Marco Antonio Flaminio carmina 6

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone

Other sections


1. ad Alexandrum Farnesium cardinalem

FARNESI inclyte, forsitan videbor

Iure stultus, ineptus, impudensque,

Ausim qui tibi semper occupato

Meis versiculis molestus esse.

5

Verum ad iugera multa quae dedisti

Agri fertilis, id mihi, patrone

Magne, addas, rogo, munus, ut pusillum

Hoc meae pietatis, atque amoris

Pignus accipias. Neque esse possum

10

Ingratus, neque di boni dederunt,

Vt possem meliusve, apertiusve

Id ostendere, quam tibi libellum

Hunc si mitterem. Id ipse ne recusa

Boni consulere, et tuum clientem

15

Perge, ut hactenus, obsecro, tueri.

 

2. ad Musas

Vnde hic tam novus advenit

Ardor? quove mihi mens trepidans abit?

Iam iam moenia Romuli,

Et coetus hominum linquere gestio.

5

En dulcis Polyhymnia

Phoebeos iterum me rapit ad specus,

Et pulsare iubet diu

Desuetam Aeolio pectine barbiton.

Vt fontes mihi Thespios,

10

Et Cirrhea libet antra revisere,

Silvamque Aoniam, pater

Quam Phoebus tenet, ac virgineus chorus

Nympharum, citharae quibus

Et permixta placent carmina tibiis!

15

O dextro mihi numine

Adsitis, superum deliciae! haud ego

Iram fortis Achillei,

Vel Graiis iaculantem Hectora puppibus

Ignem, aut terrigenum impia

20

Titanum cupio dicere proelia:

FARNESI decus inclyti

Alis Pindarici tollere carminis

Ad caeli vaga sidera

Fas sit, Pierides: tunc licet ultima

25

Parcae fila legant mihi,

Vivet nemo mea sorte beatior.

 

3. ad Stephanum Saulium et Vlyssem Bassianum

SAVLI candide, tuque BASSIANE

Mi dulcissime, numquid, oro, scitis

Vestrum Flaminium repente factum

Ditem iugera magna possidere

5

Agri fertilis, et domum venustam

Divini iuvenis benignitate?

Me FARNESIVS inclytus beavit,

Et Musas colere otiumque dulce

Iussit. Quas igitur referre grates

10

Dignas; quas agere, aut habere possim?

Nullas scilicet. At licebit hercle

Virtutesque tuas, tuasque laudes,

FARNESI venerande, praedicare.

Quod si det mihi spiritum benignus

15

Pater Castalii chori, et canenti

Vires sufficiat, profecto vives

Semper in lepidis meis libellis,

Dum vivent monumenta litterarum.

 

4. de saxis Romae nuper repertis

Haec saxa publicis notata litteris,

Quibus triumphi consulesque origine

Ab ultima indicantur ad novissimam

Octaviani Caesaris diem, tibi

5

FARNESIVS ALEXANDER e Fori eruta

Altis ruinis, magna Roma, dedicat,

Vt sint decusque, civiumque acerrima

Ad aemulandam gloriam incitatio.

 

5. de liberalitate Alexandri Farnesii cardinalis

Dilectus Phoebo et Musis, sed pauper Iolas,

      Et semper domini pascere suetus oves,

Nunc dives pecoris FARNESI munere factus,

      Factus et illius munere dives agri,

5

Divino iuveni meritis pro talibus ipsam

      Et vocem, et calamos, ingeniumque dicat.

 

6. ad agellum suum

Vmbriferae platani, et formosae cyparissi,

      Antraque muscosis roscida pumicibus,

Non mea vos Nymphas resonare docebit avena

      Amplius: ad cantum me vocat alter amor.

5

FARNESI virtus mihi dulcem in pectore flammam

      Suscitat: hunc ignem dulcis avena canet.

Vos nomen iuvenis divini discite: laudes

      Semper et illius, pulcher agelle, sona.

 

7. ad Alexandrum Farnesium

FARNESI, nomenque tuum, laudesque sonabit

      Hoc nemus, et culti vallis amoena soli,

Dum potero meminisse, tuo quod munere dives

      Musas, et Musis otia grata colo.

 

8. ad eumdem

Has tibi odoratas, FARNESI magne, corollas

      Mittit ab Aonio candida Musa iugo,

Quod carum Nymphis tua virtus ditat Iolam

      Restituens patrii dulcia rura soli.

5

Haec cape nunc, maiora dehinc habiturus: Iolae

      Tu modo praesenti numine semper ades.

 

9. ad eumdem

Pauperies, hominum fera pestis, et ira deorum,

      Excruciare malos nata, bonosque simul,

Quaere alias sedes; nam te FARNESIVS heros

      Amplius in nostra non sinit esse domo.

5

Ecce venit properans pleno laetissima cornu

      Copia, quam sequitur dulcis et alma Quies.

Illa timere famem diram vetat: altera mandat

      Vt Phoebo, et Musis otia digna colam.

Magnus ALEXANDER, magna haec qui donat habere,

10

      Iure mihi magni numinis instar erit.

 

10. ad eumdem

Ne mea, FARNESI, properent ad carmina Nymphae,

      Neve meas curet Pan Tegeaeus oves,

Si mea te praeter cantabit fistula quemquam,

      Si mihi non magni numinis instar eris.

5

Et merito; mihi solus enim facis otia, solus

      Tristitiam longe, pauperiemque fugas.

 

11. ad Bernardinum Maphaeum

Pone modum, MAPHAEE, tuis hortatibus, et me

      Scribendi finem iam sinito facere.

Non ego sum Musis inimicus: semper amavi

      Haec studia, et magno semper amore colam;

5

Sed veluti solitus cursu praevertere ventos,

      Atque referre domum praemia fortis equus

Deficit, infirmae cum sensit damna senectae,

      Et genua amissis viribus aegra trahit:

Sic ego, qui doctis solitus certare poetis

10

      Dulcia Musarum praemia saepe tuli,

Nunc fessus iaceo morbo gravis, et gravis annis;

      Ad bona nec vires carmina sufficiunt.

Haec est ingrati iustissima caussa silenti,

      Hoc, MAPHAEE, mihi nomine danda quies.

