Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 3
Other sections


Gemini

Lutea quadriiugo curru surrexerat Eos,

Astraque cedebant euanescentia coelo;

Iam diuisus erat Titan, mediumque videbant

Antipodes, medium noster monstrabat horizon;

5

Mirabar quianam mediis de fluctibus ignis

Exit inextinctus? certe haec contraria sese

Mutuo corrumpunt; quin sol extinguitur undis?

Igneus aut igitur non est, aut tingier ipsum

Oceano vulgus mentitur. Talia mecum

10

Voluebam, gradior dum propter littora solus;

Obuius ecce senex quidam mihi venit, acerno

Innixus baculo, nitidoque indutus amictu,

Cana tenus medio pendebat pectore barba,

Pulchra cutis, laeta et facies, varioque colore

15

Florea candentes decorabant serta capillos.

Comminus ut dedimus citroque ultroque salutem:

Quo pergam, qui sim, quo dicar nomine, quaerit.

Respondi atque eadem pudibunda voce rogaui.

At postquam proprium nomen mihi reddidit (ipse

20

Namque Epicurus erat) stupui: ceu rusticus, agrum

Qui fodiens reperit latitantem obscurius arcam.

Atque ego tunc: "Venerande senex, sic numina semper

Cuncta tuis faueant votis, sapientia quando

Mira tuis habitat fibris, nisi falsa loquuntur

25

(Vt plerumque solent) homines, praecepta salutis

Da precor, et iuuenem prudentibus instrue dictis,

Dummodo non te alio grauiora negotia ducant."

Ille autem contra: "Me nulla negotia ducunt;

Sed quoniam vito curas fugioque laborem,

30

Huc soleo vacuus crebro aduentare legoque

Per prata haec varios capiti gestamina flores.

Vnde libens et promptus agam quodcumque petisti.

Quippe loqui senibus res est gratissima cunctis.

At ne nostra aliquis disturbet verba viator,

35

Hinc diuertamus, densaque sub ilicis umbra,

Iuxta illas quas cernis aquas, residebimus ambo."

Iuimus, et placida sic tandem voce profatur:

"Nimirum huc aliquod, iuuenis, te numen adegit,

Vt discas hodie quae sit Sapientia. Namque,

40

O superi, quanta rerum caligine totum

Immersum est mortale genus? simulacra videre

Mille ac mille hominum facile est; sed rarus ubique

Verus homo, ut possit non falso nomine dici

Mundus stultorum cauea errorumque taberna.

45

Quare adhibe puram nostris sermonibus aurem,

Pellere si quaeris miseras a mente tenebras.

Principio, verum atque bonum cognoscere oportet

Perspicua ratione quidem atque examine recto;

Hinc scatet, hinc magnos ducit sapientia riuos.

50

At paucis hoc scire datum est. Nam maxima turba

Diuitias summum esse bonum, pars altera honores,

Diuersi diuersa putant; mihi sola Voluptas

Optima cunctarum rerum censetur; et istud

(Ni fallor) vera poterit ratione probari.

55

Omnium enim est finis rerum atque nouissima meta,

Ad quam sic hominum facta omnia disponuntur

Spicula ut in certum signum mittuntur ab arcu.

Nam quis tellurem rastris, quis Nerea tonsis,

Aut quis Gradiuum validis tentauerit armis,

60

Denique virtutem quisnam quaesiuerit ullam,

Si non hunc praesens monet aut sperata voluptas?

Nempe haec principium, medium finisque laborum est.

Quod magis ut pateat, quae dicam attentius audi.

Omne opus ob finem, ratio nisi desit agenti,

65

Sumitur: hic specie prior est in mente, mouetque

Artificem, sed re post facta nouissimus exit.

Finis item bonus est, igitur placet atque voluntas,

Hunc sibi ut acquirat, primis mediisque libenter

Partibus incumbit; sic delectatur, amoenus

70

Sic labor efficitur; causa est ergo ipsa voluptas.

Quippe aliud non est quam delectatio quaedam.

Sed quia non facile est rudibus ratione doceri,

Tentabo exemplis melius recludere verum.

Cur fodit atque graui sulcum deducit aratro

75

Agricolae callosa manus? non Sirius aestu

Terrificat, non bruma gelu. Cur nauita ponti

Insanam rabiem, syrtes, scopulosque minaces

Non timet, admoti spernens confinia leti,

Veliuola fretus pinu? cur praelia miles

80

Insequitur, gaudetque ferox, ubi classica Martem

Saeua canunt, acuitque animos hinnitus equorum?

Cur iuuat assiduis alium pallescere chartis

Et varios versare libros noctesque diesque?

Nempe ut post longos lucrum vel fama labores

85

Iucundum efficiat. Nam si non ipsa placeret

Vtilitas et honos, virtus artesque perirent.

Est finis per se dulcis, primordia vero

Cum mediis propter finem. Nil denique refert,

Turpia vel potius cuncta haec videantur honesta.

