Marco Antonio Flaminio carmina 4

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone

Other sections


1.

O quae venusta Sirmionis litora

Colis, Catulli candida

Musa, et beatam citrii silvam doces

Pulchram sonare Lesbiam,

5

En nos Taburni in valle florida tibi

Aram virenti e caespite,

Et terna melle, terna lacte ponimus

Spumante plena cymbia,

Et te vocamus voce supplici, dea,

10

Ad sacra parva, sed pia,

Vt nostram Hyellam fistula dulci canas;

Qua nulla rure pulchrior

Vixit, nec ulla vivet ullo tempore

Cani puella dignior.

15

At tu vireta amoena, et undas limpidi

Relinque Benaci libens.

Et hic Favoni lenis aura murmurat:

Et hic avium dulci sono

Mulcetur aer; prata floribus nitent;

20

Purique fontes vitreis

Lymphis decentes frigerant nemorum deas,

Cum fessa damarum nece,

Et icta luce fervida Solis, redit

Pudica Dianae cohors.

25

Quare, o puella candida, huc aditum feras,

Nobisque versus dicito,

Per quos Hyella vivat, usque dum tua

Formosa vivet Lesbia.

 

2.

Caper, Capella caelitum beatior,

Quem tam venusta, tam puella candida,

Stipante maximo capellarum grege,

Agit per alta montium cacumina,

5

Cum Sol recludit splendido caelum die,

Albentque laeta rore cano gramina.

At cum furentis excitatus ictibus

Solis siticulosus ignescit calor,

Nec aura pulchris arborum instrepit comis,

10

Te ducit illa fontis ad lympham sacri,

Qui prosilit virente murmurans specu;

Domus choreis Naidum gratissima,

Et semicapri dulce lenimen dei,

Cum fessus a labore montivago redit.

15

Hinc te reductis vallium cubilibus

Sistens, tenello lassulum sinu fovet,

Cingitque carum floreis sertis caput,

Suadetque, blandos sensim inire somnulos;

Nunc mollicella barbulam mulcens manu,

20

Nunc dulciora melle fundens carmina,

Canente garrulo simul avium choro.

Exin cadente Sole cum Nox extulit

Micantibus stellis coronatum caput,

Et prata gryllis personant argutulis,

25

Te bella Hyella cum tuis uxoribus

Domum reducit mollia ad praesepia,

Vobisque salsas frondium dapes parat.

Cui vita capro contigit iucundior?

Quem capripes Pan, aut potens pecorum Pales

30

Benigniore vidit umquam lumine,

Caper, Capella caelitum beatior?

 

3.

Caper, capellis ire dux ad pascua

Suetus, quid aegros ultimus trahis pedes?

Tu primus alta montium cacumina,

Cum Sol quadrigis aureis portat diem,

5

Primus reposta vallium cubilia,

Quo fons loquace limpidus Lympha vocat,

Primus petebas nocte cum prima domum

Magnis capellas antecedens passibus:

Nunc maestus, aeger, ultimus prodis domo.

10

Caper miselle, num requiris candidam

Hyellam? et illa absente nec thyma dulcia,

Nec umbra dulcis, nec tibi est dulcis liquor?

Caper miselle; Hyella bella est mortua:

Luge, miselle; bella Hyella est mortua;

15

Aliumque valle pascit Elysia gregem,

Videtque puro lacte fontes currere,

Auraque longe dulciore vescitur:

Neque amplius redire, si velit, huc queat,

Neque si queat, redire iam amplius velit.

20

At tu morere, dominamque vise trans Styga:

Aut vive posthac omnium miserrimus,

Caper miselle, omnium miserrime.

 

4.

Adeste o Satyri, bonique Fauni, et

Quidquid capripedum est ubique divum;

Mecum, numina sancta, lacrimate.

Vestra mortua bella caprimulga est,

5

Illa candida bella caprimulga,

Quae vobis bona liba factitabat:

Quae dulcem mihi caseum premebat:

Quae tam carmina bella cantitabat.

Tecum delicias, Hyella, ruris,

10

Tecum gaudia ruris abstulisti.

Te formosulus hortus ille, quem tu

Laetum virginea manu rigabas;

Te fons prosiliens specu e virenti,

Quem illo floridulo ore basiabas,

15

Te lugent nemora, atque vallis, in qua

Pascebas niveas tuas capellas;

Nunc pictas Dryadis legens corollas,

Nunc dulci resonans avena in antro.

