1. ad Franciscum Turrianum patricium Veronensem
Ecce Flaminii tui libellum,
Candidissime Turriane, quem nos
Donamus tibi iure; quando nemo
Tantum nos amat, aut amavit umquam;
5
Neque hoc munere, quod mihi dederunt
Formosae manibus suis Camoenae,
Dum colo Aonios puer recessus,
Potest dignior ullus esse, quam tu;
Quem Phoebus pater, et novem sorores
10
Amant non minus ac suos ocellos.
At vos, numina cara, TVRRIANI
Famam cum lepido meo libello
Servate incolumem perenne in aevum.
2. hymnus in Pana
Iam satis cecini fera
Regum proelia: nunc age,
Mater Pieri, quem deum,
Quem dulci Aeoliae fidis
5
Plectro rite canemus?
An te, lanigeri gregis
Silvarumque virentium
Custos, cui nigra Maenali
Terga, cui gelidi placent
10
Summa templa Lycaei?
Nymphae, semiferam Iovis
Prolem dicite, dicite
Pana capripedem, leves
Suetum cum Dryadis choros
15
Silvis ducere in altis.
En ut grata silentia
Cantu noctivago deus
Rumpit. Cernite, io, venit,
En venit capitis feri
20
Serta pinea quassans.
Huc concurrite, virgines
Intactae, et pueri integri:
At quibus scelera impia
Mentem sollicitant, procul
25
Hinc abeste, profani.
Absint et querimoniae,
Et mixtus lacrimis dolor:
Hic laetis choreis dies
Ducenda, hic leve tinnula
30
Carmen voce sonandum.
O Pan Naiadum pater,
Qui per devia montium
Valliumque reconditarum
Agrestes agitas, canum
35
Cinctus agmine, lyncas:
Te divum, atque hominum sator
Silvarum dominum dedit
Esse, qua roseus dies
Surgit, quaque cadens rubris
40
Ponti mergitur undis.
Tu fontes liquidos gregi, et
Laeta pabula sufficis:
Tu custos ovium potens
Dictus, mollia candidis
45
Exples vellera lanis.
Quos tu, sancte, pio semel
Agnos lumine videris,
Illos nec stabulis lupus
Infestus rapiet, mala
50
Nec contagia laedent.
Felices nemorum comae,
Quae te, cum vaga roscidus
Vesper sidera protulit,
Dulci carmina fistula
55
Audivere canentem.
Tunc purae melius nitent
Noctis conscia sidera:
Tunc aurae Zephyri tacent:
Tunc laetas croceis humus
60
Spargit floribus herbas.
Non tam dulce sonat cadens
Vdo in gramine cycnus, aut
Veris tempore floridi
Ales sub siluae querens
65
Densis Daulias umbris.
Ergo Hamadryades deae,
Limpidis ubi procubat
Vmbra saxea fontibus,
Ludunt in numerum, et levi
70
Campos ter pede pulsant.
Tu vero choream regens,
Cantus ingeminas: sonant
Laetis omnia plausibus,
Et cultrix nemorum gemit
75
Imis vallibus Echo.
Mox fessa Dryadum agmina
Propter gramineam sedent
Ripam fluminis, hic ubi
Dulcem mollis amaracus
80
Late spirat odorem.
Et dum suave rubentia
Carpunt mala, vel aureos
Crines frigidulis aquis
Immergunt, liquida simul
85
Voce carmina dicunt.
Vt fulgentia sidera
Et magnas superum domos
Linquens, ad vaga flumina
Paverit niveas oves
90
Maiae clara propago,
Qua Cyllenia verticem
Rupes umbriferum nigris
Late fontibus irrigat,
Et gratas pecori vago
95
Semper sufficit herbas.
Hic flavae Dryopes sinu
In molli recubans deus
Caelo frondiferum nemus
Praefert, heu nimium gravi
100
Victus vulnere amoris.
At felix Dryope, novem
Post fastidia mensium,
Optatum ex utero dedit
Pondus. Vix puer hauserat
105
Dias aetheris oras,
Fugerunt Dryades, parens
Fugit territa, nam inguinum
Tenus hircus olens erat
Infans, binaque flammea
110
Stabant cornua fronte.
Tunc illum genitor ferens
Albis pellibus abditum,
Ad magni solium Iovis
Venit: nec mora, risit im-
115
Mensi rector Olympi:
Riserunt superi: at Venus
In sinu puerum tenens,
Visus pascit amabili
Monstro, grataque turgidae
120
Libat oscula fronti.
Salve, o Naiadum potens,
Salve, et hinc lacrimabiles
Morbos, et miseram famem in
Extremas Arabum domos,
125
Et feros age Turcas.
3. hymnus in bonam valetudinem
Diva funestis inimica morbis,
Cui vigor mentis, solidumque robur,
Et ioci dulces, animique semper
Gaudia cordi:
5
Te voluptatis canimus parentem,
Candidam blandae Veneris sodalem,
Vnicum vitae decus, et malorum
Dulce levamen;
Quam colunt sancte iuvenes, senesque,
10
Quam sibi cuncti cupiunt, suisque;
Nam simul coetus hominum caducos
Alma revisis,
Ilicet Morbi fugiunt protervi,
Occidit Febris truculenta, dirus
15
Occidit Pallor, fera Mors profundo
Exsulat Orco:
At domus florent pueris, senesque
Induunt fortem virides iuventam,
Et Venus terras colit, et Lyaeus,
20
Et bonus Hymen.
O quies rerum, o hominum benigna
Mater, o cunctis veneranda; namque
Quid potest gratum sine te, quid ulli
Dulce videri?
25
Huc ades nostrum miserans laborem,
Sive te caeli tenet aula, sive
Insulis molles choreas beatis
Laeta frequentas.
Huc ades tandem, bona diva, et artus
30
Languidos aura refove salubri,
Ne meam tabes edat immerentis
Atra iuventam.
4. hymnus in Dianam
At te quis tacitam sinat,
O castissima caelitum,
Cultrix o Erymanthii,
Cynthiique recessus?
5
Te chori, et citharae iuvant,
Te iuvat strepitus canum
Audire, et celeres feras
Acri figere cornu.
At cum Sol abit aureus,
10
Tu perfusa liquentibus
Vndis Oceani, vago
Lustras aethera curru.
Currum lucida sidera
Sectantur pede candido,
15
Lascivas meditantia
Pura nocte choreas.
Tunc silvae memor, aureos
Flores, et violaria,
Et parvas segetes levi
20
Nutris humida rore.
Tu ferum mare temperas,
Tu Noti, et pluviae potens,
Tu partus aperis prece
Ter vocata puellae.
25
Salve, dux bona siderum;
Altorum dea montium,
Salve; votaque virginum
Audi rite precantum.
5. hymnus in Auroram
Ecce ab extremo veniens Eoo
Roscidas Aurora refert quadrigas,
Et sinu lucem roseo nitentem
Candida portat.
5
Ite, pallentes tenebrae, sub Orcum,
Ite, quae tota mihi nocte diros
Manium vultus, mihi dira semper
Somnia fertis.
Da lyram vati, puer; ipse flores
10
Sparge, dum canto. Bona diva, salve
Quae tuo furvas radiante terras
Lumine lustras.
En tibi suaves violas, crocumque,
En odorati calathos amomi:
15
Surgit, et nostros tibi dulcis aura
Portat odores.
Deferat laudes utinam precesque,
Quas tibi supplex mea Musa fundit,
Iam pio sanctos bene docta divos
20
Tollere cantu.
Quis tuam digne celebrare lucem
Possit, o almae genitrix diei?
Quis tuam formam, o dea ante divas
Pulchrior omnes?
25
Vt genas caelo roseas, comamque
Auream profers, tibi fulva cedunt
Astra, decedit rutilante victa
Luna decore.
Te sine aeterna iaceant sepulti
30
Nocte mortales: sine te nec ullus
Sit color rebus, neque vita doctas
Culta per artes.
Tu gravem pigris oculis soporem
Excutis (leti sopor est imago);
35
Evocans tectis sua quemque laetum ad
Munia mittis.
Exsilit stratis rapidus viator,
Ad iugum fortes redeunt iuvenci,
Laetus in silvas properat citato
40
Cum grege pastor.
Ast amans carae thalamum puellae
Deserit flens, et tibi verba dicit
Aspera, amplexu tenerae cupito a-
Vulsus amicae.
45
Ipse amet noctis latebras dolosae,
Me iuvet semper bona lux. Nitentem
Da mihi lucem, dea magna, longos
Cernere in annos.
