Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 9
Other sections


Sagittarius

 

Lucescit iam, Musa: satis requieuimus antris

Castaliis; agedum plectro citaraque resumta,

Effice concordes neruos, solitoque fauore

Antiquum cane, Diua, melos; bona carmina menti

5

Sint tibi, quae quondam blandus dictabat Apollo

Laurifera in silua, Permessi ad fluminis undam.

Nos vocat ecce alius labor haud inglorius. Alta

De specula et summo Parnasi vertice, mores

Spectemus varios hominum, vitamque notemus.

10

Iam medium mea cymba fretum tranauerat, et iam

Canebant gelidis siluarum summa pruinis;

Quum mihi nescio quis Deus adstitit et procul atram

Expulit affulgens diuino lumine noctem.

Tunc scopulum quendam aspexi, qui vertice nubes

15

Exuperans, late coelum spectabat apertum,

Difficilis primo accessu; namque aspera circum

Saxa arctam fecere viam plenamque laboris;

Imaque cinxerunt siluestres undique dumi;

Mitior in medio; quantumque accedit ad arces

20

Aethereas propius, tanto clementius idem

Praebet iter surgens, scopuloque Theoria nomen.

Illuc me Genius duxit meus. Vtque cacumen

Venimus ad superum, plana et plena omnia vidi

Deliciis miris; quas si mea lingua referre

25

Nunc velit, antipodas citius sol ibit ad imos,

Et nox humenti terras velabit amictu.

Dum moror et miror latos laetosque sagaci

Mente locos, vox ecce polo delapsa supremo,

Flecte (inquit) Stellate, genu, Regemque precare

30

Coelicolum supplex, cuius sine numine frustra

Carpere delicias scopuli conaberis huius.

Ergo humilis venerare Deum. Fauor omnis ab alto

Defluit in terras. Nihil est mortalibus aegris

Vtilius quam coelestem sancteque pieque

35

Orando sibi quaerere opem et cognoscere Diuos.

Talibus auditis, facie, manibusque supinis,

Et genibus flexis, effudi has pectore voces:

"Magne pater Diuum, mundi suprema potestas,

Quo nihil esse potest nec fingi maius, ab omni

40

Corporea stans mole procul, tamen omnia fingens

Corpora, vel prorsus mutari nescia, vel quae

Temporis anfractu longo labefacta fatiscunt;

Principium sine principio, fons unde bonorum

Effluit omne genus, naturae rector et autor,

45

Omnia comprendens at non comprensus ab ullo,

Maiestas immensa, bonum, sapientia, vita,

Ordo, decus, finis, mens, verum, lux, via, virtus,

Nusquam habitans et ubique habitans, immobilis et dans

Assidue motum cunctis, a quo omnia et in quem

50

Omnia, per quem etiam sunt omnia, semper eadem

Conditione manens, nullo mutabilis aeuo;

Maxima causarum, quae, certa lege reuoluens

Sideream molem, fatorum iura gubernas;

Rex regum, cui mille adstant et mille ministrant

55

Agmina Diuorum laetantum hymnosque canentum,

Lucis in immensae campis, extra extima mundi

Moenia, ubi est veris sedes aptissima rebus:

Te colo, te veneror, te nunc reuerenter adoro

Atque precor supplex, ut me spectare benigno

60

Digneris vultu vocemque audire precantis.

Mitte tuae lucis radios mihi, pelle tenebras

Oppressae heu! nimium moribundo in corpore mentis,

Da rectam reperire viam, ne noxius error,

Vanaque credulitas et opinio caeca trahat me

65

Praecipitem in salebras rerum et contagia vitae.

Nam sine te ingenium mortale, humanaque virtus,

Dum se tollere humo sperat, velut Icarus olim,

Disiuncta compage ruit, pennisque solutis;

Nec potis est sine te occulti penetralia veri

70

Cernere, nec qua parte salus aut arte petatur.

Largire ergo mihi, Rex o dignissime Regum,

Vt te cognoscam et placeam tibi; deinde sciam me,

Quid sim, qua in terris causa productus, et unde

Huc veni ac tandem quo vita functus abibo;

75

Quid mihi dum viuo sit agendum sitque cauendum;

Vt, quum finierit Lachesis mea fila, diesque

Vltimus abdiderit membra haec exhausta sepulcro,

Mors fiat mihi grata quies, portusque salutis.

His dictis iterum nostras vox impulit aures:

80

Placasti aethereum numen votisque litasti;

Esto animo, Stellate, bono: tibi posse manere

Hoc datur in scopulo et coelestes carpere fructus.

Confestim his dictis tacuit nilque addidit ultra.

Ast ego sensi animo magnum accessisse vigorem,

85

Atque oculis lumen, quo latius omnia coepi

Cernere et antiquum superabam Lyncea visu.

Mox me sensi etiam vento ad crystallina coeli

Conuexa extolli blande, sursumque leuari,

Alitis in morem vulcania tela ferentis,

90

Discussura polum tonitru flammisque coruscis,

Quandocumque Iouem mortalia facta lacessunt.

Iamque propinquabam Lunae, portasque videbam

Partim auro insignes, partim candore nitentes

Argenti puri. Ingredior visu omnia lustrans.

95

Ecce mihi occurrit venienti forte Timalphes,

Egregius iuuenis forma et virtutis honore,

Quem Ioue diua Arete quondam est enixa parente.

Hic me quamprimum agnouit (nam mare iubente

Multa diuque alias fuerat mecum ipse locutus)

100

Vtque salus dicta est nobis ultroque citroque,

Admirans me multa rogat; mox ducit in urbem

Ingentem, quantam terrarum non habet orbis.

Moenia surgebant solido ex adamante, sed ipsa

Propugnacula erant flammante extructa pyropo.

105

O quae illic, quanta et quam pulchra palatia vidi,

Templa, theatra, fora, et magnarum strata viarum,

Cuncta ex argento atque auro, gemmisque beatis

Longe plura etiam vidi pulcherrima ibidem;

Singula sed nequeo memorare et singula quamuis

110

Possem, Dii nolunt memorari singula vulgo.

Mirabar populum ingentem, innumerosque per urbem

Vestibus indutos niueis incedere ciues,

Serta quibus comptos cingebant florea crines.

Laeti omnes manibus gestabant lilia et hymnos,

115

Menarchi memores lunaria regna tenentis,

Gutture dulcisono et concordi voce canebant:

Menarchum ingeminant, Menarchum carmine laudant:

Garrula Menarchum referebat saepius Echo.

Arcadas hic domuit felici Marte Gigantes,

120

Vt mihi tunc retulit fido sermone Timalphes.

Namque ait, Arcadiam totam sine montibus olim

Planitie ingenti campos habuisse patentes,

Terribilesque illud regnum tenuisse Gigantes,

Maenalon et Pholoen, et amantem lustra Lycaeum,

125

Gestantemque humeris aprorum terga Erymanthum,

Et flagrantem odiis in coelicolas Cyllenen,

Qui primi ante alios natiuo robore freti

Turpia sunt ausi conuicia dicere Lunae:

Se prius esse illa genitos et nobiliore

130

Stemmate conspicuos, ideoque in sede locandos

Aetherea magis, et Diuorum nomine dignos.