 

12. ad Hieronymum Saulium pontificem Bari

Siquid de Stephano tuo, patrone

Dulcis, est tibi nuntiatum, id oro

Ne celaveris. An febri laborat

Ille, ut rumor ait, procul paterna

5

Domo, affinibus, et bonis amicis?

O deus mihi si quis addat alas,

Vt volem citus ultimas ad oras

Galliae, quibus is iacere fertur,

Ipsi ego omnia fratris, et parentis

10

Praestarem officia; et iuvaret una

Mori et vivere. Nam quid esse gratum

Queat te sine, amice amate nobis,

Quantum vix Pylades Orestem amavit?

Sed quidquid metuo, ferant procellae

15

Ad Parthos, Arabasque; tuque SAVLI,

Alterum Genuae decus, clientem

Bonum siquid amas, tuis iubeto,

Quidquid de patruele nuntiatur,

Id dicant mihi. Sic superba Roma

20

Iam solvat tibi debitos honores.

 

13. ad Matthaeum Dandulum

Care DANDVLE, quid moraris? aestas

Maturare iubet propinqua: verum

Ni fallor, tibi PAVLLA dulcis uxor

Has moras facit. Heu misella! solam

5

Domi tene manere? te videbit

Numquam Sol oriens cadensve laetam,

Dum coniux aberit cupitus; et cum

Lassulam excipiet torus, doloris

Non lenimen erit, sed usque amaris

10

Ille lacrimulis tuis madescet.

Sic flet turtur, acuta cui tenellum

Comparem abstulit aucupis sagitta.

Sed tu desine flere; non maritus

Trans Alpes graditur feras, ut olim,

15

Sed Tuscum Tiberim, et beata Romae

Viset moenia missus a potente

Orator patria. Hic salubre caelum,

Hic est maxima civium suorum

Semper copia, et hinc tribus diebus

20

Ad te, si velit, is redire possit.

Quare sis animo bono, atque euntem

Fausto prosequere omine, et rogato

Votis assiduis Deum, benignus

Vt salvum tibi coniugem reducat.

 

14. ad Donatum Rullum

Quid, o RVLLE, sodalium tuorum

Spem ludis toties? ego, Priulus,

Stella, Parpaliasque, Madiusque,

Omnes denique te putaveramus

5

Danduli comitem esse, ut ambo eratis

Nuper polliciti: sed ille cum te

Non adduxerit, haud profecto scimus,

Plusne laetitiae, an doloris eius

Adventus ferat. Illum adesse multum

10

Laetamur; sed abesse te dolemus

Tantum, ut gaudia diluantur ipsa

Valde tristitia. Veni ergo tandem,

RVLLE care, cupite, nosque amicos

Maerentes hilara tuo lepore;

15

Quodque ab officio lucratus es iam

Cognomen tibi pluris aestimandum

Thesauris Arabum, Indiaeque gemmis,

Id tu si retinere vis, amice,

Cave, durus, et asper esse pergas.

 

15. ad Vlyssem Bassianum

Ergo, candide BASSIANE, vivis?

O cara mihi carior salute,

Iucundissime BASSIANE, vivis?

Dulcis littera, litteris notanda

5

Aureis, mihi nuntiasne vere

Meum vivere BASSIANVM? at illum

Rumor dixerat esse iam sepultum.

Rumor pessime, paene me sepulcro

Dedisti mala tanta nuntiando.

10

O factum bene! BASSIANVS ille

Phoebi deliciae, perire numquam

Dignus, en superum benignitate

Vivit. Flaminio tuo superstes

Vivas o utinam, venuste amice;

15

Nec de te mihi fama tale quidquam

Posthac nuntiet. Ipse vitam in istam

Veni te prius, hinc prius recedam.

Te spectem moriens: meos tu ocellos

Cara claude manu; piis sepulcrum

20

Humecta lacrimis; diuque vive.

Te superstite, BASSIANE care,

Non omnis moriar, meique magna

Pars vivet, mihi crede, adhuc superstes.

 

16. ad Ioannem Baptistam Philiarchum

Dic oro, PHILIARCHE mi, virorum

Quotquot Tuscia vel tulit, feretve,

Candidissime, num domus paterna,

Et domestica gaudia, et tuorum

5

Aspectus tibi profuere tantum

Vt illa assidua, et periculosa

Destillatio cesserit? suerunt

Saepe laetitiae fugare morbos

Longe fortius arte quam saluber

10

Phoebus instituisse, filiusque

Phoebi dicitur. Hoc tibi secundus

Si Deus dedit, o nimis beatum

Sodalem tuum, et o nimis benignum

Tuo Flaminio Deum! Profecto

15

Nil mihi poterat mage expetitum

Votis omnibus evenire; non si

Frater deliciae meae relicto

Sepulcro ad superas redisset auras.

 

17. ad Ludovicum Beccatellum

Ne vivam, bone LVDOVICE, ni me

Et mei miseret tuique; nam quis

Deus, vel mala sors utrumque semper

Captivum tenet Vrbis in tumultu?

5

Si nos ambitio, pecuniaeve

Augendae premeret sitis, tacerem:

Sed cum divitiis honoribusque

Magnis otia praeferamus, ah cur

Romam praeferimus meo Lavino,

10

Albinoque tuo? O venusti agelli

Musarum domus, et quies laborum

Tam longe mihi vita num manebit,

Vt meos satiare possim ocellos

Vestro dulci, et amabili decore?

15

O tandem placida, et beata rura,

Nos carum accipite in sinum, nec ulla

Vis avellere possit. Hic et haedo,

Et pomis, oleaque, pensilique

Vva nos alite, et simul supremum

20

Tempus venerit, ossa sub virenti

Lauru condite, qua fugit per herbas

Suavem rivulus excitans susurrum.

 

18. ad Herculem Severolum

HERCVLI, mea Musa, fer sodali

Haec bono bona dicta, quod Favoni

Iam tepor rediit, tulitque secum

Dulcis tempora veris. Vrbe Roma

5

Tuos Flaminius relicta agellos

Suos visere cogitat, paterna

Quos domus tua cernit: ipse vero

Quid tandem facies? tumultu in isto

Nimirum remanebis, et clientum

10

Magnis agminibus premere semper.

O tandem sapias tibi, tuaeque

Vitae consule. Non vides, ut aetas

Labitur fluvii rapacis instar,

Quem nives aluere? quid laboras

15

Ergo divitias parare inanes?

