Mars

Efficiunt motum, nec Lunae Mercuriiue

Aut Veneris sidus; verum haec gaudent epicyclis.

Cur non scintillat Saturnus, Iuppiter et Mars

470

Vt Sol? quum tamen a nobis longe altius absint,

Nec magno a stellis fixis discrimine distent?

Nimirum, quoniam non sic voluuntur uti Sol,

Sed sua permittunt epicyclis corpora ferri.

Forte aliquis solem non scintillare putabit.

475

At si hunc perspiciet summo quum mane resurgit,

Vel quum descendit brumali tempore in undas,

Quando acies illum melius tolerare valebit,

Tunc circumuolui, tunc scintillare videbit.

Nec quisquam hoc adeo magnum ac mirabile dicat,

480

Singula si tali voluuntur sidera motu;

Nonne magis mirum est, tam immensi corpora coeli

Tam celeri semper ferri vertigine, ut omnes

Praeuertant volucres ventosque et fulmina vincant?

Vnde nota: Ille pater rerum mundique creator,

485

Omnia quae fecit, distinxit in haec duo, motum

Atque quietem. Atqui in terris centroque locata est

Ipsa quies proprie; possedit caetera motus.

Vnda fluit, semperque aer agitatur et ignis,

Praecipue tamen in coelo est vis maxima motus;

490

Et quo quaeque magis sphaera est sublimis, in illa

Fortior est motus, mundumque rapacius ambit.

Quare illud coelum, quod primum mobile fertur,

Maximum habet motum; sed motus maximus ille est,

Tempore qui minimo spatia et loca maxima transit.

495

Ergo nictu oculi totum percurreret orbem,

Ni obstaret illi sphaerae, quas continet in se,

Frenantes cursum illius, ne protinus omnem

Voluendo raperet secum terram Oceanumque.

Quippe animal nullum posset tunc viuere in illis.

500

O rem mirandam in primis! quis non stupeat, quum

Secum agitat, tantam tam paruo tempore molem,

Tam longas transire vias iterumque reuerti,

Nec cessare unquam, et nullum sentire laborem?

Hinc aliqui credunt, a Diis totum aethera volui,

505

Assignantque suum motorem cuilibet orbi.

Qui, quasi pistrino addictus, non desinat unquam

Tam vastam versare molam noctesque diesque.

Nec, quamuis cupiat, minimum requiescere possit,

Felix seruitio tali Deus ille profecto.

510

Sed nugae sunt haec, commentaque inania eorum,

Qui cupiunt primi mortales inter haberi.

O quot morosophos tellus parit et philodoxos!

Quare non tutum est facile omnia credere cuiuis,

Ille licet magni sit nominis, innumerasque

515

Scribendo implerit nigra loligine chartas.

Magni saepe viri mendacia magna loquuntur,

Et nemo est adeo prudens, quin saepius erret.

Est igitur ratio in primis quaerenda fidesque

Maior in ambiguis rationi est semper habenda

520

Quam dictis hominum; namque haec sunt falsa frequenter.

Quid ratio ostendit? coelum stellasque moueri

A Diis, an per se naturalique vigore?

Qualis honor vel quale lucrum vel quanta voluptas

Esse potest Diuis, versantibus aethera semper,

525

Vt stultorum hominum vitae opportuna ministrent,

Vtque feras, pecudes, volucres, piscesque gubernent?

Sicne decet dominos seruis seruire? Deosque

Seruitio aeterno damnari, ut pabula brutis,

Vt stultis prauisque ferant mortalibus escam?

530

Nonne decet potius libertas maxima Diuos,

Vt quocumque velint faciles accedere possint?

Ne tanquam dura deuincti compede, nusquam

Ire queant, semperque loco teneantur eodem?

Aut tanquam figuli instantes operique rotaeque,

535

Numquam decedant scamno, nunquam otia captent?

Estne illis adeo dulcis labor ille rotandi?

An labor ille potest Diuis nunquam esse molestus?

O sapientum hominum sententia digna notatu!

Sed ratio obsistit, ratio manifesta reclamat:

540

Nil etenim per se aeternum est, nisi conditor orbis.

Post ipsum aeterna est rerum natura suarum,

Quas ipse ex nihilo, stabili sed lege creauit,

Vt non esse queant aliter quam iusserat olim,

Quum primum immensi iaceret fundamina mundi.