6. de Delia
O fons Melioli sacer,
Lympha splendide vitrea,
In quo virgineum mea
Lavit Delia corpus;
5
Tuque lenibus enitens
Arbor florida ramulis,
Qua latus niveum, et caput
Fulsit illa decorum;
Et vos prata recentia,
10
Quae vestem nitidam, et sinum
Fovistis tenerum uvida
Laeti graminis herba;
Vosque aurae liquidi aetheris,
Nostri consciae amoris, ad-
15
Este, dum queror, atque vos
Suprema alloquor hora.
Si sic fata volunt fera,
Si sic est placitum deis,
Vt nobis amor impia
20
Morte lumina condat,
Saltem pro pietate mea
Hoc concedite, frigidum
Vt corpus liceat mihi
Vestra ponere terra.
25
Sic satis moriar libens,
Si spes haec veniat simul;
Quod nullo melius loco hos
Linquet spiritus artus.
O si tempus erit modo,
30
Cum suetum huc aditum ferat,
Quae nos ante diem nigros
Cogit visere manes,
Et locum aspiciens, ubi
Illo purpureo die
35
Me vidit, miserum suis
Multum quaerat ocellis!
Sed iam frigida pulverem
Inter saxa videns, statim
Pectore ardeat intimo, et
40
Me sic fata reposcat,
Vt vitae veniam impetret,
Et cogat superos suum
In votum, humida candido
Tergens lumina velo.
45
Pulchris undique ramulis
Instar imbris in aureum
Manabant dominae sinum
Flores suave rubentes.
Talis Idalia Venus
50
Silva, sub viridi iacet
Myrto, puniceo hinc et hinc
Nimbo tecta rosarum.
Hic flos purpureas super
Vestes, hic super aureos
55
Crines, hic rosei super
Oris labra cadebat:
Ille gramine roscido
Insterni, hic vitrea super
Lympha nare, alius cito in
60
Gyrum turbine verti.
Leni murmure candidum
Audisses Zephyrum tibi
Palam dicere, Regnat hic
Blandi mater Amoris.
65
Tunc mecum ter, et amplius
Dixi, Aut venit ab aethere
Haec alto, vel Oreadum
Certe sanguinis una est.
Sic et blanda protervitas,
70
Sic et virgineum decus
Oris, verbaque dulcia
Memet abstulerant mihi,
Vt suspiria ab intimo
Fundens pectore, saepius
75
Dicerem, Huc ego qua via,
Quove tempore veni?
Nam super nitidum aethera
Evectus volucri pede, et
Magni concilio Iovis
80
Interesse videbar.
Illo ex tempore frigerans
Fons, et prata recentia, et
Arbor florida sic mihi
Mentem amore revinxit,
85
Vt seu nox tenebris diem
Pellit, seu rapidum fugit
Solem, non alia miser
Vmquam sede quiescam.
7. de sacello Coryciano
Di, quibus tam CORYCIVS venusta
Signa, tam dives posuit sacellum,
Vlla si vestros animos piorum
Gratia tangit,
5
Vos iocos risusque senis faceti
Sospites servate diu, senectam
Vos date et semper viridem, et Falerno
Vsque madentem.
At simul longo satiatus aevo
10
Liquerit terras, dapibus deorum
Laetus intersit, potiore mutans
Nectare Bacchum.
8. Paulli Tertii Pontificatus Maximus
Iam nox Sidera Tethyos
Vndis caeruleis condere coeperat,
Cum laetae volucres diem
Venturum vario carmine nuntiant;
5
Argutae fidicen lyrae
Alcon, auricomo gratus Apollini
Alcon, in viridi sedens
Ripa Tybridis haec dulcia fundere
Coepit carmina, Lesbium
10
Aurato feriens pectine barbiton.
Iam Sol Oceano diem
Ducet purpureis, Roma parens, equis,
Quo FARNESIVS inclyti
Heros imperii sceptra potentia
15
Sumens auspicio deum
Felici, Ausoniis attulit urbibus
Pacis gaudia candidae;
Et belli furias alpibus, et mari
Arcens, tristia dulcibus
20
Mutavit litui murmura canticis.
Ex illo nitidis viret
Arvis tuta Ceres, Bacchus et exteris
Crescit liber ab hostibus,
Nec nostros abigit miles atrox greges,
25
Nec passim pila ferrea
Ictu fulmineo moenia concutit.
Nec discordia civium
Cognato maculans sanguine dexteras
Miscet proelia; quo nihil
30
Sol, qui cuncta videt, spectat acerbius.
PAVLLO denique TERTIO
Rerum praeside, vis, et furor impius,
Et tristes superum minae
Excessere procul finibus Italis,
35
Illuxitque beata diu
Optato veniens tempore Faustitas:
Vt quondam medio in mari
Iactatis validi turbinis impetu
Nautis Tyndaridae ferunt
40
Fratres auxilium sidere dextero.
Ergo iam novus incipit
Rerum ordo, facies iam nova cernitur:
Antiquum revocat decus
Divum Roma domus, et caput urbium,
45
Et magnis legionibus
Turcam, et Danubii flumina territat.
Fortunata per oppida
Cornu fundit opes Copia divite:
Virtuti suus est honos,
50
Et legum timor, et prisca redit fides.
Sed iam purpureum bonae
Ostendit Veneris stella oriens diem.
Salve, lux nitidissima,
Natali proprio carior omnibus,
55
Quos pulcherrima sustinet
Regnis Hesperiae terra feracibus.
Te nec Iuppiter horridis
Infuscet nebulis, nec malus invida
Contristet pluvia Notus,
60
Nec lux Oceano pulchrior exeat.
Foecundi aura Favonii
Pingat caeruleis gramina liliis:
Stillent mella virentibus
Ramis: lacte mero, Tybri pater, fluas.
65
Tum laeti choreas loci
Ducant, nec geminis iuncta sororibus
Absit Gratia, nec Pudor
Sanctus, nec Pietas, almaque Veritas.
At tu, nobilis imperi
70
Vertex, magnanimum Roma Quiritium
Mater, surge cadentibus
Astris, et superum dona fer omnibus
Templis: incipe debitas
Prima luce deis reddere gratias
75
Cantu, ac turis honoribus,
Et PAVLLO Pylii tempora Nestoris
Ora, qui tibi saecula
Saturni veteris rettulit aurea.
9. ad Alexandrum Farnesium cardinalem
Pulchrae Naiades, bonique Fauni,
Dilectum iuvenem vocate ad istas
Mecum delicias. Ades, Quiritum
ALEXANDER ocelle. Sat tulisti
5
Dura frigora, sat graves calores,
Et casus varios periculorum.
Te vidit Tagus aurifer citatis
Equis currere, te rapacis unda
Rheni, te Liger, et Garumna vidit
10
Iratos properantem adire reges,
Et componere bella, foederumque
Leges dicere: te feras per alpes
Nuper terrificis euntem in armis
Faunique stupuere Oreadesque,
15
Dum cinctus legionibus Latinis
Petis Vindelicas tremendus oras,
Et magnum Carolum tuo labantem
Firmas praesidio, trucesque nostris
Agris Teutonicas minas repellis.
20
Sed iam desine, iam satis laborum
Pro cara Italia subisti, omitte
Curas Vrbis, et Orbis, aestuosa
Dum Canicula saevit, otiumque
Praefer dulce negotiis, ut alti
25
Virtus Scipiadae solebat olim
Factitare, tumultuosa Romae
Linquens moenia ter quaterque in anno.
Hic quiesce parumper, hic molestis
Te furare laboribus. Licebit
30
Horas fallere fervidas legendo
Musae versiculos Horatianae,
Et quae Moeonides sacer, sacerque
Canit Vergilius. Licebit antra,
Et fontes gelidos adire. Risus,
35
Et ioci comites procul fugabunt
Curas, tristitiamque; nec pudebit
Modo incompositos videre motus
Saltantis Pholoes: modo assidere
Canenti Meliboeo. Aves tenaci
40
Visco fallere, piscibus iuvabit
Dolos tendere vitreis sub undis.
Nec cervi, leporesve, capreaeve
Absunt; accipiterque copiosas
Hic praedas agit: omnibus venusta
45
Rura denique gaudiis redundant.
Ergo moenia Romuli, et severa
Cuncta desere: sed cavebis illas
Turmas innumerabiles clientum
Tecum ducere. Sit comes Mapheus,
50
Et Mirandula, Romulusque, docti
In primis homines bonique. Ad illos
Addantur alii viri elegantes,
Sed pauci tamen. Haud beata gustes
Ruris commoda, ni superfluentes
55
Pompas Vrbis in Vrbe derelinquas.
