Marco Antonio Flaminio carmina 2

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone

Other sections


1. ad Stephanum Saulium

Pone metum, SAVLI, longas iam pone querelas;

Flaminius valet, ac laetus tibi carmina dictat.

Scilicet ut Romae corruptas fugimus auras,

Et riguos patriae montes, saltusque salubres

5

Venimus, effoetos venit quoque robur in artus,

Diffugit macies, diffugit corpore pallor,

Et somnus vigiles irrepsit blandus ocellos;

Quem neque desiliens crepitanti rivulus unda,

Nec Lethaea mihi duxere papavera quondam.

10

Iam valeat Romana meo cum Principe tellus;

Certum est, in patriis aevum consumere silvis.

Si laetus pomis, et vili pascor oliva,

Et iuvat angusto vitam traducere tecto

Ignotum, duplici pellentem frigora panno,

15

Quid Regum turres, ac limina magna potentum

Persequor, et dulcem dimitto stultus agellum?

At tu, quem virtus, generis quem antiqua superbi

Ad summos iam nobilitas tollebat honores,

Vitasti sapiens urbana negotia: nunc te

20

Lauricomas inter silvas, citriosque nitentes

Musarum placidae traducunt otia vitae.

Tu gelidam stratus formosi fontis ad undam,

Qua leviter cultis immurmurat aura viretis,

Occultas rerum caussas, caelique meatus,

25

Quid deceat, quae sint fugienda, sequendave, tractas.

Tu magni eloquium Tulli, numerosque secutus,

Condis perpetuis mansura volumina chartis.

Nec tamen irriguos hortos ornare colendo,

Nec citrium serere, aut buxum tondere comantem

30

Negligis, aut sedes apibus optare quietas,

Dulcia divini decerpens gaudia ruris.

Te, iuvenis venerande, sequar; quantumque benigni

Di dederint vitae, contentus paupere tecto

Iam vivam mihi secretis inglorius arvis.

 

2. Ianthis

Venisti tandem, tandem, mea sola voluptas,

Venisti, et lucem miserae vitamque tulisti.

Quantum vere novo gaudet lasciva capella,

Aestivis quantum sitientes imbribus horti,

5

Tantum, Mopse, tuo reditu laetatur Ianthis.

Te sine, care puer, leto mihi tristior ipso

Vita fuit, tardoque dies mihi tardior anno.

Seu tenebras Vesper, seu lucem ferret Eous,

Me flentem Vesper, flentem cernebat Eous.

10

Lugebant silvae, lugebant mollia prata,

Formosusque suos amiserat hortus honores;

Et desiderio domini pecus omne peribat.

Dulcia nunc tecum redierunt gaudia cunctis.

Aspice, te laeta pinus complectitur umbra;

15

Arguto properans te murmure lympha salutat,

Albaque purpureum tibi ducunt poma colorem;

Ipsa ego nunc dulci saturabo lumina vultu.

Discedet macies, discedet corpore pallor,

Et tecum longos peragam feliciter annos.

20

Seu teneras solito pasces in monte capellas,

Seu patrios fines linques, et pabula nota,

Quidquid ages, formose puer, tua cara puella

Tecum semper erit, terras comes ibit in omnes.

Iam didici, quid sit iuvenem exspectare morantem;

25

Exspectans una vel nocte puella senescit.

 

3. ad nymphas de fonte Philalethis

Naiades pulchrae, pulchris e fontibus ortae,

Hanc lympham vobis Philalethes dedicat. Illa

Nec fons frigidior quisquam, nec purior. At vos

Arenti vestram lympham defendite ab aestu,

5

Neu sitiant myrti, neu desit floribus humor;

Et domino ruris viridem servate senectam.

 

4. ad Alexandrum Farnesium cardinalem

FARNESl, vatum decus, et spes unica, nostri

Solus principium, et finis tu carminis esto:

Vtque optata mihi dexter facis otia, sic te

Mansuro liceat cantu celebrare, meisque

5

Floreat aeternum tua virtus inclyta chartis:

Quod spondent Musae, et cultus mihi semper Apollo.

Nam qui nec vates, nec dulcia carmina curat,

Ille licet gazas Arabum, Croesique talenta

Congerat, et prisco sit regam a sanguine cretus,

10

Attigit infelix ubi metam ignobilis aevi,

Despectum iacet in tenebris sine nomine corpus,

Villicus occulto moriens ut pauper agello.

Quaeque pio vati prudens si dona dedisset,

Viveret exsequiis invita morte superstes,

15

Illa meretrici dabit haeres. O male sani,

Discite divitiis uti sapienter. Avaris

Obruit hic aurum terris, caecoque furore

In mediis opibus vivit rerum omnium egenus:

Alter avaritiam saeva plus morte perosus,

20

Rem patriam stulte vetitos effundit in usus,

Ingentemque auri scurrae populantur acervum.