Cum tantum patrimonii relictum

A tuo tibi sit parente, quantum

Est satis; sine vulgus imperitum

Falsa imagine ludi: at ipse, mentem

20

Cui Deus dedit expolire pulchris

Artibus, patriam revise caram,

Fratremque unanimem, bonosque amicos;

Et dulci fruere otio, libellis

Parvis Vergiliique, Tulliique

25

Mutans magna volumina illa legum,

Quae lassare valent feros gigantes,

Et vires adamante firmiores.

 

19. ad Fabritium Brancutium

O Diem niveum, et nimis beatum,

Quo tam suaviter, atque delicate

Simul viximus, o venuste amice,

Dum curis procul omnibus fugatis

5

Dulci colloquio, facetiisque

Horas fallimus! hoc modo poetae

Ferunt Elysiis pios viretis

Aevum degere. Di boni, ac benigni,

Vos opes aliis date atque honores:

10

Nobis assidue videre lucem

Hesternae similem, est satis, superque.

 

20. ad Ioannem Franciscum Casertam
de urbis Casertae agro

Quid tantis precibus, CASERTA, carum

Vocas Flaminium Casertae ad agros?

Te desiderium quidem fruendi

Mei sollicitat; sed ipse tanto

5

Magis te cupio videre, quanto

Es me amabilior. Quid? ista vestra

Tam felicia, tam venusta rura

Quem non alliciant suo lepore?

Adde quod mihi reddidere vitam,

10

Cum vis tabifica intimis medullis

Serpens, lurida membra devoraret.

Istic et mihi Musa tam benigno

Semper numine favit, ut canentem

Stuperent Dryades, meumque pictis

15

Ornarent Satyri caput corollis.

Quae tellus igitur tuo sodali

Queat gratior esse? nulla certe.

Nec tamen venio, negotiorum

Dura compede vinctus: at venire

20

Cum primum dabitur, volabo, teque

Revisam et tua rura, amice dulcis,

Non minus cupide, suam puellam

Quam visit iuvenis, locum in remotum

Quem coegerat ire vis paterna,

25

Siqua forte revinctam amore mentem

Posset solvere filii furentis.

 

21. ad Sebastianum Conradum

Iampridem Stephanus Columna, princeps

Clarus militiae, domique, doctum

Quaerit filiolis suis magistrum,

Nec doctum modo, sed pium, et venustis

5

Cultum moribus. Hic labore parvo

Non parvum faciet lucrum; quotannis

Nam sestertia quina consequetur,

Patronumque sibi parabit auri

Magno pondere pluris aestimandum.

10

Hunc tu si potes invenire, ad Vrbem

Statim mitte. Peritus, elegansque,

Et vir non malus ille sit, necesse est,

Quem tu iudicio tuo polito,

Vir doctissime et optime, approbaris.

 

22. ad Laurentium Gammarum

Quod numen male amicum, amice care,

Hanc mentem tibi misit, ut relicta

Roma, frigore saeviente adires

Ad gentem horribilem, trucemque? tune

5

Vates candide, cui Marone digna

Phoebus scribere donat, efferata

Ista in Barbaria morare? quis iam

Neget, sidera celsa posse Olympo

Labi Tartara in ima? at inscientem

10

Ne malus male perdat error, audi

Quid Phoebus pater, et novem Camoenae

Praedicant tibi: Si manere pergis

Istic, ex lepido, et bono poeta

Fies Maevius, et tuos libellos

15

Vitabit lue peius et veneno

Quidquid est hominum elegantiorum.

 

23. ad Bartholomaeum Riccium

Ah iam rumpe silentium, iocose

Olim, nunc nimium severe RICCI.

Num tu sic veterum flagras amore,

Vt Tulli puta Caesarisque, vivos

5

Vt iam pro nihilo putes amicos?

At hoc Tullius improbat, iubetque

Te sui cupidos habere caros,

Nec solum cupidos sui, sed omnes

Quos virtus aliqua, probique mores

10

Adiunxere tibi. Sed heus, amice,

Quid rerum geritur; notare pergin'

Quidquid ad proprie, eleganter, apte

Loquendum valet? id beare lingua

Nos praedivite, id est Latinitati

15

Suos reddere pristinos honores.

Quare per Ciceronis, et Terenti

Manes te rogo, perge, finibusque

Pelle barbariem Italis, Latinae

Linguae te veneremur ut patronum.

 

24. ad Petrum Myrteum

Te consanguineum meum esse iactas,

Et hoc nomine gratiam aucuparis

Per urbes Italas; meique amici

Dant tibi hospitium, pecuniamque,

5

Quam statim male dissipas. Sed audi,

Mendax MYRTEE, cuius et parentes

Ignoro, et patriam, genusque; si tu

Vir frugi incipis esse temperansque,

Quin fias mihi filius, neposve

10

Non recuso equidem: sed esse pergis

Si nequam, et balatro impudens, caveto,

Ausis dicere te meum propinquum,

Ne laesa patientia furentem

Camoenam experiare. Num ferendum est,

15

Falso nomine te propinquitatis

Meae ad flagitia, et dolos abuti?

 

25. ad Alexandrum Piccolomineum

O si dent mihi caelites, ut, ante

Hora quam veniat suprema, vere

Fiam talis, amice, qualis a te

Pulchro carmine pingor! esse talis

5

Et certe cupio, et laboro: verum

Ad hanc usque diem meo labore

Nihil proficio. Timor, cupido,

Cordis gaudia vana, itemque vani

Dolores magis in dies, et horas

10

Mentem sollicitant misellam: in alto

Sic Notus, Boreasque saeva quondam

Miscent proelia. At ipse fluctuantem

Tranquilla, sapientiae serenans

Cor meum monitis, quibus Lycei

15

Magister nitidi tuum replevit

Ob id pectus, ut ipse mente sana

Aegrotis animis queas mederi.

 

26. ad Augustum Cocceianum

Sic te, candide amice, nullus umquam

Caelesti Sophiae, patrique Phoebo

Possit carior esse, dic amabo,

Num vere mihi dixit Hadrianus,

5

Te describere quidquid ipse ludo

Molli carmine per iocum, atque risum?

Hoc tu si facis, o nimis beatam

Musam Flaminii! graves, protervi,

Mordaces critici, venena dentis

10

Vestri nil metuo; quod approbarit

AVGVSTVS meus, id probent, necesse est,

Et Phoebus pater, et novem Camoenae.