10. ad agellum suum
Formosa silva, vosque lucidi fontes,
Et candidarum templa sancta Nympharum,
Quam me beatum, quamque dis putem acceptum,
Si vivere, et mori in sinu queam vestro!
5
Nunc me necessitas acerba longinquas
Adire terras cogit, et peregrinis
Corpusculum laboribus fatigare.
At tu Diana, montis istius custos,
Si saepe dulci fistula tuas laudes
10
Cantavi, et aram floribus coronavi,
Da cito, dea, ad tuos redire secessus.
Sed seu redibo, seu negaverint Parcae,
Dum meminero mei, tui memor vivam,
Formosa silva, vosque lucidi fontes,
15
Et candidarum templa sancta Nympharum.
11. ad Litavium Sperantium
Non semper rapido Cynthia belluas
Cursu persequitur, nec miseris solet
Semper letiferum Delius impiger
Arcum tendere gentibus,
5
Aut regina suum Calliope melos
Noctes, atque dies continuat, neque
Ipsis perpetuo saevit in ignibus
Infestus Veneris puer.
Tu numquam studiis otia tristibus
10
Interponere amas: sed magis in dies
Pallentem sequitur cura scientiam,
Atque alti labor ingeni.
At contra sapiens quam bene Socrates
Doctus cum pueris ludere! Sic gravis
15
Olim Panthoides seria mollibus
Condebat citharae modis.
Quin et Scipiadae Laelius abdito
Lucrini varias litore conchulas
Certabat legere, ut grandia publicae
20
Curae taedia poneret.
Iam mittas, Litavi, quaerere, quae Dei,
Quae natura animae, cur Iovis optima
Sit lux, curve senex falcifer invido
Terras lumine fascinet.
25
Indulge potius, dum licet, otio,
Et solare levi Flaminium lyra
Maerentem ob dominae dissidium Chloes.
Et Lygdae nova proelia.
12. ad seipsum de adventu hiemis
Iam bruma veniente praeterivit
Aestas mollior, et cadunt ab altis
Frondes arboribus: tepor Favoni
Immanes Boreae furentis iras
5
Formidans abit: illum agri voluptas
Canorae volucres sequuntur. Ergo
Et nos dulcia rura deseramus,
Dum Ver purpurea coma decorum
Reducat Zephyri tepentis auram.
10
Horti deliciae meae valete,
Fontes luciduli valete, salve
Mihi villula carior superbis
Regum liminibus. Recedo, sensum
Sed meum hic animumque derelinquo.
13. de laudibus lauri
Laure, conspicuo nitens
Semper tegmine frondium,
Quas nec bruma gelu rigens,
Nec saevi rabies Noti
5
Laeto privat honore,
Te canam, nemorum decus
Arborumque virentium,
Inter quas ita gloria
Praestas, ut teneras super
10
Vites tollitur alnus.
Iratae fugiens minas
Iunonis, celeri ut pede
Latona Ortygiam attigit,
Te visa, gemini statim
15
Solvit pondera foetus.
Hinc tantis meritis parem
Phoebus reddere gratiam
Quaerens, horrificum neci
Vt Pythona dedit, tua
20
Cinxit tempora fronde.
Dein vocalibus Aonum
Silvis inseruit, te ubi
Lactis fluminibus leves
Nymphae, et capripedes rigant
25
Dulci nectare Fauni.
Nec colles Heliconios
Dextro contigerit pede
Te quisquam sine; nam prius
Ex Lauro capiunt sua
30
Sancti praemia vates.
Quin et limina Caesarum,
Victoremque etiam tuis
Exornas foliis ducem,
Cum Victoria nobili
35
Plena pulvere venit.
Cum primum haec dea praepete
Penna fortia Romuli
Intrat moenia, poneris
Tarpeii in gremio Iovis
40
Laetae nuntia pacis.
Quamvis ipse Diespiter
Crebris fulminibus deum
Templa concutiat, tamen
Nullis ipsa tonitribus
45
Igni tacta corusco es.
Quis te laudibus efferat
Dignis, Laure? Nocentium
Tu purgamina sordibus
Praebes, veraque cornea
50
Mittis somnia porta.
Te pulcherrima sospitet
Latona, et cohibens levi
Arcu Cynthia belluas:
Te Phoebus viridem tuus
55
Omne servet in aevum.
14. ad Bacchum
Age, Bacche, quis furor me rabidum occupat? io io
Rapior, et alta cursu volucri in nemora feror,
Vbi sacra Maenades cum trieterica celebrant,
Furibunda solent vagantes agitare tripudia.
5
Audire videor alto reboantia strepitu
Vbique aera: iam choris, iam videor nemorivagis
Celer interesse turmis. Evoe mihi sola sub
Pedibus tremunt, nubes evoe pulverea diem
Mihi tollit. Adest, adest iam Semeleia propius
10
Soboles: io venit, tinnula cymbala resonant,
Phrygiis recurva stridet grave tibia calamis.
Evoe vagus abit animus, evoe tremula flagris
Mihi terga quatit furor. Parce precor, precor, animum
Stimulis citare tantis: alios rape celeres
15
Per opaca Thraciae rura, alii capita rotent
Hinc et hinc reflexa, thyrsisque feras hederigeris
Lanient. In otiosis ego sacra latibulis
Faciam, aureisque Bacchi pia numina fidibus
Referam novus sacerdos. Tua, Liber, initia
20
Cantabo, et ista, donec mihi vita supererit,
Habitabo nemora, semper tuus, Evie, famulus.
Quod si bene, pater, Evantum me inserere choris
Animo est, et altae furibundum per iuga Rhodopes
Agitare, tuo mihi saltem munere liceat
25
Rabidi furorem amoris compescere, pater, et
Da servitio gravi dominae vivere vacuum.
15. ad agellum suum
Vmbrae frigidulae, arborum susurri,
Antra roscida, discolore picta
Tellus gramine, fontium loquaces
Lymphae, garrulae aves, amica Musis
5
Otia, o mihi si volare vestrum
In sinum superi annuant benigni,
Si dulci liceat frui recessu,
Et nunc ludere versibus iocosis,
Nunc somnum virides sequi per umbras,
10
Nunc mulgere mea manu capellam,
Lacteoque liquore membra sicca
Irrigare per aestum, et aestuosis
Curis dicere plurimam salutem;
O quae tunc mihi vita, quam beata,
15
Quam vitae similis foret deorum!
At vos, o Heliconiae puellae,
Queis fontes et amoena rura cordi,
Si cara mihi luce cariores
Estis, iam miserescite obsecrantis,
20
Meque Vrbis strepitu tumultuosae
Ereptum in placido locate agello.
16. ad Alexandrum Farnesium cardinalem
Iam diem gyro breviore claudens
Phoebus insani rabiem Leonis
Sedat, Autumnumque refert decorum
Mollior aestas.
5
Ille maturis redimitus uvis
Laetus incedit per amoena rura:
Eius aspectu exhilarata ducunt
Poma colorem.
At puer flavae Semeles sodalem
10
Candidum gaudens rediisse, prodit
Obviam longe: socias choreas
Iungit uterque.
Saltat hos circum thiasus, iocosi
Panes, et passo Dryades capillo,
15
Fistulis mixtum resonat suavis
Tibia carmen.
Ipsa pomosos Cytherea in agros
Migrat, et pulcher Iocus, et Voluptas:
Tu tamen durus potes in molesta
20
Vrbe morari,
Semper et magnum celeri per orbem
Mente, FARNESI, volitas, quid acer
Turca, quid Rhenus paret, ac remota in
Parte Britannus,
25
Providens longe. Sed omitte curam
Imperi paucis vacuus diebus:
Te magis tantos vegetum ad labores
Rura remittent.
17. ad agellum suum
Venuste agelle, tuque pulchra villula,
Mei parentis optimi
Olim voluptas, et quies gratissima
Fuistis: at simul senex
5
Terras reliquit, et beatas caelitum
Petivit oras, incola
Vos alter occupavit, atque ferreus
Amabili vestro sinu
Me lacrimantem eiecit, et caris procul
10
Abire iussit finibus.
At nunc, amica rura, vos reddit mihi
Farnesii benignitas.
Iam vos revisam, iam iuvabit, arbores
Manu paterna consitas
15
Videre, iam libebit in cubiculo
Molles inire somnulos,
Vbi senex solebat artus languidos
Molli fovere lectulo.