At sapiens recte dispensat dona deorum;

Dat panem patriae; reficit labentia templa;

Et Musas fovet, et sacros ante omnia vates.

25

Ergo illum dulci tollunt super aethera cantu,

Mortalemque vetant invisae occumbere morti.

Sic Maecenatis, quo Tuscia gaudet alumno,

Vsque feret nomen diversas fama per oras,

Dum rapidus circum terras volvetur Olympus.

30

Ille quidem magnos reges aequaverat auro,

Cumque ipso curas partiri et gaudia fuerat

Augustus Caesar, rerum cui prima potestas:

Sed nihil Augustus, nil pondera divitis auri

Profuerunt, vitae legeret cum fila suprema

35

Parcarum manus. Obscura caligine leti

Consitus inferna semper latuisset in umbra,

Ni miserata virum divini Musa Maronis,

Ipsius ad clarum famam evexisset Olympum.

Scilicet ingeniis varia est vis insita. Rerum

40

Invigilant alii caussas aperire latentes;

Et convexa poli penetrant, manesque sub imos:

Hic iura imperiis describit: at ille rotundo

Attentum ore tenet populum magnumque senatum.

At si quem placidis nascentem vidit ocellis

45

Castalii regina chori, et formosus Apollo,

Ille urbis strepitum fugit, viridantia silvis

Rura colens, gaudet longos extendere in annos

Magnanimum heroum divino carmine laudes.

Ergo age virtutem, iuvenum flos candide, solam

50

Mirare, et doctos tua semper cura poetas

Ornet alatque; tuum ut vivat per saecula nomen.

 

5. de se aegrotante

Ergo adeo coeptum peraget Mors impia cursum,

      Vt post eversae tristia fata domus,

Me quoque surripiat primo vix flore iuventae?

      Et nostra exiguus iam tegat ossa lapis?

5

Di, quorum auspicio communes hausimus auras,

      Parcite nunc vitae rumpere fila meae:

Parcite, si vestros suspexi semper honores,

      Si nullo infecta est candida mens scelere.

Non prius ac caeli cursum confecit, Ibero

10

      Tingit anhelantes gurgite Phoebus equos:

At nunc perpetuam nobis Mors pallida noctem

      Portat, et infernos cogit adire lacus.

Et nondum est rugis facies mihi languida, nec dum

      Infecit nigras alba senecta comas.

15

Sic rosa vix laetum calathi pandebat honorem,

      Cum cadit, et rutilo murice pingit humum.

Iane pater, nostrae quondam spes una iuventae,

      Iam condes manibus lumina nostra tuis:

Iam me postremo tumuli donabis honore;

20

      Et cupies tantis non superesse malis.

Ast ego secura nequidquam mente parabam

      Grandia mox Vmbri dicere facta Ducis.

Vt validas olim bello devicerit urbes;

      Quem tremuit victis pulcher Isaurus aquis:

25

Vt nunc indomitos certet contundere Iberos,

      Italiaeque gravi solvere colla iugo.

Haec heu Persephone, supremi nuntia luctus,

      Vota dedit levibus diripienda Notis.

Saepe salutifero morbum depellere succo

30

      Tentavi: at nulla cesserat arte dolor.

Saepe deum supplex clamavi numina: sed non

      Audierunt nostras numina surda preces.

Quod si tanta sitis, nostrae si tanta cupido est

      Mortis, et effugii spes mihi nulla manet;

35

Ah liceat saltem Elysios invisere campos,

      Et fortunatae regna beata plagae;

Hic ubi cum molli Nemesis formosa Tibullo

      Ludit; et est vati Lesbia iuncta suo.

Et mihi, qualis erit teneris comitata puellis,

40

      Occurret celeri candida Lygda pede:

Et dulces dabit amplexus, et basia iunget,

      Iunget et optati gaudia coniugii.

 

6. de Hercule et Hyla

Quid mirare, tuo si regnat corde Lycinna,

      Nec cessat tantis te cruciare malis?

Crede mihi, non solus amas; Veneris puer omnium

      Est divum, atque hominum maxima pernicies.

5

Audisti ne, humeris caelum qui sustulit altis,

      Ausus et inferni regna subire dei?

Ille idem tanto puerum dilexit amore,

      Vt, seu nox alto surgeret Oceano,

Seu roseo terras vestiret lumine Titan,

10

      HERCVLE cum magno candidus esset HYLAS.

Nulla dies miserum puero sine vidit amantem,

      Nec cum tergemini corpora Geryonis

Sterneret, atque alios invictus mille labores

      Imperio duri susciperet domini.

15

Quin etiam Colchos peteret cum pulcher Iason,

      Amphytrioniadae tunc comes ibat HYLAS.

Ibat HYLAS, clavamque gerens, Libycamque pharetram.

