Tommaso Chaula bellum Parthicum 8
Other sections


Efferus Arthous super arva rigentia ductor

Sanguine, cornipedem quatiens calcaribus acrem,

In Latium portabat onus stridente fragore

Fraxineum, divos magicos in vota requirens.

5

Ergo fulmineum calcans per pectora iattum

Illicet Ausonii, truculentam viribus hastam

Nequicquam fregit: centum super ethera trunci

Corripuere viam; rapidos et verberat Haustros

Infanda feritate ruens, tum maximus heros

10

Et Rome gentile decus splendorque senatus,

Ventidius, clipeum per fortia brachia crudum

Tergore iam taurum stringens, hastamque scelestam

Protorsit rapuitque viam, cursumque fatigans

Arripit Arsacidan qua concava semita frontis

15

Eminet et geminos lucis discriminat orbes.

Immanis iam iactus erat, pondusque nefastum

Tempestate cadens. Pacorus nam, robore sevo

Pulsatus, collum mersit tenus ilibus acris

Cornipedis; sed et ille fuga portatus ab ipsa

20

Vltra cursat ovans, volvit se sepe retrorsum,

Accredens cecidisse virum camposque tenere

Prostratum, vitam vel iam fudisse per auras.

Obstupuere simul Latie, stupuere cohortes

Germane robur tantum prompsisse lacertis.

25

Ast, ubi torpentem Pacorus discussit ab alto

Pectore iam casum, vires revocavit acerbas

Erexitque artus, et equi presumpsit habenas

Et "Quo pergis?" ait "Me me, scelerate, Quiritis

An stravisse putas? Vanum tibi corripis omen".

30

Dixit, et involvit tremebundum hastile profanus,

Quod rapiens Fortuna ferox et casus et aura,

Qua dirimit geminas Ventidi pectore mammas

Trames, agit clipeumque terit, toraca tumentem

Dividit in partem. Sed iam lorica triformis,

35

Ferratis insuta modis calibumque catenis,

Obvia fit morti; vulnus letale retentum

Armaque cum tenui roravit sanguine fuso.

Hic, ut puniceum vidit manare cruorem

Tergaque taurorum vasto pulsata furore,

40

Impiger exarsit rabie ventante feroci

Intorsitque genas rapido cum fulgure raptim.

Mauria sic inter fulvus leo lustra calentis

Protinus infremuit Libie, spumante per ora

Sevicia, postquam videt hispida terga rubere

45

Vulnere traiecto, venantibus undique circum

Vndique prevalidis; iam tum truculentus et acer,

Vt rapido ferrum compactum dente momordit,

Provolat hostilem penitus prosternere gentem

Et rabiem iactare feram torvumque furorem;

50

Vt modo Ventidius, congressu Martis obardens,

Pectore flagrantem crudo revocaverit iram,

Fulgida cum rubeo videt arma natare cruore.

Inde, velut fervor pepulit certare Quiritem,

Fraxineum spernatus onus, post terga madentem

55

Cedibus eiecit clipeum pro parte diremptum

Et rigidum totis protraxit viribus ensem,

Quem ferus Italie populator Penus ad oras

Hanibal accedens Asie belloque fugatus,

Prebuit Anthioco munus sublime tiranno.

60

Hunc tum fulmineum tollens per inane lacertis,

Irruit armipotens et, qua stetit aurea pennis

Cassis purpureo radianti vertice cono,

Librat atrox fulmen, galeam quod mille per agros

Partibus ut mersit, nulla tardante catena,

65

Prosilit in cerebrum, pariterque per ora recursans,

In geminas partes cervicem dividit omnem

Et caput inversum campis cum turbine mandat.

Hinc, a Traicio celso ceu monte cupressus,

Cornipede infusa miserande cedis arena,

70

Succubuit corpus traiectum vulnere crudo.

Spiritus indignans Herebi profugit ad umbras.

Ast ubi sanguinea cecidit tellure tirannus

Impiger Arthous, Latii, fera Fata videntes,

Terribiles alto fuderunt murmure voces

75

Et plausum clamore levant fremitumque sonumque

Ingeminant. Cuntis quatiunt nova gaudia pectus.

Inde ruunt pariter, pariter quoque bella cruentant

Immiscentque manus et iactibus arma lacessunt.

Ipseque sidereus iuvenis successibus audax

80

Asperat obstantes infanda strage catervas

Et passim rapide profert vestigia pugne.