545

Sic aqua semper erit mollis, sic ignis adurens,

Sic stabilis tellus, sic semper mobilis aer,

Sic et circumagi coelum sine fine necesse est;

Sic forma et virtus herbis sua cuique tributa est,

Nec non arboribus, nec non animalibus ipsis,

550

Vt nullo possint mutari prorsus ab aeuo.

Vsque adeo ipsius naturae immobilis ordo est,

Vsque adeo est eadem semper diuina voluntas.

Quare si motus coeli est aeternus, oportet

Naturalem esse, ut grauium leuiumque videmus.

555

Nam quod naturae est proprium, non deficit unquam.

Si vero est alius motor, quandoque quiescet.

Nil etenim aeterno violentum tempore durat.

An grauium et leuium natura potentior est quam

Astrorum et coeli, ut possint per se illa moueri,

560

Haec vero nequeant, nisi Diis agitentur ab ipsis?

Terra ergo atque ignis sunt aethere nobiliores,

Saltem ex hoc quod non motoris egent alieni,

Sed per se a centro aut ad centrum tendere possunt

Credendum est igitur, coelestia corpora per se

565

Atque suis formis, ut terra ignisque, moueri.

Natura est siquidem motore potentior omni.

Naturam vincit solus Deus; et nihil (ipso

Excepto) est melius natura et maius in orbe.

Naturam vero appello, legem omnipotentis

570

Supremique patris, quam prima ab origine mundi

Cunctis imposuit rebus, iussitque teneri

Inuiolabiliter, dum mundi secla manerent.

Nam legem hanc rerum formis Deus indidit; unde

Quum rebus dant esse, Dei mandata libenter

575

Efficiunt formae, et nequeunt hanc fallere legem,

Nempe suis res a formis tales generantur,

Quales praecepit qui formas condidit ipsas.

Haec vere ac proprie natura est, et melius quam

Forma aut materia, ut quidam posuere. Etenim sunt

580

Haec duo cunctarum potius primordia rerum,

Vel causae primae, vel componentia prima,

Non autem natura; placent si nomina vera,

Et nisi malimus dare falsa vocabula rebus.

Sed de hoc iam satis. Ad reliqua accedamus, et utrum

585

Sint deserta poli pulcherrima regna beati,

An quisquam sedes illas teneatque colatque,

Praesens hora monet solito nos dicere versu

Quum coelum sit tam immensum, tantique decoris,

Conspicuum tot sideribus, tam nobile corpus,

590

Desertum et vacuum et solum incultumque manebit?

Terra autem innumeris gaudebit et unda colonis?

An mare vel tellus locus est iucundior atque

Pulchrior et melior, vel toto maior Olympo?

Propter quod potius quam aether mereantur habere

595

Tot ciues et tam variis animalia formis

An regis prudentis erit, fabricare palati

Ingentem molem, peregrino marmore et auro

Egregiam et mire speciosam intusque forisque,

Nolle tamen (stabulo excepto) permittere quemquam

600

Tam pulchras habitare aedes vacuasque tenere?

Nempe est totius mundi stabulum terra, in qua

Sunt omnes sordes, puluis, coenumque fimumque,

Ossa, putres carnes, varia excrementa animantum.

Quis memorare unquam tot foeda immundaque posset,

605

Quae tellus et pontus habent ac semper habebunt?

Quis nescit pluuias, nebulas nubesque niuesque,

Praelia ventorum, tempestatumque furores,

Quae mare perturbant, quatiunt terram, aera versant?

Terra tamen pontusque tenent animalia multa;

610

At coelum vacuum, vacuum coelum esse putatur?

O vacuae potius mentes, quae creditis istud!

Quippe suos etiam ciues habet aether; et astra

Singula, sunt urbes coeli sedesque Deorum.

Illic et reges, populi inueniuntur et illic;

615

Sed veri reges, populi veri, omnia vera;

Non, velut hic, umbrae simulacraque inania rerum,

Quas cito mors rapit, et tempus terit, inquinat, aufert;

Illic felices, immortales, sapientes;

Hic habitant miseri, mortales, insipientes;

620

Illic pax et lux regnant, et summa voluptas;

Hic bellum assiduum et tenebrae, et genus omne doloris.

I nunc et lauda terram hanc, hanc dilige vitam.

Imo aude, o demens, stabulum hoc praeponere coelo.