      Qualis cum molli parthenice pluvia

Stat gravis, ac Phoebi radiis aspersa nitentem

20

      Dat lucem, Paphiae rarus honos Veneris.

Et iam Pleiades caelo caput attollentes

      Linquebant sacras Nereidum choreas,

Cum Pagasae curvis e litoribus digressi

      Currebant celeri per vada salsa rate;

25

Quos comitabantur cinctae fulgentibus armis

      Pallas, et ipsa potens caelicolum domina.

Iamque volans undis Nerei mirantibus, Argo

      Mysorum claris urbibus appulerat.

Hic iuvenes pictis e puppibus egredientes,

30

      Deponunt altis membra sub arboribus,

Et molles sibi quisque toros bene olentibus herbis

      Exstruit: intonso creverat herba solo.

At formosus HYLAS taciti per devia montis

      Ibat luciduli sumere fontis aquam.

35

Fons erat in silva puris argenteus undis,

      Quem bicolore tegit populus alta coma.

Ac circum Paphiae densant umbracula myrtus,

      Et parit assiduas aura benigna rosas,

Narcissumque, crocumque, immortalemque amaranthum,

40

      Et te flebilibus scriptum, hyacinthe, notis.

In medio faciles nodato corpore Nymphae

      Ludebant sparsis per rosea ora comis;

Quae puerum cupido miratae lumine, cum vix

      Illius molles tingeret unda pedes,

45

Arreptum subito vitreum traxere sub amnem;

      Vt quondam veris tempore purpurei

Stella volans, caelo noctis delapsa per umbram

      Emicat, inque alto conditur Oceano;

Tunc laetus clamat summa de puppe magister,

50

      Candida felici pandite vela Noto,

Pandite; nam caelo superi bona signa dedere.

      Sic ait, et placidis per mare fertur aquis.

At miser Alcides casu perculsus acerbo

      Amissum toto litore clamat HYLAM:

55

Litore HYLAM, furibundus HYLAM per devia quaerit;

      Qualis turicremas parva iuvenca deum

Concidit ante aras: sed fati nescia mater

      Non iam frondifero pascitur in nemore,

Nec dulcem puri libavit fluminis undam;

60

      Sed fertur celeri per nemora alta pede,

Omnia mugitu complens, si forte veniret

      Bucula maternis obvia luminibus.

Sic heros, HYLA ingeminans, HYLA omnia replens

      Errabat dubio per loca sola pede.

65

Quantas ille fero profudit corde querelas!

      Pallenti quantas ore dedit lacrimas!

Cum saepe optaret scopulo se mittere ab alto,

      Aut vitam rapidis ponere fluminibus.

Interea curvo solvens de litore funem,

70

      Colchorum fines iverat Aesonides;

Quem desiderio pueri confectus inani

      Mox sequitur lacrimans Amphytrioniades.

Hos tu sollicitos heroum doctus amores,

      Disce libens durae ferre iugum dominae;

75

Nec te iam pigeat quemvis perferre laborem.

      Omnis amor longo vincitur obsequio.

 

7. de se proficiscente Neapolim

Pausilypi colles, et candida Mergillina,

      Et myrteta sacris consita litoribus,

Si mihi post tantos terraeque marisque labores

      Contigerit vestrae limina adire Deae;

5

Limina, quae vates specula fundavit in alta

      Actius, Eois clarus et Hesperiis;

His ego pileolum figam, et calcaria, et ensem,

      Et quaecumque vagus arma viator habet.

Nec mihi iam quisquam vel prudentissimus ullas

10

      Aut pelagi, aut terrae suaserit ire vias;

Non mihi Persarum si detur regia gaza;

      Non mihi si rubri serviat unda maris.

Quis furor est, nullis umquam requiescere terris,

      Atque alia ex aliis semper adire loca?

15

Nec vitare graves aestus, nec frigora saeva,

      Nec timuisse vagae mille pericla viae?

Felix, qui parvo contentus vivit agello,

      Nec linquit patriae dulcia tecta domus.

Quem versare iuvat foecunda ligonibus arva,

20

      Et nitidam vitis fingere falce comam.

Aut gelidam summo lympham deducere clivo,

      Aestibus ut mediis arida prata bibant.

Aut tondere gregem lucenti vellere amictum,

      Et tonsum liquidis mergere fluminibus.

25

Hic laribus certis, certisque sodalibus utens

      Magnorum vita caelicolum potitur.

Nec violentus eum crudeli vulnere latro,

      Nec fera caeruleo perdidit unda mari.

Ille suis moriens suprema dat oscula natis

30

      Deficiens casto coniugis in gremio.

Illa viri fugientem animam dulci excipit ore,

      Et claudit tenera lumina cara manu:

Dehinc tumulum viridi componit margine fontis,

      Qua vetus arboreis decidit umbra comis.