At tu, si sapis, o puella Ditis,

20

Huic dato nitidas tuas capellas.

Hac pascente, domum tuae capellae

Ferent ubera tentiora: lacque

Longe dulcius effluet papillis.

Nullam rura tulere doctiorem

25

Aut miscere coagula, aut decoras

Molli texere fiscinas hibisco:

Aut per florida prata cum puellis

Choros ducere, obstupente pago.

 

5.

Cur subito, fons turbidule, tuus humor abundat?

      Dic age, lucidulam quis tibi turbat aquam?

Ah miser! exstinctae turbat te casus Hyellae:

      Ipse tuis crescis, perdite, de lacrimis.

5

Infelix! non iam tanges rosea illa labella:

      Candida nec liquidis membra lavabis aquis:

Non fessam, atque tuo crepitanti murmure captam,

      Aspicies somnos carpere languidulos;

Dum niveas inter ludit lasciva papillas,

10

      Et simul aureolam ventilat aura comam:

Ac leviter motans myrtos superimpendentes,

      Spargit odoratos flore cadente sinus.

Vt fulvum nitidumque aurum nitidissimus ipse

      Ornat sidereo lumine chrysolithus:

15

Vt laurum decorat croceis hedera alba corymbis,

      Nectens formosis brachia brachiolis;

Sic formosa tuas lymphas decorabat imago,

      Se vitreo quoties viderat illa lacu.

Tunc, o frigidule, blando urebaris amore:

20

      Vos liquidae melius tunc nituistis aquae.

O quoties, dulci cum vos libaverat ore,

      Facta est Hyblaeis dulcior unda favis!

O quoties vestros requievit carmine cursus,

      Cum modulans calamis luderet imparibus!

25

Nunc te, sancta Pales, nunc te, Latonia virgo,

      Nunc referens laudes, Pan Tegeaee, tuas.

Illa canit: tremula respondent voce capellae,

      Saltat et oblitis haedulus uberibus.

At circum volitans pictis avium chorus alis

30

      Discit, et arguto gutture cuncta iterat.

Mirantur Satyri, Nymphae mirantur et ipsae,

      Et Faunus ramis abditus arbuteis.

Ipse etiam vocemque, et formosissima mirans

      Ora, suas in se vertit Amor faculas.

35

Ardet Amor, pulchrisque genis, roseisque labellis

      Incubat, ut myrti floridae avis foliis,

Quae Solem dulci nascentem voce salutat,

      Et patulo rorem lucidulum ore bibit.

Sic Amor ore haurit dulcem dominae halitum hiulco,

40

      Carmina sic avida candidus aure bibit.

Talia populeis Minci cantabat in umbris,

      Dum pascit niveas pulchra Amaryllis oves.

Talia cantabas viridi, Galatea, sub antro,

      Formosi recubans Acidis in gremio.

45

Cantabas: puer impatiens saepe intermixtis

      Mollia rumpebat carmina basiolis.

Ah miser, ah male caute puer! tua gaudia Cyclops

      In nebulas iam iam dissipat aerias.

Ille tuae demens correptus amore puellae,

50

      Ah miserum infando perdidit exitio!

Fleverunt nemora, et fontes, et Oreades altis

      Montibus, et magni candida turba maris:

Ipsa comas Galatea scidit, maestoque ululatu

      Implevit scopulos, caerula Dori, tuos;

55

Optavitque mori subito potuisse, suisque

      Amissis lucem linquere deliciis.

Non illam sociae longo post tempore Nymphae

      Viderunt laetis ferre pedem choreis;

Non thalamo picta palla procedere, cinctam

60

      Candida puniceis tempora coraliis.

Illa vel undisoni pelagi latet abdita fundo,

      Vel repetit furtis litora nota suis.

Hic fletum misera ingeminat, fletu omnia complet,

      Et verti in fluidas tota cupit lacrimas.

65

Hic miserum querulis compellat vocibus Acin:

      Antra sonant Acin, caeruleae Acin aquae.

Tu quoque, fons miserande, tuae post dura puellae

      Fata, tuis numquam pone modum lacrimis.