Tunc equidem Arthoi, tantis conatibus ultra

Invalidi Hesperie Martem sufferre scelestum

Et magnum cecidisse ducem super arva videntes,

85

Convertere fugas et sparsa per equora gressum

Degeneres rapuere palam. Romana iuventus

Insequitur puduitque viros in terga ferire,

Provolvit, truncatque ferox, fert undique mortem.

Ruperat interea patulos mala Fama per agros

90

Hesperioque duci clarum Ventidia magnum

Stravisse Arsacidan sevi certamine campi.

Illicet in toto sonus evolat agmine clamans:

"Ad mortem celerate, viri; Pacorusque superbus

Occubuit, fastumque trucem cum lumine mersit".

95

Ast miseri Parthi, cum forsan bella calentes

Cedibus effusis et perfida prata vagantes

Instaurant, sensere nefas mortemque potentis

Regis et a castris socios per plana fugatos.

Extemplo fugere animi ferrumque nefastum

100

Languit, et gelidus rupit precordia torpor;

Nec libuit rabies ultra iactare profanas,

Non herbas undare iuvat stagnante cruore

Indecores, sed plana truci calcata tumultu

Precipiti liquere fuga; vada turba solutis

105

Proterit aggeribus, lapidosi devia montis

Occupat et silvis tandem glomerantur opacis,

Et nemora atra terunt, et <devia> lustra cavosque

Confundunt, calcantque via vertuntque ruinis.

Miles at Hesperius stimulis horrentibus urgens

110

Retro pulsat iter; pavitantia terga molestans,

Hos inversat humo, sevis cum viribus illos

Propellit sperare necem, tenebrasque profundas

Ante viros volitare dabat, simulacra future

Ostentat mortis. Nullum est sine sanguine ferrum.

115

Sic indignanti medios se proripit agros

Vrsus dente ferox, circum venabula circum

Aspectans contorta virum: tunc ipse, per armos

Spumeus ingenti metitus pascua saltu,

Invadit scelerata canum cum morsibus ora

120

Vulniferis, hominesque simul conferre volentes

Sauciat et, sevum rabie iactante furorem,

Equora funestat; silvis ceu miles opertis

Inversans Parthos vesano turbine migrat.

Vt satis exhaustum spectatur in arva cruoris,

125

A rabie revocare manum dux optimus acri

Imperat et castris retro se credere turmas,

Iam vergente die, iam litora Sole tenenti

Curribus Oceani. Cupidas tamen ante rapinas

Rapturos iubet ire viros: "Bona turba Quiritum,

130

Vadite in exuvias et ditia castra sub armis

Impavidis quesita, viri, exhaurite potentes".

Discursat gavisus eques, rorantia multo

Sanguine prata legit, deformia queque iacentum

Corpora; preteriens Manes calcabat et umbras;

135

Dispoliat mundum. Quicquid duxistis ab oris

Devictis Asie, Rubro quid litore, Parthi,

Quid genus Eoum, noti quid thure Sabei

Sidoniique patres, quid Causasus asper et Indus

Mandavit gelidoque ruens a fonte Cayster

140

Quidque tulit Dacus, quid et ipsa miserrima tanti

Parthia causa nefas Caldeaque rura tulerunt,

Tollitur Hesperiis prede sub nomine turmis.

Delius occiduis postquam se mersit in undis,

Retro ferunt gressum; religunt tentoria gentis

145

Ausonie plaudente sono totisque maniplis

Castra subit Latialis eques, noctemque nivosam

Concertant sedare focis flamaque corusca.

Quis modo conspiret vates, ni sanctus Apollo

Audeat ingentes sonitus et carmine plausus

150

Atque alacres hominum sevo certamine mentes

Mortali pulsare lira? Quis gaudia palme,

Ni sua Castalio rorasset labra liquore?

Hi placidos, umbrante polo, sub pectora somnos

Corripiunt, cessante metu, nullosque timentes

155

Bellorum incursus nec crastina fata diemque.

Tutius, heu, quantum miseri dant lassa quieti

Membra, vel arboreo leti iacuere cubili!

Proh, quam dulcis amor securam ducere noctem

Nec belli fera castra sequi nullosque tumultus!

160

Vivere sanguineo pavor est et degere Marte,

Et penitus mundum sevis versare ruinis.