35

Huc madefacta piis lacrimis fert liba quotannis

      Cum pueris veniens maesta puella suis:

Et magna manes compellat voce mariti,

      Spargens fictilibus lac niveum calathis:

Nec potis est dulci tumulo se avellere, donec

40

      Hesperus invitam cogit abire domum.

O fortunati cineres, umbraeque beatae,

      Morte obita si quem talia fata manent!

At me, dum terras, et vasta per aequora curro,

      Si vocet in Stygiam pallidus Orcus aquam,

45

Quis tumulum faciet? tumulo quis tristia libans

      Dona, peregrinas flebit ad inferias?

Iam valeant Alpes, et nimbifer Apenninus,

      Tuane maris nostri litus utrumque vale.

Me iuvat umbrosis vitam nunc degere in hortis,

50

      Et Phoebo, et Musis otia digna sequi.

Tum rerum caussas, eventaque dicere: qua sint

      Lege colenda homini numina sancta deum:

Qui deceant mores, faciat quae vita beatum:

      Quid verum falsis distet imaginibus.

55

In primis celebrare Patrem fidibus iuvat, a quo

      Ex nihilo Vates omnia facta canunt;

Caelicolae quem Tergeminum venerantur et Vnum;

      Qui mare, qui terras, qui supera alta regit.

O utinam ille suo me sistat numine sancto

60

      Ad fortunati litora Pausilypi!

Litora divino quondam celebrata Maroni,

      Et patrio Minci flumine cara magis.

Litora, quae toties viderunt Calliopeam

      Dictantem vati carmina docta suo.

65

Sirenes illis stupuerunt versibus: illis

      Carminibus omnis Nereis obstupuit.

Ipse pater Tegeaeus amoena vireta Lycaei

      Linquens insolitis cantibus intererat:

Quem comitabantur silvarum numina Fauni,

70

      Et Nonacrinae maxima turba deae.

Ille coronatus viridanti tempora myrto

      Dicebat laudes, candide Daphni, tuas;

Et quae Maenalius dulci cantarat avena,

      Dum pascit niveas Alphesiboeus oves.

75

Tum miseros Galli consolabatur amores,

      Duritiam incusans, pulchra Lycori, tuam.

Hinc laetas segetes, et Bacchi dona canebat,

      Et pecus, et liquidis dulcia mella favis.

Mox sese attollens, numero graviore sonabat,

80

      Troiani referens horrida bella ducis;

Erroresque vagos, et diruta Pergama flammis,

      Visaque Tartarei pallida regna dei;

Tum patri celebrata prius certamina, paene

      Femina cum Phrygias perdidit una rates.

85

In primis fatum miserae deflebat Elisae,

      Quam tulit heu diro vulnere saevus amor.

Siste ratem, Aenea, properas quid funus amanti?

      Per Veneris quaeso numina siste ratem.

Quod si forte tuae mors est tibi cara puellae,

90

      Ah saltem in gremio concidat illa tuo.

Vos, o caeruleae formosa Doride natae,

      Vos dominum ad litus, quaeso, referte meum.

Sic vestro nulli veniant in amore dolores:

      Sic vobis semper mutuus adsit amor.

95

Ille canit: celso properant de vertice lauri,

      Et prata omnigeno flore colorat hamus.

Tune sacrum felix aluisti terra Maronem?

      Tune pio celas ossa beata sinu?

Anne etiam, ut fama est, Vatis placidissima saepe

100

      Inter odoratum cernitur umbra nemus?

Felices oculi, fortunatissima silva,

      Et quidquid sancto nascitur in nemore!

Cui non sit dulci patria tua dulcior ora?

      Quis non te lucis praeferat Elysiis?

105

Iam mihi Benaci laetissima litora sordent,

      Iam formosus aquis Mesulus irriguis.

Me tibi, terra beata, dico; tu meta laborum,

      Iamque senescentis grata quies animi.

Tu, dum fata sinunt, lucemque, auramque ministras:

110

      Tu, precor, exstincti corporis ossa tege.

 

8. de Alexandro Farnesio cardinali

Dum puer aerias superat FARNESIVS Alpes,

      Et permutato currit anhelus equo,

Illius crines flavos, corpusque decorum

      Ambrosiae liquido sparsit odore Venus;

5

Ne teneros pueri Sol igneus ureret artus,

      Frangeret aut nimius mollia membra labor.

Tum mirans ait: "O divum pulcherrima cura,

      Progenies claris edita semideis,

Tune per alpinas cautes, et inhospita saxa

10

      Tam tener admisso currere pergis equo?

Et rapido cursu noctemque diemque fatigas?

      Vt natus Maia pulcher Atlantiades,

Cum celeres patris defert mandata per auras,

      Et pennis terras transvolat, et maria.

15

Macte puer virtute, puer dignissime caelo,

      Caesaris ad magni colloquium propera;

Vt tua miretur iam dicta, animumque virilem

      Romani custos maximus imperii.