Quis tibi nunc texet viridanti umbracula myrto?

70

      Quis sepem tremulis texet arundinibus?

Quis sparget niveis onerata canistra hyacinthis,

      Pictaque purpureis serta papaveribus?

Luge igitur miser, et confracta turbidus urna

      Semper cresce novis, fons bone, lacrimulis.

75

Cumque tumens ripa exieris vagus, haud pete florem

      Ridentis calthae, puniceamve rosam,

Sed nigras violas, et caeruleos hyacinthos:

      Ipsa bibat maestam maesta cupressus aquam.

Quod si pulchra puella lavatum huc venerit ulla,

80

      Candida seu Nais, candida sive Dryas,

Dic lacrimans: "Ne me, quaeso, pulcherrima, tange,

      Neve meis corpus commacula lacrimis.

Hae lymphae non sunt lymphae, sed flebilis humor,

      Quem carae dominae mittimus inferias".

 

6.

Sic tibi perpetuam donet Pomona iuventam,

      Hortule; dic, tanti quae tibi caussa mali?

Ille tuus decor in tenues evanuit auras,

      Vt riget informi cum fera bruma gelu.

5

Non rosa formosum calathi iam pandit honorem,

      Non violae ridet purpura lucidulae.

Aruit ille suo viridi cum gramine rivus,

      Daedala nec dulci voce susurrat apis.

Quaeque decora albis canebat floribus, ipsa

10

      Ponit odoratas citria silva comas.

Ah nivei subito cur nigrescunt hyacinthi?

      Atque notis implent flebilibus folia?

Cur vivax apium moritur, croceumque papaver?

      Et panace fusis roscida lacrimulis?

15

Hortule, num luges fatum infelicis Hyellae,

      Et piget exstinctam vivere post dominam?

Illa quidem fuerat vivens tibi caussa decoris:

      Illa tibi moriens abstulit omne decus.

 

7.

Cum pater invitum Nisae sociasset Iolam,

      Venissetque viri iam nova nupta domum,

Non potuit tantos pulcherrima Hyella dolores

      Ferre, nec erepto vivere coniugio.

5

Sed veluti flos virgineo decerptus ab ungue,

      Cum vita dulcis tabuit ille decor.

Tabuit ille decor, quo nil formosius ulla

      Aetas, nil umquam vidit amabilius.

Occidis, infelix, primo sub flore iuventae:

10

      Occidis, heu nullo tempore digna mori!

Sed tua fama superstes erit; quotiesque viator

      Praeteriens tumulum viderit, et titulum,

Ille tuo lecto suspirans nomine dicet:

      Pulchrior in terris nulla puella fuit.

 

8.

Cum pulchra infelicem animam exhalaret Hyella,

      Talia cum multis dicta dedit lacrimis:

Duritia, formose puer, mihi durior ipsa,

      Idem luce mihi carior, atque anima:

5

Tu licet ipse meam crudeli morte iuventam

      Crudelis lympham miseris ad Stygiam,

Non tamen ulla mihi vis carum nomen Iolae

      Obliviscenti deleat ex animo.

Seu Cytherea meam campis lugentibus umbram

10

      Sistet, seu campis sistet in Elysiis,

Semper ero memor ipsa tui, quamvis laticem omnem

      Lethaeum aridulis faucibus ebiberem.

At tu, care puer, pro tanto gratus amore,

      Transibis quoties heu miseros cineres,

15

Dic lacrimans: Heu cara puella, malus tibi vitam

      Abstulit, et diro funere mersit amans.

Ah nunc saltem in morte quiescas: hoc tibi Iolae,

      Qui potuit miseram perdere, mandat amor.

 

9.

Quisquis es, upiliove bonus, bona vel caprimulga,

      Siste gregem, et sacro munera fer cineri:

Da violas tumulo; fundat dulcissima vina

      Cantharus, et tepido lacte madescat humus.

5

Dehinc lacrimans sic fare: Cinis carissime nobis,

      Nunc cinis, ast olim candida Hyella, vale.

 

10.

Sic Pan bicornis, et Pales vitam tuam,

Tuumque sospitent gregem,

Parum resiste, pastor, et pictis sacrum

Lapidem corona floribus.