90

Nam veluti exultat lasciuus turpibus, ipsa

Sic virtute bonus placidissima gaudia sentit.

Ergo voluptatem propter tandem omnia fiunt,

Vel mala declinent homines vel commoda quaerant,

Vel laudanda gerant, vel non laudanda sequantur.

95

Hac etiam sola superi mercede fruuntur:

Vtile namque illis non conuenit, indigeant cum

Nullarum rerum. Sed dices forsan, honestis

Numina plena bonis. Quid tum? si talia laetos

Non faciunt diuos? tanquam si lignea gemmis

100

Nobilibus, fuluoque ornes simulacra metallo.

Adde aliud: quoties perfecta est causa, necesse est

Inde parem effectum procedere. Vis igitur quum

Quaeque animae bene disposita est, atque optima seruat

Obiecta, esse bonum summum nemo hercle negabit

105

Qui sapiat; verum tali de fonte voluptas

Cogitur effluere. Auditus sic laetificatur

Harmonia numeris contexta dulciter aptis:

Sic forma egregia visus; sic nasus odore

Mirifico: hoc ipsum reliquis de partibus aio.

110

Quid quod cuncta Venus terris animalia gignit,

Atque eadem (nisi vera neges) est summa voluptas?

Praeterea, labor atque dolor mala maxima cum sint,

Atque voluptati contraria, iure voluptas

Esse bonum summum censebitur. Oppositorum

115

Opposita est etenim ratio. Proinde omnia quaerunt

Naturae instinctu quae sunt iucunda, cauentque

Tristia. Quis vero naturam fallere credat?

Est summum ergo bonum, quod amant animalia quaeque.

Sed quid amant vel quid nisi dulcia gaudia quaerunt?

120

Multi autem dicunt: virtutem acquirere oportet

Sudando, algendo, dum viuimus; atque voluptas

Est fugienda; frui tamen hac post fata licebit;

Gaudia quippe Deus iustis aeterna parauit.

Nil rationis habet vox haec, prorsusque videtur

125

Irrita. Namque animas post funera viuere perque

Tartareos volitare lacus, et pendere dignas

Pro meritis poenas, vel sumere praemia facti,

Credere quis debet, nisi cui mens integra non est?

Haec sunt, o miseri, vatum commenta furentum,

130

Mos quibus est semper varias effingere nugas,

Vt stolidas dictis delectent talibus aures.

Finxerunt Stygii pallentia regna tyranni,

In quibus est Phlegethon, flammis crepitantibus ardens,

Tergeminus canis, et pictis armata colubris

135

Tisiphone, extensi per iugera longa Gigantes,

Et sine luce umbrae, et vasti non ulla cremantes

Ligna foci; riget hic hiemis sine tempore frigus,

Roboreque ex nullo gemit hic compacta phaselus,

Dum senior nimias transuectat portitor umbras;

140

Aeolides saxo cruciatur, Tantalus unda,

Vasa maritinecae gestant rimosa sorores,

E quibus unda fluit vano repetenda labore.

Plura etiam, quae nec pueris credenda videntur,

Talibus in regnis cecinerunt esse poetae.

145

O dii, quam magna est penuria mentis ubique!

In nugas quam prona via est! quid creditis ista,

Insani, quae nec possunt ratione probari

Vlla, nec sensu agnosci? quid vana timetis?

Qui facilis credit, facilis quoque fallitur idem.

150

Lucra sacerdotum sunt haec artesque dolosae.

Ast ubi vita semel tenues defecit in auras,

Nil sumus, ut nondum geniti nil prorsus eramus.

O nimium infirma et fragilis nimiumque superba

Atque audax natura hominum, quo freta perennem

155

Stulta tibi vitam promittis? desine velle,

Cum sis vile lutum, aetatem sperare deorum.

Quaelibet orta cadunt, et finem coepta videbunt.

Ingentes urbes populosque, ingentia regna,

Supremos montes et maxima flumina tandem

160

Aufert longa dies: at tu, vilissima puluis,

Semper eris? tanta est modicae fiducia mentis?

Nempe laboramus frustra, virtutis amore,

Somnia sperando et vanas fingendo Chimaeras.

Stulti sunt qui pro certis incerta sequuntur,

165

Et qui pro dubiis quae sunt manifesta relinquunt.

Dulcia sed remanent longaeuae praemia famae.

Hoc certe nil est, cum tu post funera nil sis.

Fama quid est, si nil delectat fama sepultos?

Quid lapis aut stipes laudum praeconia curant?

170

Si non laetaris viuens, laetabere nunquam.

Proinde aetas donec breuis haec incertaque durat,

Gaudebit quicumque sapit pro viribus; et non

Frangetur quoties fortunae urgebitur ira;

Dulce autem quaeret, si quid continget amari.

175

Ergo ne longis teneam te ambagibus ultra,

O iuuenis, dum fata sinunt, te viuere laetum

Hortamur, quantumque potes lugubria pelle."