Et te iam primis venerari discat in annis

20

      Paullatim, donec fulserit illa dies,

Cum genibus minor ipse tuis, spectante senatu,

      Procumbet sanctis oscula dans pedibus.

Nam simul aucta suum ver dulce peregerit aetas,

      Et te maturum fecerit illa virum,

25

Auspicio divum regno praefectus avito

      Aurea Romanis tempora restitues.

Fortunate puer! per te felicia deget

      Otia pacatis hostibus Italia.

Illa tibi centum ponet de marmore templa,

30

      Illa tibi supplex annua sacra feret".

Haec Venus; et puerum divinum amplexa recessit:

      Ille deae laetus munere currit iter.

 

9. ad Antonium Gibertum

Docte puer, magni pulcherrima cura GIBERTI,

      Progenies silvis edita Pieriis,

Te dulces oras in luminis egredientem

      Excepit tenero Calliopea sinu:

5

Et capiti imposita lauri de fronde corona,

      Formosa Aoniis ora rigavit aquis.

Cui puero favet illa, is firma aetate poetas

      Antiquos doctis versibus aequiparat:

Ipsum admirantur populi; iuvenesque, senesque

10

      Attoniti pendent vatis ab ore sacro.

Seu vexat miseras discordia flebilis urbes,

      Ille suis mulcet pectora carminibus.

Seu gravis ira deum morbos exasperat, iras

      Condonant vati numina magna pio.

15

Sic divos cithara placabat Thracius Orpheus,

      Sic hominum cultus molliit ille feros.

Fortunate puer! tanto dignatus honore

      Despicito quidquid mobile vulgus amat.

Est patruus tibi praestanti virtute GlBERTVS,

20

      Quem tellus magnae suspicit Hesperiae.

Hoc duce relligio multos neglecta per annos

      Iam rediit: pulsa est vana superstitio.

Ipsius pare sanctis hortatibus: ipsum,

      Care puer, magni numinis instar habe.

25

Hoc duce Sirenum cantus, et pocula Circes,

      Et Veneris saevas effuge blanditias.

Qui sequitur Venerem, fugit illum candida Musa.

      Ah miser ille puer quem dea docta fugit!

Blanda Venus pueros nigrum deducit ad Orcum

30

      Insidians; caelo candida Musa beat.

Incautas iuvenum mentes in monstra ferarum

      Vertebat Solis filia blanditiis.

Blanditiis captus, qui dextra vicerat Hydram,

      Hac eadem nevit Lydia pensa manu.

35

Alcide infelix, ubi sunt Erymanthia monstra,

      Victaque tergemini corpora Geryonis?

Et tremefacta tua pallentia Tartara clava,

      Fultaque cum magnis sidera numinibus?

Alcide infelix, tantis de laudibus istis,

40

      O pudor! exuvias una puella capit.

Nos vero capiant Musarum gaudia sancta,

      Gaudia dis etiam cognita caelitibus:

Quos tenerae mulcent iocunda voce sorores,

      Et citharae cantus suavis Apollineae,

45

Cum pater auratis celebrat convivia tectis,

      Et dapibus mensas pulchra Iuventa onerat.

At puer Idaeus niveo succinctus amictu

      Miscet supremo dulcia vina Iovi.

Hunc puerum virtus tanto praefecit honori:

50

      Huic puero pietas munera tanta dedit.

Ille colens centum salientem fontibus Idam,

      Sive vagas arcu sollicitaret aves,

Sive sub umbrosa captaret frigora quercu,

      Qua fugiens liquido murmurat unda pede;

55

Pieridas, Phoebumque patrem, divosque canebat,

      Qui virides silvas, qui supera alta tenent.

Dum canit, inclusum fulvis Iovis armiger alis

      In sedes illum transtulit aetherias,

Felices superum sedes, quas candida vestit

60

      Purpureo semper lumine Laetitia.

Tu quoque Musarum veneratus numina, dignum

      Caelesti puero te, bone, finge, puer.

 

10. de dono Benedicti Accolti cardinalis

Hanc pateram Chio spumantem, auroque nitentem

      ACCOLTVS vati donat habere suo.

Ipse meri partem libo tibi, candide Liber:

      Et partem libo, pulcher Apollo, tibi.

5

Vos pateram contra Musarum nectare dulci

      Implete, et large proluite ora mihi,

ACCOLTO dignas ut solvam carmine grates,

      Carmine, quod possit nulla abolere dies.

 

11. de fama Idmonis periclitante

Intemerata Fides, sancti germana Pudoris,

      Tuque Honor, et nudae simplicitatis Amor,

Si teneris IDMON coluit vos semper ab annis,

      Et mens a turpi crimine pura nitet;

5

Vos iuvenis famam praesenti arcete periclo,

      Et facite illa magis splendeat atque magis.