5

Hic est Hyella, qua nec ulla pulchrior

Pavit capellas femina,

Nec pastor ullus garrulam umquam fistulam

Inflavit ore dulcius.

Nondum misella terna lustra clauserat,

10

Cum vidit ultimum diem.

Vt flos apricus, terra quem mater suo

Dulci educabat in sinu,

Tunc primum hiare coeperat, cum tabuit

Calore tactus fervido;

15

Sic pulchram Hyellam flore sub primo impotens

Amoris aestus perdidit.

At tu, viator, sic faveat Amor tibi,

Precare terram ut pulveri

Sacro puellae sit levis: dehinc floribus

20

Hanc spargito; et felix abi.

 

11.

Pastores, teneras procul hinc arcete capellas,

      Et sacram nigris spargite humum violis.

Neu veteris bacchi, neu dulcis copia lactis,

      Neu desit numeris tibia flebilibus.

5

Hic bona Hyella iacet, pecoris formosa magistra,

      Iunctaque cum domina fida capella sua,

Illam saevus amor nimium infelicis Iolae

      Perdidit: hanc carae perdit amor dominae.

Nam simul exhalantem animam conspexit Hyellam,

10

      Ipsius ante pedes concidit exanima.

Fortunata capella! polo fulgere supremo

      Dignior, Icariae quam canis Erigones:

Si tua magna fides dominae comes ire sub umbras

      Audet, et ante diem reddere dulcem animam,

15

At florens tua fama viget, semperque vigebit

      Exemplum sanctae maximum amicitiae,

Dum silva gaudebit aper, dum monte capella,

      Dum patulis ulmi decidet umbra comis.

 

12.

Deliciae ruris cum pulchra periret Hyella,

      Cum domina periit fida capella sua.

Non ipsam violenta lues, non aspera febris,

      Sed dominae subita morte peremit amor.

5

I nunc, et Pyladas, et amoris nomine Orestas,

      Et iacta fidos, Graecia, Pirithoos.

 

13.

Cum misera ante diem fida comitata capella,

      Iret ad infernas candida Hyella domos,

Ille malus saevis redimitus colla colubris

      Cerberus, invisas qui cubat ante fores,

5

Non pavidam horribili tremefecit voce puellam,

      Nec rabidis illam dentibus appetiit:

Sed tremulo blandae gannitu vocis adulans,

      Et lingua lambens crura pedesque fera,

Aetherias voluisset eam remeare sub auras,

10

      Et tam formosae virginis ire comes:

Quique tot heroum magnas latraverat umbras,

      Optavit parvi nunc gregis esse canis.

 

14.

Cum nemorum decus, et culti solatia ruris

      Venit ad Elysias candida Hyella domos,

Obstupuere omnes, fixoque in virgine vultu,

      Spectabat pro se quisque oculis avidis

5

Ardentes oculos, surasque, humerosque nitentes,

      Brachiaque, et flavas per rosea ora comas.

Atque aliquis iuratus ait: Non pulchrior umquam

      Venit ad Elysios ulla puella choros.

 

15.

Hanc fistulam, hospes, quam vides pinu sacra

Pendere, Pani Hyella posuit maximo,

Cum iam misella Solis aureum iubar

Linquens, beatos ferret ad manes suum.

5

Hac illa pulchra fistula cum luderet

Nymphas canens, et furta earum dulcia,

Non aura laetis insonabat frondibus,

Non murmurantes obstrepebant rivuli,

Non picta garrulo avis canebat gutture.

10

Quin ipse dulci carminum captus sono

Inter greges iacebat innocens lupus.

Himella florida, et Taburne pinifer

Tu testis; ipse es saepe miratus tuas

Motare pinus horridas cacumina.

15

Tunc fistula haec beatior calamis fuit,

Quicumque labra docta pastorum terunt.

At nunc misella fistula aut semper tacet,

Aut si loquaci ventus illam sibilo

Inflavit, usque flebiles edit sonos,

20

Acerba dominae fata deplorans suae,

Et ore caro basiari expetens.

Quo nulla pulchrius, neque umquam dulcius

Puella gessit os, neque ulla umquam geret.

 

16.