 

27. ad Fernandum Torrem

FERNANDE optime, noster hic libellus

Iamdudum cupit ad tuos penates

Ire, quod soleat favere nemo,

Vt tu, versiculis meis, eosque

5

Tantis tollere laudibus: sed hercle

Si rem iudicio tuo eleganti

Aptam vis gerere, arrogantis huius

Spem falles, calami notans litura

Severe omnia, quae minus Latine,

10

Aut garrire putabis infacete

Musam putidulam tui sodalis,

Qui te non minus ac suas medullas

Propter eximium tuum leporem

Amat; sed tamen addet huic amori

15

Ingentem cumulum, suum libellum

Si tractaveris ut supra rogavit.

 

28. ad Camillum Rastellum

Quis haec carmina tam venusta donat

Tibi scribere? non magistra certe

Ars tantum valet; et iuventa molli

Vix lanugine vestit ora. Phoebus

5

Ergo Phoebus, amabili lepore

Tuo captus, habere dat poetae

Nomen, numine te, CAMILLE, dulci

Afflans. Sic Maro, sic tuus Tibullus

Ludebant pueri suis Camoenis

10

Olim carmina digna: sic et Orpheus

Vix primam attigerat tener iuventam,

Cum docta fide rivulos morantem

Viderunt Dryades, simulque myrtos

Formosi pueri lyram sequentes;

15

Qua post et rigidas agebat ornos,

Et fugam volucris tenebat Hebri.

Ergo tu quoque perge; crescet aetas,

Phoebi crescet amor, bonique vires

Crescent ingenii, tuumque fama

20

Nomen inseret optimis poetis.

 

29. ad Franciscum Robortellium

Gratulor, tua vota liberales

Audivisse deos: in urbe vives

Qua nullam neque terra pulchriorem

Nec latum mare fert. Docebis illic

5

Prolem nobilium, vetusta quidquid

Servant Graeca volumina, et Latina

Scriptum puriter, eleganter, apte.

At Canicula cum furit, relicta

Vrbe quam mare cingit, ad liquentem

10

Mesulum properabis, ut tepore

Veris perpetuo fruare. Sicus,

Elegans iuvenis, domo venusta

Te laetum excipiet libens. Sed aedes

Tui Flaminii simul videbis,

15

Flens dices: "Mihi carior medullis

Meis candide Marce, quid morari

Gaudes tam procul a domo paterna?

Non te nutriit hic tenella mater?

Non hanc ludere per viam solebas

20

Puer cum pueris? quid ergo dura

Caute durior hinc abes tot annos?

Si quis te deus huc repente sistat,

O quae gaudia, qui forent utrimque

Sermones!". Age mitte iam querelas,

25

ROBORTELLI; aderit volens, nec a te

Latum Flaminius recedet unguem,

Dum frui poterit tuo lepore.

 

30. ad Adamum Fumanum de obitu Violantillae
uxoris Romuli Amasaei

Invitus tibi dico, ADAME; nostri

ROMVLI periit pudica coniux,

Tam pudica, domusque tam regendae

Sciens, tam sobolis ferax venustae,

5

Quam facundus, et artium est bonarum

Doctus, qui fuit illius maritus.

Hoc docente bonus poeta factus,

Oratorque bonus, bonum magistrum

Consoleris oportet et soluto,

10

Et iuncto pede. Sic levabis aegram

Mentem illius, et eloquentis ipse

Et pii simul assequere nomen.

 

31. ad Marium Savornianum

Martis deliciae, Minervae amores,

MARI candide, pessimus poeta,

Sed vir sat bonus, ut reor, tuoque

Non indignus amore, amoris ardens

5

Flamma ob mirificum tuom leporem,

Cui cedunt reliqui omnium lepores,

A tua petit hoc benignitate,

Non parem ut tribuas amorem amanti,

Sed ut te patiare amari ab ipso,

10

Quanto maximo amore ab ullo amari

Potest, qui sit amore summo amandus.

 

32. ad Franciscum Torellum

O flos candide Galliae togatae,

Ante annos animum gerens virilem,

Quid ah quid iuvat Vrbe abesse? qua Sol

Nihil nobilius videbat olim,

5

Nec idem videt, aut videbit umquam,

Toto quod queat orbe comparari.

Haec te nutriit, haec domo paterna

Tibi carior esse debet; ipsa

Nam te sola capit, tuaeque gestit

10

Virtuti dare debitos honores.

Quare, si sapis, advola, et cupito

Nos omnes hilara, TORELLE, vultu.

 

33. ad Marcellum Cervinum
et Franciscum Sfondratum cardinales

Quod Faernum, hominem bonum, atque doctum

Amo non secus atque memetipsum,

Eius gaudeo commodis perinde

Ac meis propriis: quod ergo per vos

5

Summo a principe consecutus ille est

Quidquid ad bene, commodeque agendam

Vitam optabat, id hercule obligavit

Me vobis ita, candidi patroni,

Vt devinctior esse nemo possit.

10

At vos qua pietate iam tueri

Coepistis lepidum meum sodalem,

Eadem pietate, firma ut haec sint

Et perennia dona, providete.

 

34. ad Bernardinum Maphaeum cardinalem

Quantum gaudet amans, suae puellae

Casto coniugio potitus; aeger

Quantum gestit ab imminente fato

Ereptus subita medentis arte;

5

Tantum Flaminius cliens galero

Gaudet purpureo, MAPHAEE, summa

Quem virtus tibi tradidit, Deumque

Votis omnibus orat, ampliorem

Vt tibi ferat hic honos honorem.

 

35. ad Petrum Carnesecum de Margarita Henrici
Gallorum regis sororis

O felix mea ter, quaterque Musa,

Cuius versiculos puella Regis

Maximi soror, utriusque linguae

Peritissima, cantat! hoc beato

5

Nuntio super alta sustulisti

Caeli sidera, CARNESECE, carum,

Vetustum, unanimem tuum sodalem.

I nunc, pessime livor, i, libellos

Meos carpere perge; Margarita

10

Dum me iudicio suo tuetur,

Vos tantum et maledicta vestra curo,

Mordaces critici, Libyssa quantum

Latrantis catuli leaena vocem.