 

12. de Leucippe

Candida LEVCIPPE, gratissimus ardor amantum,

      Mille sibi matres quam cupiere nurum,

Se, dea CLARA, tuis secretis sedibus abdit,

      Seque tibi famulam tempus in omne dicat;

5

Pro crinali auro, tenui circumdata velo,

      Flaventesque sacra forcipe tonsa comas;

Vt quae non casto mortales ussit amore,

      Nunc casto sanctos urat amore deos.

 

13. de fonte Rodulphi Pii cardinalis

Deliciae ruris fons formosissime, tuque

      Spelunca irriguis frigida pumicibus,

Qui vos egregia magnus PlVS arte creavit,

      Hanc vobis eadem condidit arte domum.

5

Vos lenite aestum curarum, fessus ab urbe

      In vestrum quoties fugerit ille sinum.

 

 

14. de Hieronymo Savonarola

Dum fera flamma tuos, HIERONYME, pascitur artus,

      Relligio sanctas dilaniata comas

Flevit, et: O, dixit, crudeles parcite flammae,

      Parcite; sunt isto viscera nostra rogo.

 

15. ad Stephanum Saulium

Ne tibi sim carus, SAVLI carissime, ni te

      Plus amo, quam natum mater amare solet.

Et merito; quis enim te dignior alter amari?

      Aut quid amore tuo dulcius esse potest?

5

Quaerat opes alius, magnos sibi quaerat honores:

      Tecum dulce mihi vivere, dulce mori.

 

16. via Viterbiensis

Quae fueram pediti via vix superabilis ante,

      Per me securum iam rota currit iter.

Scilicet hoc tibi praecipuum nunc, maxime PAVLLE,

      Debetur munus pro pietate tua;

5

Qui cupidus regum magnos componere motus,

      Hanc senior toties isque, redisque viam.

 

17. de imagine Reginaldi Poli

Si velut egregia pictura, maxime POLE,

      Est expressa tui corporis effigies,

Sic divina tuae potuisset mentis imago

      Pingi, nil oculi pulchrius aspicerent.

 

18. fons Nicolai Rodulphi cardinalis

Quod solitus silvis liquido pede currere in altis

      Nunc celebro augustae regia tecta domus,

Gratia magna tibi, RODVLPHI magne; meam tu

      Per duri montis viscera ducis aquam:

5

Vt qui vix fueram pecori bene cognitus ante,

      Nunc regum lymphis ora manusque lavem.

 

19. de Francisco Molsa

Postera dum numeros dulces mirabitur aetas

      Sive, Tibulle, tuos, sive, Petrarcha, tuos;

Tu quoque, MOLSA, pari semper celebrabere fama,

      Vel potius titulo duplice maior eris:

5

Quidquid enim laudis dedit inclyta Musa duobus

      Vatibus, hoc uni donat habere tibi.

 

20. de Actio Syncero

Quantum Virgilio debebit silva Maroni,

      Et pastor, donec Musa Maronis erit;

Tantum paene tibi debent piscator, et acta,

      ACTI, divino proxime Virgilio.

 

21. de Augustino Nipho

Qui docuit rerum NIPHVS cognoscere caussas,

      Non rerum oblitus hoc iacet in tumulo;

Sed caelo meliore sui cum parte receptus,

      Nunc gaudet melius discere quam docuit.

 

22. de Vrania Ioviani Pontani

Quae cecinit claro fulgentia lumina caelo

      PONTANI doctis versibus VRANIA,

Phoebe, tuis magnam lucem addidit ignibus; utque

      Nunc melius niteant sidera cuncta, facit.

 

23. de Benedicto Lampridio

Perdideras Varium; nostro sed tempore laudes

      LAMPRIDIVS renovat, docta Cremona, tuas.

Ille Sophocleo cantabat digna cothurno:

      Iste canit lyricos Pindarico ore modos.

 

24. de Gaspare Contareno

CONTARENE, tuo docuisti, magne, libello

      Exstinctis animas vivere corporibus:

Ergo iure tui vivunt monimenta libelli,

      Et vivent saeclis innumerabilibus.

 

25. de Andrea Naugerio

NAVGERI, ne quis tibi certet, neve laboret

      Incassum laudes aequiparare tuas;

Sive epigramma facis iuncto pede, sive soluto

      Defles magnanimum funera acerba virum.

 

26. de Balthassare Castiliono

Si truculenta ferox irrumpis in agmina, Marte

      Diceris invicto, CASTALIONE, satus:

At molli cithara si condis amabile carmen,

      CASTALIA natus diceris esse dea.

 

27. de eodem

Horrida terribilis cum tractas arma, Maronis,

      CASTALIONE, tui carmine digna facis.

Idem cum molli vacuus requiescis in umbra

      CASTALIAE, aeterno digna Marone canis.

 

28. de Ioanne Cotta

Si fas cuique sui sensus expromere cordis,

      Hoc equidem dicam pace, Catulle, tua:

Est tua Musa quidem dulcissima, Musa videtur

      Ipsa tamen COTTAE dulcior esse mihi.