Verum aliquis dubitare potest, si durior aether

625

Est adamante, et nil vacui reperitur in illo,

Quomodo Dii poterunt illic habitare, vel illac

Pergere, nimirum hoc fieri non posse videtur.

Praeterea quum coelum ipsum non posse arari

Atque fodi, quonam pacto Bacchusque Ceresque

630

Nascentur frugesque aliae quarum indiget usus?

Friuola sunt haec, et rugoso digna cachinno.

Namque sit ipse licet multo solidissimus aether,

Peruius est tamen, et cedens cultoribus et nil

Obstat, quin facile huc possint se ferre vel illuc,

635

Et quacumque libet nihil impediente moueri.

Coelicolis etenim tenuissima corpora cunctis

Ille autor mundi dedit atque leuissima; quare

Ipsis non opus est foribus patulisue fenestris.

Per medios intrant muros et marmora tranant,

640

Vsque adeo est illis tenuis natura potensque.

Quis, nisi vidisset, pisces habitare sub undis,

Sub limo ranas, salamandras viuere in igne,

Aere chameleonta et pasci rore cicadas,

Crederet? at vera haec tamen et mira esse fatemur.

645

Plurima sunt, quae cum fieri non posse putemus,

Saepe tamen fieri possunt et facta videmus.

Cur non ergo Deus potuit quoque condere tales

Coelicolas, qui per coelum facile ire valerent,

Nulliusque cibi vel potus prorsus egerent?

650

Si potuit, certe voluit; nam turpe fuisset,

Tam pulchras sedes tamque amplas linquere inanes.

Atqui coelicolis non est opus, ut vel arando

Vel fodiendo parent alimenta iuuantia vitam;

Quandoquidem non sunt illis mortalia membra,

655

Quae instaurare solet sensim labantia victus;

Nec sitiunt unquam Diui esuriuntue beati.

Denique nulla illos penitus contristat egestas;

Quippe ultra fines Lunae illaetabile nil est.

Cuncta mala in terris posuit Deus, illaque clausit

660

In medio et vetuit sacrum contingere coelum.

Ergo felices viuunt nectarque bibentes

Ambrosiae viridi pascuntur gramine, cuius

Copia magna oritur passim coelestibus aruis.

Coelicolum vero illorum felicior atque

665

Nobilior vita est, loca qui magis alta frequentant.

Nam quanto aethereis locus est sublimior oris,

Tanto etiam melior, tantoque beatior idem est.

Sed quid sunt maculae illae atrae, quae in corpore lunae

Adparent? nam de his homines diuersa loquuntur.

670

Nil per se in coelo lucet, nisi Phoebus; ab illo

Accipiunt lucem stellae omnes ipsaque Luna;

Quae, quia cunctarum stellarum est ultima, et imam

Sortita est coeli sedem terrisque propinquam,

Vt sit opaca magis, minus et sincera, necesse est.

675

Vnde, eius partes quum non aequaliter omnes

Sint albae et densae et leues lucisque capaces,

Hinc non tota nitet luna et maculosa videtur;

Nam partes albae et densae leuesque receptant

Nocturnum solem, reliquis sine luce relictis.

680

Nocte igitur lucet, sed tempore luna diurno

In faciem nubis maculosae albescit Olympo.

Sic et lampyrides lucent in nocte volantes;

Mox redeunte die amittunt in lumine lumen,

Et proprium ostendunt amota fraude colorem.

685

Namque dies vera ostendit, nox fraudibus apta est.

An vero aeternum sit coelum an coeperit olim,

Expectetque suum post plurima secula finem,

Pulchrum etiam scitu est; unde hoc diuersa sophorum

Scripta extant; ait hic, negat ille, et opinio discors

690

Autorum rem difficilem valde ambiguamque

Arguit, et verum tenebrosa in sede latere.

Sunt qui principium credant habuisse putentque

Mundum ex materia aeterna quandoque creatum

A summi virtute Dei, quum non prius esset;

695

Atque duo haec aeterna aiunt, semperque fuisse,

Materiam, summumque Deum, a quibus omnia manant.

Contendunt quidam ex nihilo mundum esse creatum.

Materiamque negant ullam ante omnino fuisse,

Sed verbo iussuque Dei facta omnia censent.

700

Ast alii affirmant, freti rationibus, ipsum

Omni principio, simul omni fine carere.

Harum autem quaenam propior sententia vero est?