Talia barbati postquam mihi verba magistri

Haud paruam fecere fidem: "Pater optime, dixi,

180

Pro tantis nequeo dignas tibi reddere grates

Officiis: verum donec spirare licebit,

Debebo, ac memori seruabo haec pectore dicta.

Scrupulus ast unus restat. Nam discere oportet

Non solum quid agas, sed quae via detur agendi.

185

Ergo voluptatem doceas quo acquirere pacto

Possim, qua sit iter, per quod tendatur ad illam."

Tum senior: "Breuis et lata et decliuis eunti

Est via: non procul hinc habitat regina Voluptas,

Quae si forte tibi cordi est, vestigia nostra

190

Iam sequere, hac per me poteris gaudere reperta."

Portio siderei nondum transmiserat orbis

De tribus una diem, nisu quum surgit anhelo

Grandaeuus sapiens; quo praecedente sequebar

Pone: simul gradiens per deuia comminus ibam.

195

Progressisque parum moles oblata palati

Eximia est, scitorque ducem: "Sublimis et auro

Tam preciosa domus quo possessore tenetur?-

Plutus, ait, tenet hanc, indutusque arma satelles

Seruat iter, prohibetque ultra transire volentes,

200

Ni prius hunc adeant et blando munere placent.

Ipse autem celsa residet, quam cernis, in arce.

Tres tantum natae thalamo versantur eodem,

Quarum si quaeris cognoscere nomina, dicam:

Sordida Luxuries, tumidisque Superbia buccis,

205

Nec non audaci stolida Ignorantia vultu."

Tunc ego: "Quis, dixi, dominum nos ducet ad istum?-

Tres illi ancillae sunt, per quas ire licebit,

Respondit senior, Sors, Fraus, Vsura: patebit

Cuilibet ingressus facilis, ducentibus istis.-

210

Dona mihi non sunt, inquam, quae tradere possim:

Nec tutum ancillis confidere talibus: ergo

Monstra aliam mihi quaeso viam." Tunc reddidit ille:

"Est alia, est, per quam, si vis, transibimus.-Eia

Duc", inquam. Et pariter digressi, tendimus imam

215

In vallem, praebebat iter qua semita nobis

Scrupea, et incultis homini vix peruia dumis.

Hic Paupertatis pergendo offendimus aedes

Exiguas, lacero pendentes culmine: praeter

Ivimus, et vastum nemus e regione videmus.

220

"Haec, quam proceris ferientem sidera cernis

Arboribus, sylua, est (inquit dux) inclyta sedes

Reginae, per quam nobis licet esse beatis;

Sed facie et manibus lotis accedere oportet:

Quaque potes, totum te orna, vultumque serena.

225

Nam Dea nec sordes, nec vult admittere curas. "

Paruus erat veniens per leuia saxa deorsum

Riuulus, et blando suadebat murmure somnos;

Hic faciem laui atque manus rigidosque capillos

Pectine composui, totoque in corpore vestes

230

Aptaui, atque leues pepulerunt seria ludi.

Sic hilaris gradior. Iam quantum funda retorto

Verbere ferre potest, iactu non amplius uno,

Emissum lapidem, distabat sylua: canentum

Suaue melos volucrum, suaues sentimus odores,

235

Quorum illic magna apparebat copia florum.

Tale nemus non mollis Arabs, Panchaia quamuis

Thura ferat passim, vidit: non Indus Eous,

Non Scytha laurifero spectabilis undique ramo,

Non demum coeli qui pondera sustinet Atlas:

240

Illa licet Satyri teneant loca, quos Nympharum

Vrit amor Dryadum, et choreas per gramina ducant.

Dulcibus et nitidis undis cursuque silenti

Ibat circum amnis, quantum transcendere saltu

Posset venantum fugiens conuicia ceruus,

245

Tantum distabant ripae; sed plurima claro

Squammigeri pecoris ludebant agmina fundo.

Vltima cingebant syluae quasi moenia pulchro

Ordine dispositae et superantes nubila pinus,

Pinus quae duro clauserunt cortice quondam

250

Dilectum Cybelae iuuenem. Phoebea cupressus

Iuxta aderat, paribusque comis surgebat in altum:

Non illic deerat quercus, non esculus, ilex,

Robur, acer, platanus, suber, nux, arbutus, alnus,

Orni, castaneae, coryli, piceae, tiliaeque,

255

Palma, abies, myrtus, veterumque obsonia fagus,

Aurea Saturno fluerent quum secula rege;

Non vitis, ficus, malusque et amica Priapo

Lotos, non hederae et vatum gestamina lauri,

Morus et Alcidae gratissima populus arbor,

260

Non pirus atque salix prunusque et pallida buxus,

Mespilus atque olea et cerasus, non sorbus et ulmus

Et siliqua et primos quae monstrat amygdala flores.

