Giovanni del Virgilio epitaphium

Reference basis text: P. Mastandrea, 2021

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Theologus Dantes, nullius dogmatis expers,

      Quod foveat claro phylosophya sinu:

Gloria Musarum, vulgo gratissimus auctor,

      Hic iacet et fama pulsat utrumque polum;

5

Qui loca defunctis gladiis regnumque gemellis

      Distribuit, laycis rhetoricisque modis;

Pascua Pyeriis demum resonabat avenis:

      Amtropos heu letum livida rupit opus!

Huic ingrata tulit tristem Florentia fructum

10

      Exilium, vati patria cruda suo;

Quem pia Guidonis gremio Ravenna Novelli

      Gaudet honorati continuisse ducis.

Mille trecentenis ter septem Numinis annis,

      Ad sua septembris ydibus astra redit.