Ipse quidem, nisi relligio prohiberet, et omnes

Christologi obstarent, tutantes dogmata Mosis,

705

Credere non aliud possem, quam semper ab aeuo,

Vt nunc est, mundum mundique elementa fuisse,

Principiique expertem esse ac sine fine futurum.

Nam cur non semper mundus fuit? an quia semper

Non potuit Deus aut nesciuit condere, sed post

710

Doctior euadens didicit demumque peregit?

An semper sciuit potuitque, at noluit? unde hoc?

Cur potius voluit post quam prius? aut ratio quae

Mutauit mentem illius? si non erat aequum

Vtileque hunc fieri mundum, cur conditus unquam est?

715

At si conueniens erat illum atque utile condi,

Quare tam sero fecit Deus? et quare aetas

Tam breuis est mundi? nam, si fas credere cuncta

Christologis, nondum annorum bis quattuor implet

Millia, ab antiquo bene si numerentur Adamo.

720

Praeterea quae causa fuit qua condere vellet

Hunc mundum Deus? an quia mundi ipse huius egebat?

Si sic: debebat prius ipsum condere, ne se

Torqueret talis tam longo tempore egestas.

Si non: cur fecit? frustrane? an non decet ipsum

725

Frustra aliquid facere? hic etenim insipientibus est mos.

Causa aliqua ergo fuit. Sed quae? nempe illius ingens

Haud dubie bonitas, nec non immensa potestas,

Ne frustra intra se semper conclusa maneret

Vtraque, sed potius cunctis effusa pateret.

730

Frustra etenim bonus atque potens is dicitur, a quo

Nil unquam fieri magnum egregiumque videtur.

Si Deus ergo fuit semper bonus atque potens, cur

Non voluit semper tam pulchrum condere mundum?

Cur in tam seros tantam rem distulit annos?

735

Nulla quidem ratio esse potest, nisi fingere quisquam

Astutus velit et nugas praeponere vero.

Quare, si humanae rationi credere par est,

Aeternus certe mundus dicetur et omni

Principio prorsus, prorsus quoque fine carere.

740

At si aliter quondam dixit Deus et sua Mosi

Facta reuelauit, debemus credere Mosi.

Succumbat ratio fidei et captiua quiescat.

Namque Deus nunquam fallit, nec fallitur ipse,

Si modo dignatur quicquam mortalibus unquam

745

Dicere, si cuiquam apparens arcana recludit.

At, qui materiam aeternam posuere chaosque,

Nugantur. Nam cur Deus hanc liquisset inanem,

Tamque diu informem, potuit si condere mundum

Confestim, et primo momento cuncta creare?

750

Frustra differtur diuersa in tempora quicquid

Vna eademque potest fieri perniciter hora.

Sunt vero quidam, aeternum mundum esse putantes,

A nullo factum tamen, a nulloque creatum;

Sed per se ut nunc est ante omnia secla fuisse,

755

Et per se ut nunc est post omnia secla futurum.

Quod certe falsum est; ratio quippe ipsa repugnat.

Esse etenim nunquam duo perfectissima possunt;

Nam dissentirent forsan bellumque cierent.

Esto, quod semper concordi pace manerent,

760

Frustra ponuntur duo maxima. Sufficit unum,

Quod saltem natura aliis prius esse necesse est.

Si prius est aliis, ergo est quoque causa aliorum;

Namque prius causa efficiens est posteriorum.

Quocirca haud dubie mundum hunc Deus ipse creauit

765

Ex nihilo aeternum. Sed quomodo? si libet, audi.

Est bonitas aeterna Dei, est aeterna potestas;

Nonne eius potuit simul esse aeterna voluntas

Gignendi mundum? quae si fuit, ut ratio vult,

Nil obstat quin aeterno sit conditus aeuo

770

Mundus ab artifice immenso, compagine mira.

Vt si quis solem aeternum concesserit, idem

Aeternam solis lucem concedere debet.

Lux tamen effectus solis, sol causa vocatur.

Sed decedentes iam coelo, elementa gradatim

775

Scrutemur, deque his quaedam haud indigna loquamur.

Quidam sub coelo esse ignem dixere, propinquum

Contiguumque orbi lunae, sed luce carentem,

Vrentem tamen in primis, mireque calentem.

Quod verum esse docet ratio. Nam nocte videmus

780

Per sudum volitare faces flammasque vagari

Aera per liquidum, et delabi sidera coelo.

