Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 2
Other sections


Taurus

 

Traxisti longam portu mea cymba quietem:

Iam tempus dare vela notis a soluere funem;

Cessit hiems canaeque niues de montibus altis

Distillant, viret omne solum, lapsasque reponit

5

Sylua comas, renouat dulces Philomela querelas;

Floribus ornatae crines per prata Napaeae

Deducunt choreas, Dryades, Satyrique petulci

Carmina muscosis iterant lasciua sub antris:

Aurea nunc volucer iaculatur tela Cupido,

10

Et iuuenum placitis incendit pectora flammis.

Iam tutum vastos pelagi proscindere campos;

Vnda silet, Zephyrus redit expectatus ab orbe

Occiduo: quid stulta times? est lucidus aer

Atque suo cursum suadent Atlantides ortu.

15

Quid tibi continget tranquilla per otia laudis?

Laurea desidiae praebetur nulla; potenti

Esto animo atque aude: audenti fortuna fauorem

Saepe tulit, pauidosque vetat gaudere triumpho.

Vt video, terrent rictu te monstra canino;

20

Sed turpe est, foedis virtutem cedere monstris.

Perge igitur, iam rumpe moras altumque petamus.

Rex ille omnipotens, vasto qui praesidet orbi,

Aurea qui solo moderatur sidera nutu,

Tot voluit latas habitare animalia terras,

25

Tot pontum et liquidis vitam seruare sub undis,

Orba suis ne tanta forent elementa colonis.

Ex his tantum homini, quid sit cognoscere verum,

Quidue decens et posse loqui, concessit; at ore

Caetera sunt muto et tellurem cernua lambunt.

30

Hic ratione potens validissima quaeque subegit,

Alipedes tigres iracundosque leones.

Et quamuis diro sint corpora plena veneno

Serpentum, tamen hunc metuunt: huic maxima cedit

Oceani moles, oris Balaena supini.

35

Hoc sine quid tellus esset? densissima certe

Sentibus, et nullas segetes inculta crearet:

Hic leges, et quae seruantur legibus urbes,

Condidit, ornauit coelestia numina templis,

Repperit innumeras artes, imitantia fulmen

40

Tormenta, emissum quibus, ignis turbine clausi,

Per spatia effertur longe distantia plumbum,

Quo pulsae turres et moenia celsa trahuntur

In praeceps; vastosque procul quicumque boatus

Accepit, dubius se audisse tonitrua credit.

45

Vae vobis superi, si talia forte Gigantes

Olim Phlegraeis habuissent fulmina campis.

Repperit et puppes, vetitum quibus ire per aequor

Posset, et extremum ventis famulantibus orbem

Quaerere, qua Titan populos despectat Eoos,

50

Et Tartessiaca pronus qua mergitur unda,

Qua Cynosura nitet, et qua contrarius axis

Aspicit Antipodas pendentes vertice, qui iam

Casuri opponunt pedibus vestigia nostris.

Cum tamen ingenio excellat, mentisque vigore,

55

Vt credi possit diuino ex semine natus,

Nescit adhuc, nec scire studet (res mira, nefasque

Et centum tauris, et larga caede piandum)

Viuere quo pacto, vel quid vitare sequiue

Debeat. O caecis mortalia plena tenebris

60

Pectora, et o mentes caligine circumseptas

Stultitiae! incedunt deserta per auia: vix heu,

Vix paucis nouisse datum, quo tendere tutum,

Qua sit iter, per quod vera et bona summa petantur,

Non docet hoc gemini nodosa scientia Iuris,

65

Non quae Paeonio sanat medicamine morbos,

Non Rhetor, non Grammaticus. Sapientia sola

Hoc aperit; fida haec hominum dux atque magistra est;

Hanc mihi si dederit Deus, et, subtemina si non

Ante diem triplices truncabunt nostra sorores,

70

Ipse, bonum summum quod sit, qui possit haberi,

Vt spero, expediam, quamquam haec prouincia magna est.