Hi, siquidem passim, flamis lucentibus, inter

Castra sedent leti, Cereri vinoque fluenti

Indulgent epulasque vocant, libantque, canuntque,

165

Et caligantem tetro velamine Noctem

Alloquiis vitare iuvat. Modo gesta recensent;

Hinc acies versas validis cum viribus edunt

Arthoas Martemque ferum, memorantque profanum

Nunc Dacum Scithicumque genus Siriosque subactos,

170

Sepius arma retro Romana tulisse cohortes

Et Parthis cessisse locum. Modo cruda renarrant

Vulnera funereis contra iaculata lacertis

Ausonios, forti truncum cervice caputque,

Brachia et arboreis silve pendentia ramis,

175

Ante alios Pacorum seva virtute potentem;

Hec eadem cuntis Pacori vox heret in ore;

Ventidiumque canunt clari Mavortis alumnum,

Ostentant patrieque decus patrieque salutem,

Appellant fortemque ducem fortesque cohortes.

180

Ipse autem solio, circum resonantibus aram

Ignibus, existens, sibi conscia facta retractans,

Gaudia mente tegit, frontem virtutis ovantem

Comprimit atque animo servat solatia palme.

Tum Citherea Venus lucenti parte polorum

185

Aurea consistens, oculos per inane revolvens

Sidereos, prospexit humum. Gavisa, fluentes

Leticia caros spectat per castra nepotes

Tollentesque sonos plausu, mensisque cubantes

Vndique gramineis, et tutos carpere somnos,

190

Antoniumque patrem circumvallantibus armis,

Aurata sub sede alacrem belloque superbum.

Illico marmoreum tetigerunt gaudia pectus

Et rosee rubuere gene, fulgorque comarum

Canduit, et sanctum sic est affata Tonantem:

195

"Maxime, qui superis astas regnator in oris,

Omnia perpetuo motu nutuque gubernans,

Si tibi nonnunquam stetit immutabile Fatum

Et bene si video quondam promissa licere,

Cur, miser heu, Crassus, postquam vindicta peracta est,

200

Errat, adhuc merens non cernere membra sepulcro

Nec Stigios tranare lacus? Miserandus et exul

Pellitur horrendi ceco de limine Averni.

Da, precor, oranti, genitor clarissime divum,

Ad Manes umbram senioris rumpere Crassi

205

Liventes Herebi; fluidum da visere regnum".

His Venus astriferi clamabat in ora parentis

Et pectus candente manu percussit eburnum.

Iupiter, ut nate risu manante dolorem

Presserit, auricoma libavit et oscula fronte;

210

Archada Mercurium, divum qui nuntius astat,

Imperat a roseis terram descendere celis:

"I, decus eternum, proles o cara parenti,

Qua modo migrantem Crassi miserabilis umbram

Aspicis in Superos fundentem voce querelas.

215

Dic ferat Elisiis raptim vestigia campis,

Dic citius questus et perfida vota reponat,

Iam Fato mandante ruat per opaca Baratri".

Protinus imperio parens Cillenius alto

Lumine clarenti pronusque meatibus errans,

220

Sidera dimisit, metitus et illicet orbem,

Frigida qua surgunt Germani pascua Capri,

In quibus infando transfixum vulnere pectus

Supportans senior miseranti sorte vagatur,

Vertice consedit; celeri post plana volatu

225

Occupat ales iens, et sanctis vocibus umbram

Errantem passim compellat protinus Archas.

"Flebilis heu tantis quatiens conquestibus astra,

Crasse senex, superis venio dilapsus ab oris.

Imperium tibi porto patris; modo concipe paulum.

230

Quo ruis, infelix? Stimulo non ipse flagellis,

Nec fero supplicium. Quid te modo proripis auris?"

Sic indignantem deus hanc castigat adire.

Inde ter afflavit divus frondente caduceo

Et rursus pavidum promulcet vocibus illum:

235

"Ipse ego Mercurius, proles preclara Tonantis,

Advenio interpres Iovis et sua iussa reporto,

Iussa tibi, miserande senex. Iam, Fata labores

Celorum miserata tuos et Iupiter almus

Deserere hos campos inamataque pascua montis,

240

Teque tuos, quos una simul per plana ruinis

Mesta dies mersit, mandant et regna piorum

Querere. Iam peperit vobis Ventidius urnas

Vltor et ingenti Pacorum cum Marte subegit".