Quid memorem cedrum atque ebenum mensisque petitam

Materiam citrum, cui cedere creditur aurum?

265

Quidue alias plures? quarum si nomina tentes

Dicere, Marmaricas citius numerabis arenas.

Ingredimur, qua pons ripam iungebat utramque;

Intus erant spatiis amplis visuque decoris,

Huc illuc longo tendentia compita tractu,

270

Purpureae niueaeque rosae pictique hyacinthi,

Narcissi et violae et vaccinia mista ligustris,

Liliaque et longum viuens amaranthus in aeuum,

Puniceis foliis nec non caryophilus albis,

Balsamaque et casiae et costi myrrhaeque crocique,

275

Mentha, thymum, thymbra et bene olentis amaracus horti

Deliciae, Idaliis oritur quae plurima syluis:

Hinc atque hinc suaues spirabant undique odores:

Mille avium species implebant murmure syluam,

Et liquidum vario feriebant aethera cantu.

280

Coniugis infandum Progne deflebat amorem,

Fortunamque suam atque Ithyli Philomela gemebat,

Psittacus humanas operoso gutture voces

Reddebat, tenuesque sonos variabat Acanthis.

Iugis aquae riui nitidis de fontibus inter

285

Manabant flores, et gramina laeta rigabant.

Non Massyla illic degebat bellua, nec vox

Sacrilegi est illic audita Lycaonis unquam,

Non aper aut ursus, non velocissima tigris

Prorsus erant, trifidis nec tristia sibila linguis

290

Talia spargebant tumidi per rura cerastae.

Denique non illic nisi blanda et amantia pacis,

Auriti lepores, cerui, damae, capreaeque.

Et quanquam ver semper erat, dulcissima ibidem

Poma tamen deerant (dictu mirabile) nunquam.

295

Pene polum medium lampas Phoebea tenebat,

Quum locus est visus nobis, ubi Diua manebat,

Campus erat nemore in medio spatiosus et herbis

Plenus odoriferis; nulla illic creuerat arbos.

Circum aderant mensae egregiae, dapibusque refertae,

300

Qualibus accubuit Capuae Dux luscus, et ipsi

Accubuere olim qui Ancilia sacra gerebant.

Tunc Senior: "Iam tempus adest, potemus, et esca

Instauremus (ait) vires; nam sobrius ire

Ad Diuam vel ieiunus prohibetur; et omnes

305

Huc quotquot veniunt, impune absumere possunt

Gratisque has epulas. Dea sic vult. Cumque comesae

Deficiunt, famulae reparant renouantque sapores."

Vescimur atque mero madidi vix surgimus et pes

Figebat dubios titubanti poplite gressus.

310

Tum magis optamus reginam accedere ad ipsam.

Quam medio in campo spatiantem maxima turba

Pone sequebatur, iuuenes, pueri atque puellae,

Maturique senes at non matura gerentes.

Illius ad dextram mulier pulcherrima secum

315

Ibat habens puerum, cuius pendebat ab armo

Feralis pharetra et diris metuenda sagittis.

Caecus erat nudusque et versicoloribus alis;

Arcum gestabat manibus neruumque trahebat;

Quanquam oculis captus, certis tamen ictibus omnes

320

Figebat puer ille ferox praecordia pulsans

Atque iterum facto remeabat vulnere telum.

Iamque illum penitus populum misisset ad umbras,

Foemina ni quaedam tales miserata ruinas

Auxilium miseris mira pietate tulisset.

325

Namque ubi cuiusquam per saucia pectora ferrum

Viderat intrasse, et tepidum emanare cruorem,

Accurrens pariterque salubria pocula praebens,

Seruabat vitam; sed vulnera dira manebant.

Reginae ad laeuam mulier stans altera habebat

330

Semper in ore cibos; manibusque et vestibus unctis

Sordida curabat solius gaudia ventris,

Grandiaque inuerso siccabat pocula fundo.

Haerebat puer huic alter, qui vertice nutans

Conniuensque oculis, vigilare nec ipse valebat,

335

Nec vigilare ipsam dapibus vinoque grauatam

Nescio quo saepe aspergens humore sinebat.

Rauca Cyteriaco resonabat tibia buxo

Illic; ast alii citharas et plectra mouebant.

Orpheus Eurydicen serpentis dente peremptam

340

Immitesque Erebi leges cassumque laborem

Deflebat, secumque feras et saxa trahebat.

Carmina delphinis miranda canebat Arion,

Nauigium infelix referens nautasque dolosos.

Oedipodionias iterum consurgere Thebas

345

Nobilis Amphion cantu fidibusque iubebat.

Turba sequebatur saltando caetera, cuius

Lumina caligo quaedam satis atra premebat

Et cuiusque caput nebulae circumuolitabant;

Inter quos unum vidi nouique; tabellam

350

Quippe manu scriptam per talia verba tenebat:

"Sardanapalus ego, Assyrio diademate quondam

Inclytus, haec habeo quaecumque famelicus edi

Et quaecumque hausi suadente libidine; donec

Viuitis, o miseri, quid gaudia postergatis?