Principio summum esse bonum pars maxima censet,

Numorum plenam bene semper habere crumenam,

Atque auri tantum quantum vel Lydius amnis

75

Vel Tagus aequoreas splendens eructat in undas;

Iugera tot campi, quot crines vertice; longum

Possedisse agmen seruorum, armenta, gregesque,

Quot non Trinacriis pauit Polyphemus in aruis,

Quot nec Aristaeo fuerant, Tirynthius et quot

80

Non Erythaeeis tulit a praesepibus Heros;

Pulchraque ut Alcinoi pomaria et Hesperethusae;

Nec non marmoreis miranda palatia crustis,

Haec sunt quae cupiunt omnes, quae quisque requirit;

Quae superos genitrix tenero petit anxia nato

85

Supplicibus votis. His qui affluit, esse beatum

Felicemque putat crassi dementia vulgi.

Sed nescit quanti lateant sub floribus hydri,

Quotque rosas inter spinae nascantur acutae.

Illum etenim quisquis fieri vult diues, oportet

90

Nocte dieque animo diuersas voluere curas,

Fortuna variante vices: nunc cogitat unum,

Nunc aliud; si forte epulis accumbit, iniquae

Morsus auaritiae stimulat, vix ulla palato

Esca placet, properatque ingratas linquere mensas.

95

Abstrahit inde illum exigui spes dira lucelli;

Vix somnum capiunt nocturno tempore ocelli;

In latus, in faciem iacet, et quandoque supinus,

Versaturque thoro, haud aliter quam saxea moles

Sisyphia reuoluta manu: quid luce peracta

100

Gesserit et quid sit redituro sole gerendum

Pensitat. En pereunt pecudes, cras pabula quaeram.

O brumae deuota dies, quam frigora bobus

Haec nocuere meis! sed dispensator iniquus,

Pastoresque mali, rapiunt hi, decipit ille:

105

Inuasere lupi caulas, praedatus et ipsum

Est pecus insanus miles, magalia fregit,

Incendit segetes, desecta est vinea ferro;

Debitor aufugiens portat cum foenore sortem.

Nulla fides, nulla est homini reuerentia diuum:

110

Omnia plena dolis. Pro Iupiter! ille bonus vir

Prorsus habebatur; sed fallax gratia linguae

Atque oris, non est semper vera effigiei

Regula. Quid doleam? remeat mea nauis et affert

Lucrosas, ohe, merces: graue pondus amomi,

115

Thura, electra, piper, Serum velamina, vestes

Sidonias, mercesque alias, quas vexit ab Indis:

Quam si concursu Symplegades infregissent,

Si vel Scylla vorax, dubii vel saxa Capharei

Soluissent tabulas, muliebri more querelis

120

Implessem totas aedes lachrymisque maderent

Pectora. Non deerunt nummi, nisi viuere desit.

Nil frumenta valent; quid tum? mercabor oliuum;

Est fodiendus ager, iaciendaque semina, messes

Occandae, fabricanda domus, vitesque putandae;

125

Illud emam, hoc vendam; accipiam et quod debeo reddam.

Non secus huc illuc impellitur ac pila magno

Lusorum coetu solet, aspiciente theatro,

Iactari; hinc atque hinc ingenti missa tumultu

Pellitur, ille ferit pugnis, hic calce retundit:

130

Laetitia, maerore, metu, spe, fluctuat aestu

Continuo, veluti ventorum flatibus aequor,

Ixion verus, qui captus imagine nubis,

Concubitu foedo prolem genuisse biformem

Dicitur; unde eius voluit sine fine rotari

135

Membra colubriferis radiis affixa Deum rex.

Diuitiae quid sunt? res nempe simillima nubi,

Quam si Riphaeo Boreas demissus ab axe

Incutiat, videas unde est concreta, resolui

In tenues fumos; monstra hinc gignuntur habentia

140

Humanam faciem. Quid enim speciosius ipso

Diuitis aspectu primo? sed, noscere postquam

Ipsius vitam licuit, diuersa videntur

Partibus a tergo non respondentia primis.