Gaudete, fontes, rivulique limpidi;
20
Heri vetusti filius
Iam iam propinquat, vosque dulci fistula
Mulcebit, illa fistula,
Quam vestro Iolae donat Alcon Maximus,
Vt inclyti Farnesii
25
Laudes canentem Naidum pulcher chorus
Miretur, et Pan capripes.
18. ad musam de Philippo Obermairo
Collis Aonii puella cultrix,
Vna ex virginibus novem tenellis,
Quam nec bella cruenta, nec labores
Solis dicere, sed puellularum
5
Amores, querimonias, iocosque
Lascivis elegis iuvat referre;
Hanc myrtum tibi dedicat PHILIPPVS,
Natus Vindelicis PHILIPPVS oris,
Sed tam cultus, et elegans poeta,
10
Tam dulcis lepidusque, ut Italorum
Nemo sit propior tuo Tibullo.
Hanc ille irrigua fovebit unda,
Hanc perfundet odoribus, tuasque
Laudes assidue sub huius umbra,
15
Molli carmine concinet. Puella
Pulchra, tu iuveni fave, tuaeque
Fac sit deliciae, tuique amores.
19. ad Veturiam matrem, et Iulium et Faustum
fratres mortuos
Mater candida, candidique fratres,
Qui me funere rapti acerbo, in atris
Lugentem tenebris videtis, et cum
Sol terras hilarat nitente luce,
5
Et cum nox placidum refert soporem,
Iam mei miserescite, et deorum
Supplicate parenti, ut exuens me
Vinclis corporeis, volare vestros
Ad manes sinat; est enim relictum
10
Nihil dulce mihi, nihil quod aegrum,
Et maerentem animum levare possit,
Praeterquam lacrimae, et querelae, ab imo
Et suspiria corde tracta. Quod ni
Timeret mea mens, adire dum vos
15
Vrget, ne, procul a piis repulsa,
Vobis perpetuo careret, ipsum
Ferrum iam mihi corpus exuisset.
20. ad Ioannem Antonium Flaminium
patrem morientem
Vixisti, genitor, bene, ac beate,
Nec pauper, neque dives, eruditus
Satis, et satis eloquens, valente
Semper corpore, mente sana, amicis
5
Iucundus, pietate singulari.
Nunc lustris bene sexdecim peractis
Ad divum proficisceris beatas
Oras. I, genitor, tuumque natum
Olympi cito siste tecum in arce.
21. ad Antonium Mirandulam
ANTONI venerande, anima mihi carior ipsa,
Romamne semper incoles?
Te nec avaritiae morbus, nec fervida honorum
In Vrbe detinet sitis.
5
Vis igitur properemus, ubi Dovadula Musis
Amica praebet otia?
Hunc agrum dat habere tibi Farnesius heros,
Quo nil amoenius, neque
Fertilius Baccho, et Cereri gratissima tellus
10
Togata cernit Gallia.
Has age delicias, et dulcia rura petamus,
Quo pulcher Autumnus vocat,
Et Bacchus pater, et virides Pomona per herbas
Cum Gratiis ducens choros.
15
Iam videor tecum patula proiectus in umbra
Ad lucidi fontis caput,
Discere, nubigenam quae mille coloribus Irim
Vis pingat imbris nuntiam;
Cur cadat aestivo glacialis sidere grando;
20
Quis tantus excitet furor
Ventos, horrisonas curvato gurgite ut undas
Ad alta mittant sidera;
Altera cur auro tellus fluat, altera ferro,
At illa gemmis splendeat.
25
Felix, qui rerum causas, MIRANDVLA, nosti,
Et eleganter explicas.
Tu docti pridem male culta vireta Lycaei
Post longa primus saecula
Efficis, ut prisco revirescant more, quod omnis
30
Miretur aetas postera,
Teque parem dicat magnis heroibus illis
Quos ipsa Pallas artibus
Erudiens claris dat adhuc splendere per orbem,
Vt pulchra caeli lumina.
22. ad Apollinem
Cynthii cultor nemoris, beatas
Voce qui Nymphas, citharaque mulces,
Phoebe, supremi Iovis, et deorum
Blanda voluptas,
5
Si tibi semper mea mens ab annis
Serviit primis, neque dulce cordi
Est meo quidquam sine te, precanti
Annue dexter.
Vt mihi optatum dat habere agellum
10
Clara Farnesi pietas, gravique
Liberans cura, iubet otiosam
Ducere vitam,
Sic tuo vati liceat, perenni
Nomen illius celebrare cantu;
15
Et viri in nostris vireat libellis
Gloria semper,
Myrtus ut luco viret in latenti,
Fonte quam nutrit liquido decora
Nais, et saevas hiemes, et aestus
20
Arcet iniquos.
23. nenia in mortem Franciscae Sfortiae
sororis Guidi Ascanii cardinalis
Puella delicatior
Molli columba, pulchrior
Rosae rubentis flosculo
Cur immerentem candidis
5
Te saeva Parca fratribus,
Et coniugi dulcissimo
Prima iuventa sustulit?
Sic florem, hiantem mollibus
Telluris almae amplexibus
10
Vellens procella turbinis
Leves in auras dissipat.
FRANCISCA, acerbo funere
Caeli relinquens lumina,
Tuae domus, et patriae
15
Cuncta abstulisti gaudia
Te mollis unda Tybridis
Flens crevit, ipsae crinibus
Passis puellae Naides
Flevere: septem collium
20
Questus ad alta sidera
Ivere: lucidum caput
Sol lugubri ferrugine
Velavit, atra civitas
Cum te sepulcro poneret.
25
Pudor, Venustas, Gratiae
Sunt hoc sepulcro conditae.
Crudelis, implacabilis,
Iniqua Mors, cornicibus
Tam longa parcis saecula,
30
Et huic puellae tam cito
Manus rapaces iniicis,
Quae debuit Amphrysiae
Vicisse vatis tempora.
Nec te rogantis dulcia
35
Flexere verba, ferream
Quae vim valebant frangere:
Nec oris illa dignitas,
Cui Pallas ipsa cesserat,
Tui furoris impetum
40
Tardare quivit, impia.
Nil fratris Ascani favor,
Quem magna Roma suspicit,
Carae sorori profuit:
Nil vota PAVLLI TERTII,
45
Quo terra nil maius videt,
Iuvere neptem candidam.
At saevias licet, fera
Mors, vivet ipsa funeri
Suo superstes, omnium
50
Volans per ora gentium
FRANCISCA, magnae gloria, et
Dolor perennis patriae.
24. epitaphium Franciscae Sfortiae
FRANCISCAE tumulo teguntur isto
Ossa SFORTIADIS, viator. illa
Et forma memorabili puella,
Et sancti specimen fuit pudoris;
5
Digna vivere ad ultimam senectam.
Sed mors, optima quaeque prima tollit.
Ipsam Romula gens, avusque PAVLLVS
TERTIVS lacrimis piis honorant:
At deum genitor, deique gaudent
10
Esse concilio suo receptam.
25. epitaphium Ioannis Matthaei Giberti
pontificis Veronensis
Giberti veneratur hic sepulcrum,
Quem Ligur genuit Panormi in urbe,
Roma nutriit, et diu regendi
Orbis participem beata vidit;
5
Dein Verona recepit, et magistrum
Sincerae pietatis, et parentem
Mirata est. Nihil ille quod beatam
Posset reddere civitatem, omisit:
Nunc caelo fruitur beatus ipse.
26. ad suavissimum sodalem suum
Senex palustribus loquacior ranis,
Turbaque semper garrula cicadarum,
Tu nunc relictis villulis Capenatum,
Sinu Bononiae educaris in dulci,
5
Qua civitate delicatior nulla est;
Vitamque laetam vivis atque felicem
Fruens Morono, strenuoque Cervino,
Quos publicarum cura nobilis rerum,
Ardensque ad alta sidera evehit virtus.
10
At cum reversus ad tuos agros, tristi
Silentio miser, otioque marcesces,
O quam vicem tuam dolebis! et caeli
Lucem nitentem quam videbis invitus,
Cum vita morte iam videbitur peior!
15
Senex dicacule, et facete nugator,
Festivitatis magne amator urbanae,
Dic, caprimulgos inter atque fossores,
Et senticosa rura gentis insulsae
Quid dulce poterit esse, quidve iucundum?
20
Cum quo iocando tunc dabitur ineptire?
Quis elegantes ventitabit ad coenas?
