Ranieri Granci de proeliis Tusciae 2

Testo base di riferimento: C. Meliconi, 1915-22; L. A. Muratori, 1727

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta

Altre sezioni


Regnat in urbe sua probus et Castrutius audax,

Ardua precipiens, super omnia partis amorem:

Et populum servare monet sub pondere vite.

Atque rebellantem sibi vult intrare sepulcrum:

5

Lucanosque regit, qui tunc parere potenti

Sollicitantur ei vi plus quam cordis amore.

Inpiger ad populum milex tulit unde Paganus,

Et sua iura movet: "non sum tibi causa salutis,

O popule infelix, ego, non sum Quartigianus?

10

Non me per medium presserunt pondera belli?

Non domus atque mea turris vitricia signa

Cesaris ostendit Pisanis agminibusque,

Quando equites veniunt Lucam, custode necato,

Nomine pastoris, cum splendent arma refulgent?

15

Non aquilis nigris fulget mea turris amena?

Quando, ego, et ipse sagax Vguicio iam prope muros

Tunc fuit, insinuo non tunc vexilla per arcem

Militibus cunctis veniant ut frangere portam?

Vos modo nec minimum vestro confertis honorem,

20

Ac regit intrepidus populum Castructius omnem?"

Et populus cunctus motus dulcedine partis

Flectitur exiguus. rogitant; Castructius offert:

Vnde illis regimen fuit, et comune tenebant.

Non sinit esse locum gladiis vagina duobus,

25

Nec simul ora frenum duo tantum dura gubernat.

Sic animis secum disiuntis unus et alter

Deviat a medio virtutis, et odia surgunt.

Despicit ille: silet milex: despexit eundem,

Et populo coram Castructius ista locutus

30

Tunc fuit, et tenuit regimen. divisit in annum,

Suntque sui primi menses. regnavit in urbe

Liber, et in sexto debebat redere sedem

Illi: cuncta probus firmavit et omnia secum,

Civibus allectis lucanis, regnat et ipse.

35

Ille set obstabat, baculum se velle petendo:

Non dabat ille sagax; faciem mostravit et ausum:

Ictibus ad sturmum pulsatis era sonabant:

Mandat in arma rui: strepitum dum sentit amicus

Exit ab urbe levis, victoris more, secutus

40

Lombardum ipse Canem, paucis comitantibus ipsum.

Postea set regimen solum trasfertur ad illum.

Qui minimos urbis cupit et extendere muros:

Et David ille Syon plantans: Ierosolima fulget,

Vnde venire solet Deus atque ubi condere leges:

45

Sic muris celerem nectit Castructius arcem

Versus pisanam, cuntis cernentibus, urbem;

Et vocat insignis Augustam Cesaris illam,

Reddere ubi voces, nocturno tempore tantum,

Hic facit intus ibi iuntis custodibus arcis.

50

Iam quibus expleti, castrum Mons ipse Marie

Forte rebellabat, conatur quot probitatis

Vir et habere suum vicinum providus Arno.

Et fuit intus ei suffultus sanguine patrum,

Promictensque: parans Velter petit inde monetam

55

Quam numerare velit: respondit promtus: et ipse,

Tempore conposito tantum bis quinque dierum,

Se dare dicit, habens totum, miser, utique posse.

Vnde suis properans Lucanis Teutonicisque

Circuit expectans: et non referebat amicus:

60

Terminus unde fuit, potuit nec reddere votum.

Qua ratione probus, postquam conduxerat aptas

Ipse acies, castrum temptat per bella tenere.

Nec datur. attingit gens tunc lucana pedestris,

Ambulat, estque simul, faciunt tentoria cunti,

65

Obsidet et populus: castrum nec redditur illis.

Vltimo, subactis cuntis, prope menia bellum

Immisere: fuit nec tunc victoria terre:

Excogitatque modum talem Castructius illic.

Machina fertur, eit quam tunc aptare magister,

70

Pondus et ad fundum ponit, canapamque traentes:

Funda levatur humo, salit atque ad sydera saxum:

Pervolat, invisum venit, et post menia frangit,

Concutit et turres, arcemque invertit ad imum.

Nec istauratis tantum vel forte duabus,

75

Pluribus immo, illi nec saltim vivere possunt.