 

36. ad Albertum Linum

Quod petis, LINE mi venuste, carmen,

Id feci lateris dolore pressus;

Non captans hominum eruditiorum

Plausus, sed venerans Deum, eleganter

5

Qui dictum putat esse, quidquid ore

Pio dicitur. Hoc tibi sequendum

Prudens iudicium: at sequi superbos

Si mavis criticos, inelegantes

Versus, quos tibi mitto, non legendi.

 

37. ad Aloysium Priulum

Ah cur me lacrimis tuis, PRIVLE

Care, conficis? hoc tuo dolore

Mors mihi fit amara, quam benigno

Deus numine donat esse dulcem.

5

Vna viximus arcto amore iuncti,

Qualem Sol radians ab ultimo Indo

Vix cernebat ad ultimum Britannum.

Nos unum studium, una nos voluntas

Fecit unanimes. Nihil placebat

10

Vni, quin idem amaret alter. Vna

Nos domus tenuit, alebat una

Mensa. Laetitiae, dolor, secunda,

Adversa unius alterum movebant;

Vt numquam minus hic doleret illo,

15

Gauderetve. Sed haec prius fuere:

Nunc caeli vocor ad domos beatas,

Vbi me vario labore functum

Manent gaudia sempiterna. Quare,

Si cordi tuus est tibi sodalis,

20

Pone flebilibus modum querelis,

Et plausu aethereas euntem ad arces

Laeto prosequere, et piam labora

Vitam vivere, mox simul futurus.

 

38. ad Ranutium Farnesium cardinalem

Tune, Romula quem colit iuventus,

PAVLLI maxima TERTII voluptas,

Et Graiis simul, et simul Latinis

Musis care, meam salutem amore

5

Tanto amplecteris, ut periculosa

Febris, et lateris mei dolores

Te semper crucient? misella nato

Sic parens timet unico, fatigans

Fletu numina cuncta pro salute

10

Dulcis filioli periclitante.

Hoc pium officium, tuasque laudes,

Si mors abstineat manum rapacem,

Et Phoebus faveat, tegent tenebris

Nulla saecla. Micabit omne in aevum

15

FARNESI decus inclytum RANVTI,

Vt pulchro radians Eous igni.

 

39. ad Philippum Bonum pontificem famaugustae

O qui nomine, mente, moribusque

Es bonus, mihi quam venis cupitus!

Vt te conspicio libenter! ut me

Morbo letifero diu gravatum

5

Aspectu recreas tuo, tuisque

Gratis alloquiis! tenella virgo

Sic florem aridulum imminente morte

Liberat, gelidum irrigans liquorem:

Sic gaudet patula viator umbra

10

Aquosi nemoris, siticulosa

Terra iter faciens Canis sub ortum.

O quid carius est beatiusve

Dulci amicitia? mihi periclo

Tanto evadere si dabunt benigni

15

Caelites, erit ipsa vita cara,

Vt frui liceat bonis amicis.

 

40. ad Hieronymum Turrianum
de Ioanne Petro Carapha cardinali

Quid piae valeant preces, benignas

Vt Dei penetrent supremi ad aures,

Disce, candide TVRRIANE, Febris,

Et saevus lateris dolor misellum

5

Tuum Flaminium furore tanto

Invasere, magistra ut ars medendi,

Et quisquis levat aegra membra succus

Cederent. Capiti meo imminebat

Mors nigris tenebris operta: honorem

10

Supremum mihi funeris parabant;

Infandum veteris sui clientis

Cum casum miseratus ille magnus

CARAPHA, Italiae decus CARAPHA,

Ad caelum geminas manus tetendit

15

Multis cum lacrimis Deum salute

Orans de mea; et ecce acerba fugit

Febris, et lateris dolor; refectae

Vires; et teneri mei sodales

Cantu, et laetitia graves querelas

20

Mutarunt lacrimasque. Amice dulcis,

Dic laudes superum benignitati

Pro vita mihi restituta; et, aura

Quod vescor placita, quod alma pulchri

Solis lumina cerno, id omne magni

25

Acceptum precibus refer CARAPHAE.

 

41. ad sodales suos

Gaudetis, teneri mei sodales,

Me febri, et lateris dolore summo

Emersisse; Dei sed ipse laetor

In primis bonitate singulari,

5

Qui mentem dederit mihi paratam

Corpus linquere, ne suo rebellis

Pugnarem imperio. Pater supreme,

Tua incoepta secunda, et usque eamdem

Da mentem mihi, nil velim quod ipse

10

Nolis; nil renuam quod ipse mandes.

Hoc unum, unanimes mei sodales,

Hoc unum ex misero facit beatum.

 

42. ad Rodulphum pium cardinalem

Hoc est, magne RODVLPHE, liberalem

Esse; dum prope ianuam rapacis

Orci demoror, et salus miselli

Desperata iacet, benignitate

5

Summa das mihi fertiles agellos,

Vt laetus moriar, meis relinquens

Tanta munera dulcibus propinquis.

Non, non temporis huius ista virtus;

Virtus Maeonio canenda versu,

10

Non meis ita deterenda nugis.

 

43. ad Michaelem Silvium cardinalem

O quantum tibi debeo, benigne,

Dulcis, candide SILVI, amabilisque

Quantum quis pote amari! acerba cum me

Febris ureret, et dolor sinistri

5

Vexaret lateris, meo dolore

Dolebas; meus ignis in medullis

Ingentem tibi suscitabat ignem.

Nec cordi data pax misello, amara

Pestis dum requiem mihi negavit.

10

O amor, pietasque digna dici

Tuis carminibus, poeta summe!

Nam mihi tenuem nimis dederunt

Musae spiritum: at esse mente grata

Et possum, et volo; quare in omne tempus

15

Me totum tibi dedo, magne SILVI.

 

44. ad Franciscum Sfondratum cardinalem

Cum noster mihi Carolus referret,

Te dolor lateris meus dolore

Quanto affecerit; et salus deorum

Mihi munere restituta quantum

5

Rursus laetitiae ferat; profecto

Haec tui manifesta signa amoris

Tam meo cecidere grata cordi,

Vt iam letifero fuisse morbo

Vexatum, iuvet, et recepta vita

10

Sit mi carior, esse quam solebat;

Nam virtus tua rara, comitasque,

Et Musis animus dicatus almis,

Nec rebus minus acer in gerendis,

Sic mentem afficiunt meosque sensus,

15

Vt plane videar beatus esse,

Si tuo videor favore dignus.