Dixit et alarum motu remeavit in astra.

245

Ille, cruentatus corpus miserabile sevis

Vulneribus, tali fugientem voce vocabat:

"Accipio augurium, quisquis miserans ab alto

Ethere divorum senis atra per arva ruinas.

Iussa libens capio, postquam pietatis habetis

250

Quid Superi, celosque movent et numina plage,

He misere, seniumque meum turmeque nefanda

Sorte equidem fuse super impia plana nivalis

- heu Fortuna! - Capri. "Sic ecce locutus, ad altum

Se pepulit montem summoque e vertice tandem

255

Vulnera fixa movet, clamans sic illicet ore:

"O miseri, quicunque vagi discurritis arva,

Quos simul infande volvit Fortuna ruine,

Et petitis montana loci spineta volatu

Merenti, miseras membris dum queritis urnas,

260

Adventate seni; Manes poscamus Averni;

Iam divos miserere fuit, iam vestra querelis

Vota deos habuere suos. Celerate venire".

Vix ea tum rapidum tristis portenta per Haustrum

Turba propinquabat. Cuntos mugire putares

265

Ex ima tellure sinus. Post ipse cruentus

Illico, caniciem dirimens a fronte rigenti,

Carpit iter, cetu gressum comitante Quiritum.

Vallis in Euboicis fertur regionibus ingens,

Agricole quondam quam predixere Maleam,

270

Occiduis porrecta plagis; quam silva subambit

Ilice funerea densisque nigerrima taxis

Eminet; Haustralem levo de margine mundum

Prospicit et Siculi spectat convexa Trialpi.

Non hic culta boum cernuntur iugera sulcis,

275

Non vernum frondere nemus, nec surgere ramis

Tu roseis virgulta vides, volucresque canora

Arbore sidentes dulci modulamina voce

Fundere et agricolam vario mulcescere cantu.

Lumina nec Phebi, rutilo seu surgat Eoo,

280

Seu dum celsa tenet celorum culmina vadens,

Vel pater Oceanus seris tum suscipit undis,

Collustrant fulgore nemus montemque serenant

Lampade siderea. Rapide sed lustra nefanda

Silvestres liquere fere, tactumque maligne

285

Arboris horrentes fugere cubilia luci.

Est specus umbrosum circum marcente cupressu,

Quod tabente vado circundat flumen inundans

Fontibus infandis, piceo manante vapore.

Hic aditus Herebi super atra silentia Ditis

290

Esse quidem memorat vatum sacrata vetustas.

Huc ubi triste ruens Crassi miserabilis umbra

Venit et obscuris turba sociante cavernis

Se dedit, astrorum gaudens liquisse serenum,

Precipitavit iter, religens et opaca viarum,

295

Tandem Cerberei consedit limine regni.

Tum quoque, terrificos quatiens a vertice crines,

Verberat infandum sonitu stridente Baratrum:

"Cerbere, qui quondam nequicquam sedibus Orci

Meque meos miseris pepulisti, pessime rerum,

300

En iterum clamatus eo. Michi perfida pande

Limina Tartarei cuntis inamata profundi.

Da ripas tranare vadi, da stagna maligni

Fluminis hunc cetum levibus superare carinis.

Antene sub regnis, custos, mergentur opacis

305

Quos modo convolvit gurges spumosus Orontis,

Quos dedit in letum meliori numine clarus

Ventidius, Rome spes una potentis ad arma?"

"Quis miser iste senex, pulsat qui regna nocentum?

Adventans stridente sono, funestat opacum

310

Quis limen crudele meum? Petit ima Baratri

Quis, pulso custode fero? Michi seva minatur

Vincula quis Superum? Rursus Thirintius ille

Invisum monstrare diem Phebumque comantem

Apparat et collis etiam iactare catenas?

315

Theseus an fortis rursus propulsat Avernum,

Pyritheo comitante gradum, Proserpina matri

Pergere quo Sicule voluit, sceleratus et imum

Qui thalamis privare deum? Sunt agmina forsan

Effera Centaurum superis venientia regnis,

320

An Laphitum crudele genus gestisque nefastum?"