Quinetiam insani struxere ad sidera turrim

Maiorem, Nemrothe, tua; ferroque recuruo

Ter sunt conati de coelo euellere Diuam

135

Sanguineam vultu mortaliaque arma timentem:

Ter Menarchus eos multa vi reppulit et ter

Expressos nigro Saturni e gramine succos

Iniecit miseris, virusque per ossa cucurrit.

Obriguere illi extemplo victique dolore

140

Informes liquere animas, quas Tartarus imo

Excepit fundo cruciandas omne per aeuum:

Corpora sed valido penitus labefacta veneno,

Membrorum molem in montes vertere superbos,

Mutataque suum nomen tenuere figura.

145

Vnde huius facti memores, tantique triumphi,

Solenni pompa celebrant pia festa quotannis

Lunicolae, Regemque suam venerantur ouantes.

Progressi inde arcem petimus, quae tota nitebat

Auro gemmarumque coloribus intertextis;

150

Hanc nulli fas est mortali intrare (meus dux

Inquit) proinde foris stetimus, spatiumque per amplum

Ingentis plateae diuersa e parte videmus

Aduentare animas, consistereque ante tribunal

E regione arcis positum et mira arte paratum.

155

Illic iura dabant animis, alteque sedebant

Crimina censentes nec non benefacta notantes,

Quae quisque in terris viuendo gesserat olim,

Tres Iouis et Doxae nati, Telescopus, atque

Dorophonus, semperque volens sibi recta Philorthus;

160

Hi merita et culpas aequata lance videbant,

Arbitrioque suo paucos ascendere ad astra,

Innumeros vero ad terram descendere rursus,

Complures etiam in luna perstare iubebant.

Obstupui tacito obtutu, tandemque locutus,

165

Dic, bone dux, mihi, quaeso, inquam, si tartara in imis

Sunt latebris terrae (ut perhibent) centroque propinquis

Atque animas illuc vectas post corporis usum

Aeacus et Minos et terrificus Rhadamanthus

Iudicat, et meritas poenas aut praemia confert,

170

Cur eadem hic fieri video repetique peracta

Iudicia, expendique iterum mortalia facta?

Ille autem, humanam mentem, respondit, opaco

Carcere membrorum clausam ignorantia et error

Opprimit, et longe oppressam per deuia ducit.

175

Hinc hominum genus in nugas et somnia pronum est

Et procul a vero, nisi quis Deus adsit, aberrat.

Non mirum est igitur, si vestri multa poetae

Falsa canunt, quoniam paucis via cognita veri est.

Tu tamen haec memori mysteria pectore habeto:

180

Omne quod est supra lunam, aeternumque bonumque

Esse scias, nec triste aliquid coelestia tangit;

Quicquid vero infra lunae conuexa creauit

Omniparens natura, malum est, mortisque seueras

Perpetitur leges et edaci absumitur aeuo.

185

Haec loca disiungit medius lunae orbis, utrique

Mundo interiectus, coeli confinia seruans.

Ergo, ubi terrenos artus liquere, feruntur

Huc omnes animae atque ipsis commissa fatentur

Iudicibus; quorum iussu loca certa suisque

190

Moribus apta petunt et habent sua praemia in illis.

Quanto quaeque magis vitiorum faece grauata est,

Tanto etiam magis ad centri loca turbida tendit.

Contra quo melior quaeque est ac purior, hoc se

Altius attollit, summoque propinquius orbi.

195

At quibus aequa boni est animis mensura malique,

Hic remanent, habitantque diu lunaria regna,

Donec post multos longaeui temporis annos,

Aut lapsae in vitium rursus terrena reuisant,

Aut bene purgatae aethereas mittantur ad arces."

200

Haec ait. Ast ego tunc: "Cur tam paucae ardua, dixi,

Astra petunt animae et summo potiuntur Olympo?

Cur sic in vitium pronae labuntur, et ipsam

Virtutem fugiunt miserae, lucique tenebras

Praeponunt? cur foeda magis quam pura sequuntur?

205

Vnde illis tantus furor et tam caeca voluntas?

Tunc ita respondit nobis Areteius heros;

Et cupio et fas est tibi me recludere multa,

Iudice te, pulchra, et scitu dignissima, quando

Non te huc aduenisse reor sine numine Diuum,

210

Et Diui haec te scire volunt, ad limina quorum

Nemo venire potest viuus, nisi vectus ab illis.

Ergo audi, et quaecumque loquar fac mente reponas.

Sed prius hinc operae pretium est secedere paulum.

Iuimus atque alta in specula consedimus ambo,

215

Vnde maris terraeque orbem spectare licebat.

Tunc has diuino deprompsit pectore voces;

Esse malae per se nequeunt nec sponte suapte

In vitium tendunt animae, quarum aethere ab alto

Est genus, et quarum diuino e semine origo est;

220

Nec praua esse potest per se natura animarum,

Quas Deus ipse creat, quo nil autore mali sit.

Sed sunt quaedam aliae causae, quae in tartara caeca

Detrudunt miseras, et multo crimine foedant;

In primis vero corpus; nam carceris instar

225

Est animae, quam dum membrorum nexibus arcte

Implicat, aethereae mentis suffocat acumen,

Haud secus ac intus positam vas fictile flammam,

Et nebulae nitidum obducunt Hyperionis orbem.

Tunc anima ipsa subit cunctarum obliuia rerum,

230

Tunc bibit infernam lethen, rasaeque tabellae

Efficitur similis, quam dextera nulla notauit.

Ergo ita captiuam et moribundo in carcere clausam,

Mille quidem illudunt pestes, mille undique monstra

Oppugnant, quaque arte valent euertere tentant.

235

Qualis viminea dum forte quiescit acanthis

In cauea, mulcens vario sua fata canore,

Ad quam prorepit summisso corpore fallax

Aelurus, miseramque infestans undique terret;

Venator murum aelurus, volucrumque peremptor;

240

Illa autem metuens rabiem praedonis, in omnes

Obuolitat partes, ac se fugitando tuetur.

Interea alter adest hostis, similique furore

Attonitam infestat, donec per latius aequo

Vnguibus immissis prensam extrahit interuallum,

245

Et solito extractam mandens cum murmure glutit.

Talis diuerso hinc illinc urgetur ab hoste

Infelix anima et fugiens haec retia, in illa

Incidit, humano dum corpore clausa tenetur.

Nescit enim quid agat, quo retrahatue feratue,

250

Et decepta boni specie velut ebria nutat.

Vnde, nisi auxilio monitoris, et arte docentis

Paulatim in lucem e tenebris ducatur opacis,

Deteriora petit semper, meliora refutans.