Quod nulla nec formosior, nec fistulam

Inflare dulcem doctior, niveos greges

Vmquam Taburni pavit inter horrida

Pineta, pastores tuis hunc manibus

5

Dicant, Hyella, lucum opacum, et hos duos

Fontes amoenos, qui levi cum murmure

E rupe muscosa alter, alter e specu

Pendente decidunt. At in medio iacens

Tua ossa fictilis urna habet, opulentior

10

Quam dives Hermus, undaque aurifera Tagi.

Hanc nos quotannis, cum Favoni candida

Fert aura ver insigne floreis comis,

Dulci lyaeo, et lacte, et agni sanguine

Rigabimus: tum virgines circum integrae

15

Ducent choreas, et tuas laudes canent.

Hyella mons, Hyella vallis garrula

Sonabit, et cum Sol diem face aurea

Illustrat, et cum nox polum umbra condidit.

At magnus Alcon fistula, quam capripes

20

Illi dedit Pan, triste carmen ordiens

Narrabit, ut te crinibus passis deae

Oreades defleverint, cum pallidum

Videre vultum; ut arborum tonsis comis

Te silva maesta luxerit, te limpidi

25

Fontes, Hyella, te Taburni horridae

Flevere cautes; caerula se condidit

Sol nube, dira ne videret funera.

Quin saevus ille lacrimis mortalium

Gaudens Cupido flexilem arcum, et igneas

30

Fregit sagittas. Quantum hiems gelu aspero

Concreta Veri floreo cedit, rubus

Quantum virenti acantho, agris tantum omnibus

Tibi puellae cesserant. Vt ramulis

In valle myrtus avia nitentibus

35

Crescit, quam amico rore fontis educant

Nymphae decentes; sic amabilis tua

Iuventa surgens enitebat: nec rosa

Rubente mane lucidum calathi sui

Pandens honorem est pulchrior, nec pulchrior

40

Aurora, croceo cum gerit diem sinu

Coma refulgens aurea. Quis simplices

Mores, et artes Cypria dignas dea

Aequare possit laudibus? seu fiscinam

Virente hibisco texeres, formosius

45

Iurabat esse nil Pales: seu duceres

Choros sub altis arborum comantium

Ramis, Napaeae candidae, et Phoebi soror

Stabant stupentes: seu levi nemorum deos

Calamo canebas, silva dulci carmine

50

Gaudebat, ipse Maenalus quantum sui

Fauni sonora fistula. Salve o bona

Hyella, salve, et montibus nostris ades.

Tu Pana maximum, et sorores Naidas

Pastoribus, beata, concilia tuis:

55

Morbosque lacrimabiles precibus piis

Averte, lucum et vise saepius tuum.

 

17.

Dum te flebilibus numeris moriturus Iolas

      Cantat, ades vati, candida Hyella, tuo.

Tale mea carmen moduler tibi arundine, quale

      Deficiens dulci gutture cantat olor;

5

Vt tua pastorum volitet vaga fama per ora,

      Dum laetas segetes pinguia rura dabunt,

Dum flores apis, et rivos dum gramen amabit,

      Dum metuet celerem tarda capella lupum.

Digna quidem fueras quam maximus ille Menalcas

10

      Diceret argutis semper arundinibus;

Et quam posthabita Neptunine Galatea

      Cantaret Siculi clara Thalia senis.

Et facerent, si te natam felicibus annis

      Vidissent oculis, candida Nympha, meis.

15

Te iuga Parnassi resonarent, te iuga Pindi:

      Notior Arcadiae nulla puella foret.

Per nemora, et silvas incisum cortice laevi

      Mille tuum nomen viveret arboribus.

Tu quoque par esses Amphionio Aracyntho,

20

      Et par Maenaliis, care Taburne, iugis.

Magne pater, tali fortunatissime alumna,

      Tu viridi servas ossa beata sinu:

At misera ante diem crudeli funere rapta

      Ivit ad infernas non reditura domos.

25

O mihi Threiciam citharam si Musa dedisset,

      Quae potuit silvas ducere montivagas,

Per tenebras Orci, per pallida regna silentum

      Quaesissem manes, cara puella, tuos:

Nec me tergemino terreret Cerberus ore,

30

      Nec torvae anguineis crinibus Eumenides.

Vel mecum vitae repetisses lumina, vel me

      Obrueret Stygio mors violenta lacu.

Sed citharae si nil prodessent fila canorae,

      Movissem fletu numina dura pio.