Cui post Falerna vina de malo, et sacro
Libro venena versuum propinabis?
Megaera, non Camoena, quos tibi dictat,
25
Vt iis acerba pestilentior peste
Tuos sodales eneces; quibus centum
Abesse millia passuum, nihil prodest;
Nam charta taetro infecta carminum tabo,
Quam saepe doni maximi loco mittis,
30
Modis legentum corda polluit miris,
Vt liberare languidos suis succis
Nec ipse Phoebus, ipsa nec Salus possit.
At tu poeta letifer, tuos, quaeso,
Amiculos ne perde peste tam dira,
35
Sed pessimis iam pone versibus finem;
Saevire vel si pergis, hostibus saevi.
27. de versibus Philippi Obermairi
Dulces versiculi, meo PHILIPPO
Quos dulcissima Musa molli in umbra
Dictat Castaliae, suo lepore
Sic sensum afficiunt meum, meumque
5
Sic cor exhilarant, ut iis legendis
Curae sollicitae, anxii timores,
Et suspiria, lacrimaeque amarae
Confestim fugiant; velut, suaves
Cum spirant Zephyri tepente vere,
10
Caelo nubila, candidae pruinae
Terris diffugiunt; novique flores
Pingunt gramina gemmeo colore.
Dulces versiculi, tenelli, Amorem
Spirantes, Veneremque, Gratiasque,
15
Semper vivite, semper irrigate
Vestro nectareo liquore sensus,
Et mentes hominum venustiorum.
28. ad Philippum Beroaldum Iuniorem
Scribes Bentivoli fortia Principis
Tu facta, et Ligurem sanguine Iulium
Gaudentem Latio, infestaque Galliae
Nostris agmina finibus.
5
Nec parco referes carmine, quam fera
Atrox in Selinum bella gerat Sophis,
Tum Turcas odio persequitur gravi
Regnis pellere patriis.
Nos diva Idalium quae nemus incolit,
10
Et miscere simul dulcia tristibus
Gaudet, Maeonia non patitur tuba
Regum dicere proelia,
Nec Thebas veteres, primave Romuli
Sceptra, ausamve deum tecta refringere
15
Telluris sobolem, aut excidio datum
Graiis Ilion ignibus.
Nos heu Hierophiles cogit amor male
Cervicem laqueo subdere dispari,
Quem nec Thessalico murmure saga, nec
20
Durae gramen Iberiae,
Nec Circeia queat solvere naenia.
Tu non visa canes proelia: nos gravem
Experti dominae saevitiam, levi
Curas eluimus fide.
29. ad Gratias
Gratiae, pulchrae Veneris sodales,
Queis sine gratum nihil aut venustum est;
Non Amor, non ipsa Venus, iocive,
Blanditiaeve;
5
Tris fero vobis violae coronas
Flore fulgentes, ego terna vobis
Candidi lactis, totidemque libo
Cymbia mellis:
Vos meis dulcem numeris leporem
10
Addite, ut semper bene docti ad aures
Grata FARNESI veniant Iolae
Carmina vestri.
30. de laudibus Mantuae
Felix Mantua, civitatum ocelle,
Quam Mars Palladi certat usque et usque
Claram reddere gentibus, probisque
Ornare ingeniis virorum, et armis!
5
Te frugum facilis, potensque rerum
Tellus, te celebrem facit virente
Qui ripa, calamisque flexuosus
Leni flumine Mincius susurrat,
Et qui te lacus intrat, advenisque
10
Dites mercibus invehit carinas.
Quid palatia culta, quid deorum
Templa, quid memorem vias, et urbis
Moles nubibus arduis propinquas?
Pax secura loco, quiesque nullis
15
Turbata exsiliis, frequensque rerum
Semper copia, et artium bonarum.
Felix Mantua, centiesque felix,
Tantis Mantua dotibus beata,
Sed felix magis, et magis beata,
20
Quod his temporibus, rudique saeclo
Magnum CASTALIONA protulisti!
31. ad Caesarem Flaminium
Caesar aeterno mihi iuncte amoris
Vinculo, immites aditure mecum
Non modo Hyrcanos, Erebi sed atra
Regna profundi;
5
Ne mihi pulchros Ligurum recessus,
Neve Campani memores venusta
Rura Sebethi, aut placidas amoeni
Tiburis arces.
Ipse nil docti patriae Catulli
10
Comparo; hic vivam, et moriar beatus:
Hac mihi toto nihil est in orbe
Gratius urbe.
Tu ferax vatum generosa tellus,
Hospitum nutrix et amica, vatem
15
Hospitem sese tibi dedicantem
Candida nutri.
Vos lares dulcis patriae valete;
Non enim possum miseras videre
Civium pugnas, gladiosque fratrum
20
Sanguine tinctos.
Vos tamen semper mea mens amabit,
Me licet Parcae rapiant ad orbem
Zona quem Solis dirimit corusco
Torrida ab igni.
32. de fonte Bagnaiae
Hunc fontem amoenum, qui vireta limpidis
Et ornat, et foecundat ista rivulis,
Magni Rodulphi magna liberalitas
Caesis medullis montium canalia
5
Per longa duxit; hoc tibi, terra optima,
Dans munus omni praeferendum muneri.
Nam quod vetusto polliceris nomine,
Praestare nunc primum incipis uberrima
Lympha; vocari scilicet BAGNAIA,
10
Vocabulo iam patrio dignissima.
33. ad villam Marianam de Victoria Columna
Salve magna domus, meae COLVMNAE
Natalis, domus o beata salve,
Hicne vagiit illa Musa, doctis
Quam Phoebus decimam addidit Camoenis?
5
Caeli lumina vidit hicne primum
Caelo femina digna? Digna celsis
Nasci, et vivere in aedibus deorum:
Supra sidera sidus ipsa clarum?
O felix domus! hic Minerva pulchras
10
Artes edocuit meam COLVMNAM:
Hic illi citharam dedit canorus
Apollo; Superaque, dixit, omnes,
O VlCTORIA, feminas canendo,
Quotquot magna tulit, feretque tellus:
15
At te ne superent novem sorores,
Iovis progenies novem sorores,
Fortunata domus, domus beata!
Audisti toties meae COLVMNAE
Illa carmina, quae movere mentes,
20
Quae vim sistere fluminum solebant.
Tibi Cynthia silva saepe, saepe
Invidit tibi Cirrha, et antra Pindi,
Et fontes Heliconii recessus.
Iactat Creta Iovem, suam Dianam
25
Delos inclyta: tu tua COLVMNA
Gloriare domus beata. Pace
Et Iovis liceat loqui et Dianae,
Non Delo minor es, minorve Creta.
34. ad Dianam
Casta Latonae soboles Iovisque,
Quae pharetratis comitata Nymphis,
Cynthium collem peragras, nigrique
Silvam Erymanthi,
5
Bocchius, linguae decus utriusque,
Doctus errantes agitare cervos,
Hanc tibi villa media locatam
Dedicat ulmum;
Vnde veloci domitae sagitta
10
Pendeant lynces, timidique damae,
Atque vivacis tibi consecrata
Cornua cervi.
35. Catella ad Reginaldum Polum
Cur me, POLE, tua venire ad urbem
Lectica prohibes? tuae quid, oro,
Summae participem benignitatis
Esse non pateris? Canes bonorum
5
Heroum comites fuere semper;
Et caelum Canis incolit supremum
Inter sidera; nec polus, beata
Sedes caelicolum, suam Catellam
Dedignatur habere secum: at ipsa
10
Sum despecta tibi, nec unum apud te
Angulum valeo impetrare. Verum,
Si nostram vacet aestimare formam,
Non indigna tuo favore credar.
Est pilus mihi lucidus, venustae
15
Pendent auriculae. Nigris ocellis,
Et caudae placeo iubis comatae.
Nec sum corpore vasta, nec figura
Tam brevi, ut videar puellularum
Comes dignior esse, quam virorum.
20
Nec turpi scabie laboro; nec sunt
Invisi pulices mihi molesti.
Nec sum prorsus inutilis futura,
Si lassam recreas, vehisque tecum;
Nam pedes tibi suaviter fovebo,
25
Qui iam frigoribus rigent acutis.
Nec vero timeas, luto referta
Quod via assidue ambularim; amicus,
Et cliens tuus optimus, Morilla
Me suis manibus pie, ac benigne
30
Puro flumine ter quaterque lavit,
Et munda dedit esse mundiorem
Sponsa, quam bona mater ad maritum
Vult deducere nuptiis paratis.