Prima igitur labes animae, et contagio prima,

255

Praecipuumque malum, quod culpa corporis illi

Euenit, est veri atque boni ignorantia, de qua

Iudicium falsum exoritur, quae maxima pestis

Humano est generi, de qua duo monstra creantur,

Stultitia atque Scelus: sed ab his mala cuncta duobus

260

Proueniunt, quaecumque homines patiuntur aguntue.

Quippe omnes peccant, vel quod bona falsa sequuntur,

Stultitia monstrante viam; vel quod scelus illis

Immittit stimulos, quibus in facta impia aguntur.

Propterea recte aut stultus dici aut sceleratus

265

Ille potest, quisquis peccat ratione relicta.

Verum, in parte animae quae concupit, ipsa recedit

Stultitia atque illic habitans tentoria fixit;

In parte autem alia quae irascitur, est Scelus, armis

Terribile atque dolis et letiferis aconitis.

270

Hi duo sunt Reges magni, et magna agmina ducunt

A tergo, humanumque genus populatur uterque.

Ambo etenim veri expertes, falsoque creati

Iudicio (ut dictum est) animas in carne sepultas,

Naturaeque suae immemores ac lucis egentes,

275

In tria stagna Erebi et mortis ducuntque trahuntque;

Quorum unum fertur limosum, illique Voluptas

Praesidet; ast aliud spinosum dicitur, in quo

Regnat Auaritia et lucrandi effraena cupido;

At reliquo est nomen fumoso, cuius habet ius

280

Imperiumque tenet sitibunda Superbia honoris.

In tribus his stagnis animarum maxima toto

Turba perit mundo, haec illis immensa ruina est.

Nam quaecumque undis merguntur talibus, illas

Perdit amor carnis, fugitiuorumque bonorum;

285

Nec se ultra agnoscunt, coelique obliuia potant,

Vsque adeo, ut vitam, praeterquam corporis, ullam

Esse negent, seseque aboleri in funere credant.

O viles crassasque animas et ab aethere prorsus

Auersas, nil egregium et sublime putantes,

290

Sed pecudum more in terras tantum aspicientes!

Sunt et causae aliae, propter quas efficiuntur

Prauae animae, unde malis multis iure afficiuntur.

Namque ubi densantur nubes, pluuiaeque creantur,

Et venti horrisono concursu fulgura gignunt,

295

Illic prauorum sedes est daemoniorum,

Quorum opera fiunt pestes, insanaque bella,

Et tempestates terra pelagoque furentes.

Horum astu, suasu, hortatu, impulsuque doloque

Turba ignara hominum ruit in turpissima quaeque

300

Flagitia; hinc recti, hinc obliuiscuntur honesti.

Sed quoniam tentatores et daemones istos

Peruersos paucis concessum est posse videre,

Pauci ideo credunt usquam reperirier illos;

Immo aliud nihil esse putant quam nomen inane

305

Plerique ac veluti aegrotorum insomnia rident.

Tu tamen hunc abs te errorem propelle, meisque

Crede, fidemque adhibe (nam sunt verissima) dictis.

Vtque scias melius nullas me fingere nugas,

Iam iam oculis faxo propriis tute omnia cernes.

310

Sed prius hic tentare opus est Thaumantida votis,

Quae mandata solet Iunonis ferre per auras,

Dissipet ut vento nubes coelumque serenet,

Impediat ne te spectantem turbidus aer.

Ergo Irin supplex tali sum voce precatus;

315

Iri, decus coeli, vario spectanda colore,

Quae nube ingentem roranti porrigis arcum,

Aduersoque sinu radiantis lumina Phoebi

Excipis, absorptasque ad nubila conuehis undas;

Iri, hominumque stupor et Iunonis nuntia magnae,

320

Thaumantis vere proles miranda vetusti,

Redde precor nobis pulsa caligine clarum

Aethera et Aeolio imbriferos, pulcherrima, claude

Carcere, Diua, Notos, proque his permitte serenos

Stellantis coeli Boream percurrere campos.

325

Continuo his dictis septem de parte trionis

Emicuit Boreas, et siccis flatibus omnem

Aera purgauit late purumque reliquit.

Post haec nescio quo irrorans mea lumina succo

Dux meus, aspice, ait, iam mundi arcana videbis.

330

Pandite nunc vestros fontes, vestra antra, sorores,

Quae iuga lauriferi Parnasi excelsa tenetis,

Et mihi (namque opus est) date centum in carmina linguas,

Vt possim aereos reges populosque referre

Ludificatores hominum scelerumque magistros,

335

Qui assidue vexant mortalia cuncta, suisque

Artibus humanas trudunt in tartara mentes.

Hic ubi puniceo coniux Tithonia curru

Oceano emergit primum, primumque nitescit,

Nocturnas abigens rubicunda luce tenebras,

340

Ingentem vidi Regem, ingentique sedentem

In solio, crines flammanti stemmate cinctum:

Pectus et os illi turgens, oculique micantes,

Alta supercilia, erectus similisque minanti

Vultus erat, latae nares, duo cornua lata,

345

Ipse niger totus; quando nigra corpora prauis

Daemonibus natura dedit, turpesque figuras.

Dens tamen albus erat, sannae albae utrimque patentes,

Alae humeris magnae, quales vespertilionum,

Membranis contextae amplis, pes amplus uterque,

350

Sed qualem fluuialis anas, qualemue sonorus

Anser habere solet; referebat cauda leonem.

Nudus erat, longis sed opertus corpora villis.

Multa illi adstabat turba innumerusque satelles.

Circum aderant longe lateque, quot agmina Xerxem

355

Non habuisse puto, peteret quum Marte Pelasgos

Infelix, vix inde fuga rediturus inermi.

Quisque suis uncum manibus follemque tenebat;

Folle quidem, ut capita inflarent, ventoque replerent

Illorum, quibus aut magnas fortuna dedisset

360

Diuitias, vel quos doctrina, robore, forma,

Nobilitate, aliis multis praestare viderent:

Vnco autem, ut quos implessent petulantibus auris

Iam satis atque super, fumosa in stagna tumentes

Pertraherent, praedam ranis colubrisque futuros,

365

Atque aliis, habitant illo quae gurgite, monstris.

Regi huic (quem dixi) nomen fuit estque Typhurgo;

Sic etenim aiebat declarans cuncta meus dux.

Post haec occiduas qua Titan vergit in undas,

Et prono curru extremis impendet Iberis,

370

Sollicitam direxi aciem, similemque priori

Prospexi Regem sublimi in sede locatum,

Aplesto cui nomen erat; populosque regebat

Spirituum innumeros, Solis quoscumque cadentis

Fert regio atque plagis quicumque morantur in illis.

375

Dipsada quisque manu daemon gestabat et uncum.

Tunc Iouis atque Aretes natus: "Viden', inquit, ut ipsos

Quisque suum irritent angues, digitisque lacessant,

Vt morsu grauiore petant, grauiore veneno

Inficiant terrenorum hominum vilissima corda?