 

45. ad Nicolaum Rodulphum cardinalem

RODVLPHI, decus omnium bonarum

Artium, tibi gratias habere

Dignas Flaminius nequiret umquam;

Qui cum depositus iaceret, et iam

5

Mortis cuncta nigrescerent tenebris,

Agri iugera magna cum venusta

Domo ab eximia benignitate

Tua tam facile impetravit. Ergo,

Quod potest, tibi se, suamque Musam

10

Servitute, pater, dicat perenni.

 

46. ad Andream Cornelium cardinalem

Ecce Flaminium, tuum clientem,

Salvum, et incolumem, perire quem tu

Dolebas nimis intimo dolore,

Vt iam nec lacrimas tenere posses,

5

Nec dulcis tegeret quies ocellos;

Quae tanti facio, graves labores

Vt non poeniteat subisse morbi.

Nimirum tibi sic placere, laus est

Longe maxima, quem genus superbum

10

Ornat Scipiadum, probique mores,

Et fervens amor artium bonarum, et

Sacri purpura nobilis galeri.

 

47. ad Ninum Amerinum

Quod Musis, et Apollini venusto

Agis carmine gratias, amice,

Pro vita mihi reddita, nec alter

Est te laetior, haud mihi videtur

5

Mirum: nam pereunte me necesse est

Bonam partem animae tuae perire.

 

48. ad Bartholomaeum Cavalcantem

Magna pars animae meae, benignus

Tibi vivere ad ultimam senectam

Sic donet Deus, ut perire dulci

Tuo Flaminio magis molestum

5

Erat ob nimium tuum dolorem,

Quam dulcedine vitae. Et esse mortis

Caeco a limine restitutum ad alma

Solis lumina, id est mihi suave

In primis tui amore, luce cara

10

Cui sum carior. Haec, amice rerum

Iucundissime, veri amoris expers

Verba dixerit esse blandientis:

At tu nil mage credis esse verum,

Omnes qui superas amore amantes.

 

49. ad Ludovicum Beccatellum

Iam iam desine mollibus querelis

Fatigare deos, amice dulcis;

Nam victi citharae tuae canorae

Modis flebilibus mihi negatam

5

Vitam restituere, quae sub imas

Iam terras fugiebat. Ergo vincis

Docta Calliope satum, misellam

Qui frustra Eurydicen profundo ab Orco

Ad caeli placidas vocavit oras;

10

Quamvis et volucres teneret Euros

Canendo, Eumenidasque mitiores

Posset reddere bimulis puellis.

 

50. ad Damianum Damianium

O lux Trinacriae feracis, aegros

Qui iam depositos rapacis Orci

Eripis manibus, diuque sanos

Iubes vivere, si mihi dedisset

5

Musa, pro meritis tuas canendo

Laudes dicere, me beatiorem

Nullum Roma videret; et recepta

Tuo munere vita cara, longe

Mihi carior esset: at merenti

10

Cum dignas nequeam referre grates,

Quod unum superest, Deum rogabo,

Vt sicut tibi prorogare vitam

Humano generi, unica est voluptas,

Sic te coniuge cum bona valentem

15

Sinat vivere plurimos in annos.

 

51. ad Emanuelem Chium

Nec te, candide CHIE, praeteribo,

Qui rursum mihi das habere vitam

Arte Paeonia, salubribusque

Succis, officioque singulari.

5

Vt pastor rabidi lupi cruento

Agnum deripit ore, sic voracis

Orci faucibus extrahis misellum

Tuum Flaminium Deo iuvante.

Quare dum mihi vita, quam dedisti,

10

Suppetet, nihilo minori amore

Te colam, optimus optimum parentem

Quam natus colit; et suprema quando

Rursus venerit hora, quamquam amara

Potem oblivia, non tamen licebit

15

Tuae non memorem esse comitatis.

 

52. ad Federicum Donatum

Quod spiro, FEDERICE, quod tueri

Datur lumina cara caeli, id omne

Haud parte ex minima tibi libenter

Acceptum refero: febris furebat;

5

Necabat lateris dolor; supremam

Horam iam mihi cuncta nuntiabant;

Cum tu, quam dedit ipse Phoebus, arte

Morbum letiferum fugas, ut acer

Spiritus Boreae tenebricosa

10

Caelo nubila pellit. Ergo vitam,

Quam mihi superum benignitate

Donasti, tibi dono, meque totum

Grata mente dico, meosque ad unum

Omnes, qui pereunte me perissent.

 

53. ad Hieronymum Pontanum

Quo te nomine dicam, amice care?

An senex iuvenem vocem parentem?

Qui febri, et lateris dolore pressum

Numquam deseris, assidens iacenti,

5

Vt pullis avis. An vocem salubris

Phoebi sanguinem? ab imminente fato

Qui me surripis, et valere donas.

Sis quocumque tibi placet, virorum

Humanissime, nomine; esse nullum

10

In terris modo iudices parentem,

Qui plus filiolum sibi suprema

Natum diligat unicum senecta,

Quam te Flaminius suae salutis

Patrem diligit. Hoc, amice dulcis,

15

Non verum minus est, nitere Solis

Quam lucem, aut tenebris diem fugari,

Cum Nox caeruleo revecta curru

Ocellis hominum irrigat soporem.

 

54. ad Iulium Saulium

O quantum gemui, venuste IVLI,

Cum febris tua membra pasceretur,

Nec finem faceret, diem supremum

Intentans media tibi iuventa!

5

Me tui miserebat et parentis

Carae, qua mulier nec ulla vivit,

Nec vivet melior: misella quantos

Angores tulit audiens iacere

Natum depositum! Sed ecce vestram

10

Dum vicem doleo, dolor sinistrum

Invasit latus, et siticulosa

Febris incubuit mihi per artus

Furens, ut fera flamma cum vetustam

Silvam corripuit semel, vagatur

15

Vorans omnia. Nec tamen periclum

Sic me perculerat meum, pericli

Quin tui meminissem. Acerbus ergo

Me dolor geminatus enecasset,

Ni Deus miserans utrumque leto

20

Praesenti eripuisset. Ille nobis

Donat vivere: nos patri benigno

Vitam, et omnia nostra consecremus.