Bella quibus victis non plus sufferre potentes

Reddere se cupiunt, quos ille in federe iunsit.

Velter et ipse prior cuntis tunc reddere claves

Vult: tamen ille negat, dicens: "hoc iam bene castrum

80

Nos retinemus, et est nostrum: set viribus istud

Vicimus, unde sumus bellis iam forte sepulti".

Tunc venit et presens Velter fuit, atque petebat

Federa: respondit: "non sum" - Castructius illi -

"Iuribus astrictus: iam terminus ipse cucurrit

85

Et mora preteriit, terram te reddere nobis,

Fallere nec possis quemquam: te vita sequetur;

Carcere set clauso volumus tibi reddere munus".

Atque inter tenebras locat hunc Castructius unum.

Sicque revertuntur Lucam. fuit intus equester

90

Ipse suis cuntis, capitaneus estque: levatur

Vox: "probus et fortis vivat Castructius, ipse

Vivat!" et ipsa simul gens omnis protulit "ammen".

Ille set insignis tantum ista ad verba movetur

(Nec iuvenilis eum levitas vel gloria queque

95

Extulit in ventum), quantum si in monte fuisset

Turris ad internam radicem: sic probitatis

Finserat aspectum, quod nec ad tanta movetur.

Et subito immo gravem faciem vertebat ad omnes,

Quam decet ipsa ducem, palmam cum fecerit omnem.

100

Pergitur, estque aule vicinus: prandia dantur

Militibus primis sotiis, et cuncta silerunt.

Currit et ipse ortus solis, tempusque set omne:

Nec fluvius tantum, navis vel fluctibus, ipsa

Atque sagitta venit citius, quam tempus in orbem

105

Surgat. in urbe fuit lux inmediata secunda,

Civibus adiuntis in aula sponte Senatus:

Et sic costituunt dominum, vocitantque perhennem.

Iam quibus ipse probus respondit voce senili:

"Iure ego quo possum? deceat vel forte videte

110

Offitium minimum civem dominantis in urbe

Civibus: et renuo". "volumus nos utique cunti"

Insonuere pares: placido qui postea vultu

Induit ipse manum baculo regnare potenter,

Vnde fuit divo tunc Luce lata potenter.

115

Set male quam capiunt non assuefacta labores!

Scilicet ut teneros ledunt iuga prima iuvencos,

Et frena vix pullus patitur sufferre caballus,

Sic renuit parere sibi generosa propago

Cesaris astringa fulgens, tantisque vocatis

120

Iuribus inperii, scribis decreta gerendo,

Spernunt, concipiunt, cupiunt splendere priores,

Nec parere volunt, fluvio nundante set obstant.

Et movet intrepidus bellum Castructius illis,

Dum fugiunt Collem Puteum, retinentque potenter.

125

Obsidet ille cito Lucanis omnibus arcem,

Dum nituere canes clipeis, ariesque refertur

Machina, set gattis circundant undique castrum:

Obstant: ille furit: firmatur gensque rapina.

Non erat intus eis victus: vexilla levarunt

130

Nobilis et Nerii comitis; nec ille favebat.

Et rediere fame sub federe quo voluisset.

Vix laterum quidquam remanet: fregere peromne

Castrum (tanta rapit stolidos discordia nequam!),

Nobilibus trusis inter sua menia Luce:

135

Hos clausitque suus, plus quam Castructius, error.

Bellat ipse etiam post hec discrimina Vinci

Cum bene quingentis referens solum ipse trecentos,

Cum bellavit eques, pars altera setque pedestris;

Militibus guelfis devictis, quando et habenas

140

Hostibus incidunt, errantque animalia secum.

Forte erat et castrum tunc obstans monsque Colonus,

Et per Gharfaniam splendens cernentibus illud,

Desuper atque ipsum protectum viribus archis,

Infima Bargha cui, velut urbs subiecta, manebat.

145

Hoc probus aspiciens, terrebant undique postes:

Crevit et in animo virtus; conatur et illud

Vincere. conduxit gentem super atque cacumen,

Bella movens propriis tunc viribus. accipit archem,

Castrigerique suos tantum defendere muros

150

Fortius attemptant: ornant et stramina ponunt

Menibus. atque probus robustos eligit omnes:

Preparat et ghattos: attingunt fortiter illud.