380

Nam qui pestiferi laeduntur vulnere dentis,

Amittunt mentem miseri et coelestia prorsus

Despiciunt, tantaque siti vexantur, ut unquam

Expleri nequeant, frustraque bibendo laborent,

Dumque ita nequicquam semper sitiuntque bibuntque

385

Immemores mortis, sortis coelique suique,

Ecce adsunt diris armati daemones uncis,

Abripiuntque illos et adhuc sitientia figunt

Guttura, spinosi stagni mergenda sub undas.

Illic innumeris poenis plectuntur, et illic

390

Plurima monstra latent, praesertim plurima hirudo,

Morsibus assiduis quorum noctesque diesque

Intolerabiliter cruciati denique reddunt

Quem viuendo aliis olim extraxere cruorem.

Nec tales minuunt longissima saecula poenas.

395

Ergo hic Rex facit et punit quos fecit auaros. "

His dictis conuerti oculos ad frigida mundi

Sidera, qua geminam noster polus aspicit arcton,

Et sua semper agit circum sarraca Bootes.

Illic Regem alium video innumerasque malorum

400

Spirituum turbas Aquilonia regna colentes,

Gestantesque hamos manibus. Tunc dux meus inquit:

"Rex hic, qui gelidis Boreae dominatur in oris,

Luxuriae atque gulae est princeps, idemque Philocreus

Nomen habet, non fraude aliis neque viribus impar;

405

O quantum noxae caecis mortalibus affert?

Namque hamis quos ipse vides dulcem inserit escam,

Infectam tamen occulto Stygioque veneno,

Hisque capi iubet insulsos, stagnique lutosi

In vada nigra trahi captos et gurgite mergi;

410

Qui mox mutati in brutorum corpora fiunt

Porci, asini, tauri, vulpes, ursique lupique,

Atque alia, humanae quae sunt expertia mentis.

Nec satis hoc: vespis, crabronibus et scarabeis

Torquentur miseri assidue, quae plurima in illis

415

Obuolitant ripis animalia ibique morantur.

Talibus oblectant placantque Philocrea poenis,

Gaudia qui carnis, spreta virtute, sequuntur."

Haec ait. Ast ego, qua vertex decliuior Austrum,

Nubiferumque Notum gignit, genitumque per oras

420

Anguiferae Libyes spacia in contraria mittit,

Prospiciens visu intento, quanta agmina cerno,

Et quantos passim conuentus daemoniorum,

Hinc atque hinc nigris alis per inane volantum.

Rex erat in medio magnus, magnaque corona

425

Insignis, qui torua acie, vultuque maligno

Vibrabat stridens linguam patulo ore trisulcam,

Vipereum in morem, et virus saniemque vomebat:

Qualem murenae coluber stimulatus amore,

Gaudia coniugii metuens temerare veneno,

430

Effundit summo in scopulo, effusamque reponit

Cautibus in rigidis, mox saltu praecipitem se

Deicit in medias sinuosi fluminis undas,

Sibilaque ingeminans charam vestigat amicam:

Illa sono audito confestim occurrit amanti,

435

Multiplicique ambo coniungunt corpora nexu.

Ast, ubi iam Veneris tandem est expleta voluptas,

Emergit laetus coluber, pestemque relictam

In scopulo repetit prudens, suaque arma requirit;

Quae si amota videt, vel proculcata, dolore

440

Afficitur tanto, ut moerens, vitamque perosus,

Terque quaterque caput saxis illidat acutis,

Donec morte animam et curas simul exuat omnes.

Iste igitur Rex talis erat, talesque videbam

Esse suos populos. Plerumque est Regis imago

445

Vulgus et ad mores accedere principis optat.

Dextra erat ipsorum fallaci armata dolone,

Liuidaque ora, atri dentes spumosaque labra;

Regem hunc inuidiae esse patrem dominumque Timalphes

Aiebat referens, ipsumque Miastora dici,

450

Quo instigante sui mortalia corda ministri

Tartareis implent spumis; tunc improba pestis

Diffundens sese totos contaminat artus,

Praesertimque oculos angit, ne prospera ferre

Alterius possint, intabescuntque videndo.

455

Postremo, infixis per terga dolonibus, aegras

Extrudunt animas, triplici quas gutture mandit

Cerberus, et mansas aconita in tristia vertit;

Corpora scorpiones fiunt et acumine caudae,

Quamuis blanda illis videantur brachia, laedunt.

460

Sed tu iam medias contemplare aeris oras,

Sarcotheonque vide, qui Rex est primus, et idem

Pessimus: hunc alii Reges metuuntque coluntque;

Huic seruit quicquid tenet orbis daemoniorum,

A quo ceu quodam centro genus omne malorum

465

Emicat, ut radii solis de corpore manant.

Aspexi hunc igitur, saeuum horribilemque, superbo

Extantem solio scelerataque sceptra tenentem.

Sanguineae cristae huic surgunt et cornua septem

Erecta, et totidem ingentes referentia turres.

470

Auribus atque oculis lucent et naribus ignes,

Oraque fumosas euoluunt grandia flammas.

Heu! quot habet secum comites, quantasque phalanges

Instructas telis et bombiferis tormentis

Iste tyrannus agit, tanquam perfringere coelum

475

Vellet, et aetherea superos depellere ab aula!

Tunc mihi ductor ait; fuit hic pulcherrimus olim,

Supremoque Ioui charissimus; at mala mentis

Conditio, et laetis cognata superbia rebus

Attulit exitium misero. Par namque volebat

480

Esse Deo, cupiens aequalem sedis honorem.

Proinde relegari meruit, iussusque Michael

Constituit certos illi inter nubila fines.

Saepe tamen priscae laudis, veterumque bonorum

Non oblitus adhuc et spe delusus inani,

485

Bella mouet superis, coelumque irrumpere tentat.

Hinc fragor, hinc tonitrus metuendaque fulmina fiunt,

Horrificique ignes nigranti nube coruscant:

Terrentur pecudes, humanaque corda tremiscunt.

Sed furit incassum et vexat labor irritus illum,

490

Nec potis est ultra aethereos intrare penates:

Quique prius lucis lator, dicique solebat

Lucifer, est nunc noctis amans, gaudetque vagari

Per noctem, lemures secum et fantasmata ducens;

Perque diem interdum, quoties committere quaerit

495

Armatas nebulonum acies et sternere caesis

Corporibus campos vel quum crudelia nautis

Fata parat, miserasque undis operire carinas,

Aut quum grande aliud tentat scelus; ille etenim tunc

In lucem prodit, sed clam; mittitque latenter

500

Ad loca certa suos famulos, qui corda malorum

Instigant hominum furiisque audacibus implent,

Et taciti inspirant mentem, non voce loquuntur.

Ast ego: "Quaeso (inquam) mi dux, iam daemonas istos

Mittamus, resque humanas tandem aspiciamus.

505

Namque hac de specula facile est terramque fretumque

Cernere: non leuiter nos haec spectacla iuuabunt.

Coepimus ergo ambo mortalia contemplari.

Mirabar primum vario distincta colore

Corpora. Nam mediae gens est quae proxima Zonae

510

Nigra erat, et crassis labris crispisque capillis,

Et nuda, aut simae corio male tecta capellae.