 

29. ad Achillem Philerotem Bocchium

ACHILLE, pater elegantiarum,

Si Marcum tibi vis suos ocellos,

Seu quid carius est suis ocellis,

Debere, ut decet optimum sodalem,

5

Noli subripere, obsecro, quod illi

Multo carius est suis ocellis.

Sed quid carius est suis ocellis?

 

30. de Othryade ex graeco

Ecquem OTHRYADE umquam, maxime

Praestantiorem, Iuppiter,

Vidisti? iniquo ex Thyreae agro

Solus reverti noluit

5

In patriam, sed fortiter

Adegit intra pectora

Ferrum, tropheo ex proprio

Tibi dicato sanguine.

 

31. epitaphium Marulli poetae

Non occidi, viator, ut multi putant:

Nam mortem obisse, fuit MARVLLO vivere.

 

32. de Medea partum detestante

Operta mavult clypeo Amazonum more

Ter proelium committere

MEDEA, quam pariens semel suam castae

Zonam Dianae solvere.

5

Mirum cupit si esse absque liberis, mater

Quos deinde facta sustulit.

 

33. ad Guidum Posthumum

Iam ver floricomum, POSTHVME, verticem

Profert puniceo Chloridis ex sinu,

Iam pellunt Zephyri frigus, et horrida

Tellus exuitur nives.

5

Cantantes Hadriae marmora navitae,

Audent velivolis currere puppibus:

Nec tendens avidis retia piscibus

Hibernas metuit minas

Sardus: iam virides gramina vestiunt

10

Campos, et tumidis palmes agit graves

Gemmas corticibus: iam volucres suis

Mulcent aera cantibus.

At nos dum gravibus finis eat malis,

Noctes, atque dies flemus, et intimis

15

Vrgemus (dominae sic Veneri placet)

Divum numina questibus.

Nil dives posito mensa iuvat mero,

Nil defessa quies lumina, nil lyrae

Cantus, nil vario tibia carmine

20

Moerorem eluere efficax.

Sed curae, heu! miseri sunt animi dapes,

Sed cordis lacrimae pocula, sed quies

Confectum rigidae corpus humi iacens,

Sed carmen mihi flebiles

25

Questus, et dominae nomina: sic mihi

Numquam veris eunt tempora: sic mihi

Soles non aliquo tempore candidi:

Sic mi perpetua est hiems.

 

34. ecloga Thyrsis

Forte super tenero proiectus gramine Thyrsis

Pascentes vario mulcebat carmine tauros,

Et virides pulchram resonabant Phyllida silvae;

Cum tenues prima indutus lanugine malas

5

Affuit, et tristi sic coepit voce Menalcas.

Menalcas

Ipse quidem molli dum captas frigus in umbra,

Et tenerum fragili deducis arundine carmen,

Nos heu perpetuis obiecti fluctibus olim

Iactamur, vacuasque errando ducimus horas;

10

Ex quo praeruptis veniens ex alpibus imber

Assidua laetas foedavit grandine terras,

Quas inter placido percurrit Mesulus amne

Caeruleos densa praetextus arundine crines.

Thyrsis

Nos quoque diluvio ex illo rerum omnium egeni

15

Fugimus: at dives parvo post tempore Moeris

Hospitio excepit grato, armentique magistrum

Esse dedit, pastasque etiam numerare capellas.

Et nos Phyllis amat misere formosa puella,

Quae Satyros calamis, Phoebumque lacessere voce

20

Audeat. Hanc multos nequicquam arsisse per annos

Alconem fama est, cui quina armenta per herbas,

Et bis quinque greges altis in montibus errant.

Menalcas

Desine plura, puer. Fuit et sua cura Menalcae:

Nunc Veneris flammas, teneros nunc odit amores.

Thyrsis

25

Nos equidem terras alio sub sole iacentes

Ibimus, et Libyae steriles mutabimus agros:

Ipsa tamen dominae profugum sectetur imago,

Formosamque omnes resonabunt Phyllida silvae.

Menalcas

At memini cum forte gravis contagia morbi

30

Invasere tuas bruma veniente capellas,

Formosam nullae resonabant Phyllida silvae.

Te felix pleno circumstat Copia cornu:

Ah dolor! ipse famem dura vix glande repello.

Thyrsis

Ergo ubi funereum in cinerem pallentia membra

35

Solverit atra dies, Stygiamque innabimus undam,

Si quis amicitiae sensus tellure sub ima est,

Ergo ubi funereum in cinerem pallentia membra

Inter felices animas, et ditia regna

Tunc etiam nostrum cantabit fistula Moerim.

40

Ille sui pecoris curam mihi credidit, illi

(Quod mirere) etiam multum mea carmina curae.