Quae proinde eveniunt, tenues quod in aera fumi

Altius ascendunt, superoque cremantur ab igni.

Namque vapor duplex, alter leuis, aridus, aptus

785

Incendi, unde ignes fiunt per inane volantes;

Alter frigidior grauiorque et crassior, ex quo

Gignuntur nebulae, pluuiae, nubesque niuesque,

Fulgura cum ventis, tonitrus, ros, grando, pruina.

Quod nisi sub coelo foret ignis, non vapor illic

790

Accendi posset noctisque volare per umbram.

Praeterea quum ignis leuitate ipsum aera vincat,

Altior haud dubie locus illi conuenit: ergo

Sub coelo est eius sedes et proxima lunae.

Infra ignem vero est aer, qui parte suprema

795

Accipit aethereum vicino ex igne calorem.

Pars media ipsius multo est gelidissima, et illic

Concrescunt nubes, conflantur fulmina vasto

Cum tonitru, variique agitantes nubila venti.

Infima pars calida est atque humida. Nam vapor ipsam

800

Humectat liquidis exhalans iugiter undis,

Et calet ob solis radios tellure reflexos.

Hic nebulae, hic pluuiae, hic tenui cum rore pruinae,

Atque niues, varia ventorum sorte creantur.

Quippe data est ventis huius non parua potestas

805

Aeris; hi possunt aestiuo tempore frigus

Gignere, et hibernis diffundere mensibus aestum;

Hi nobis auferre valent et tradere fruges,

Hi nobis inferre valent et demere morbos.

Eurus ab aurora, Libycis venit Auster ab oris.

810

Spirat ab occasu Zephyrus, Borealia flabra

Montibus a Scythicis, gelidaque oriuntur ab arcto.

Inter quos alii quoque sunt, quibus omnibus aer

Inferior seruit, cumque aere terra fretumque.

A ventis igitur nubes coguntur, ab ipsis

815

Nubibus emanant imbres, floccique niuales,

Fulmen, ros, grando, matutinaeque pruinae;

Tempore sed vario, varia ratione modoque,

Et variis etiam perflantibus aera ventis.

Quorum qui mediae veniunt de parte diei,

820

Nubesque et nimbos pariunt, coelique calorem.

Qui vero ex Scythicis regionibus, horrida gignunt

Frigora; ab his fiunt glacies, nix atque pruina,

Tempore brumali; sed coelum aestate serenant.

Fert Zephyrus flores, terramque virentibus herbis

825

Vestit, dans auibus cantum, siluisque decorem.

Eurus plerumque est bonus; at quandoque procellas

Concitat ingentes, terris pelagoque timendas.

Hos ventos vel Dii aerei vel sidera mittunt.

Saepe etenim, quum thesauros tellure latentes

830

Vult auferre magus, vel consecrare libellum,

Vel magico ritu quemquam sibi subdere Diuum,

Audiui exortum ventum subitamque procellam

Aut sata strauisse aut haerentes vitibus vuas.

Materiam ventis praebet vapor ortus ab undis.

835

Causa mouens ipsos Dii sunt, quibus aeris est ius.

Verum haec non sapiunt vulgo, neque talia vulgus

Credere vult. Quid tum? gemmas ne apponite porcis;

Credite vos docti, quibus est mens altior, esse

Non solum in coelo, sed in aere plurima Diuum

840

Millia, qui ventos tempestatesque ciere,

Et tonitrus facere et detrudere fulmina possunt.

Non tamen esse nego causas alias quoque, nasci

Quae faciant ventos: veluti sol, lunaque et astra,

Praesertim septem quae vulgo errantia dicunt;

845

Quorum opera exhalans vapor ad diuersa mouetur.

Vidi ego, dum Romae, Decimo regnante Leone,

Essem, opus a figulo factum, iuuenisque figuram,

Efflantem angusto validum ventum oris hiatu;

Quippe cauo infusam retinebat pectore lympham,

850

Quae subiecto igni resoluta exibat ab ore,

In faciem venti validi, longeque furebat.

Ergo etiam ventus resoluta emittitur unda,

Dum vapor exhalans fugit impellente calore.

Namque fugare solent sese contraria semper.

855

Hac in parte etiam, quam diximus, aeris ima,

Apparere solent, regalia fata, cometae,

Apparere solet variata coloribus Iris.