Quod si non satis haec videntur esse
35
Ad flectendum animum tuum; catelli,
(Ah nimis miseri mei catelli!)
Te, precor, moveant, tenella pleno
Quos gestans utero, pedes movere
Vix queo amplius: et tamen necesse est,
40
Milliaria singulis diebus
Multa conficiam misella, ni te
Volo linquere. Sed prius vel istis
Optem filiolis meis sepulcrum
Fiant viscera matris; ipsa praeda
45
Optarim prius esse vel luporum,
Quam te, maxime POLE, derelinquam.
36. Catella in Madium
Quid, efferate, quid, Madi nequissime,
Catella feci blandula,
Cur me meosque liberos crudeliter
Lingua proterva perderes?
5
Per te, sceleste, factum, ut asperas quoque
POLVS benignus in feras,
In me foret crudelis, ac meas preces
Ventis ferendas traderet;
Et quae reliqui patriam, et dulces lares,
10
Ne stulta vos relinquerem,
Afflicta, maerens, semimortua cum meis
Linquor catellis in via,
Futura praeda mox lupis rapacibus,
Turpive corvorum gregi.
15
Nec forma rara, nec mihi fidelitas
Favore digna profuit;
Nec pulchra proles, ventre quam gero, saxea
Mollire quivit pectora.
Proles misella, matre cum miserrima,
20
Eheu tenebras horridas
Adibis Orci, antequam nata haurias
Iucunda caeli lumina!
Hoc urit anxium cor, hoc multo mea
Me morte peius enecat.
25
At tu catellam amabilem, et mitissimam
Qui caede perdis impia,
Madi, in molossum pessimum incidas, precor,
Qui te deos inanibus
Votis vocantem laceret, ac membra omnia
30
Dente cruento differat.
37. ad Auram de Reginaldo Polo cardinali
Aura quae lucum viridem pererrans
Nos levi blande recreas susurro,
I, citis, quaeso, pete REGINALDVM
Candida pennis;
5
Tempera et suavi rapidum calorem
Spiritu, circum volitans, nec aestus
Igneus frangat sine delicati
Corporis artus.
Sic ferum semper Boream sonoro
10
Aeolus clausum teneat sub antro:
Sic tibi numquam noceat furentis
Impetus Austri.
38. de libellis Andreae Naugerii
Quot bruma creat albicans pruinas,
Quot tellus Zephyro soluta flores,
Quot spicae Libycis calent in agris,
Quot vindemia porrigit racemos,
5
Quot vastis mare fluctuat procellis,
Cum nascens pluvias reportat Hoedus,
Quot Ceraunia frondibus teguntur,
Quot caelum facibus micat serenum,
Quot sunt millia multa basiorum,
10
Quae dari sibi postulat Catullus,
Quotque sunt atomi Lucretianae,
Tot menses, bone NAVGERI, tot annos
Vivent aureoli tui libelli.
39. ad Musas de Horatio Gualterutio Caroli filio
Nymphae progenies Iovis supremi,
Cultrices Heliconii recessus,
Quas cantus iuvat et leves choreae,
Vobis se famulum dicat tenellus
5
Hic puer citharam ferens eburnam,
Et stylum, et tabulas, puer disertus,
Et dicaculus, et nitens; novella
Vt myrtus viridi hortulo. Puellae
Pulchrae, illum sinite ad vireta vestra
10
Laetum accedere; nec iuventa molli
Flore vestiat os ei, poeta
Dum factus culicem Maronis aequet,
Aut vincat potius, venustiora
Ludens carmina roscidis sub antris.
40. ad Horatium Gualterutium Caroli Filium
Alumne Musarum puer, tibi Thalia dulcis
Ab urbium frequentia remoto in antra Pindi,
Frondis corona myrteae caput decorum inumbrat,
Lyramque eburneam aureo docet ferire plectro;
5
Docet sonare vocula dulci melos suave,
Quo fluminum volubiles moratur illa cursus.
Non plus Marone parvulo canorus olim Apollo
Gaudebat: Orpheum parens non plus tenellum amabat.
O digne vita caelitum, tibi neant Sibyllae
10
Vivacis aevum innoxiae manus trium sororum.
41. de Gaspare Contareno
Descripsit ille maximus quondam Plato
Longis suorum ambagibus voluminum,
Quis civitatis optimus foret status:
Sed hunc ab ipsa saeculorum origine
5
Nec ulla vidit, nec videbit civitas.
At CONTARENVS optimam Rempublicam
Parvi libelli disputationibus
Illam probavit esse, plus millesima
Quam cernit aestas Adriatico in mari
10
Florere pace, literis, pecunia.
42. ad Rodulphum Pium cardinalem
de morte Constantini fratris
Iam modum figas nimio dolori,
Magne RODVLPHE, et pueri quietam
Desinas umbram miseris querelis
Sollicitare.
5
Occidit frater tibi iure dulci
Carior vita; tamen ille iustis
Non reviviscet lacrimis. Nec ipsa
Parca movetur
Questibus; nec te pietas iuvabit
10
Hic tua. Obscuras potuit deorum
Manium sedes penetrare quondam
Thracius Orpheus,
Visus et blandae citharae canoris
Vocibus saevas Furias movere,
15
Coniugem caram superas ad auras
Ducere tendens.
Paene iam lucem miser hauriebat;
Ditis impulsu stetit, et sequentem
Respicit: retro fugit illa venti
20
Ocyor alis.
Hanc Charon putri revehit phaselo,
At procul ripa minitans, maritum
Arcet incassum repetentem avari
Munera Ditis.
25
Scilicet leges superum refigat
Nemo; mortalis pereat necesse est:
Vt libet, vitam pater ipse divum
Donat, et aufert.
Mors rapit cunis cita vagientem:
30
Flore sub primo cadit alter aevi:
Hic nimis vivax queritur caducae
Damna senectae.
Sic Iovi magno placitum. Quid ergo
Nitimur contra? miserique semper
35
Vivimus? quanto satius, libenter
Ferre quod aequa
Mente ni suffers, tamen est ferendum!
Quo reluctantes trahere obstinata
Vis solet stultos, sapienter ipsi
40
Ibimus ultro.
43. ad Achillem Bocchium
Ergo (proh superum fidem!)
Isto contegitur marmore Iulia,
Clarum Felsineae decus
Vrbis? sic igitur, sic periit bona
5
Nostri mater ACHILLEI?
Nec quidquam pietas sollicita in deos,
Nec quidquam integra profuit
Et mens, atque animi candor amabilis?
En quisquam, iuvenum optime,
10
Consolando tuis ponere lacrimis
Finem cogitet? hic, miser,
Hic flendum, hic querulis omnia cantibus
Imple. Haud aspera nunc suis
Intrantem pepulit te foribus Chloe:
15
Non non candidior nive
Fastidit tua nunc carmina Tyndaris,
Et collo dare brachia
Orantis refugit: sed miser, ah miser,
Mater Iulia, Iulia
20
Heu mater, propriis luminibus tibi, et
Vita carior occidit!
Quid laudare sacris usque pium iuvat
Vatem numina cantibus?
Lesboumque agili tangere barbiton
25
Plectro? ah carmina, barbitos,
Surdorum ah valeant numina caelitum!
Sed quid irrita fundimus
Lamenta? immeritos invidia deos
Quid pulsamus inutili?
30
Omnes una eadem mors manet. Ibimus
Omnes ad tenebras nigri
Plutonis. Sed enim cum semel occidis,
Non forma, aut decor ingeni,
Nec te cana Fides eripiet feri
35
Ex Orci manibus. Pius
Frustra, parce nihil proficientibus
Iam, BOCCHI, querimoniis.
Maternas, aliquis si manet Inferis
Sensus, credibile est tuo
40
Laedi umbras gemitu. Desine, desine;
Et constanti animo feras,
Quod mutare nequit dura necessitas.
44. ad Caesarem Flaminium
Ne Midae ingentes stupeas acervos,
CAESAR, aut fultam Pariis columnis
Regiam, aut regis nitido micantes
Aere catervas:
5
Ista sed vulgus feriant inane.
Tu piam mentem superos domumque
Parvulam, et quantum satis est agelli
Fertilis ora.
Ille thesauros Arabum, et superbas
10
Indiae gazas habet: has, et illos,
Mente qui celsa, populique vanos
Spernit honores.
Tu licet regno potiare, dives
Quod tenet Medus, tamen usque servis,
15
Imperat donec tibi plus habendi
Dira cupido.