Fulminat et castri gens, hostis more, sagittas,

Cum pluviosus humo madefacta aspergitur imber,

155

Etthera nigrescunt, quando ipsa tonitrua terrent:

Nec redduntur; eis tantum set fortiter obstant:

Intrepidusque leo melius circundat eosdem

Vndique bella parans, memor et non utique vite.

Mille super ductis, armorum quoque paratu

160

Incitat, et primus contingit menia castri.

Quem male tunc ingens tot inter prelia saxum

Vulnerat, et numquam fatigatus in ardua belli

Clamat voce suos, pugnamque inmisit acerbam:

Castri gensque suo moribundis robore fracto

165

Pacta petunt: retinent lumen decernere vite.

Sicque suum volitum deduxit. redditur illi

Trasiricus castrum vicinum, setque rebelle:

Viribus amissis, nec sperans esse recursum

Hoste suos mictit: quos et Castructius audax

170

Iunsit amore. datur: munit tamen atque refirmat,

Iureque Gharfanie gessit probus ipse per arma.

Tandem cunta suo baculo subiecta potenti:

Pervenit et Luce, regnatque potenter ibidem.

Qui, bene post menses nec vulnere consolidato,

175

Vrbs magis esse decens, quam castrum forte vocari

Postulat et solitum Ficeclum reddere fedus,

Hostibus ista ferens: "quo vos Florentia iure

Possidet? accipiam, tantum vexilla tenete

Cesaris". et renuunt, Guelfos se quosque gerentes.

180

Quos, prius artatis sub obsidione, rebelles

Nec revocare potens studio vel arte sagaci,

Inpetit atque fuit subitus prope menia castri

Agminibus quantis. pestes tunc temporis intus,

Fulmina cum rutilant ventusque involvitur orbe,

185

Hostibus invasis et tunc insontibus intus,

Diripiuntque leves muros faciuntque foramen.

Intrat et ipse: suis fertur carraria terre.

Vix quoque percunctum capiunt in peste Gebelles,

Nec fuit intus ibi solum vox ipsa loquele.

190

Vt tamen attingunt turrim, vigilavit et unus

Turrigianus, et hic sotios exercitat omnes.

Dantur ad arma manus: resonat campana tumultum:

Obstat turris eis cuncto munimine, saxis,

Exiliunt omnes, vicinaque castra recurrunt.

195

Guelfus et ipse exster pisanus nomine Vannes

Scornigianus eis succurrit de prope multis

Vndique castrorum: veniunt vexilla leonis.

Turris et obstabat: errat Castructius intus,

Se simul atque suos non tunc sine peste reducens.

200

Exit et ab illis; equitant; sunt postea Luce.

Quot ubi vir fortis cogitat, furibundus in aula,

Esse suis dedecus, non vult plus vivere mundo,

Et quo plus minimum solantur, verba recepit:

"Que generat catulos nimium festina catella

205

Cecos nutrit eos: homines sic facta secuntur".

Excogitare licet Pisanos talia secum

Atque tulere simul: "veniet Castructius, aptans

Ipse acies, subitus muros attingere nostros.

Strata gravem sonnum dant et linteamina munda;

210

Pulvinar molle faciet dormire sepultos.

Ecce propinquus erit nobis Castructius hostis:

Ergo tuamur". et hiis iunsit comune Senatus.

Primus et adscendens Gaddus fuit ista locutus

Ipse comes: "volui vobis ostendere casum:

215

Hostibus artamur: subitus Castructius atrox

Precipitabit: erat minimus, vos scitis et omnes.

Ponite custodes muris, obstate feroci.

Credite, libertas res est prestantior auro.

Vrsa monet catulos summissa voce latere;

220

Cum tamen affuerit, primam se porrigit hosti.

Sic faciam". siluit: loquitur Cosceptus et ipse:

"Non gerit hic animum, cives, sculate, gebellem

Gaddus: et ipse suus avus non nomine partis,

Tempore quo Karolus primus regnabat in orbe,

225

Decapitatus, erat partis qui famine robur,

Cuius et iste comes titulatur nomine grandis?

Cum probus Ytaliam iam Corradinus adisset,

Principibus multis, veniens spoliare corona,

Tunc Karolum properans: fuit et simul ecce propinquus

230

Teutonicis quantis, sotiatus nonne Gerardo

Pergit in Apuliam iuvenis cum robore partis,

Dum Ciperanus ei patuit pons esse meroris?