Hec ubi conquestus, subito tres ore latratus

Extulit et totum conterruit impius orbem,

Et Manes pavitare dedit sevumque profundum

Limen, et "Heu" reserans "umbre, celerate, nocentes"

325

Dixit, et "O," postquam Latias intrare catervas

Vidit et agnovit Crassum per inane venire,

"I, miserande senex, si te vindicta coegit

Elisios captare pios; tamen ante tirannum

Infernum migrate simul, tranate phaselo

330

Flumina pallenti, veterem perquirite nautam

Leteam sumatis aquam tristemque paludem".

Ille per obscurum specus evolat illicet omni

Agmine. Quem totus passim miratur euntem

Tartarus et turbam tandem volitare retrorsum.

335

Sed prior ipse Charon stupet et tam mole liburnum

Ingemuit stridisse gravi. Stupet atra Megera

Fatalesque dee penis et crimina sontum.

At iam disperse per devia lustra, per agros,

Gentes Arthoe nullo ductore vagantur

340

Presidiumque fuge querunt, omnemque pavescunt

Arboreum post terga sonum silveque fragorem,

Dum diversa legunt, dum gramina queque peragrant.

Sic autem Apuleos vidi regionibus actos

Ingenti terrore viam sibi carpere cervos,

345

Vt de monte viros venabula longa ferentes

Prospexere simul, vel per compendia silve

Cum subitum videre globum celerare sub arva;

Tunc saltus liquere suos, etiam invia passim

Pascua cum volucri migrant nemorosa vagatu.

350

Tandem Fama ruit per castra, per opida, motu

Asportata cito, Sirium penetravit in orbem

Caldeumque solum, Dacos Asiamque sinusque

Ad Pharios se virgo tulit, proh quanta renarrans!

Nunc fore sanguineo Pacorum certamine victum

355

Et fluvios stagnare vadis crassante cruore,

Nunc turmas cecidisse feras, Parthosque profano

Marte iacere canit, late Latiosque superbos

Bellorum incursu, sevi vel Martis ovantes

Casibus et passim victricia castra movere

360

Cuntaque versuros, postquam ruit arduus heros

Et tanti sumpsere trucis primordia belli.

Demum, multa means, regis senioris ad aures

Provolat Arsacide: natum cecidisse cruento

Illico congressu totamque perisse catervam

365

Nuntiat et Partho procurrere sanguine fontes.

Tum miser Herodes luctum servatus ad acrem

Forsitan ingentis cum prospera volvit alumni

Fata, vel in Charras saltem remeare fugatum,

Hec sibi Fama ferox miseranda sorte profatur.

370

Protinus, audito crudeli funere nati,

Torpuit infixa per pectora tristia caute;

Languidus inde miser tota cum mente senili

Lapsus humo iacuit, famulis tollendus amare.

Immemor astabat; nescit si fungitur astris

375

Vel nox astra tenet; tristis dolor occupat ora;

Nec fauces habuere viam, torporque gelarat

Guctura sicca senis: riguit sic longa vetustas.

Sic stetit infelix, triplici dum tramite Pean

Ethera metitus, pelago surrexit Eoo.

380

Post indignanti tali cum voce resolvit:

"Tu neu, nate, iaces crudeli Marte subactus?

O Pacore, o splendor, dulcis genitoris imago,

Tune iaces? Que Fata deum, que Fata profana

Infandum fecere nefas? Cui tanta potestas,

385

Cui licuit stravisse virum? Mortalis eratne?

Heu michi, mortalis nullus potuisset in hostem

Te, Pacore, intractare manu. Gradivus et ille,

Ille fuit, Gradivus atrox, qui, nate, triumphis

Invidit, generose, tuis, qui bella paravit

390

Nunc infausta tibi. Quantos, proh, corde dolores

Inducis, Fortuna! Dei, non Fata senectam

Hanc miseram dannare valent? Servamur acerbis

Casibus heu quantis! Timide, proh, certa parentis

Somnia, nec gelidas noctis simulacra per umbras

395

Falsa quidem! Cur arma dedi? Cur ipse furenti

Bellica concessi sibi carpere signa scelestus?

Ipse nocens sum, nate, tibi. Compescere motus,

Heu, nimis audaces, Latio servire tiranno

Tum potui, cum tempus erat, modo sera voluntas.

400

O quemcunque movet nostre miseranda ruine

Sors et amara lues patrisque miserrima clades,

Si pietas, si tangit amor, damnate senectam

Suppliciis, Orci vitam mandate sub umbras.

Tu, quicunque polo iacularis fulmina templis

405

Et terres seva crudelis imagine mundum

Invisum, tristi senium cum fulgore solve,

Da lucem fugisse die Solemque serenum".