Triste portentum, macieque semper
Lurida pallens. Nihil hac ab Orco
Saevius misit superas ad auras
20
Ira deorum.
Cautus hanc vita. Fugit hora curis,
Et simul vitae positura finem.
Post rogum distat nihil ipse nudo
Croesus ab Iro.
45. gratulatur Alexandrum Farnesium
gravi morbo liberatum esse
Da vati citharam, puer,
Et mecum superis incipe debitas
Cantu solvere gratias,
Qui nobis iuvenem restituunt sacrum.
5
Iam tristes querimoniae
Cessent, iam lacrimis, optima civitas,
Tandem pone modum piis:
Iam di, Roma, tuas audierunt preces.
En FARNESIVS inclytus
10
Vivit, nec miseram funere patriam
Foedat. Dicite, virgines,
Dis laudes, pueri, dicite, candidi:
Ludis, laetitia, iocis,
Et faustis resonent omnia plausibus.
15
Caelo nubila Iuppiter
Pellat. Sol, nitidum iam caput exsere.
Vrna fundere limpidas
Vndas incipiat iam Tyberis pater,
Et septemgeminos tegant
20
Montes purpureis lilia cum rosis.
At tu, Romuleae parens
Vrbis, certa salus, et decus Italae
Gentis, maxime PAVLLE, iam
Divis solve bonis vota. Nepos valet;
25
Invictoque animo feret
Tecum una imperii pondera maximi;
Alcides velut impiger
Fulsit supposito sidera vertice.
46. ad Bacchum
Hanc vitem tibi dedico racemis
Gravem purpureis, pater LYAEE;
Pro qua tu mihi vineam tuere
Non dico a Satyrisve, capreisve,
5
Non a grandinis impetu, vel Austri,
Sed a Pygmalione Formiano,
Qui sua horribili voratione
Plus nocere queat duabus horis,
Quam grando, Satyrique, capreaeque,
10
Et venti rabies duobus annis.
47. iocatur in Pygmalionem Formianum
Si villam mihi laeserit pusillam
Pagus, surripiens favos, merumve,
Aut pernas, oleumve, fictilesve
Vrnas, haud equidem deos rogabo,
5
Furum ut grandine rura verberentur,
Dum fruges gravidis tument aristis,
Nec lupi ut rapiant oves, sed unum hoc
Vindicem scelerum Iovem precabor,
Vt cum ducere coeperit colorem
10
Vva livida, mittat horum in agros
Dirum Pygmaliona, vinearum
Pestem, et Tartareo cane, et Charybdis
Hiatu horribili voraciorem.
48. ad vicinos
Vicini, moneo, procul fugate
Istum Pygmaliona, vinearum
Diram perniciem. Canum frequentes
Adsint excubiae: diem, atque noctem
5
Sagittae, et lapides minentur. Et cum
Isthaec omnia feceritis, ipse
Vias inveniet tamen vorandi.
49. vinea
Illa ego innumeris onusta nuper
Racemis, decus inclytum coloni,
Omnes vinea vineas propinquas
Vincens fertilitate, nunc nec unum
5
Quidem servo acinum misella. Quaeris,
Vnde haec pernicies mihi, viator?
Venit Pygmalion silente nocte,
Et una minus hic moratus hora
Me, quis crederet? integram voravit.
50. vinitores
Praetor optime, vineas tueri
Ab hoc Pygmalione iam nequimus.
Quo vorat magis, in dies et horas
Augescit magis et magis vorandi
5
Libido furiosa, nec Charybdis
Huius viscera quidquid est ubique
Vvarum saturare possit. Ergo
Rogamus miseri coloni, ut ista
Tempestas, barathrumque vinearum
10
Pellatur procul hinc malas in oras,
Dum vindemia pendet: aut bibemus
Lympham pro mero, et omnium labores
Obscoena ingluvie unius peribunt.
51. ad Pygmalionem
Cedat, Pygmalion, tibi Celaeno,
Harpyiaeque aliae malae, et rapaces:
Cedat horribilis Chimaera: cedat
Et Scyllae rabies tremenda, et illa
5
Cedat insatiabilis vorago,
Quam Graii veteres vocant Charybdim.
Cedat tergeminus canis, laborque
Cedat Herculis Hydra. Vincit omnes
Tua insignis edacitas; nec illam
10
Iam queat saturare vinearum
Quidquid maximo in orbe Sol tuetur.
52. ad eumdem
Vvae pernicies nefanda, si quam
Pro tua ingluvie fera, et tremenda
Poenam iudicio meo mereris,
Hanc ius exigat: optimas ad uvas
5
Relegere, manus, pedesque vinctus:
Et semper capiti tuo imminentes
Racemos habeas, eosque numquam
Possis tangere. non mehercule orbis
Rotae Ixioneae, vel unda fallens
10
Parentem Pelopis vel omne in aevum
Renascens Tityi iecur, vel ingens
Saxum Sisyphi, et omnium impiorum
Poenae omnes simul huic tuo, miselle,
Queant supplicio pares vocari.
53. ad Bacchum
Tu, qui centimanum potes gigantem
Caelo trudere, Pentheumque regem
Leto mittis et impium Lycurgum;
Et Gangem superas, et ultimum Indum,
5
Invictissime BACCHE; non furentem
Istum Pygmaliona iam coerces?
Qui fera ingluvie incitatus omnes
Vineas vorat, et tuum liquorem,
Qui servandus erat cadis in annos
10
Plures, mittere ventris in cloacam
Totum pergit, et annuos labores
Absumit male pauculis diebus.
O monstrum horribile ultimas in oras
Pellendum, aut magis Inferos ad imos!
54. ad eumdem
Quod nostras, bone, vineas, LYAEE,
Servasti incolumes, et integellas
Diro Pygmalione ceterorum
Vineta ingluvie fera, et nefanda
5
Vastante, hoc tibi ponimus sacellum;
Quod pro tempore fit quidem pusillum
Acerna ex trabe, sed tamen venustum est:
At si sustuleris ferum, et tremendum
Hoc monstrum, populus tibi merenti
10
Aedem marmoream, pater, sacrabit.
55. de hortis Blosii Palladii
BLOSI villula ter quaterque felix
Felicissimi hortuli poetae
Venusti, teneri mei sodalis,
Quo vivente, sales, ioci, lepores
5
Vivent; ac, pereunte, disperibunt:
Ille molliculam suam Turundam
Vos docet resonare, vos iocosis
Ludentem hendecasyllabis odoro
Fovetis gremio: relicta Apollo
10
Cirrha, Pieridesque vos frequentant,
Ex quo deliciae suae, suique
Amores BLOSIVS vireta vestra
Cirrhae praetulit, Aonique monti.
Quid mirum, bona rura, si feratis
15
Dulci nectare poma dulciora?
Has dulcissimus omnium poeta
Plantulas manibus suis feraces
Sevit, inserit, et colit, suoque
Musaeo assidue rigat lepore.
20
Hoc perfusa lepore tam venustos
Flores, tam varios benigna tellus
Passim fundit humo: hoc lepore eodem
Fontes luciduli, antra opaca, amoenum
Nemus, tectaque pulchra condiuntur;
25
Vt omnes Veneresque, Gratiasque
Hortis omnibus, omnibusque villis
Omnino videamini abstulisse,
Hortuli nimis, et nimis beati,
Tuque villula ter quaterque felix.
56. ad Blosium Palladium
Qualis susurrus arboris, cum florido
Iam vere ludit aura primis frondibus:
Vesanientis quale per Caniculae
Aestum iacere in discolore gramine,
5
Sub umbra amoena, fontis ad lympham sacri;
Tales mihi, poeta iucundissime,
Lusus tui, quibus Turundam carmine
Tam bello, amabili, et faceto concinis;
Vt illa carior Catulli passere
10
Iam sit mihi, sive est quid illo carius.
57. de Turunda Blosii Palladii
Turunda, turdis esca solis cognita,
Venusta cum te Musa non cognosceret,
Nunc es lepore versuum dulcissimo
Condita sic a BLOSIO meo, ut cibus
5
Sis facta mensis principum gratissimus.
58. de eadem
Turunda, turdos sueta edaces pascere,
Postquam faceti Musa culta BLOSII
Dulcem leporem carminis tibi addidit,
Non amplius turdos agris, sed urbibus
5
Mentes virorum pascis elegantium.