Nam cum Cassategi pratis Corydonis ad ulmum

Lyctius alternis mecum certavit Amyntas,

Iudicio illius victus mihi cessit Amyntas,

45

Depositumque etiam mea fistula rettulit agnum.

Menalcas

Fortunate puer nimium, tua si bona noris!

Hic inter gelidos fontes, et pascua laeta,

Et densas corylos, sacraeque examina quercus

Felicem vacuo traduces pectore vitam:

50

At nos per varios casus miseranda sequemur

Exsilia, et toto fessi iactabimur orbe?

Nec dabitis finem, crudelia fata, laborum?

Thyrsis

Non semper gelidis effundit nubibus imbres

Iuppiter, aut vasti feriunt cava littora fluctus

55

Semper, et iratis strident Aquilonibus aurae.

Tu quoque vesano finem sperare dolori

Aude, hospes. Forsan miserum meliora sequentur.

Menalcas

Alta prius certos requiescent flumina cursus,

Grataque pascentes fugient virgulta capellae,

60

Quam fortuna modum nostris imponere damnis

Annuat, incoeptumque velit mutare tenorem.

Hoc nobis quondam memini praedicere Mopsum,

Cum mea bis septem nondum aetas viderat annos.

O pecus, o dulces quondam mea cura capellae,

65

Et semper teneris vernantia floribus arva,

Vos ego non aliquo infelix post tempore visam?

Inque peregrina moriens tellure recondar?

O potius subito pigrae telluris hiatu

Devorer; aut magno pro munere solus in altis

70

Exponar silvis Numidarum praeda leonum.

Thyrsis

Huc ades, o miserande puer; iam vesper Olympo

Surgit, et alma dies primae decedere nocti

Incipit, errantes herbosa ad flumina tauros

Ducam ego, mox saturos cogemus ovilibus agnos.

75

Hic poteris nostrum post coenam visere Moerim,

Illius et verbis aliquam sperare salutem.

 

35. de discordia ordinis parente ac mundi procreatrice

Nonne vides hanc molem, atque haec variantia membra?

Nunc illa inter sese arcto coeuntia nexu

Exercent placidam felici foedere pacem;

Sensiferi unde vigent mortali in corpore motus:

5

Irarum ingenti nunc tempestate coorta

Incipiunt rimis agitata fatiscere, donec

Dissiliant duro vitai in litore fata.

Talibus inter se vicibus volvuntur in orbem

Et pecudes, et montivagum genus omne ferarum,

10

Et volucres pictis tranantes aera pennis,

Quaeque latent liquido Nerei sub gurgite monstra,

Velivolaeque rates et amantes aspera dumi.

 

36. de Virgilio

Dicite, qui ripas Minci coluistis olores,

      Vobiscum exorta est gloria VIRGILII?

Dic mihi, Parthenope, sic sis pulcherrima semper,

      VIRGILIVSne tuo decidit in gremio?

5

Et meruit, cui contigerat nasci inter olores,

      Inter Sirenum decubuisse choros.

 

37. de fonte quodam optimo

Si te per aestum fervida premit sitis,

Hoc fonte dulci nil salubrius bibes:

At si lavare frigida corpus iuvat,

Hoc fonte puro nulla lympha gratior.

 

38. de via ad Viterbium instaurata

Viator, hanc equis viam paene inviam,

Iubente PAVLLO TERTIO, Respublica

Viterbiensis reddidit facillimam.

 

39. de eadem

Quod pacis ergo magna itinera suscipis

Terra marique, PAVLLE maxime, hanc viam

Viterbiensis civitas, factam suo

Sumtu, merenti grata dedicat tibi.

 

40. de Molsa, quem mortuum putabat

Quod te defunctum flerim, falsoque sepultum

      Crediderim, haec nostri signa doloris erant.

Ast modo, quod vivas, mihi gaudeo, gratulor orbi:

      Sic Pylios vivas Euboicosque dies.

5

Tu, puer, i, et templo pictam suspende tabellam:

      Pensa hanc pro MOLSA sospite et incolumi.

 

41. de eodem

Rumor erat periisse frequens te, quisque et ademtum

      Credidit: hinc questus, hinc lacrimae, hinc gemitus.

Et quis non fleret MOLSAM, quo sospite tantum

      Etrusca, et Graia, et lingua Latina valet?

5

Gratia magna Iovi, quod vivas; maxima Phoebo,

      Quem timui, ah, vatem deseruisse suum.

Perlege, nec pudeat de te quodcumque notabam

      Credulus: hoc nostri pignus amoris habe.

 

42.

Non vivam sine te, mi Brute, exterrita dixit

      Porcia; et ardentes sorbuit ore faces.

Davale, te exstincto, dixit Victoria, vivam,

      Perpetuo maestos sic dolitura dies.

5

Vtraque Romana est, sed in hoc Victoria maior;

      Nulla dolere potest mortua, viva dolet.