Quae vero gelidis Boreae reperitur in oris,

Vincebat candore niues et frigora longis

Vestibus ac multo vix defendebat amictu.

515

Hanc illamque inter gentem quicumque morantur

Innumeri populi, nigro tinguntur et albo,

Sed magis atque minus, quanta est distantia solis.

Talia dum stulte admiror; quid friuola curas,

Quid vanos spectas humana in carne colores?

520

Dux meus inquit; erit melius perpendere mores,

Atque animorum habitus varios, operumque figuras:

Ex quibus agnosces meque ostendente videbis,

Quae sit vita hominum et quantum chaos erret in illa.

Principio tibi finge manum, quae pollice coelum

525

Aspiciat, passis digitis; et pollice in ipso

Pone hominum genus illorum, quibus optima mens est,

Qui res humanas spernunt, diuinaque tantum

Mirantur, quibus in primis sapientia cordi est,

Qui contemplari naturam atque aethera gaudent,

530

Innocui, mites, iustumque piumque colentes,

Quos neque diuitiae capiunt neque turpia carnis

Gaudia nec tumidi splendor titillat honoris,

Coelestes homines, humano in corpore Diui,

Rari adeo; perfecta etenim sunt omnia rara.

535

O utinam talem te Iuppiter esse iuberet!

Proximus huic digito est index, ubi ponere oportet

Prudentes homines; genus hoc est quippe secundum,

Estque bonum, tamen in terras decliue, regendis

Vrbibus ac populis aptum, rebusque gerendis,

540

Iustitiam colit atque fidem, moresque pudicos,

Non tamen exutum est terreno prorsus amore.

Cui si quando Deus rerum permittit habenas,

Imperiique decus, tunc aurea secula fiunt,

Tunc floret virtus terrasque Astraea reuisit,

545

Pax viget et vitium duris cohibetur habenis.

Post sequitur medius digitus, qui infamis habetur,

In qua sede aliud genus est tibi constituendum,

Illorum, quibus est magnae solertia mentis

Ingeniique vigor, nec non vis magna loquendi;

550

Sed praui sunt, iniusti, vitiisque referti,

In terras curui, nunquam aethera suspicientes,

Astuti in primis, falsoque in pectore vulpem

Gestantes, turbamque ignaram decipientes.

Quumque odio virtutem habeant, quum numina temnant,

555

Se simulant iustos tamen ac virtutis amantes,

Proque albis nigra, et pro nigris alba loquuntur.

Omnia vel lucri faciunt vel laudis amore,

Nec nisi praesentem vitam sperantue timentue.

Hi sunt qui semper prudentibus aduersantur,

560

Armatique dolis, confidentesque fauori,

(Quem sibi seruitio turpi vel munere blando

Conciliare solent) sanctis conatibus obstant

Prudentum, et nubem veris rationibus obdunt;

Quae si non prosunt artes, tunc res agitur vi:

565

Vtuntur ferro, flammis, atroque veneno;

Laedere si nequeunt furtim, grassantur aperte.

Ergo his militibus sese ac sua regna tuetur

Ipse malus daemon, tali se robore fulcit,

Tali praesidio terram sibi subicit omnem.

570

Nam longe plures sunt et longe asperiores

Astuti quam prudentes ideoque reportant

Palmam plerumque et victa probitate triumphant.

Qui quum sceptra tenent et praesunt urbibus, aetas

Ferrea regreditur, mauortia bella resurgunt,

575

Iustitiam et leges vincit furor, omnia demum

Bacchantur vitia impune et iacet obruta virtus.

Hoc hominum genere est nullum sceleratius inter

Mortales, nec coelicolis odiosius ullum est.

Proxima stultorum est sedes, quartoque locari

580

In digito debet. Stultorum maxima turba est.

Quis nescit? gaudet stultis natura creandis,

Vt maluis atque urticis et vilibus herbis.

Hi sunt obtuso ingenio crassoque cerebro,

Et nihil pendunt animi bona, solaque ventris

585

Et Veneris, pecudum ritu, oblectamina quaerunt.

Quos bipedes asinos ipsi mille artibus atque

Insidiis capiunt astuti, plurima eisdem

Persuadere solent iniusta et falsa, suoque

Eloquio quocumque volunt ducuntque trahuntque

590

Credula quandoquidem est stultorum, ceu puerorum,

Turba, sed in vitium magis. Haeret opinio semper

Illis deterior, quibus est quoque deterior mens.

Hinc est quod stulti astutorum quam prudentum

Promtius auscultant dictis et credere malunt;

595

Quippe ferunt praua astuti, et plerumque dolosa

Consilia et vitium pulchro sub cortice velant.

Sed licet in multis astuti ludificentur

Hos quos dixi asinos, tamen una superstitionis

Est facilisque via et cunctis iam cognita seclis,

600

Qua astuti in primis utuntur. Namque Deorum

Addicunt sese templis ac sacra ministrant;

Tunc implent urgentque metu insulsissima corda

Stultorum, terrentque minis, nisi numina placent

Muneribus, redimantque datis sua crimina nummis,

605

Quos ipsi mox accipiunt, quibus et sua saepe

Scorta sacerdotes casti mulasque saginant.

Nempe, sacerdotum qualis sit vita modusque

Fallendi stultos, quis non videt? attamen ipsis

Haec impune licent. Tanta est clementia Regum,

610

Dumtaxat ludo, ventri, Venerique vacantum.

Haec quoque Dii faciles tolerant, paruique videntur

Pendere, qua sua sacra manu, quo pectore fiant,

Quo probro in terris quoue afficiantur honore.

Sed redeo ad stultos, quos quando extollit, et alto

615

Collocat in solio cupiens Fortuna iocari;

O quot stultitiis tunc omnia plena videbis!

Quas memorare nimis longum foret. Improbitas tunc

Exultat, virtusque mouet contemta cachinnum.

Tum choreis lautisque epulis, variisque vacatur

620

Ludis atque iocis, tum scurrarum ac meretricum

Agmina cernuntur passim, tum sola voluptas

Turpis et insipiens tota dominatur in orbe.

Qualis enim rex est, talis quoque subditus illi

Esse solet populus, studiisque tenetur eisdem.

625

Non est sola tamen stultis cognata voluptas;

Ira frequens etiam quatit illos, pronus in iram

Stultorum est animus, facile excandescit et audet

Omne scelus, quoties concepta bile tumescit.

Tunc ferri sceleratus amor rixaeque cruentae

630

Surgunt, et gelidae dant plurima corpora morti.

Ergo ferum genus hoc hominum est, valdeque cauendum.

Vltimus est digitus minimus, quo saepius aures

Scalpuntur, dicique ideo solet auricularis;

Hic locus est insanorum, qui mente videntur

635

Exuti, quibus est usus rationis ademtus;

Quorum si nunquam cesset furor, expedit illos

Oppetere et tantum moriendo relinquere morbum.