35

Vidissent umbrae tenues regemque superbum,

      Tisiphonemque malis illacrimare meis.

Sit licet ille fero crudelior angue tyrannus,

      Non vacuum blandi pectus amoris habet.

Ipsum etiam, qui cuncta domat, Cythereius ales

40

      Vicit, et invito lenia corda dedit,

Tempore quo magnae Cereris pulcherrima nata

      Ad nigras Erebi candida venit aquas.

Illa quidem caris Nymphis comitata legebat

      Purpureos flores saltibus, Enna, tuis,

45

Iamque parans in lucidulo se fonte lavare,

      Traxerat e niveo mollia vincla pede,

Cum pavidam, et matrem queribunda voce vocantem

      Abstulit infernis luridus Orcus equis,

Nec veritus natam Iovis est violare supremi;

50

      Tantum forma potest, et violentus amor.

Cur igitur caram mihi non donaret Hyellam?

      Cur lacrimis flecti nollet amantis amans?

O qui pallentes Erebi me ducat ad umbras,

      Et genibus sistat me, pater Orce, tuis!

55

O quales tibi manarent mea lumina fletus!

      Funderet o quantas lingua diserta preces!

Me certe facerent pietasque, dolorque disertum:

      Verba ministraret dulcia dulcis Amor.

Quid loquor infelix? nulla est revocabilis arte,

60

      Cum semel exstincto lumine vita fugit.

Non revocat Syringa suam Pan magnus ad auras,

      Non Phoebus revocat te, Cyparisse, tuus.

Ipse foret quamvis Cybele gratissimus Attis,

      Liquerat infernas non tamen Attis aquas.

65

Ah quoties nato mater Berecynthia dixit:

      Per lac quod dederunt ubera nostra tibi,

Perque uteri tolerata decem fastidia menses,

      Redde oro puerum, Dis, mihi, care, meum.

Non ego, felices superum translatus in oras

70

      Tithoni vivat saecula longa, peto.

Aurorae liceat carum servare maritum,

      Aequalemque deis reddere caelitibus.

At mihi cum paucos Attis serviverit annos,

      Ad tenebras redeat flebilis umbra tuas.

75

Nunc pia templa colens divis operetur, et omnes

      Per populos ritus, et mea sacra ferat.

Dulcia purpureae nunc carpat dona iuventae,

      Nunc decoret silvas candida forma meas.

An magnum est, animam si de tot millibus unam

80

      Des matri, vitam quae dedit ipsa tibi?

Sic lacrimans ait: ille suis immanior umbris

      Maternas dura respuit aure preces.

Vix licuit miserae manes descendere ad imos,

      Atque umbrae dulci basia vana dare.

85

Crudelis Pluto, nimium crudelia fata,

      Quae vitae nullas heu posuere moras!

Cum silvam glacialis hiems spoliavit honore,

      Vere novo silvae laeta iuventa redit:

Occidit Oceani cum Sol demersus in undas,

90

      Nascitur abducto pulchrior ille die:

At nobis nec laeta suo cum vere iuventa,

      Nec mersa immiti funere vita redit.

Vltima cum Parcae legerunt fila severae,

      Vrget perpetuus lumina clausa sopor.

95

Quem tamen aeterno celebrarint carmine Musae,

      Ille vel invita morte superstes erit.

Sic vivis, vivesque aeternum, pulcher Alexi;

      Et tu cum Gallo nota Lycori tuo.

Pan, nemorum decus, et Satyri, Nymphaeque decentes,

100

      Quae blando agrestes uritis igne deos,

Si formosa pie coluit vos semper Hyella,

      Si mea vos semper dulcis avena canit,

Vos facite, ut longum vivant mea carmina in aevum,

      Et cum carminibus candida Hyella meis.

 

18.

Has lacrimas, atque haec imo suspiria corde

      Tracta gemens libo, candida Hyella, tibi.

Haec tibi nunc, mox vitam ipsam libabo, animamque,

      Cumque tuis miscebo ossibus ossa mea.

5

Quosque maritali non iunxit taeda Hymenaeus,

      Funerea iunget Mors violenta face.

Quod si nupta meum conscendit Nisa cubile,

      Non tamen umquam animum ceperat illa meum:

Sed mea me pietas patri parere coegit

10

      Impia, me durus perdidit ipse pater.