Assiduo motu rotat hunc fortuna, colubri

145

Agmina curarum sunt, quae praecordia rodunt.

Vel scit vel nescit diues, quae possideat. Si

Nescit, quid prosunt? quoniam nil inde boni vel

Accipit aduersi, velut is qui non habet. At si

Quae sua sunt nouit, vel amat, vel non amat illa.

150

Si non, cur tenet haec? ex his quae gaudia sumit?

Qualia, quum potat succos abstemius vuae.

Si quidem amat, pariter curat, studet illa tueri,

Proque his seruandis est anxius atque laborat;

Sollicitatque illum quicquid contingere rebus

155

Posse mali credit quas possidet; excruciatur

Si perit inde aliquid: fieri quod saepe necesse est,

Cum nil stare diu videas, incommoda cum sint

In promptu semper. Demum quo plura tenebit,

Hoc plus curarum accedet saeuique laboris.

160

Quid memorem, subeat quam crebra pericula ponto,

Ac terris censum cupiens augere paternum?

Syluicolas latrones, ponticolas piratas

Saepe fugit: capitur tandem; laniandaque phocis

Viscera, siue lupis praebet, captiuus herili

165

Collum saepe iugo summittere cogitur, is, qui

Vt dominus fieret, se obiecit casibus audax,

Vix mensa tutus propria, proprioue cubili.

Exitiale datur sitienti saepe venenum;

Stertentemue necat cupidi manus impia serui.

170

Pinguior in caedem ut petitur magis hostia, nec non

Nobilior potius spoliatur fructibus arbos,

Vtque apibus muscisque perit quae dulcior vua est,

Sic, cui plura dedit sors et meliora tenenda,

Insidias patitur plures, propiorque periclo est.

175

Nota Syracusii solertia mira tyranni:

Euge bone, es felix? quid ni? non pocula desunt,

Non epulae, pueri, sceptrum, diadema, cupitae

Deliciae: gemmis, auro (quid cernis?) abundas.

Heu mihi! namque tholo seta suspensus equina

180

Ensis adest, iamiam miseri caput infodietur.

Inuidia vexantur opes; namque optima liuor

Quaeque malus laedens odit felicia semper.

Hoc pretio, miseri, damnosum quaeritis aurum,

Vestra Palaestinae stimulent ut corda sorores

185

Assidue, ac nigrum citius tendatis ad orcum.

Nonne Midae, fuluo quem Bacchi dona metallo

Ditarunt, cunctis ridenda insania? iure

Huic asini auriculas iratus, Phoebe, dedisti.

Aurum cuncta precor fiant quae corpore tangam:

190

Mox petiit stolidus primis contraria votis,

Quum cibus in vacuam nullus descenderet aluum.

Talis, auare, tibi fortuna est, pessime, qui cum

Plus habeas, plus semper eges: ut Tantalon undis

In mediis cruciat sitis arida. Si tibi pleno

195

Effundat cornu quicquid vis Copia, numquid

Quod satis, an nimium, sumes? hoc officit, illud

Quisquis habere volet facili mercede parabit.

Nostra etenim minimis rebus contenta quiescit

Natura, in vitium si non delapsa repugnet.

200

Diuitis in mensam syluae pelagique feruntur

Optima; non desunt lepores, non caprea, ceruns,

Hoedus, aper, volucrumque genus, non turdus obesus,

Perdix, ficedulae, nec non quas Colchica tellus

Mittit aues, grandes capi, grandesque columbi:

205

Portantur rhombi, squillae, muraena, locustae,

Mugilis, et piscis nomen qui traxit ab auro,

Ostrea, caeruleo quae Cyzicus aequore gigrut:

Multa alia, est versu quae claudere difficilis res.

Vina dehinc, nigro nunquam cessura Falerno,

210

Ni potius placeant aruisia neotaris instar.

Sed quaero, nunquid cuncta haec lupus iste vorabit?

Non credo: vel si cupiat, non posse putandum est.

Quod si posse volet, rumpetur venter et ibit

Turgidus ad tumulum, turba comitante rudentum.