Hanc radii solis roranti in nube figurant;

Illos stella facit de septem errantibus una,

860

Dum sibi subiecto radios impressa vapori,

Assimulat caudam, lumenque in nube relinquit.

Haud aliter quam quum circumnitet area lunam,

Area venturi (ut perhibent) praenuncia venti;

Aut cum tres soles lucere aliquando videntur,

865

Nec sunt tres tamen, at subiectae in corpore nubis,

Ceu quodam in speculo, solis formatur imago.

Sub regione autem crassa imaque aeris, unda est;

Vnda inquam Oceani, quae terram circuit omnem,

Angustoque freto Herculeas ingressa columnas,

870

Diffundit sese, longe lateque pererrans.

Hinc varium nomen sortitur, et hinc mare fertur

Aegaeum, Ionium, Tyrrhenumque Adriacumque

Et mare Erythraeum et quod Persidis alluit oras.

Haec terrae occultas perlabitur unda cauernas,

875

Et fluit ac refluit semper, variumque saporem

Accipit; ut varia est tellus, per viscera cuius

Transit, sulfureumque a sulfure mittit odorem.

Hinc est aeterno quod tempore flumina currunt;

Quippe suos repetunt fontes, iterumque marinos

880

Ad fluctus properant, illinc reditura vicissim.

Hac abeunt, illac redeunt et aguntur in orbem

Assidue vegetantque, ut sanguis corpora, terram;

Haec eadem facit unda lacus, crassasque paludes,

Nec non perspicuos fontes puteosque perennes.

885

Denique ab Oceano emanat vis omnis aquarum,

Quascumque orbis habet. Nymphas hic edidit omnes,

Partim sub terra, partim supra ingredientes,

Partim etiam nigris de nubibus egredientes.

Sed cur est adeo salsum mare? numquid ab ipsa

890

Natura istud habet? non arbitror. At sapor omnis

Vndarum a terra causam trahit, inueniuntur

In terra siquidem montes salis, hoc tegit aequor,

Exugitque salem liquidasque resoluit in undas.

Ergo sal, non Sol, causa est salsedinis huius.

895

Nam cur Sol non stagna etiam salsa efficit idem?

Nempe illam terrae partem, quae non erat apta

Vsibus humanis, nimia salsedine abundans,

Natura Oceano substrauit prouida; at illam

Quae fuerat melior, quae dignior uberiorque

900

Detexit nobis, nobisque reliquit apertam;

In qua sunt montes, colles, cliui, tumulique,

Conualles, campi, rupes, fauces, iuga, rura,

Siluae, stagna, lacus, fontes, fluuii atque paludes,

Oppida parua, urbes magnae, pagi, villae, arces,

905

Saxa, metalla, hominum vitae opportuna tuendae.

Huic terrae, illiusque opibus natura Deusque

Praeposuere hominem et regem fecere animantum,

Quotquot pontus habet, quotquot tellure morantur.

Ingeniumque illi ac mentem tribuere; quibus se

910

Praeponat cunctis, terrarumque imperet orbi;

Atque Deum agnoscens, illum metuatque colatque.

In medio terrae est centrum, quod sustinet ipsam.

Nam Deus ad centrum iussit grauia omnia ferri;

Nec naturali motu decedere ab ipso

915

Possunt. Atque ideo terra est immobilis, et se

Sustinet in medio ac propria grauitate tenetur.

Vndique enim ad centrum concurrit prona globumque

Efficit immensum et densum solidumque et opacum;

Circa quem roseis noctesque diesque quadrigis

920

Sol vehitur; sed nox aduersa in parte creatur;

Quippe aliud non est quam terrae atque aequoris umbra.

Quae si forte ferit nocturnae corpora lunae,

Eclipsin facit et populos terroribus implet,

Credentes magico labefactam carmine diuam.

925

Vmbra haec tunc noctes maiores efficit, est quum

Distans a nobis sol longius; at breuiores,

Quum redit, et Cancri borealia signa reuisit.

Causa huius tumor est terrae, montesque superbi,

Quos interposuit prudens natura, suis ut

930

Verticibus noctes mutato sidere mutent.

Nam quanto magis accedit sol pronus ad austrum,

Tanto maiores veniunt a montibus umbrae,

Vmbrae, quae abscondunt lucem auroramque morantur,

Et spatio breuiore diem procedere cogunt.