Si fallo, haud ambo terra tumulemur in una,

      Nec tua sit felix manibus umbra meis.

 

19.

Cur, ah cur ullo placui tibi tempore mortis

      Si, mea vita, tibi caussa futurus eram?

Cur me tam pulchrum cari genuere parentes?

      Cur calamos dono Pan dedit ipse suos

5

Queis ego formosas possem mollire puellas

      Cantando, et duris lenia corda dare?

Quid formam queror, aut calamos nocuisse canoros?

      Perfidia periit cara puella mea.

Ah! ne meis potui thalamis admittere Nisam?

10

      Vimne preces duri tantam habuere patris?

Fugissem durumque patrem, patriamque, priusque

      Fudissem multo sanguine dulcem animam.

Sed fundam, poenasque dabo tibi, candida Hyella:

      O cari manes, o, precor, este boni.

15

Vos puerum vestra linquentem lumina caussa

      Optatum laeti suscipite in gremium.

Et qui me nimio sponsum cupiistis amore,

      Iungite nunc dulcis gaudia coniugii.

Sancta, veni, nostrisque fave, Proserpina, taedis;

20

      Faustaque purpureus carmina cantet Hymen:

Quique olim valida coniunxit utrumque catena,

      Vivat in Elysia valle perennis amor.

 

20.

Pan pater, et veneranda Pales, Faunique valete,

      Tuque mihi quondam care Taburne vale:

Vos mihi vos misero, silvae, placuistis, opacae,

      Dum niveum in vobis pavit Hyella gregem,

5

Et mecum tenera furtim ludebat in herba

      Ludere cum magno digna puella Iove.

Tunc mihi purpureo fulserunt lumine soles,

      Tunc fuit heu nimium candida vita mea.

Nunc nemora, et fontes, et caeli lumen, et umbrae,

10

      Nunc ingrata meis omnia sunt oculis.

Mors mihi sola placet: mors o dulcissima rerum,

      Huc ades, et vitam, mors bona, redde mihi.

Illa meam vitam rupes habet, illa sepulcro

      Servat delicias terra beata meas.

15

Pastores, illa dominae me iungite in urna,

      Taliaque inscriptis addite verba notis:

Formosam tuus ardor, Iola, absumsit Hyellam:

      Te miserum leto perdidit illa suo.

 

21.

Ingrate Sol, ortum quid approperas tuum?

Quo lux mihi, si luce non datur frui?

Redisne, grex ut redeat in silvam meus?

At hunc Hyellae mors acerba perdidit.

5

Redis, magis, magisque tabescam ut miser?

Et te fatigem questibus semper novis,

Dominae revisens pulverem sacrum meae?

An tu quadrigas aureas tuas refers,

Vt luminibus aliquam afferas lucem meis?

10

At illa lacrimis, tenebrisque horridis

Assueta lucem odere, nec radiis tuis

Imbres suos siccari amant, quibus genas

Rigant, et ora amoris usta incendio.

Sed fulgeas licebit, et radiantibus

15

Terras, maria, caelumque lustres ignibus,

Tamen omnia tenebris inhorrescunt mihi,

Ex quo meus Sol mihi suam lucem abstulit,

Deisque manibus occidens eam tulit.

 

22.

Formosa myrte, roscido imminens antro,

Antrum loquaci suave murmurans fonte;

Fons care, fletu facte amare de nostro;

O quam beate viximus, quoad vixit

5

Hyella vestra! quoad puella formosa

Mecum iacere ista solebat in ripa!

Hic illa cum meo in sinu recumbebat,

Mihique in aurem ludibunda cantabat,

Tunc, tunc beatam viximus deum vitam;

10

Tunc invidebat ipse Iuppiter nobis.

Nunc quis miserior Solis aspicit lucem?

Quem saeviore Tartarus premit poena?

Seu vestit alma luce Sol agros, scu nox

Placida rigat gratis soporibus terras,

15

Numquam remittit anxius dolor, numquam

Meos ocellos recreat quies dulcis.

Vt pinguem olivam lentus ignis absumit,

Sic cor misellum est cura saeva, maerorque.

Quo dulcis abiit, hei mihi, decor vultus?

20

Quo niveus ille purpura color pictus;

Hyella quem suo anteire iurabat?