215

Nam qui plus aequo stomachi penetralia replet,

Laeditur, et clamat, Medici succurrite: demum

Euomit, et totas putor capit improbus aedes.

Hinc variae insurgunt febres, hinc scrupeus humor

Insidias manibus pedibusque affigit inertes.

220

Cui non compertum est, multos inducere morbos

Ingluuiem? vexare animos et corpora Bacchi

Humorem immodicum sitibunda in viscera mersum?

Ergo parcus erit, de multis pauca capescens,

Qui non ante diem vult ducem abrumpere vitam:

225

Nec plus, quam pauper, saccum stipabit opimum.

Murice distinctos locuples vestitur amictus,

Auratamque togam, tenuique subucula bysso

Enitet: et Scythicae redimitus vellere frondis,

Gestat foemineo pretiosa monilia collo.

230

Num magis ista fugant mordentia frigora, quam si

Muniat incultae vilis te penula lanae?

Num, quae vulgari lino contexitur, aestum

Arcet tela minus, tunc quum per torua leonis

Signa Molorchaei gradiens calidissimus est sol,

235

Flauaque vaesanus discindit Sirius arua,

Quam si lena tuum velet bombycina corpus?

At dices: ille in pretio est quem pulchra decorant

Vestimenta: caput venienti inclinat, et omnis

Assurgit populus, solusque hic nobilis, atque

240

Creditur esse bonus, prudens, ac dignus honore,

Dignus amicitia: pannoso prorsus habetur

Nulla fides, tritamque irridet turba lacernam:

Sis licet Arpinas, cuius facundia toti

Praefertur Latio; vel fabri filius ille,

245

Attica quem tellus mirata est saepe loquentem:

Carminibus quamuis possis aequare Maronem,

Maeoniique senis diuinos reddere cantus;

Non tamen idcirco speres tibi praemia laudis:

Sperneris, mihi crede, locum proiectus ad imum.

250

Tu Ganymedaeos frustra sectabere vultus,

Optabis frustra teneram tractare puellam,

Si tectus vili pauper gradieris amictu.

Non equidem inficior: magna est nam gratia pulchri

Vestitus. Verum fuerit virtutibus ipsa

255

Si mens nuda, malis imbutaque moribus, omnis

Ecce perit cultus, fies inglorius, ac te

Despiciet quisquis norit, tua terga cachinni

Mordaces ferient, vel caecae iurgia sannae.

Nec seruus, propria quem tu nutrire farina

260

Consuesti a puero, si te cognouit auarum,

Crudelem, tumidum, vinosum, mentis egentem,

Aestimat: idcirco secum clam murmurat in te,

Hunccine herum fortuna mihi non aequa dedisti?

Hunccine herum tolerare diu me fata iubebunt?

265

Laudabunt alii, quem turba domestica temnit?

At fortis, prudens, iustus, pariterque modestus

Si fueris, si te non parua scientia clarum

Reddiderit, quaeuis tribuet tibi vestis honorem,

Nec (modo sit sanus) poterit te spernere quisquam.

270

In primis, quicumque cupis venerabilis esse,

Laudari multum, nec non vehementer amari,

Virtutem sequere, ac vitii contagia vita:

Et caue committas quod possit iure putari

Censura dignum, atque auctori inferre pudorem.

275

Nam solet egregiam stolidum contemnere vulgus

Virtutem, minima si infectam labe notauit.

Sed quisnam prorsus viuit sine crimine? nemo est

Qui non legitimo quandoque a calle recedat,

Qui non a recta interdum declinet amussi.

280

Ille tamen, raro ac minimum qui peccat, haberi

Atque bonus dici debet: sed gratia linguae

Maxima, quae docte ac prudenter singula profert.

Cultus habet sermo, et sapiens, mirabile robur:

Imperat affectus varios, animumque gubernat:

285

Haec plus quam vestes poterunt te reddere clarum.

Nec tu formosi specie capiaris ephebi.

Talis amor scelus est, quem qui sapit effugiet. Nam

Est pueris nec mens, nec amor ratioue fidesue.