Rex probus unde venit pugnam commictere Gallis.

Dum prius invasos potuit mactare per enses

235

Corradinus amans iuvenis plus bella puellis,

Se dare tunc spoliis licuit, quando ille latebat,

Teutonicos cuntos: dispersos munere prede

Quosque, sagax totus linquens montana silenter

Cum bene quingentis, Karolus probus atque virilis

240

Mactat; et in cupidos sitibundus vertitur ensis.

Nec fuit amotus furor ipse a pectore, donec

Fluxit in arma viis licor et tunc sanguinis omnis;

Cum iuvenis pulcer, cupida tunc gente perenta,

Aufugit ab illis, sotiatus forte duobus,

245

Obvius et naute spondet: qui cunta secutus

Elevat Austurium referens: meat, atque fuere.

Set fuit infidus, tres tantum nauta relevans.

Et patuere viri, Karolo cum postea ducunt,

Quos simul, absque dato spatio, transmisit ad urbem.

250

Partenopisque foro, cuntis presentibus illis,

Tunc fuit ipse suis medio, quando ista geruntur.

Ducitur et iuvenis rubicunda in veste caballo,

Atque secundus ei dux Austrinus esse necandus:

Ducitur invictus animo simul atque Gerardus.

255

Pergite, queso, viam, Karolus: mostrate feroces

Omnibus, unde fides clarescat: sunt anatheme.

Pergitur: adclamant omnes pietate virorum,

Et redire fuit: populus stetit, atque resunsit

Tunc Karolus medio revocans: divina locutus

260

O Deus, - ipse dedit - Virgo pia mater et alma,

Optima proles, ego refero super omnia grates.

Iam prius - atque dedit - Manfredum regna tenentem

Viribus expurium nostris superamus et armis,

Dum campestre fuit bellum; superamus eundem,

265

Cum patuit furiens occisus in agmine magno.

Nuncque cometa fuit prosper; saperamus aversos.

Scriba refertque: silent: tubat et sine carmine preco.

Exequitantur ibi tres. Coradinus et ante

Plectitur, et milex ensem splendore nitentem

270

Exuit, illius caput atque a vertice truncat.

Fertur et ipse alius medius, iam victus iatu,

Vestibus in albis, studio nec veste decorus

Austrius, et veniens milex stetit atque secundus,

Quem feriens animam diviso a corpore duxit.

275

Tertius adductus nigrescens veste Gerardus

Prosilit in medium propriis in passibus adstans,

Immotoque cui vultu placet addere verba

Dicens: quanta, Deus, pateris! moriuntur inermes,

Hosque duces, nullo ceso, pecudesque figurant.

280

Si prius hunc miserum potuissem cernere casum,

Hostibus et coram Guelfis sine peste necandos

Me simul et iuvenes manus hec - quam postque locavit-

Curripuisset: ego iuvenum sum causa ruboris....

Tuncque levis multum vestem deiecit et alter

285

Qui comitem pulso milex necat ense licore:

Et maduere duces plano stratisque refusis.

Rex tamen extintos non vult tumulare anathemas

Intraque coniugium sponse non ponere abortos.

Vltimo set clausit vilis tamen urna rebelles,

290

Annis millenis duo centum quinque duodenis

Octo et eis iuntis, Vrbanus quando regebat.

Sic - ait ultor eis - meruit ius iste regendi".

Gaddus et adiecit claudens sua verba loquele:

"Claruit antiquitus; patrios modo servet honores.

295

Inflexit comune genus, munusque parentis,

Dum regit officio populum, regnavit in urbe.

Vltor et ipse etiam nullis fuit ecce secundus;

Atque prius fuerat mercator vendere telas!

Civibus et coram primus surrexit in urbe,

300

Lubrica postque domus, pictis parietibus armis,

Lucuit inde sibi, variumque in frontibus ornans:

Vnde homo tam minimus dominatur robore Gaddi".

"Qua ratione animos Rapidum dissentio vexat?"

- Tunc ait et comiti Cosceptus - "nonne tenemus

305

Imperium? regimen solum stabilire queamus.

Non piguit Rapidos semper commictere fraudem,

Flectere maiores, primis rescindere vitam:

Quando ego Fagiolum Rapidum fremensque rapina

Inpetimus, quantos audent iugulare priorum!