Ergo hominum duo sunt genera et non plura bonorum.

Caetera (nam mala sunt) vitato sedulus; aut, si

640

Non vitare potes, saltem irritare caueto;

Nam furit atque ferit saeuissima bellua vulgus.

Postquam sic fata est proles Areteia, numquid

A vitiis (inquam) possunt ad honesta vocari

Officia astuti et stulti? an via nulla medendi est

645

Criminibus? vel si qua via est, edissere quae sit.

Tali autem mihi tunc respondit voce Timalphes;

Natura, ut multos humano in corpore morbos

Ingenuit, sic multa animo mala contulit aegro,

Atque suos parti utrique est largita labores.

650

Aspice quanto hominum genus amplectatur amore,

Opportuna tamen medicamina multa creauit;

Quod nisi fecisset, nimis iracunda fuisset.

Ergo eadem nocuit, quae profuit, utque nocendo

Ingeniosa fuit, fuit ingeniosa medendo:

655

Vt dubites materne an sit dicenda nouerca.

Sed nunc mittamus morbos et pharmaca quae sunt

Corporis; ista patent iam multis edita libris.

Deque animo (ut melius quae me paulo ante rogasti

Percipias), quantum res postulat ipsa, loquamur.

660

Principio, ut iussu naturae rustica tellus,

Vrticas tribulosque et vilia gramina gignit,

Ni cultura frequens adsit, multoque labore

Ingratas rastris ac vomere dissipet herbas;

Nec satis hoc; opus est etiam bona semina ibidem

665

Spargere et assidua sparsis insistere cura;

Sic animus, dum corporeo stat carcere vinctus,

Horrescit densis vitiorum sentibus, et fit

Pene ferus, nisi prudenti cultore iuuetur,

Qui vitia expungat, virtutesque inserat apte.

670

Sed quae sit cultura animi, fortasse requiris.

Est sophia, est inquam sophia: hanc intellige, mores

Quae docet atque probos homines facit, et viuendi

Recte monstrat iter mortalibus, ut pietatem

Iustitiamque colant suadens et crimina vitent.

675

Sola haec nimirum sophia et sapientia vera est,

Non ea, cui passim medici vafrique cuculli

Temporibus nostris incumbunt nocte dieque,

Quaerentes rerum abstrusas euoluere causas,

Naturaeque intus latitantis pandere claustra,

680

Materiam primam vacuumque ac mille Chimaeras

Inflatis buccis ructantes, ut videantur

Docti et rugosas distendant aere crumenas.

O bellam sophiam, cuius studiosa iuuentus

Aut inhiat lucro, aut sterili ambitione tumescit,

685

Sed nil candidior, sed nil moratior exit!

Non haec est cultrix animi et sapientia dici

Iure nequit, potiusque vocanda scientia, si non

Ambiguos veri calles decepta relinquit.

Ergo hanc qui didicit, scit, non sapit atque scientis

690

Nomen habere potest forsan, sed non sapientis.

Haec duo sunt etenim spatiis disiuncta reductis,

Suntque operum diuersorum. Sapientia fructum

Producit vitae, fert ipsa scientia florem.

Prodest illa, sed haec ornat; considerat illa

695

Quae sunt intra hominem, haec circa exteriora vagatur;

Illa pium ac iustum, haec doctum facit atque disertum.

Proinde animi cultrix sola est sapientia, mores

Quae docet, ut dixi. Haec etenim vitia omnia vellit,

Virtutesque serit, quas coelesti irrigat imbri.

700

O humani generis lux, o via vera salutis,

Praesidium, portus, solamen, regula vitae!

O pax et medicina animi, o venerabile asylum,

Suauior ac potior, sapientia, nectare! quis te,

Quis te nunc amat aut sequitur? tibi quis locus aut quis

705

Est honor in terris? quondam regnare solebas

In templis, in porticibusque et gymnasiis et

Conciliis, Regumque aulis; nunc cognita nulli es;

Sed pro te regnant nugae, et mera somnia vatum.

Quid nunc in ludis pueri, imprudensque iuuentus

710

Discit? fabellas turpes vel prorsus inanes.

Ecce sedens alte praeceptor, codice aperto

Excreat, et postquam circumspectauit hiantes,

Arrectasque aures tironum, voce sonanti

Aut tragicas laruas aut comica scorta referre

715

Incipit, aut veterum insanos effutit amores,

Aut quod monstrosum et saeuum et plorabile narrat.

O caput helleboro dignum! sic pectora pura

Imbuis? et rerum ignaros hac fruge saginas?

Hoc sale conditur tenera ac petulantior aetas?

720

Non pudet his nugis absumere turpiter aeuum?

Hinc tot ubique vides prauos, tot ubique scelestos:

Hinc et tanta seges vitiorum crescit ubique,

Quando nulla animis cultura adhibetur honesta.

O corruptores! non cultores puerorum!

725

Discite vos prius, inde aliis ostendite rectam

Viuendi formam et sanctos inducite mores,

Ne pecudum ritu vitam ducatis inertem.

Tu vero, Stellate, audi: te namque docebo,

Et paucis, qua animus tibi sit ratione colendus.

730

In primis unum esse Deum meditare frequenter,

Immensum, aeternum, summum, optimum et omnipotentem,

Qui coelum et toto fulgentia sidera coelo

Caeteraque aut oculis apta aut non apta videri,

Ex nihilo, nutu solo, sine tempore fecit,

735

Factaque perpetuo studio seruatque regitque.

Hunc venerare, time, cole, lauda et saepe precare

Nocte dieque, oritur quum sol, quumque occidit et quum

Aequali spatio meta disiunctus utraque est.

Nam prima est virtus, prima est sapientia, Regem

740

Coelicolum patremque hominum cognoscere, amare,

Sinceroque animo laudare, timere, precari.

Hoc sine virtutes alias nihil esse putato;

Hoc vero solum pene est satis. Ergo teneto

Corde ac mente Deum saepe, et saepe ore vocato;

745

Hac pietate potest tibi nil contingere maius.

Haec ad virtutes alias est ianua, quippe

Diuino nequeunt prorsus sine numine haberi

Virtutes aliae et nequeunt vitia ipsa caueri.

Praeterea ciues coeli angelicasque cohortes,

750

Et summi Regis famulos sanctosque ministros

Diuinae maiestatis iussa efficientes,

Adstantesque illi feliciter omne per aeuum

Aetheris in campis puri semperque sereni,

Saepe piis precibus supplexque orare memento,

755

Vt tibi praesto adsint et saeua pericula pellant,

Dignenturque Deo te commendare. Profecto

Possunt atque solent multum prodesse roganti

Angelicae mentes humanaque vota secundant.

Nec sis tu e numero illorum (caue quaeso) putant qui

760

Nil melius naturam homine ac nil dignius usquam

Finxisse. Insani: quum tot terraque marique

Viuere conspiciant animalia, in aethere credunt

Stellarumque globis nullos habitare colonos,

Et deserta poli censent spatia ampla beati.