Ah pereat quisquis puerorum flagrat amore!

290

Si te delectant formosae membra puellae,

I, pete coniugium; vel non meretricula deerit.

Quid mauis demens cupere et sperare negata,

Pellere cum possis facili medicamine morbum?

Sunt tamen hoc propter cupiendae forsitan ipsae

295

Diuitiae, ut melius virtutem acquirere detur;

Quandoquidem argento loculi si forte vacabunt,

Nullus erit qui te doceat; nam soluere oportet

Mercedem haud paruam doctoribus; est quoque habenda

Sumptibus haud paruis librorum copia, tempus,

300

Quo valeas studiis incumbere plura legendo,

Ne mala pauperies alias te voluere curas

Cogat, et impediant ingrata negotia mentem.

Heu quam difficile est, quam paucis numina praestant,

Ex humili volitare gradu virtutis in arcem!

305

Quam raro egregios pauper sortitur honores!

Praeterea qualis vita est, quam proxima letho,

Quam merito spernenda, animum si nulla voluptas

Mulceat, atque leuent solatia nulla laborem.

Cum nunquam desint curae, cum plena dolorum

310

Omnia sint, praestat stygiam tranare paludem,

Cerbeream saturare famem, miscerier umbris:

Si nunquam fas est rebus gaudere secundis,

Gaudia si miserum pectus non ulla serenent.

Ast inopi quidnam dulcedinis, aut solati

315

Esse potest? cui deest panis vinumque frequenter:

Nunc lecto, nunc veste caret: nunc calceus ipsos

Ostendit digitos, veteri dissutus aluta.

Viuere vix potis est, nedum sectarier illa,

Iucundum quibus esse solet mortalibus aeuum.

320

Talibus at certe quicumque est diues abundat.

Illud enim assequitur quicquid desiderat et vult.

Tantum habet imperii, tantasque pecunia vires,

Vt sibi nil obstare diu patiatur: ab alto

Deducit montes, et valles tollit in altum.

325

Si vult ergo canum pernici prendere cursu

Ceruos aut capreas, vulpes, leporesue fugaces;

Si volucres captare libet, vel fallere pisces

Retibus aut hamis; Veneris si grata voluptas,

Si cibus et potus delectant, otia, ludus,

330

Si choreae, citharaeue placent, si plaudere cantu;

Omnia diues habet: nam praestant omnia nummi.

Accipe quid contra referam, si discere quisquam

Gestiet, id certe dabitur, modo firma voluntas

Nunquam deficiat; nec terreat aspera cliuis,

335

Angusta, et primo ingressu satis horrida dumis

Semita, virtutis qua culmina celsa petuntur.

Si non sunt nummi tibi, vaeneat ipsa supellex,

Vel domus aut fundus. Quid ni? quo viuere pacto

Tunc potero? cogar mendicus quaerere panem.

340

Ah miser! est melius mendicum viuere, dum te

Caelicolis similem diuina scientia reddat,

Quam si possideas Persarum bellua gazas.

Noli iudicio tenebrosi accedere vulgi,

Haud magis atque pecus verum agnoscentis: at ipse

345

Si sapis, haec memori quae dicam mente teneto.

Praeter virtutem non est durabile quicquam.

Diuitiae pereunt, species quoque, robur, honores,

Cuncta cadunt: virtus aeterna in tempora durat,

Quam fortuna nequit, nec tollere longa vetustas.

350

Ipse tamen vidi nunquam, et vix credere possum

Vel periisse fame, vel mendicasse disertum:

Quem si fortuna interdum conatur iniqua

Obruere, auxilium virtus festinat. Alumnos

Protegit alma suos semper doctrina, diuque

355

Non patitur miseris urgeri casibus: affert

Naufragio tabulam, qua tuti littora possunt

Spumosos inter fluctus attingere nando.

Qui pollet virtute, Arabum deserta, nigrosque

Aethiopas, rigidosque Getas lustrabit, et Indos,

360

Tutus et incolumis. Fortunae sola resistit

Virtus, atque illi dubio certamine pugnat.