355

Heu mihi! post mortem nulla est speranda voluptas,

Discite ab exemplo, mortales, discite nostro."

Post omnes, extrema acie duo monstra subibant;

Quorum unum variis linguis foedabat euntes;

Ast aliud semper stimulis vexabat acutis.

360

Quapropter dulces lusus turbabat amaror.

Vsque adeo nobis aeterni regia coeli

Inuidet atque malis hominum gaudere videtur

Vsque adeo votis contraria numina nostris.

Cumque tot aduersis aeuo fugiente premamur,

365

Laetitiae vix hora datur, vix hora quietis.

Et, si qua est, breuis est et non sincera voluptas.

O vita, exilium merito dicenda, quid ipsos

Damna iuuant adeo superos mortalia? quare

Malunt nos tristes potius quam viuere laetos?

370

Vnde in nos odii tanti manauit origo?

Vince Deos, animo patienti aduersa ferendo.

Haud multo spatio iam turba aberamus ab illa,

Quum subito, a dextra nemoris, matrona venusto

Corpore, virgineo vultu incessuque seuero,

375

(Qualis in aetherea Iouis vxor creditur aula,

Quum medios inter graditur pulcherrima Diuos)

Occurrit nobis, crines lacerata sinusque,

Et moesta et vili quamuis circumdata panno,

Non spernenda tamen; roseoque haec edidit ore:

380

"Quo ruitis, miseri? quo vos insania ducit?

Sistite, neu faciles in damnum currite vestrum,

Et quaecumque loquar vobis, audite parumper."

Sistimus atque eius dictis intendimus aures.

"Principio, non est, ut forsan creditis (inquit)

385

Haec Dea, nec prorsus Diuum de sanguine creta

Ad quam nunc itis, cuius vos iungere castris,

O caeci, cupitis, sed dira et pessima Erinnys,

Incautos blanda semper sub imagine ludens,

Promittensque fauos, aloen infida ministrat.

390

Neu vos decipiat, facies quod pulchra, quod extra

Tota nitet gemmis atque auro; namque sub ipsa

Nescitis quam sit turpis, quam sordida, veste.

Intus mille latent mendae perditque clientes

Ipsa suos, falsa captos dulcedine, sicut

395

Perduntur pisces, quos fallit arundine longa

Piscator, dum littoreas demittit in undas

Fila sedens scopulo atque hamos tenet esca latentes;

Illi concurrunt auidi, rapiuntque tenaces

Ore cibos, sed mox haerent ac fila sequuntur.

400

Non tantum Libycae Syrtes, vel tecta nefandi

Antiphatae, vel Scylla vorax, vel saeua Charybdis,

Vel quodcumque aliud, quantum est fugienda Voluptas.

Eheu, quas infert mortalibus ista ruinas!

Quot claros alioqui homines, quot regna, quot urbes

405

Perdidit haec? sed ne multis vos ipsa fatigem

Exemplis, unum sat erit notumque referre.

Quis fuit Alcida maior? quis tanta peregit?

Nam geminos infans suffocauisse chelydros

Dicitur exiguis elidens guttura palmis:

410

Ipse Molorchaeum fertur superasse leonem:

Extinxisse caput semper crescentis echidnae;

Hic domuit ceruam aeripedem, taurumque ferocem

Expulit et valido volucres Stymphalidas arcu;

Fregit Threicii praesepia dira tyranni;

415

Fregit et hic, Acheloe, tibi de cornibus unum;

Hesperidas pomis, bobus spoliauit Iberum;

Infernas adiit sedes, triplicemque retraxit

Inde canem, spumis insana aconita serentem;

Eiusdem manu Erymanthius occubuit sus;

420

Sensit et Antaeus sublatus in aera vires

Herculeas, raptorque boum Vulcania proles.

Hic demum fesso potuit succurrere Atlanti,

Grandibus astra tenens humeris axemque labantem.

Attamen (o fallax, o perniciosa Voluptas)

425

Imperiosa tulit Gygeae iussa puellae.

Et qui non timuit toruam cum Dite Megaeram,

Tartareumque gelu et flammas Phlegethontis et ipsum

Porthmea, terrifico aspectu, hirsutisque capillis,

Saepe minas tenerae demens expauit amicae,

430

Pro clypeoque colum gessit, pro casside mitram.

Quaeque prius clauam ingentem vibrare solebat,

Foemineo ritu torquebat dextera fusum,

Et calathis dominae referebat pensa peracta,

Dum metuit scuticam, muliebri indutus amictu.

435

Amphitryoniade, quis te furor obcaecauit?