Taliter infelix producte tempora vite

Culpat et ingeminat: "Pacore, o mi nate" querelis.

410

O precor, Aonides, vestro concedite vati

Iandudum veniam, Muse, si monte Pelasgo

Vos ad seva voco Frachatis gesta profani;

Barbareum vasisse iuvat Parthumque nefandum.

I procul, o pietas, germani sanguinis ordo,

415

I, genitoris amor. Furie de sede profunda

Confusumque nefas, sceptri scelerata cupido

Hac in parte vacant. Ausim non ipse referre,

Ni series natique vocent me facta cruenti.

Ergo ubi Fama ruit sevi Frachatis ad aures

420

Iam tantis Pacorum fratrem cecidisse ruinis,

Et licet in primo paulum tetigisse medullas

Et fera corda dolor, tamen impius illico crudum

Pectore consilium truculento corripit unum.

Mox thalamum secretus adit; comitatur euntem

425

Nemo virum, solusque manens hec ista volutat:

"Nunc ego Parthorum regimen sublime verendus

Imperiumque patris solio moderabor avito,

Et populis nova iura dabo, moderabor habenas.

Arthois subiecta plagis michi regna potenti

430

Debentur. Pacorum non iam numine fratrem

Prostravit Fortuna deum, dum sceptra tenere

Regia me cupiunt Superi, sors atque benigna

Prevalidum stravere virum. "Sic ora superbus

Effatus tumidusque, genas animumque ferocem

435

Erigit et regnum tota cum mente capessit;

Pro sceptris fudisse velit cum sidere vitam.

Sic adeo prorepsit amor regnare paratus;

Non mare, non Sirtes illum nec solibus usta

Iam plaga precipitem pepulissent mittere regnum.

440

Sed scelus horrendum, postquam diversa revolvit,

Metitur properatque ferox quo cepta nefanda

Provehat et domini sibi perfidus addat honorem.

Nam triginta patris generoso sanguine nati

Germanique sibi, decus et memorabile amoris

445

Regibus Arthois pignus virtute sereni,

Astabant vulnusque seni solantur acerbum.

Hos ferus exhorrens primum, neu sceptra capessant

Impia vel se se solio privetur iniquo,

Disposuit fecisse nefas, unaque ruina

450

Confudisse pium - proh, barbara corda profecto

Et nostris invisa deis! - rectumque bonumque.

Hos ubi crudelis suscepit mente furores

Infandumque scelus, sceleratos ecce vocavit

Impietate viros immiti gente Gelona,

455

Quis ait: "O mecum qui coniuratis ad arma,

Fasque nefasque date gladio turbare cruento,

Stringite iam ferrum. Certe est ingentibus ausis

Nunc opus et vobis acquiri sanguine mundum.

Et formidanti nullus terrore moretur,

460

Nec pietatis amor vestrum quoque pectora tangat".

Assensere feris tunc impia turba relatis

Et plausum fecere malis. Natura locorum

Et princeps sceleratus agit tristisque cupido.

At simul hibernam ter Nox compleverit horam

465

Necdum per terras totis se merserat alis,

Somnus adhuc liquidis pendebat in ethere pennis.

Hac turba comitatus atrox cetuque nefasto,

Regia tecta petit genitoris protinus audax

Tam feritate truci. Forsan pia funera plangunt

470

Cum patre germani Pacori, menseque cubantes

Vina rigant lacrimis. Paulum percussus amore

Sustinuit ferrum crudeli cede tirannus,

Sed simul immiti surrepsit pectore fervor

Et regni percrudus amor: "Nudate" vocavit

475

"Arma, viri, fratresque truci contundite ferro

Et facinus captate palam. Mercede sub ista

Imperium nobis gelide prebebitur Arthos".

Mox sevum strictis concurrunt ensibus agmen

Et replent clamore domum, passimque tumultum

480

Confundit scelerata manus. Prius ipse, profanum

Attollens ferrum, Frachates dividit ictu

Tempora terribili natu maioris Hyanti;

Ante patrem monens, mense procumbit et atro

Ante patrem monens, mense procumbit et atro

485

Sanguine fedat humum. Rex, heu, tum voce trementi

Et simul attonita monstris casuque maligno

Incipit: "O, quisnam mentem furor angit iniquam

Pectore, Frachates? Que nunc insania surgit?