Nullis est igitur parcendum sumptibus; omnem

Ne dubita, ut virtutem habeas, impendere censum.

At si forte tibi, valeas quod vendere, nil est,

365

Esto bonus saltem, si non potes esse peritus.

Cum doctis versare libens; (nam discere multa

Sic poteris) nec non avide quaecumque loquuntur

Ausculta, atque roga interdum: tum caetera diuis

Committe, et patiare animo tua fata sereno.

370

Gaudia si sequeris, si te insidiosa voluptas

Implicat, et dulces transmittere lusibus annos

Te iuuat, atque ideo diues cupis esse, voluta

Sedulus haec tecum, ratio quae prouida dictat.

Nulla voluptate est res perniciosior: aufert

375

Consilium, mentemque premit, virtutibus obstat,

Corrumpit mores, vitiorum maxima nutrix,

Debilitat corpus, sensus obtundit: amaro

Fine nocens, homini multorum causa malorum est.

Clarius ista sequens sermo meliusque docebit.

380

Si tamen aduertas, habet et sua gaudia pauper,

Nec forsan leuiora. Magis nam dulcia sunt quae

Rarius eueniunt solatia. Credite, longe

Gratior ac longe est iucundior illa voluptas

Quae dilata diu fuit, ardenterque cupita.

385

Sic cibus esurie suauis, requiesque labore,

Sic potus vexante siti, sic frigore flamma,

Frigora sic aestu, sic intermissa diuque

Sustentata Venus grata est magis; omnia demum

Rebus ab oppositis vires contraria sumunt.

390

At locuples tolerare nihil vult, semper abundat

Deliciis, adeo ut moueant fastidia saepe,

Et cupiat bulbos, siliquas, olus, allia, sardas,

Solennes epulas et prandia lauta perosus.

Nil adeo dulce est quod non videatur amarum,

395

Et non displiceat, si plus durauerit aequo.

Delectant alterna magis, vetitisque potiri

Dulcius est: sordent quae possunt semper haberi.

Praeterea non res hominem, sed sola voluntas,

Iudiciumque animi contentum reddit: amari

400

Est dignum quodcumque placet. Quid proderit aegro

Concinnas offerre dapes, cui febris ademit

Gustum? quid vini suauem praebere saporem

Illi qui gaudet puris abstemius undis?

Hic hoedum, ast alius carnes coenare suillas

405

Mauult; hunc cantus iuuat, illum ludus; amorque

Omnibus haud idem: hic puerum cupit, ille puellam;

Huic scortum placet, ast illi matrona. Beatum

Efficit ergo animus, non res. Rationibus istis,

Non minus ac diues, laetatur pauper; ab illo

410

Grandia poscuntur, paruo hic contentus abibit.

Impensa diues maiore ac saepe minore

Laetitia viuit quam pauper. Gratius ouo

Et cicere est vesci atque famem compescere porro

Nautae aut fossori, quam regibus et reginis

415

Quicquid terra ferat lauti prandere vel unda

Dignior illa autem iure est dicenda voluptas,

Quae nec sumpta nocet, nec contradicit honesto.

Nil tamen est melius quam pauca optare, animumque

Vincere consilio: ne spes te affligat inanis.

420

Qui quod habere nequit desiderat, excruciatur

Sperando frustra, et nequicquam tempora perdit.

Id cupias igitur quod certe possit haberi,

Aut nihil: atque animo fraenos impone tenaces:

Ast opibus quisquis pollet, vult plura petitque

425

Quam licet, et paruo contentus viuere nescit:

Indiget idcirco multis. Felicior ille est,

Sufficiunt cui pauca satis. Res ampla superbum,

Risoremque hominum, contemptoremque deorum,

Insanum, mollemque facit, virtutis et hostem.

430

Nam quis virtutem curat, si census abundat?

O bona paupertas, o nondum cognita diuum

Munera, virtutum custos et amica pudori.