765

O curuas animas, o pectora plena tenebris!

Percipere humani sensus non omnia possunt;

Plurima sunt quae oculos fallunt, sed mente videntur,

Vnde acies mentis potius ratioque sequenda est,

Quae docet esse Deos, coelumque habitarier. Ergo

770

Aut stellae Dii sunt aut lucida templa Deorum.

His fundamentis iactis, amplectere deinde

Iustitiam, et per te nulli unquam iniuria fiat,

Sed verbis aliisue modis fuge laedere quemquam;

Quodque tibi nolles aliis fecisse caueto,

775

Quodque tibi velles, aliis praestare studeto.

Haec est naturae lex optima; quam nisi ad unguem

Seruabis, non ipse Deo (mihi crede) placebis,

Postque obitum infelix non aurea sidera adibis

Alterius famam vel honorem tangere, vel rem

780

Inuidia aut ira aut suadente cupidine noli;

Immo iuua, quos esse bonos intelligis, omni

Sedulitate; malisque interdum gratificare

Quo tibi vel nunquam noceant, vel parcius obsint.

Nec te a iustitia retrahant mala munera amorue

785

Aut odium: namque haec tria sunt quae lumina mentis

Praestringunt, rectoque homines a limite trudunt.

Sed memor esto Dei semper mortisque futurae.

Post haec illecebras omnes fuge corporis atque

Frena voluptati durissima pone. Voluptas

790

Improba perniciem ingentem mortalibus affert;

Nil magis aduersum est virtuti: tendere sursum

Nititur assidue cognata ad sidera virtus;

Contra inimica polo semper petit ima voluptas,

Et pecudum in morem despectat cernua terram,

795

Suffocans animi vires et corporis: unde

Ignauos facit et morbos inducit amaros.

Haec illa est Circe, haec Syren, hic hamus iniqui

Daemonis; hoc laqueo innumeros capit et prohibet, ne

Post mortem patrii redeant ad limina coeli,

800

Callidus, et secum tenebris includit auernis.

Has ergo insidias, hoc blandum et dulce venenum

Hostis tartarei, quantum potes, aufuge cautus;

Ne te poeniteat frustra, quum serior aetas

Sentiet ingenium, famam, rem, membra perisse

805

Exiguo mellis gustu et dulcedine inani.

Tunc etenim, ut multi, dices, o tempora pulchra

Quam male vos noui! quo fugistis? miserum me!

Si mihi nunc reddat pueriles Iuppiter annos,

Et liceat Samios iterum contingere ramos,

810

Pergam illuc dextro quo tendit littera cornu,

Sit licet angustus limes perque ardua surgat.

Est melius virtute nihil, quae permanet omni

Tempore, quae laudem tribuit, largitur honorem,

Censum auget, vitam seruat, post funera durat.

815

At me infelicem decepit blanda voluptas,

Quae iam pridem abiit meque inter damna reliquit.

Namque ego, dum iuuenis meretricia lustra frequento,

Dum ventri et somno, et ludo sum deditus amens,

Discere nil volui, studium librosque perosus,

820

Contempsique bonas artes; nunc (heu) video me

Indoctum, infamem, sine nummis, corpore fracto,

Mente hebeti, sensu obtuso: vixi hactenus, ut qui

Dum stertit vigilare tamen se credit et errat.

Talia ab ignauis iactari verba frequenter

825

Consuerunt, ubi iam morti vicina senectus

Expendit sero male ductam examine vitam.

Maxima pars pecore amisso praesepia claudit,

Tumque sapit quum calua retro fortuna recessit,

Et medicum quaerit, quum spes est nulla salutis.

830

O miseri, dum tempus adest, agnoscite tempus;

Nam fugit hora leuis nec scit fugitiua reuerti.

Nil lacrimae et gemitus defuncto corpore prosunt.

Vtilis est medicina suo quae tempore venit.

Quare tunc opus est, quom florere incipit aetas,

835

Virtutem amplecti; tunc rectum carpere oportet

Viuendi callem, et studiis incumbere honestis;

Tunc est utendum ratione, animusque regendus

Consilio, dum mollis adhuc, ne forte malarum

Melle voluptatum captus petat auia praeceps.

840

Qui sapit, hic sapiat cito; nam sapientia sera

Proxima stultitiae est, fertque importuna dolorem,

Deplorans frustra graue et irreparabile damnum.

Est tibi praeterea sitis improba diuitiarum

Omnino, et scelerata auri vitanda cupido;

845

Namque ubi auaritia est, habitant ferme omnia ibidem

Flagitia, impietas, periuria, furta, rapinae,

Fraudes atque doli, insidiaeque et proditiones,

Iurgia et infandae caedes. Quid singula narrem?

Denique sordidius nil est, nil peius auaro,

850

Qui totus terrae immersus, ceu talpa, cupit nil,

Nil amat agnoscitue aliud quam munera terrae,

Propter quae solet omne scelus patrare, Deumque

Nullum alium, praeter nummum, vesanus adorat.

Nec videt infelix, quam sit fragilisque breuisque

855

Vita hominum, et quam mors contracto semper ab arcu

Excutiat gelidas humana in corda sagittas,

Nec iuueni parcat, nec docto, nec locupleti,

Sed quodcumque caput nullo discrimine pulset.

Saepe etiam propius tunc sit, quum longius esse

860

Creditur, et subitos ferat improuisa tumultus.

At tu diuitias terrenas, et bona caecae

Subiecta imperio sortis, nec pendere magni,

Nec multum curare velis: nam propria cuiquam

Non ea sunt, quae pro arbitrio largitur et aufert

865

Instabilis Fortuna suo; vel morte recedunt,

Diuersos dominos permutatura vicissim.

Sunt alia inquirenda tibi bona, sunt potiores

Diuitiae cupiendae, omni quae tempore durant,

In quas nec morti nec sorti est ulla potestas.

870

Has cumulare tibi studeas noctesque diesque;

Nam vere tunc diues eris vereque beatus.

Caetera, quae vulgus demens miratur et optat,

Si tibi sint, nummi, fundus, domus et pecus, illis

Vtere, (quis prohibet?) iuste tamen atque modeste;

875

Quumque potes, miserere inopum et ne despice egenos.

Hoc pacto acquires laudem aeternamque salutem,

Et pro terrenis coelestia munera habebis.

Non homo, sed lupus est, quem non clementia tangit,

Qui non alterius miseranda sorte mouetur,

880

Qui negat auxilium socio praestare roganti.

At, si pauper eris, patienter sustine et aequo

Pectore pauperiem tolera. Magis ille sinistris

Casibus afficitur, plus curarum atque laborum

Perpetitur, qui plura tenet, cui plura dedit sors,

885

Deprimiturque adeo rerum grauitate suarum,

Vt contemplari nunquam coelestia possit.

Esse leuem et vacuum terrenae faecis oportet

Illum, qui aethereas animo vult tendere ad arces.

Nam quo quisque magis terram petit, hoc magis alto

890

Abstrahitur coelo, superaque a luce recedit.