Ipse tibi genitor, sunt hi tibi sanguine fratres;

490

Non Romanus ego, non hi de gente Latina;

Frachates, cognosce patrem, cognosce gementes

Hos quoque germanos. Pietas te tangat amoris".

Ille autem crudus, nichil his promotus amaris

Vocibus, intorquens truculenta per omnia passim

495

Lumina, Tartareo pulsat contacta furore

Corda ferox rabiemque serit, stimulante Megera.

Sic apud Ogigias crudeli turbine Thebas

Fama canit, postquam cepit sibi pectore numen

Thyas et infelix natum percussit Agave

500

Penthea, cum resonis clamoribus ipse Citheron

Intonuit sonitumque dedit mugire cavernis,

Esse nefas odiis durum flagrantibus actum;

Aut velut immanes Furias cum mente nefanda

Atreus, expulso medio de tramite celi

505

Lumine Phebeo, rapuit, dum prandia fratri

Apparat horrendus, manat dum cede nepotum;

Vt modo, germanis madefactus cladibus auctor

Barbarus exultat scelera effecisse profana.

Ergo per undantes contorquet spicula mensas,

510

Dum furor arma movet, rabies dum tetra calescit.

Omnia confundit seva cum strage satelles.

Fit strepitus magnus, passimque teatra tumultu

Fervescunt, resonantque simul per tecta furentum

Vulnera cruda virum. Et, tristi mercede receptus,

515

Ecce Thyon Scithica mandatus origine quondam

Castra sequi Thalai, Pacori qui sorte triumphi

Ducere dum turmas melior Fortuna dedisset,

Letus in Assirios penetravit milite saltus,

Sanguine fumantem dextra dum carperet ensem,

520

Indole purpureum pubentis et Andra iuvente,

Dum miser attonito querit sibi calle latebras,

Amputat in centum crudeli vulnere partes

Impius et parvum collisit caute cerebrum.

Hinc Trachen, hinc Ambron cum Dorile, Pantafra pulcrum

525

Truncat eques, furiosa gerens. Tum Simplius unus,

Dilectus quondam cara pietate tiranno,

Ora tulit fratri: "Frater, miserere," vocavit,

"O frater, miserere, precor. Te Simplius ille,

Ille tuus peramatus adit; me proripe leto".

530

Irrita prosolvit miserandus vota furenti,

Irrita verba dabat. Nam torvus ad omne nefastum

Arripit, astringunt qua se confinia ventris,

Vulnere ferali. Leva de parte tumultus

Alter agit mentes, Furiasque resuscitat ira.

535

Nam Patrapus, postquam germanum cede cruenta

Insanire videt, valida virtute vocavit.

Et similis Pacoro, si Fata aversa tulissent

Arma viro tantum, tenuis quem turba clientum

Protegit in cursu casus miserabilis, ultro

540

Pectora prona dedit, prohibens infanda maligni

Vulnera germani. Truncum, velut ira coegit,

Postibus orniferum rapuit metuendus et infra

Se rotat ecce viros, multosque in sanguine manans

Proterit armipotens. Sed quid? Sors ipsa comantem

545

Vitarat spectare diem totasque tenebras.

Nam, dum forte ruens immani pondere contra

Apparat infandi pectus trivisse Maiani,

Sensit adinfixum ferrum super ilia retro.

Occidit infelix concretis frigore nervis.

550

Vnus ab ingenti numero restabat ademptus,

Nomine Triclanus cui nondum prima virentes

Velarat lanugo genas pubente meatu,

Sed roseus similisque tuo, Narcise, decori.

Heu miser! Vt vidit crudum ventare tumultum,

555

Illicet ad patrem pavitans confugit amatum

Implicuitque sibi timidum se: "Protege natum,

Mi pater, heu "dixit, pariterque retorserat ora.

Hunc ferus, ut totum rabies pulsabat anelum,

Aspicit in gremium miseri genitoris adactum

560

Oraque velantem: "Nec te tua forma" profatur

"Surripiet leto". Dixit, taboque madentem

Efferus insanis iaculans cum viribus ensem,

Luctatur sevo contundere vulnere fratrem.

Quis, miserande senex, animus tibi tanta videnti

565

Impia iandudum crudelis funera nati?