 

55. ad Federicum Elephantutium

Quod solet, FEDERICE docte, fama

Mali nuntia latius vagari,

Illam suspicor ad tuas tulisse

Aures, Flaminium iacere febri

5

Confectum et lateris dolore, nec iam

Vllam spem reliquam salutis esse;

Quo tuo mage nil acerbum amori

Posset accidere. Ergo, mens misella

Vt omnem abiiciat metum, sodali

10

De tuo accipe nuntium, quod optas:

Et vivo, et valeo bene, profundo

Leti a limine restitutus, et iam

Meas delicias Bononienses

Paro visere, scilicet Lavinum,

15

Amoenum, nitidum, salubrem agellum;

Vbi te fruar, et diu cupito

Tuo dulci, et amabili lepore,

Quo sic afficior, beatus esse

Vt plane videar; videre caros

20

Cum vultus datur, et tua morantes

Soles condere collocutione.

Quare mi hospitium para diebus

Paucis; et simul osculationes

Centum, quae mihi erunt suaviores,

25

Quam matri tenerae puella pulchra

Quae dat suavia, cum remota ab urbe,

In qua nupta fuit, suos revisit.

 

56. ad Franciscum Bolognettum

I, quaeso, mea Musa dulcis, agrum

Citis cursibus ad Bononiensem,

Nuntiumque feras bonum, ac beatum

Vni ex unanimis meis amicis

5

FRANCISCO lepidissimo poetae,

Quem dolor lateris meus dolore

Tanto conficit, ut cibum misellus

Non possit capere, aut soporem ocellis:

Sed semper iaciat graves querelas

10

In deos, medicosque. Dic, dolore

Pulso letifero, suum valere

Carum Flaminium. Ergo et ipse luctum

Tradat Aeoliis Notis ferendum

Trans alpes, Hadriamve: tum benignis,

15

Qui vitam mihi reddidere, divis,

Dic, laudes cithara canat Etrusca;

Laudes, quas stupeat † gens amica

Illi Tuscia plurimos in annos.

 

57. ad Iacobum Pactum

PACTE, candidus ille Bassianus,

Qui te diligit ut bonum parentem,

Retulit mihi, te dolore tanto

Affectum ob lateris meum dolorem,

5

Vt, si vel tibi filius, paterve

Forem, non gravius dolere posses.

Haec dulcissimus ille Bassianus

Cum narraret, amoris excitavit

Tantum ignem mihi in intimis medullis,

10

Vt qui te prius unice colebam

Propter ingenium bonum, bonosque

Mores, addiderim meo huic amori

Ingentem cumulum, velut pusillus

Ignis cum excidit alto in esculeto

15

Pastori, frutices, rubosque primum

Pascitur, fera deinde flamma crescit

Vagans arboribus, peresa donec

Silva magna resedit in favillas.

Ergo tum probitate me licebit

20

Vincas, tum varia eruditione:

At vero superare amando, amice,

Profecto tibi non licebit umquam.

 

58. ad Marianum Victorium

Si qua te, MARIANE, cura tangit

Tui dulcis amiculi, fidele

Da mi consilium; cavebis autem,

Ne te fallat amor mei videndi.

5

Ecquid tu veniendum ab Vrbe censes

Istuc Flaminio? hic habemus haedos,

Pullos, optima vina, habemus umbras

Hortorum, et medicos bonos, meique

Amantes: domus hic salubris, ampla,

10

Et est hic hominum elegantiorum

Valde copia magna, qui libenter

Me visant male firmum, adhuc atrocis

Morbi reliquiis gravatum. Amice,

Haec tu commoda compares, necesse est,

15

Cum vestris: mihi deinde, quid gerendum

Praescribes, maneamne in Vrbe, ubi aegre,

Nec satis bene convalesco; praestet

An vestras latebras adire, qua vix

Humano pede semitam esse tritam

20

Affirmant aliqui. Tamen quod ipse

Ad me scripseris, id putabo vatis

Ore veridici fuisse dictum.

 

59. ad Vincentium Parpaliam

Cras, o PARPALIA, ut soles, parabis

Elegans mihi prandium, tuisque

Conditum salibus, facetiisque;

Nam quo tempore me febris, malusque

5

Tentavit lateris dolor, misello

Nil primoribus ex eo labellis

Fas fuit tetigisse, quod palato

Gratumve accideret, foretve alendis

Aptum viribus: hinc eas, et ipsum

10

Corpus perdidi, et umbra inanis esse

Iam mei videor. Tuo lepore

Si tamen dabitur frui, tuisque

Interesse epulis frequenter, aestas

Ante quam veniat propinqua, fiam

15

Ex macro, invalidoque fortis, atque

Turdo obesior, uva quem voracem

Diu nutriit, aut oliva pinguis.

 

60. ad Damianum Damianium

O vinum tenue, aureum, suave

Instar nectaris! o merum deorum,

Vitae praesidium meae fugacis!

Cedant Paeonii tibi liquores,

5

Et quidquid remedi salubrioris

Ostendit medicae repertor artis.

Iacebant lateris dolore membra

Semimortua; febris aestuabat,

Vt fornacibus ignis; ipse plantas

10

Leti limina dura transferebam;

Cum tu languidulos fluens in artus,

Caelestis liquor, et levas dolorem,

Et vitam mihi reddis. Ergo, docte

DAMIANE, tuum merum, tuamque

15

Vineam aureoli meri parentem

Dulci carmine concinam, recepta

Vita dum superat mihi; et rogabo

Votis assiduis Deum quotannis,

Ne venti, pluviaeve, siccitasve,

20

Aut vis grandinis, improbive fures

Laedant aureoli meri parentem.

 

61. ad suavissimum sodalem suum

Tune versiculos tuos sepulcro

Meo scalpere, amice, cogitabas?

Me vivum potius vorent rapaces

Lupi, quam mea mortui graventur

5

Tuis versibus ossa. Non Typhoeum

Sic vastum Inarime premit, nec Aetna

Furentem Enceladum, mei miselli

Manes ut premerentur a tuarum

Pondere intolerando ineptiarum.