Vtque Ithaci socios mutasse venefica Circe

In porcos fertur, texisseque corpora setis,

Non secus ista suos mutat regina clientes,

(Si debet regina magis quam serua vocari)

440

Namque manu pateram, quae dulci plena veneno est,

Porrigit his, de qua si quis bibit, illico fiet

Vel leo vel spumosus aper vel tardigradus bos

Aut canis aut pauido pestis lupus improba ouili;

Ast alias alii coguntur inire figuras.

445

Pauci ex hoc populo letalia pocula vitant.

Vos eadem quoque fata manent, si forte velitis

Istius vexilla sequi meretricis iniquae.

Quare vos moneo, crudelia retia cauti,

Dum licet, aufugite atque animum fraenate lupatis

450

Praecipitem. Occultos laqueos aduertite ne vos

Haud aliter fallat quam fallit aranea muscam,

Dum tenuem texit telam latitatque deorsum

Angusto in thalamo; sed si cognouerit hostem

Delapsum in casses, quamprimum accurrit et arctis

455

Stridentem inuoluit laqueis et stamina circum

Cruribus assiduis glomerat rostroque peremptum

Perforat et sugit fusum per membra cruorem.

Demens, heu nimium demens! qui, cum similis Diis

Esse queat ratione utens, vestigia mauult

460

Sectari pecudum, Veneri, Venerisque sodali

Ventri indulgendo et turpissima quaeque sequendo.

Talia non potuit patienter ferre meus Dux;

Namque pudore gemens, stomachoque iratus amaro,

Nescio quid secum secreto murmure rodens,

465

Terga dedit, notumque tripes properauit in agmen.

Tunc Arete: (hoc etenim nomen sibi dixerat esse)

"Ne cures, inquit, fugiat sine. Noctua Phoebi

Non patitur radios, gelidis assueta tenebris.

Vtque aeger longa vexatus febre recusat

470

Optima quae amissam valeant sibi ferre salutem,

Deteriora petens propriae contraria vitae;

Sic stulti verum fugiunt et falsa sequuntur.

At tu, si qua tui cura est tibi, ne retrahas te

A nostris monitis, quae ut promptius accipias, hinc

475

Mecum digredere. Haec etenim spectacula mentem

Perturbant, strepitusque attentas impedit aures."

Tunc me dextrorsum ducit, pariterque sub umbra

Semotae lauri concedimus atque ita fatur:

"Ille opifex coeli et terrae pelagique tumentis,

480

Vt reliquos primo aduersos ire impulit orbes,

Sic aduersari affectus voluit rationi

Complures, ne sola sua torpesceret aula

Mens; namque, ut sonipes calcaribus et stimulo bos

Vrgentur, sumuntque magis per vulnera vires,

485

Sic mentem affectus acuunt crescitque premendo.

Qui si non essent, prorsus tabesceret, et nil

Egregium faceret; ceu nauis in aequore torpet,

Ni remi impellant vel habentes carbasa venti.

Proinde errant quidam, dicentes quod sapienti

490

Haud unquam licet hos animi sentire tumultus.

Hi differre hominem signato a marmore nolunt,

Et delirantes prorsus verba irrita fundunt.

Nam tales homini motus natura dedisset

Frustra; quod dictu absurdum est. Vti ergo licebit

495

Ipsis legitime, norma rationis et arte.

Hos, inquam, motus validis moderatur habenis,

Et regit, ut praeclarus eques, nec vincitur illis

Is, cuicumque dedit verum sapientia nomen.

Sed pauci norunt medium reperire, modumque

500

Seruare: idcirco tollunt hi prorsus, at illi

Prorsus amant; unde hos error conturbat et illos.

Nam Diui sola viuunt ratione; sed ipsae

Dumtaxat sensu pecudes ornantur; utroque

Mortales; utroque igitur gaudere iubentur;

505

At ratione magis; namque haec praestantior est pars,

Et summi cognata poli, quae ducit in altum

Semper; at in praeceps sensus trahit et deliros

Efficit; idcirco minus huic seruire licebit;

Quamuis hanc (o caeca hominum natura!) sequantur

510

Pene omnes, paucique adeo ratione regantur.

Propterea innumeros media modo ludere sylua

Vidimus: atque illuc stulto ductore meabas,

Nostra retraxisset nisi te vox. Nonne timebas

Illa duo, a tergo quae furtim monstra subibant?

515

Nostin' quae sint haec? Dolor atque Infamia. Quare

Non interdico prorsus, nec talia prorsus

Gaudia concedo a solo manantia sensu;

Sed sint rara, ulli non aduersantia recto,

Propter quae nunquam fas est dimittere honestum.

520

Atque opus est fraenis; et clam sumenda, nocebunt

Sumpta palam. Quoniam livor non deerit iniquus,

Dulcibus et laetis qui fel confundat amarum.

Quoque minus sese quisquam his inuoluit, eo fit

Dignior, ac propius superos accedit ad ipsos.