Tum scelus - heu pietas, heu celi numina divum! -

Dum cupit astrictum miseri per brachia patris

Cedere germanum, ferrum letale verendi

Percutit ora senis; qui iam cervice labanti

570

Corruit infelix, oculos et in ethera tollens:

Te, Triclane miser, cupidis amplexibus artans:

"Franchates, me perdis" ait, vocemque coercens,

Emisit vitam pariter cum sorte malorum.

Carpitur hinc iuvenis mediisque in cedibus actus,

575

Vulnere non uno tribuit sua pectora morti.

Tum quoque candenti per mille foramina sanguis

It roseus facie, tingitque cruore penates

Illico purpureo, passim stridente tumultu.

Sed neu quid sceleri desit crudele tiranni,

580

Ecce venit natus non hoc genitore nefando

Dignus, et "O," postquam videt alta palacia fuso

Sanguine collabi, patruelia trunca natare

Corpora vulneribus dilectaque pectora multum

Vt prospexit avi, "remeas heu tristis Averni

585

Sedibus, o genitor!" dixit "Que tanta movere

Crimina Thesiphone cogit scelerata malorum?

Quis furor insanus, que mentem insania versat?"

Vix ea iam dixit, confisus imagine patris,

Cum velut in mediis fervebat casibus atrox:

590

"Tuque michi feriendus eris," pariterque, revolvens

Impia tela, truci divisit tempora iactu.

Fabula nunc Prognes, genitrix tua, tristis Oreste,

Phasis et Eethe veniat modo filia regis,

Scillaque, purpureum cepit que vertice crinem;

595

Confer et Ogigias fraterno crimine sontes

Thebas; Otrisius quis crimina tanta peregit?

Dic, precor, eterni, quid si pietatis habetis

Et si perpetuo deducitis omnia nutu,

Hoc Latio removete nefas, damnate malignum

600

Sidus et hanc tristi pestem depellite mundo.

Illico crudelis simul hec infanda peregit

Occupat imperium, solio se sevus avito

Provehit et regni carpit male sanus habenas.

Circum turba nocens tabo manantibus armis

605

Exultat patrasse scelus vel cede tiranno

Hac placuisse truci. Sic formidandus amari

Maluit, et bella sibi tradere sceptra cruento.

Trux manet, horrendus, crudelis, et impius, acer,

Et ferrum prolambit atrox. Stat conscius alti

610

Perfidus eventus, seva sub mente triumphat,

Penitet haud tantum facinus duxisse profanum,

Sed rursus fecisse velit; sic sanguinis auctor

Esse cupit, dum regna ferat, dum sede locatus

Temperet Arthoum mundum dicione proterva.

615

Post hoc in somnos, fratrum respersus iniquis

Cedibus, advectos thalamo prolabitur, in quo

Crimina tanta tulit. Proh, que crudelibus umbris

Illa quies speciesque fuit! Non tollere nocte

Ipsa Megera sinit requiem, sed sede profunda

620

Adveniens Ditis converberat atra flagello

Pectora Tartareo. Virus precordia condit,

Ante oculos iubet esse patrem, qui voce scelestat

Omne solum natumque parat portare sub umbras.

Et fratres volitare videt, pariterque decori

625

Tristis imago venit, nati, que, exosa parentem,

Accendit per inane faces omnemque coambit,

Quo fuerat modo trunca, locum, stimulatque tremendis

Vocibus ora patris. Stant ipsa teatra refulta

Lampadis inferne. Tandem subvecta resurgit

630

Quadrigis Aurora novis. Novus ecce tirannus

Territus haud umbris nec per simulacra ruentum

Consurgit comitante gradum iam gente nefasta;

It solio, gaudetque sacra fulgere corona.

It tamen interea noctis portata tenebris

635

Fama per Arthoum totum miserabilis orbem,

Et tantam fecisse luem tantamque ruinam

Nuntiat infandum regem. Fert omnia cuntis,

Asperat et dictis; Germania rura relinquit,

Trans Asiamque ruit, trans equora Caspia migrans

640

Multa refert, odiumque novat crudele tiranno.

Sunt qui formidant, series metuuntque malorum,

Venturumque pavent dominum sic strage venire;

Sunt qui Germanis gaudent confinibus esse

Gentes Hesperie; sperant mersisse nefandum

645

Arsacidan bello, penamque rependere torvi

Criminis. Heu felix non hunc regina malorum

Senserat eventum; Pacori nam morte relata,

Languit et duro rupit precordia ferro.