310

At, cum postque fuit totum comune sub armis,

Et rapuere fugam maiores pergere secum

Tunc cum Luca suis dederat gaudere cibatis,

Viribus et quantos audemus ledere nostris!

Interpresque suus doctus cognoscere causas

315

Dum refugit varians habitum sub tegmine vili,

Non ego prosiliens Iacobum, qui cuncta regebat,

Inmemor innocui nati, quater atque retentus,

Propulsare volens, tepidum gelidumque calorem

Inpeto filioli, dextramque investio ferro,

320

Exue mi cestus vocitans, quando ille recusat?

Quem pavidum gladio temptans occidere, natum

Lassat, et ille madet medio, iudexque necatur,

Et patuit doctus vita spoliatus et evo.

Magnatesque alios Rapidi non viribus audent

325

Precipitare suis talamis et frangere plano?

Disce, comes, similem non incursare ruinam,

Meque, tuos cives, Rapidum cognoscere fraudem.

Vim quoque pulsemus, tremeant ut corda virorum.

Nunc sotium teneo, robustum corpore toto,

330

Cui nomen virtusque sonat cum famine fortis.

Hunc sibi coniunctos armorum quosque feroces

Querere percuntam faciamus fortiter urbem.

Quisquis eis Rapidus temptet producere sultum,

Nosque pares magnos iugulo confringere tali,

335

Atque fugare volens multorum robore fultus,

Parteque victoris subducta, ipsumque levare,

Hos prius attingat quam nos". sic ruvida pestis

Hosque comes iunsit; furiunt, Pisasque recurrunt.

Et Cosceptus ei non satur sede regendi

340

Tunc comiti: "ascultes, referamque forte salutem.

Quatuor apparent cives victoris amici,

Qui comune prius tota virtute regebant.

Hiis quibus expulsis regnamus: iunge Senatum".

Iunsit et ipse comes duodecim comune set omne,

345

Talia verba loquens: "cives, scultate Nasonem.

Parva necat morsu spatiosum vipera taurum.

Dico ego: vipereum latitat comune venenum.

Vtique posse putant ex nostris pandere muros

Hostibus: ille cupit victorem reddere sedi:

350

Ille alius dicit: veniat Castructius intus.

Hiis quibus inmissis, nos tunc ab urbe vacamus".

Gaddus et adiecit Pisanis verba poete:

"Cum totum fecisse putas, latet anguis in erba.

Pandere fermentum placuit, serpensque latebat".

355

Fervidus atque sagax Cosceptus verba resumpsit,

Ista locutus eis, et coram stante Senatu:

"Milvus ad alta volans protensus stabat in alis,

Flectere quem doctus ferro transverberat archum,

Sanguine qui maduit: traxitque a vulnere telum

360

Milvus, et incepit secum sua talia fari:

Non volat hoc ferrum, nec fert hec asta cruorem.

Querere permelius voluit, pennamque revisit.

Tunc ait: ista volat, sola est hec criminis actrix.

Vnde perhenne dedit monitum, quod credo referre,

365

Dumque rotat spatium - dicens - tempusque per annum,

Si quis erit volucrum pennatus vellere quanto,

Has et aves spolient pennas renoventque recentes.

Sic comune decet curam gestare suorum,

Pellere quosque suos, noceant vel forte, rebelles".

370

Permeat unde furor, populus surrexit in armis:

Ille suis pergens Cosceptus circuit urbem.

Quatuor et cives, Lippus, Rubensque, Iohannes

Se latitare volunt; Zenus tamen inde recessit

Solus ab urbe, cui dederant non crispina formam.

375

Postque sibi patuit timido, castrumque receptat.

Nec fuit una mora, iugulant cum menia castri.

Qui probus ad longos lombardos pergere gaudens

Exulat, atque manet Zenus tunc Mediolani.

Gensque gebellis eo Florentum tota fugato

380

Errat, et illorum molestant facta Marini.

Vnde abeunt Lucam: resident: Castruccius optat,

Exulat inter quos suus et Ritrilla secretus.

Tres tenuit reliquos populus sine peste furoris,

Flectere qui discunt caput: et, quando unda refluxit,

385

Talibus insidiis nostrum comune peribat.