10

Quare dis ago gratias, dederunt

Qui, vita mihi reddita, periclo

Tanto evadere: teque per vetustum

Nostri foedus amoris oro, amice,

Si quid acciderit mihi, priusquam

15

Ipse mortem obeas, tuis molestis

Nugis, pestiferisque, putidisque

Ne vexes miserum meum sepulcrum.

 

62. ad Basilium Zanchum

Iudex candide carminum meorum,

Alterum tibi mitto nunc libellum,

Lectum nemini adhuc: sed ipse amorem

Per nostrum veterem rogatus illum

5

Et leges, relegesque diligenter,

Notans quidquid inesse iudicabis

Aut dictum illepide, aut parum Latine.

Quin igni dabis omnia, igne digna

Si lusisse putabimur. Nec illa

10

Vel assis facio, tibi videntur

Si delenda; nec ulla criticorum

Formido maledicta, si probantur

Tuo iudicio. Vides, sodalis

Bonus quam tibi fidat: ipse contra

15

Verba singula ponderabis; idque

Non solum mei amore, sed quod error

Quisquis commacularit hunc libellum,

Famam aeque violabit utriusque,

Iudex candide carminum meorum.

 

63. ad somnum

Huc ades, o bone Somne; veni, dulcissime Somne,

      Et mea furtiva lumina claude manu.

Somne, veni: en volucres tibi dulcia carmina dicunt;

      Invitat placido te vaga lympha sono:

5

Te violae, et lilia pulchra, tuumque papaver,

      Teque vocant plenis Cressia vina cadis.

Nec tamen ipse venis. Quidnam, mitissime rerum,

      Iam surdum precibus te facit esse meis?

Non ego vel foedo maculavi crimine vitam,

10

      Vel populi mores, et malefacta sequor.

Si nescis, ego sum Musarum, Somne, sacerdos:

      Nutriit in tenero me pia Musa sinu,

Et citharam dedit. Hos dulces tibi condere versus

      Iam meditor; propere tu modo, Somne, veni.

15

Ni properas, leti sopor ingruit, et mea saevus

      Lumina perpetua fundere nocte parat.

Ergo age, Somne, gradum celera, ne fama vagetur,

      Immeritum culpa me periisse tua.

Nam si nulla meae tangit te cura salutis,

20

      At parcas famae, si sapis, ipse tuae.

 

64. ad Marcum quemdam

Iam luculenta, MARCE, pecunia

Tumultuosum per mare cursitans

Quam comparasti, disce tandem

Disce, precor, sapienter uti.

5

Nam congerendis divitiis modus

Hic esse debet, pauperiem ut tibi

Tuisque liberis repellens,

Laetus agas superest quod aevi.

Ergo relictis navibus et mari

10

Ad tuta ruris te refer otia:

Insanientis et procellae

Dirum alii paveant furorem.

Quis non benignae culta nitentia

Terrae minaci praeferat Hadriae?

15

Quis candido gregi catervas

Comparet horribiles natantum?

Quod si lucellum te capit; et sua

Sunt lucra gnavis agricolis: pecus,

Saltusque, et arva diligenti

20

Sunt domino bene fructuosa.

Nam terra mater reddere diligit

Magno colenti semina foenore,

Ni tu recusas illam aratro

Assiduisque iuvare rastris.

25

Est hic agellus, villaque collibus

Fundata amoenis, quam liquidi ambiunt

Fontes, et arcens umbra opaca

Silva Canis orientis aestum.

His tu coemtis incipe tempora

30

Post longa tandem vivere, coniugis

In dulcis amplexu daturus

Laetam animam veniente leto.

 

65. ad Stephanum Saulium

Ne tu beatum dixeris, optime

SAVLI, superbo limine civium

Qui prodit hinc, et hinc caterva

Nobilium comitante cinctus;

5

Non si feracis occupet Africae

Quidquid praealtis conditur horreis,

Gemmasque lucentes, et auri

Possideat rutilos acervos.

Nec ille felix, qui valet omnium

10

Caussas latentes cernere, sidera

Notare doctus, et profundas

Ingenio penetrare terras.

Sed tu beatum iure vocaveris.

Qui mente pura rite Deum colit,

15

Eiusque iussa ducit amplis

Divitiis pretiosiora.

Non ille vulgi gaudet honoribus,

Sed carus ipsi Numinis est honos;

Pro quo tuendo non recusat

20

Dedecorum genus omne ferre.

Quin et relictis coetibus urbium

Mens eius altum transvolat aethera,

Deique summi, caelitumque

Colloquio fruitur beato.

25

Caelestis ergo iam sapientiae

Plenus, periclis altior omnibus

Quiescit in Deo, furentum

Despiciens hominum tumultus.

Sic proeliantes aequore turgido

30

Ventos reducto montis in angulo

Miratur, et gaudet procella

Terribili procul esse pastor.

 

66. ad Donatum Rullum

Quis cuncta possit, RVLLE, pericula

Motusque mentis dicere turbidos,

Qui saevientis instar undae

Nos variis agitant procellis?

5

Hinc proeliatur sollicitus timor,

Hinc spes bonorum credula: gaudium

Nunc tollit alte, nunc doloris

Deiicimur furibundo ab aestu.

Non sic benignus caelicolum pater

10

Humana finxit corda: sed insolens

Nos fastus ad tumultuosa

Haec freta praecipites adegit.

Cum vita nullis ante laboribus

Turbata cunctis afflueret bonis,

15

Nec mortis occurrens imago

Cor trepido quateret tumultu.

Quod ergo tantis auxilium est malis?

Ecquid Platonis docta volumina,

Cultique praeceptor Lycei

20

Sollicitam recreare mentem,

Modumque curis figere tristibus

Possunt? vel auri perpetuo fluens

Rivus? vel in sublime tollens

Per titulos popularis aura?

25

Fomenta sunt haec prorsus inania,

Luduntque falsa vulgus imagine,

Vulgique primores, acuti

Viribus ingenii tumentes.

At tu, beatam ducere si cupis

30

Vitam periclis liber ab omnibus,

Adhaereas Deo, piaque

Mente sacrum venerare Numen.

Hinc hauries veram et sapientiam,

Verumque honorem, et divitias, ferus

35

Quas nec tyrannus, nec tremendi

Vis rapiat truculenta belli.

Quidquid bonorum cernitur uspiam

Hoc fonte manat; quo sine, quis, licet

Terrasque, caelitumque regna

40

Possideat, miser usque vivet.