935

Tunc spargit glacialis hiems sua frigora nobis,

Tunc aestas regna Antipodum decliuia torret.

Quum vero sol ad Cancri loca summa recurrit,

Tunc nox fit breuior nobis, redeuntque calores.

At bruma Antipodas magno tunc frigore torquet.

940

Sic vario cursu variat Sol tempora et annum

Quattuor in partes totum discriminat aequas;

Circuiensque orbem terrarum seruit utrisque

Gentibus, et quae sub terra versantur, et illis,

Quae supra atque pari moderamine temperat omnes.

945

Nam sub terra homines etiam sunt, non mare tantum

Aut siluae. Neque enim Solem natura diemque

Iussisset radios illic diffundere inanes,

Et solum seruire feris, generique natantum.

Nimirum tellus habitatur tota, nec ullus

950

Est locus aut zona ulla, in qua non viuere possint

Mortales, aptasque sibi componere sedes,

Sit licet immodicum frigus vel maximus aestus

Illic assidue. Natura ubi tristia fixit,

Laeta adhibet, miscetque sagax aduersa secundis;

955

Atque ubi fert morbos, medicamina debita gignit.

Ergo ubicumque calor nimius reperitur, ibidem

Non gelidi montes, non frigida flamina desunt,

Non siluae umbriferae et multis cum fontibus amnes,

Quae valeant homines tanto defendere ab aestu.

960

Praeterea est illic semper nox aequa diei,

Quae solis radios aequato frigore frenat.

Vnde fit ut zonam mediam non esse putemus

Desertam omnino; multos sed habere colonos,

Et proprio ingenio et naturae munere tutos.

965

Zonae etiam extremae, quas non habitarier aiunt,

Assiduis niuibus pressas, glacieque perenni,

Possunt nempe coli, ut ratio non friuola suadet.

Maxima namque locis lignorum copia in illis

Nascitur, et fiunt illic hypocausta, grauesque

970

Vestes, ex variis animantum pellibus, unde

Calfaciunt se mortales, hiemique resistunt,

Et multis arcere modis mala frigora norunt.

Congrua nec desunt illis alimenta; cibosque

Indigenas partim, partim illuc undique vectos

975

Accipiunt large, et dapibus vescuntur opimis.

Non igitur verum est quod quidam Graeculus inquit

Vnius tantum zonae partem exiguamque

Naturam humano generi tribuisse colendam;

At reliquum terrae desertum prorsus ab ipsis

980

Piscibus atque feris dumtaxat semper haberi.

Ah foret indignum certe hoc, natura minoris

Fecisset nos quam bruta, imperiumque dedisset

In terris maius quam homini et spaciosius illis.

Quare, si qua fides adhibenda est vera loquenti,

985

Haud dubie tellus tota est habitabilis, et nil

Obstat, quin possint mortales viuere ubique.

Naturae auxilium in rebus non deficit ullis.

Ingeniumque hominis durissima quaeque refringit.

Postremo, quoniam ad finem properamus, et hora

990

Iamdudum monet aethereos inuadere Pisces,

Propterea exponam paucis, cur terra tremiscat,

Quae vis tanta illam quatiat cogatque moueri.

Scire igitur licet, innumeras vastasque cauernas

Sub terris esse atque illic quandoque creari

995

Ingentes ventos; qui, dum crudelia miscent

Praelia, concutiunt terram, nimioque furore

Congressi euertunt totas cum moenibus urbes;

Donec parte aliqua erumpant facto agmine, et auras

Diffusi in vacuas non longa pace quiescant.

1000

Gignuntur vero hi venti telluris in aluo

Ex fumis, quos vicina trahit ignis ab unda.

Quippe ignes in se multos magnosque perenni

Tempore nutrit humus (dictu mirabile, sed non

Falsa tamen refero). Credet qui viderit Aetnam,

1005

Qui scatebras calidarum usquam spectarit aquarum,

Et qui vitiferi bene nouerit acta Veseui.

Hos agitant ventos qui subterranea regna

Dii manes habitant, caecisque morantur in antris.

Non etenim nugae prorsus, nec inania verba

1010

Sunt, quae de Stygii rebus memorantur Auerni.

Nempe locus nullus frustra est; habitatur ubique

Sub terris, supra terras, inque aere et igni,

In coelo et supra coelum, est ubi regia summi

Induperatoris, mundum qui possidet omnem.

1015

Musa vale; interea extremum meditare laborem.