Atque ubi quisque suos thesauros possidet, illic

Assidue cor habet, semper conuoluitur illic.

Est igitur multis paupertas utilis, illos

Exonerans, ut ad astra volent leuioribus alis.

895

Sed tibi non minus est vitanda superbia, mater

Rixae odiique, urbes studia in contraria scindens,

Excidiumque ferens multis. Hac peste laborans

Olim Roma ruit, ciuili oppressa furore.

Hoc fuge tartareum monstrum, si quaeris amicus

900

Esse Dei, et tandem coelo post fata potiri.

Nemo superbus amat superos, nec amatur ab illis.

Vult humiles Deus ac mites, habitatque libenter

Mansuetos animos procul ambitione remotos;

Inflatos vero ac ventosos deprimit idem,

905

Nec patitur secum puro consistere Olympo.

Ergo, utres tumidi, quid vestra superbia vobis?

Quid tituli illustres, praeclaraque nomina prosunt,

Quae cito mors rapit, et lethaeas mergit in undas?

Laudari a vulgo cupitis, vulgoque placere;

910

Dicite, iudicii quid habet plebecula veri?

Vos putat esse Deos; quid tum? quum sitis aselli,

Humana exterius tantum apparente figura,

Fallitis ignaros homines, non fallitis ipsos

Coelicolas; immo his risum stomachumque mouetis;

915

Nam vestros mores, occultaque crimina norunt.

Sed vos, o caeci, Diuos nihil esse putatis,

Nec superesse animas, extincto corpore, vestras

Creditis atque ideo praesentis commoda vitae

Optatis tantum, deridetisque futuram.

920

Quam multae pecudes humano in corpore viuunt!

Hinc vestri erroris causa est vestraeque ruinae,

Quod nil crassa acie nisi corpora crassa videtis,

Nec veras res, sed rerum cognoscitis umbras.

Maxima pars fumo gaudet, fumoque repletur.

925

Stulti, quid fumo est leuius? quid inanius? aut quid

Ridiculum magis esse potest quam quaerere honorem

Immeritum, et causas veri contemnere honoris?

Aspicimus prauos, indoctos, mentis egentes

Sublimi in solio positos, dominarier illis

930

Qui se sunt longe meliores et quibus ipsi

Deberent seruire magis. Nempe improba ludit

Rebus in humanis Fortuna, et lege sine ulla

Omnia confundit, plerumque ad sidera tollens

Ignauos seruos, pistrino et carcere dignos.

935

At si sana foret, solis sapientibus orbem,

Vt decet, ut par est, committeret ipsa regendum.

Cuncta etenim recte fierent legesque vigerent,

Sacraque tractarent puri innocuique ministri,

Et Dii se sinerent mortali luce videri.

940

Sed personatis gaudet temeraria mimis.

Fert tamen ista Deus summus, qui talia posset

Corrigere: et cur nos etiam non ista feramus?

Quid prodest verum firma ratione tueri

Et nil proficere atque odium sibi quaerere frustra?

945

Spernitur ac damnum patitur sapientia, cui non

Respondent vires, quam nulla potentia fulcit.

Vnde tacere quidem praestat; tu despice laudes

Insulsas vulgi et fortunae munera caecae,

Atque Deo studeas omni virtute placere.

950

Post cineres est verus honos, est gloria vera,

Quae datur astrifero in coelo iustisque piisque.

Tunc mites humilesque suo laetantur honore.

Ast Stygia maesti lacrimant in valle superbi.

Postremo compesce iram; parit ira furorem,

955

Turpia verba furor, verbis ex turpibus exit

Rixa, ex hac oritur vulnus, de vulnere letum.

Ira adeo mentem confundit, ut, ebria bile

Feruenti, nequeat dignoscere quid sit agendum,

Iudiciique expers plerumque per auia tendat.

960

Mox dolor atque pudor facta inconsulta sequuntur.

Ergo caue hanc, animumque rege, et te vince, ferendo

Fortiter; egregia est etenim Patientia virtus;

Qua quicumque caret, careat probitate necesse est,

Sitque ferus, semper rixas et iurgia semper

965

Exercens: propria est nimirum rixa ferarum,

Pax vero tranquilla decet mortalia corda.

Vir bonus et sapiens quaerit super omnia pacem,

Vultque minora pati, metuensque grauiora, cauetque

Ne paruo ex igni scelerata incendia surgant.

970

Qui nil ferre potest, hominum commercia vitet,

Et solus degat siluis aut montibus altis.

Qui vero humanos coetus urbesque frequentat,

Discat multa pati, frenisque coerceat iram,

Dissimulans conceptam arcano in pectore bilem;

975

Nec facile atque leui de causa, abrumpere pacis

Vincla velit, quantumque potest ignoscat amicis,

Vt possit quam aliis veniam dedit ipse mereri.

Pauca haec de cultura animi dicenda putaui,

Sufficiuntque satis. Potuissem his addere plura.

980

Sed cui sunt haec pauca, illi non caetera deerunt;

Aduenientque ultro quaecumque videntur omissa;

Nam comprenduntur tacite et clauduntur in istis.

Attamen interea sapientum incumbere libris

Est operae pretium et rerum perquirere causas,

985

Denique doctrinis variis componere mentem;

Quippe animus sine doctrina est ignauus hebesque.

Hoc igitur pacto (ut dictum est) florescere possunt

Virtute ac meritis stulti astutique, colentes

Sese animumque suum, et coelesti sede potiri.

990

Talia dum memorat ductor meus, ecce Deorum

Nuntius, Atlantisque nepos, Ioue missus ab ipso,

Astitit atque iubet supera ad conuexa Timalphen

Ire citum. Namque aiebat dudum esse vocatos

Coelicolas omnes Iouis ad tecta aurea summi,

995

Velleque de rebus grauibus nonnulla referre

Momum, utrum quosdam monachos in colle manentes

Extra urbem, cuius prope moenia labitur atque

Intrat in Adriacas piscosus Ariminus undas,

Diuitiis deceat priuari et partibus illis,

1000

Quas auferre solet cristatis villica gallis,

Quum sint lasciui nimium, nimiumque superbi,

Et spernant omnes et turpia multa licenter

Committant, senis exemplo, qui praesidet illis.

Proh pudor, hos tolerare potest Ecclesia porcos

1005

Dumtaxat ventri, veneri, somnoque vacantes?

Quo audito confestim abiens Areteius heros

Mercurio me commendat, qui ad tartara iturus,

Plutoni secreta patris mandata ferebat.

Hic comprensum arcte tenuit me, et nubila vexit

1010

Per media in terras, quo Thuscus tempore Clemens

Intra Felsineos habitans cum Caesare muros

Florentinam urbem longa obsidione premebat.

Ergo Atlantiades, quatiens talaribus auras,

Peruenit tandem sancti ad praerupta Marini

1015

Saxa et stelliferum ferientes aethera rupes.

Inde, breui lapsu, posuit me in pinguibus agris

Verruculi, mox infernas properauit ad oras.