Iam lacrimae exsangues genas peredere,

Modis et ora pallor inficit miris;

Et illa pulchrior hyacinthino flore

25

Inculta, squalens, hispidula coma horrescit.

Miser, ah miser Iola, tamen mori cessas?

Vitae, ac dolori pone iam, miser, finem,

Et illa vise regna quae colunt sancti

Manes, ubi beata degitur vita

30

Sub arborum semper virentium ramis,

Queis insusurrat dulce frigerans aura,

Quam Tethyos circumfluae parit lympha;

At ipsa passim lucidos parit flores,

Quos lacte puro candidi educant rivi.

35

Illic puellae dulcibus iocis noctem,

Diemque cum suis amantibus ducunt,

Croceis amictae carbasis, pedes nudae,

Omnesque ramis myrteis coronatae.

Semper choreis, cantibusque iucundis,

40

Semper cachinnis tinnulis sonant silvae.

Has nec protervus Auster imbribus foetus,

Nec cana nix, nec aestus impotens tangit.

Sed Ver beatas semper incolit sedes,

Flavas corollis mollibus comas cinctum,

45

Laetosque Flora cum sua choros ducit,

Ningens rosarum suave olentibus nimbis.

Huc te vocat puella maximis votis,

Tuasque lentas increpat moras saepe.

Valete silvae, tuque fons mihi care

50

Vale, vale antrum, myrte floridula salve.

Moritur Iolas ille notus in silvis,

Peritus ore, fistulaque cantare;

Moritur, suoque vos cruore respergit,

Qui lacteo vos ante rore spargebat,

55

Qui vos amoenis floribus coronabat,

Docens Hyellam vos sonare formosam.

At tu puella luce carior cara,

Qua mortua misero mihi mori est dulce,

Ades, tuisque manibus meos manes

60

Amore iunge, Hyella candida, aeterno.

 

23.

Hos calamos, Pan silvipotens, tibi pulcher Iolas;

      Saepe quibus cecinit dulcia furta tua,

Dum Cytherea potens, et cara sinebat Hyella;

      Quae postquam dira tabe peresa iacet,

5

Pro dulci Musa, pro carminibus iucundis,

      Flebilibus complet vocibus ille nemus,

Et dominam cupiens imas invisere ad umbras,

      Non somnos oculis, non capit ore cibum.

At tu fortunam pueri miseratus acerbam,

10

      Aeternos pietas si movet ulla deos,

Aut misero tantos aufer, bone dive, dolores,

      Aut illum silvas transfer in Elysias.

Sed potius longum vivat formosus in aevum,

      Et cantet laudes semper, Hyella, tuas.

15

Dignior haud ullus talem celebrare puellam,

      Vlla nec est tali dignior ore cani.

 

24.

Hanc laurum, formosa, tibi formosus Iolas

      Sevit, et hanc madidis irrigat usque genis.

Seu tenebras Vesper, seu lucem portat Eous,

      Et laurum lacrimis irrigat, et tumulum.

5

Hinc tumulus violas, et laurus protulit umbras:

      Vmbrae isdem crescunt, et violae lacrimis.

Cumque umbris, violisque amor infelicis Iolae

      Crescit, cumque ipso crescit amore dolor.

Hic dolor heu miserum leto dabit: hic, bona Hyella,

10

      Mox pueri apponet ossibus ossa tuis.

Et quos felici coniunxit foedere quondam,

      Nunc infelici funere iunget amor.

 

25.

Haec, dulcissime TVRRIANE, lusi

Molli carmine, nec laborioso,

Dum ver florida laetum agebat aetas,

Quam iocus decet, ac leves cachinni.

5

Nunc Musas vocor ad severiores,

Nunc rerum iuvat explicare caussas,

Et caelum memorare, caelitesque,

Et qui caelitibus praeest beatis.

O molles elegi, lyraeque dulces,

10

O et myrtea serta, fistulaeque,

Faunique, Dryadesque, iam valete,

Et cum frondiferis, Hyella, silvis.

At tu, progenies Iovis supremi,

Patris deliciae, deumque amores,

15

Per quam magna canunt sacri poetae,

Felix Vranie, mihi benigno

Ades numine, supplicemque tolle

Me tuo rutilante curru ad astra.