525

Qui magis haec sequitur, minus est laudabilis, et se

Deprimit, et mutis animalibus inserit. Obsunt

Haec eadem, si sint usu repetita frequenti,

Et mentem impediunt, et dira pericula gignunt.

Non semper tamen esse potest intenta seueris

530

Mens; quippe est homini fragilis natura; necesse est

Seria post aliquam tandem captare quietem, et

Montibus a summis valles descendere ad imas;

Haud aliter quam, quum dimittere fulmina terris

Vult pater omnipotens, exosus crimina mundi,

535

Fert aquila exactum Sicula fornace trisulcum

Aut rostro aut pedibus telum, postquam alta polorum

Culmina conscendit, miratur clara pyropis

Moenia coelicolum, atque aliis splendentia gemmis,

Et stupet auratas aedes stellisque micantes,

540

Aspicit et solido factas adamante columnas,

Et constructa videt laquearia dentibus Indis;

Miratur latos campos lucemque perennem,

Deliciasque Deum, quales nec lingua referre

Vlla nec hamanum pectus comprendere posset.

545

Illa volans nunc huc, nunc illuc, ludere gestit

Aethera per liquidum, et blandis sese obicit auris,

Et iam dediscit terras nidosque relictos,

Vsque adeo iucunda illi sunt regna Tonantis.

Sed postquam, stimulante fame, ieiunia vires

550

Hauserunt, et nulla insunt alimenta calori,

Quae modo laudabat, contemnit sidera, ab alto

Deuehitur, et quas nuper contempserat omni

Conatu repetit terras escamque requirit."

Tunc ego qui pressa iamdudum voce tacebam,

555

Rumpere festinans tam longa silentia, tandem

Hiscere non timui atque interpellare loquentem,

Et dixi: "Quoniam sol iam declinat ad axem

Hesperium properatque diem damergere ponto,

Ante precor quam lux penitus decedat et umbrae

560

Adueniant, mihi ne paucis aperire recuses,

O Dea (nam certe Dea, non matrona videris)

Nomine quo mulier, quam dextra, quamque sinistra

Reginae stantem vidi, puerique vocentur

Ipsarum". Dictis respondit talibus: "Eia,

565

Ne dubita, per me (breuitas nisi temporis obstet)

Quae cupis agnosces; nam non indigna petisti;

Incipiamque ab ea lateri quae proxima laeuo est.

Hanc igitur scito esse Gulam, cui semper edendi

Est animus, nocte atque die, studiumque bibendi,

570

Quam plerique Deam credunt et prorsus adorant,

Libantes laeti pateris ardentia vina,

Lautaque vescentes plenis obsonia mensis,

Et summum esse bonum seruire huic rentur. At errant

Haud dubie; namque hac nil est obscoenius, et nil

575

Quod naturae hominis magis aduersetur et obsit.

Caetera enim tantum ut viuant animalia, fecit

Iupiter; ast hominem ut viuendo intelligat et se,

Cognitione aliis praestando, coelicolarum

Efficiat similem et vasto dominetur in orbe.

580

At quicumque Gulae indulgent et gaudia ventris

Sectantur, fiunt hebetes fumoque ciborum

(Haud secus ac nebula sol) offuscatur eorum

Ingenium et nequeunt veri spectare nitorem,

Praecipue quoties stomacho feruentia vina

585

Obtundunt caecaque premunt caligine mentem,

Nec studiis saturo possunt incumbere ventre.

Vnde fit ut minimum sapiant finemque relinquant,

Propter quem terris illos natura locauit,

Nec plus cognoscant quam grex ouiumue boumue;

590

Immo etiam quandoque minus, cum vina cerebrum

Confundunt geminasque putant ardere lucernas

Et mensa et paries sese motare videntur.

O foeda ebrietas, animi letum! o vitiorum

Nutrix ac scelerum! quid non mortalia cogis

595

Pectora? quid per te non audent? iurgia, lites,

Proelia dira moues et gaudes sanguine fuso;

Per te occulta patent; animum linguamque resoluis;

Te fugiunt metus atque pudor. Vitate pudendam

Hanc pestem, o miseri, quae vos facit esse furentes

600

Nec minus insanos reddit quam mater Orestem.

Sordidior quae res, quae bellua vilior est quam

Ebrius? hic epulas, quas non multo ante vorauit,

Euomit atque mero putet; tremit ille caditque

Saepe caput frangens oculosue aut crura: loquendo

605

Balbutit, nec habent ullum verba edita sensum.

Multa facit, multa et dicit, quae mox, ubi nubes

Discussa est rediitque iubar, damnantur ab ipso

Auctore; unde rubet factis infectaque vellet.

Rex Macedum quondam proles generosa Philippi,

610

Ebrius in mensa (ut fama est) perdebat amicos;

Sed postquam furor ille animo decesserat et iam

Sanus erat, tunc se arguebat tantumque dolebat

Vt fleret cuperetque mori. Quid vana, Citheron,

Orgia, quid thyasos deliraque tympana iactas?