Luxuriae fraenum, vitae tutela! procacem

Fortunam tu sola potes, ventique furorem

435

Ac pelagi rabiem contemnere: dum vada lintre

Tuta tenes paruo, vicinaque littora seruas.

Saepius aethereos feriunt vaga fulmina montes,

Et quatit excelsas Boreas rapidissimus ornos;

Ima latent ignota malis, humilesque procella

440

Iuniperos raro infestat: lentaeque myricae

Stant inter syluas immotae ac pace fruuntur.

Spreuit Anaxagoras, spreuit Democritus atque

Complures alii (quorum sapientia toti es:

Nota orbi) argentum atque aurum, causasque malorum

445

Diuitias. Quare? nisi quod non vera putarunt

Esse bona haec, animum quae curis impediunt, et

In mala praecipitant quamplurima. Fabricius quid,

Quid Cato, quid Curius, sanctissima pectora, quondam

Senserint, non quid vulgus plebsque inscia dicat,

450

Mente agita atque tibi propone exempla bonorum,

Nonne olim victor felicia signa Quirinus

Saepe tulit, posito quum sumere consul aratro

Arma iubebatur requiem factura ligoni?

Tum casa parua viros et frugi mensa ferebat.

455

At nunc deliciae et laqueata palatia molles

Imbellesque edunt foetus ac lusibus aptos.

Discite mortales tandem, longisque tenebris

Exuite obsessam mentem, sursumque leuate

Iam caligantes oculos. Quo caeca voluntas

460

Vos ducit, ne ferte gradum. Ratione deorum

Naturae similes estis, ratione tenetis

Imperium mundi: ratio vos dirigat ergo,

Non error: finemque animo perpendite rerum.

Sufficiat cibus ille, famem qui sedat: et illa

465

Vestis, quae corpus velet frigusque repellat.

Sit sopor ille satis, reficit qui fessa labore

Membra. Etenim tribus his opus est, cum corpora nostra

Sint fragili contexta luto. Sed talibus uti

Sic licet, ut tanquam medicinae munere cures

470

Quos tribuit morbos homini natura nouerca.

Ast hic luxuriem dapibus complectitur, ille

Vestibus. Hanc alius vitam vix sentit, ab arte

Dum fugit, assiduoque premit sua lumina somno.

Felix qui didicit contentus viuere paruo;

475

Nec spem ullam in rebus ponit quas linquere cogit

Parca ferox, tanquam nostri non iuris; et aeui

Quam breue sit spatium reputat; quam friuola demum

Omnia quae in terris longe lateque creantur;

Qui minor aduersis non fit maiorue secundis,

480

Minoisque urnam spernit, Stygiosque furores,

Securus quodcumque ferat fortuna tenere.

Infelix, sensu qui ducitur atque futuri

Caecus, ceu pecudes, tantum praesentia cernit;

Qui nescit, quod, quanto animus praestantior ipso est

485

Corpore, tanto animi pluris sunt munera, quam quae

Ad corpus spectant. Igitur non diuitiae sunt

Prima bona. Hae quoniam pro corpore conquiruntur,

Quae possessorem non efficiunt meliorem

Quis bona summa vocet? multos at saepe videmus

490

Quadrupedum similes, istis qui rebus abundant.

Quantum ergo satis est vitae, nihil amplius opta.

Namque superuacuo stulti laetantur: aceruos

Ingentes frustra, frustra horrea plena requiris,

Cum modio cumeraue famem propellere possis.

495

Cum tibi sufficiant cyathi, cur dolia quaeris?

Si te Plutus amat tamen, et tibi Copia ridet,

Diuitiasque dedit fatorum ignota voluntas,

Quid facias, operae pretium est didicisse: tenendo

Ne peior fias, ne possis stultus haberi.

500

Dic age nunc quaeso, quaenam prudentia, quodnam

Consilium est illi, cui sunt bona multa. sed ipsis

Insipiens nescit quo pacto debeat uti?

Hinc vires persaepe nocent, damnosaque forma est,

Hac ratione suum auctorem facundia perdit,

505

Hac ratione artes aliae compluribus obsunt.