59. Turunda
Cum domos humiles Turunda ruris
Ignota incolerem, dolosque turdis
Hic parare solerem, amore captus
Mei BLOSIVS, omnium poeta
5
Vrbanissimus, ad suos penates,
Et palatia celsa Vaticani
Montis ducere rusticam, rudemque
Haudquaquam erubuit, suaeque Musae
Iocis, et numeris, leporibusque
10
Condiens, ita amabilem saporem
Addidit mihi, ut ire non vererer
Ad mensas hominum elegantiorum.
Quin Farnesius ipse, flos Quiritum,
Coenas magnificas sua Turunda
15
Ornat cotidie. Haec ego ipsa mecum
Non semel reputans, satis superque
Fortunata mihi videbar esse,
Vt quod praeterea deos rogarem,
In mentem hercule nil venire posset.
20
At nunc maximus ille rex Olympi,
Qui terras tonitru quatit sonoro,
Misit alipedem deum venusta
Forma, pileolo comas tegentem
Flavas, anguibus implicata virga
25
Cui gestamen erat manus decorae,
Ardebant oculi, et genas rubentes
Pingebat niveus color, novoque
Malas flore iuventa vestiebat.
Is me purpureo ore ter quaterque
30
Tentans corripuit, volansque summum
In caelum ad teneram tulit puellam,
Pulchram, Iuppiter! et decentem, aitque:
Quam gentes Italae vocant Turundam,
Servato, soror, usque dum parata
35
Iam coena pater accubet: petenti
Tunc dato hanc; etenim poeta summus,
Cui nomen BLOSIO est, eam canendo
Tantis laudibus extulit, comesse
Vt ipsam cupiat pater deorum;
40
Et quidem meritissimo; sapore
Haec enim ambrosiae mihi videtur
Longe suavior, omnibusque rebus
Mortales quibus, et quibus beati
Pascuntur superi. Haec locutus ille
45
Abit: me nivea puella dextra
In cella bene olente collocavit,
Vbi sunt epulae deum repostae.
Sic ego auspiciis bonis ab agro
Ad urbem veniens, ab urbe summum
50
In caelum penetro, cibus supremo
Iovi, et caelitibus futura magnis.
60. Turunda
Quis hoc credat? ego illa, quam comesse
Nec dites, neque pauperes solebant,
Quae solis avibus parabar esca,
Nunc lautis superum Turunda mensis
5
Acceptissima sum; nec ullus est iam
Qui non ambrosiae meum saporem
Longe praeferat. Ore quisque divum
Me vorat cupido, et canistra plena
Mensis terque quaterque fert iuventa;
10
Nec tamen satis est. Quid erudito,
Dicat forte aliquis, deum palato
Te gratam facit, o Turunda? nempe
BLOSI daedala Musa me lepore
Suo condit ita apte, et eleganter,
15
Vt quo plus edor, hoc magis magisque
Augescat studiumque, amorque edendi.
Quod ni caelicolas pudor vetaret;
Ab iis manderer usque, et usque, et usque:
Iunonique, Iovique, ceterisque
20
Dis magnis, mediocribus, pusillis
In manu forem, et ore continenter.
61. Turunda
Quam sim caelitibus Turunda grata,
BLOSI, disce simul, simulque ride.
Formosus Veneris puer, puerque
Idaeus Iovis inclyti minister,
5
Me semper manibus gerunt, vorantque,
Seu domi libeat manere, sive
Per caeli varias vias vagentur.
Hos quidam e superis senex, opacam
Qui barbam gerit, intuens ocellis
10
Obliquis gemuit, dolensque dixit:
Felices pueri, quibus Turundam
Per annos licet esse continenter,
Et domi, et platea quoque frequenti;
Quod idem ut liceat mihi, libenter
15
Sim trimus puer. At tibi senectus
Sit semper viridis, poeta magne,
Cuius munere praeferor beatis
A dis ambrosiaeque, nectarique,
Seu quid suavius est, magisve dulce.
62. Turunda
Illa ego, illa Turunda, rusticorum
Quae spurca fieri manu solebam,
Vt turdos caperem, cibus dolosus,
Nunc domum Iovis incolo supremi,
5
Ad caelum hendecasyllabis vocata
BLOSI, candidi, et optimi poetae.
Hic me pulchra iuventa delicatis
Confectam manibus suis, deorum
Ad mensam aureolo ferens canistro
10
Omnes exhilarat. Vorat iocosa
Ore purpureo Venus Turundam:
Implet Iuppiter os suum Turunda:
Turundam ambrosiaeque, nectarique
Praefert Mercurius: deum palato
15
Nil est denique gratius Turunda.
Immo dique, deaeque cum Turundae
Nil dulcedine posse comparari
Arbitrantur; et omnium Turunda
Praestantissima iudicor ciborum.
20
At tu, culte poeta, qui facetis
Tuis versibus evehens ad astra,
Me misces dapibus deorum, amicos
Illos experiare semper; et cum
Terras liqueris, ad tuam Turundam
25
Fruendam venias, receptus almi
Iovis concilio, sacraque mensa.
63. Turunda
Quod orta in agro, et educata rusticis
Casis, Quirini moenia, et celsas domos
Mensasque principum virorum maxima
Cum laude adivi, et inde campos aeris
5
Erecta supra, Solis aureum iubar,
Et clara Lunae cerno sub me lumina;
Quod me iuventa pulchra delicatulis
Formare palmis gaudet, et quod infimis
Terris cibus volucrum, at alto in aethere
10
Cibus deorum nominor gratissimus;
Quod denique ille rex Olympi maximus,
Suprema rerum cui potestas omnium,
Me dulciorem affirmat ipso nectare,
Tuae Camoenae, BLOSI, id omne debeo;
15
Tuae Camoenae, qua nec ulla dulcior,
Nec ulla coetu dignior coelestium.
64. Turunda
Pater deorum, vosque magni caelites,
Si quid Turundae vota supplicis valent,
Si dulce vobis exstitit quidquam meum,
Meo poetae digna, quaeso, praemia
5
Pro liberalitate vestra solvite.
Vt ipse dulci dulciorem nectare
Vobis Turundam reddidit, sic illius
Vos integratis viribus concedite,
Forti iuventa ut sit senecta fortior,
10
Cunctisque rebus, ut cupit, fluentibus,
Tantis dies noctesque abundet gaudiis,
Vt semper ipsi laeta portet somnia
Quies profunda, dulcis, et facillima.
Tum quos paravit delicatos hortulos,
15
Pomona semper incolat, nec arbores
Aestu sinat, durove laedi frigore,
Notive flatu, aut verberante grandine.
Hic uva Cretam vincat; et Phaeaciam
Malus, pyrusque; Mediamque citrius:
20
Hic prata semper floribus laetissima,
Hic sint Favoni grata semper murmura;
Semper volucrum silva cantus audiat;
Nec manet ullo fonte lympha purior,
Loquaciorve; cumque vis Caniculae
25
Furens hiulcat arva, siccat uberes
Aquas, abundet hic amoenus fontium
Liquor, gelu, nivisque vincens frigora.
Senex facetus, sub virente pampino
Proiectus alta in herba ad undas vitreas
30
Suam Turundam cantet: illum Naides
Inusitato carminis tactae sono
Lustrent choreis: serta canis crinibus
E fronde myrti nectat alma Cypria.
Sic ille centum laetus annos exigat,
35
Nunc civitatis deserens frequentiam,
Nunc infrequentes urbe mutans hortulos.
At cum peractis cursibus vitae seni
Iam fila Parcae legerint novissima,
Illique placida mors ocellos clauserit,
40
Blandi soporis more sensus auferens,
Suam Turundam visat alto in aethere
Poeta coetu caelitum dignissimus.
65. ad Blosium Palladium
Poeta docte, culte, amabilissime,
Ipsa Turunda dulcior, quod audeo
Tuae Camoenae candidae facetias
Laudare turpi et infaceto carmine,
5
Ecquid perinde ineptio, ac si condiam
Absinthio mel? aut lutosa dextera
Velim polire virginem pulcherrimam?
Sed contra habeto sic, et animum advertito;
Vt pulchra turpi comparata pulchrior
10
Puella fit; sic et poetae non bono
Bonus poeta copulatus, optimi
Nomen lucratur. Ipse, qui iure optimo
Poeta passim nominaris optimus,
Quid ergo non lucraberis, si plumbeas
15
Nugas meas, tuosque versus aureos
Vno atque eodem iunxeris volumine?
Sed serio tandem ut loquar, quae carmina
Scripsi iocando de Turunda, haec nemini,
Si quid tuum sodalem amas, ostenderis;
20
Nam tecum ineptus esse, et insulsissimus
Impune possum, ceteris sim fabula.