615

Non Deus est Bacchus vester, Cadmaea propago,

Nec Ioue plena utero Semele concepit; at ingens

Tartarus hunc genuit puerum de matre Megaera.

Non Deus est, sed nempe Deum contemptor et osor.

Nam diuina parum curant qui vina sequuntur.

620

Nec bene tractabit vinosus sacra sacerdos.

Quid memorare opus est, quot morbos, quotque dolores

Dispergat nimius potus per membra, cibusque

Immodicus? scatet hinc, tanquam de fonte perenni,

Febris et ulcus atrox, scabies, porrigo, podagra,

625

Articulosque premens manibusque infesta chiragra;

Hinc lippi stillant oculi, resolutaque Baccho

Membra tremunt, dentesque cadunt; olet halitus oris;

Hinc stomachus languens atque intestata venit mors.

Saeua quidem plures leto gula tradit acerbo

630

Quam gladius. Quid quod census cito deperit? et mox

Mergitur in ventrem fundus, domus atque supellex?

Et modo qui fuerat diues fit pauper egensque,

Vt viuas comede, at non viuas propter edendum.

Iam dixi quae sit mulier; nunc accipe quis sit

635

Ille puer qui stat iuxta hanc et vertice nutat,

Nec vigilare valet. Puer hic est filius eius

Quem Labor ex ipsa genuit, Somnusque vocatur.

Nutriit hunc Lethe multoque papauere pauit;

Germanus Mortis, sed non aeternus ut illa.

640

Hic hominum pellit curas et fessa diurno

Membra labore leuat, reuocatque in corpora vires;

Quo sine non potis est quisquam producere vitam;

Infert multa tamen damna et caligine quadam

Obducit mentem morbosque inducit et ipsum

645

Eneruat corpus, quoties sine lege modoque

Sumitur, et nimium torpentes occupat artus.

Parcus erit, si parca gula est; nam venter inanis

Excubat aut minima contentus nocte quiescit.

Et leuius dormit melioraque somnia gignit.

650

Est tamen afflictis magnum solamen et omni

Optandum voto interdum, praecordia quando

Angit amor vel morbus atrox vel casus acerbus,

Tunc melior gemmis, tunc fuluo est gratior auro.

Vt mors, sic somnus miseros felicibus aequat;

655

At, dextra cui Parca colo net candida fila,

Qui facere et qui nosse cupit quam plurima et altum

In terris virtute aliqua sibi quaerere nomen,

Hunc vigilare opus est; nam non praeclara geruntur.

Stertendo; et molles detrectat gloria plumas.

660

Tu vero hunc vita, quantum potes, et vigilato.

Eheu quam longam tribuent tibi fata quietem,

Quum semel adueniet nox illa nouissima, post quam

Non redit ulla dies gelidosque reliquerit artus

Spiritus iste leuis, volucrique simillimus aurae!

665

Tunc tibi perpetuo claudentur lumina somno.

Haec nobis dum Diua refert, Thaumantias alto

Ecce venit demissa polo, cui mille colores

Hinc atque hinc sole aduerso rorantia praebent

Nubila, purpureis quae sic est fata labellis:

670

"Diua Panomphaeo salue carissima regi,

Cunctarumque Arete (me iudice) prima Dearum:

Huc venias, quoniam turba omnis coelicolum te

Visere iam pridem gestit. Iam desere terras

Infames et regna malis habitata colonis.

675

Non sedes hic tuta bonis; hic omnia regnant

Crimina, religio nulla est pietasue fidesue.

Hic contempta iacet virtus, inscitia sceptrum

Obtinet, et fraudes cuncti exercentur in omnes.

Quare agedum coeptos sermones rumpe, morasque

680

Tolle omnes, cursuque pari volitemus ad astra.

Tunc me respiciens Arete inquit: "Non tibi possum,

Vt vellem, dictis exponere singula; sed mox,

Crastina cum roseo rediens Pallantias ore

Expulerit tenebras iam lumine matutinas,

685

Ad te aliquem mittam, gaude, quo caetera disces.

Iamque vale". His dictis, petierunt aethera saltu

Excepitque ambas Zephyrus sursumque vehebat,

Donec laeta utraque in liquidas euanuit auras.

Ceu quum Scylla patrem fugiens scelerata sequentem,

690

Paulatim sese attollit; subit ille proteruo

Insistens animo, ducitque per aera gyros,

Desecti cupiens facinus punire capilli;

Haec vero densas inter se condere nubes

Nititur atque oculos frustratur caeca tuentum;

695

Illuc et Nisus penetrat neuterque videtur.

Phoebus Atlanteo iam merserat aequore currum,

Et Vesper, stabulis educens astra reclusis,

Ambrosiae in campos ad pabula nota redibat.

Digredior moerens, eadem qua duxerat olim

700

Me senior repetoque domum, promissaque solis

Gaudia venturi satis anxius expectabam.