Nodus auaritiae non te constringat: ab ipsa

Heu fuge; nam certe nulla est hac maior Erinnys.

Hanc memorant Acheronte satam, per tristia Ditis

Regna truces agitare faces, centumque colubris

510

Colla veneniferis gestare minacia; fauces

Humano expleri nunquam potuere cruore;

Semper hiant aliosque tenent aliosque requirunt

Ora cibos; nulli parcit nec templa deorum

Dedecorare timet, malum et insatiabile monstrum.

515

Nascuntur variae hinc pestes, discordia, caedes.

Proditio, rixae, fraudes, iactura pudoris,

Contemptus diuum, periuria, iurgia, bellum

Atque aliae plures quam dici carmine possint.

Hanc igitur vita: nil quippe nocentius et nil

520

Quod magis ostendat vile atque ignobile pectus.

Sic mulier, senior, puer inueniuntur auari:

Sunt etenim imbelles, fragiles, animique pusilli.

Huic alia est vitio labes contraria, sed non

Tam grauis; hanc etiam studeas depellere; nam si

525

Prodigus es, mensam alterius pinguemque culinam

Ieiunus frustra aspicies, patrimonia postquam

Absumpta, et nimio fuerint deperdita luxu.

Inter utrumque manet virtus: extrema relinque,

Et cui fas, quantumque licet, largire; nec ultra

530

Impensam facias quam sit permissa facultas.

Diuitias hic finis habet: prodesse tenemur

Omnibus, at nostris potius. Natura creauit

Nos, non ut solum nobis nostrisque propinquis,

Ast aliis etiam, quum possumus, emolumento

535

Simus. Quid quaeso praeclarius atque deorum

Dignius est solio, auxilium quam ferre ruenti,

Tradere pauperibus victum miserisque mederi?

Sic nos turba colit, sic famam acquirimus; atque

Ad superos multi per talia facta volarunt.

540

Naturae humanae nil aptius et nihil ipso

Dignius est homine, ut perhibet schola docta sophorum,

Quam prodesse homini et socio succurrere lapso.

At nunc, o mores! o tristia tempora! prorsus

Extincta est pietas: nulli largitur auarus

545

Diues, cum teneat quae tradere plurima possit;

Nulliusque ipsum miseret: sunt ferrea cunctis

Corda. Quis exigua mendici nunc stipe casum

Solatur? lacrymas rident, miserosque precantes.

Si qua tamen donant, dant scurris, dantque cinaedis,

550

Dant lenis potius, dant scortis callipareis.

Nemo dabit vati: Musae spernuntur ubique.

Calculus huic loculos, vel tessera reddit inanes:

Ille autem pictis ludit patrimonia chartis.

Nonne hoc turpe magis nummos absumere pacto,

555

Vnde nec ullus honos, nec gratia quaeritur ulla?

Mens oblita Dei, vitiorumque oblita coeno,

Sicne licet fieri? nonne olim nudus ab aluo

Existi, et nudus terrae es rediturus in aluum?

O demens, non haec tua sunt: sed Iuppiter harum

560

Est dominus rerum, tu dispensator et hospes.

Non res, sed nobis rerum conceditur usus.

At postquam vetus ille Charon te vexerit ultra

Quam trepidant superi falso iurare paludem,

Hic miser, hic aliis haeredibus ista relinques.

565

Ergo his utendum est recte, dum stamina Parcae

Nostra trahunt, nobis sumendo, aliosque iuuando

Iam patet ex dictis, an sint bona summa putandae

Diuitiae. Mea cymba redi, satis ardua ponti

Nauimus; ecce auster pluuias iam cogere nubes

570

Incipit; ecce undas Typhones in aera portant

Absorptas pelago: unde ingens promittitur imber.

Amplius hic tutum non est (mihi crede) morari.

Heu metuo fidum male puppibus Oriona:

Dum licet, in portum tendamus; nubila clarum

575

Reddiderint ubi pulsa diem, reuocabit ab alto.