Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 1
Other sections


Aries

 

Mens mea nescio quo iamdudum impulsa furore

Ardet lauriferos Parnassi inuisere colles,

Ruraque Castaliae Musis celebrata canoris:

Cirrha placet, semperque virens nemus. O ego quantas

5

Effugiam tenebras! video surgentis Eoo

Luciferi radios paulatim albescere coelo.

Liuor, abi et stygio procul hinc te absconde profundo.

Vincit amor Musae, vincit Deus: ardua quamuis

Sit via, non metuit virtus inuicta laborem.

10

O Phoebe pater, vatumque decus, da noscere calles

Ambiguos, auidumque reple ambrosia Aganippe:

Lux tua monstret iter, per quod penetralia templi

Ingrediar veneranda tui, et me subtrahe vulgo.

Non ego, quod veniam nouus ignotusque sacerdos,

15

Gratus ero fortasse minus: si numine dextro

Excipies blandoque sinu. Tu tollis ab imo,

Nobilitasque viros: sine te mortale peribit

Ingenium, vox raucescet, nil dulce sonabit

Vana chelys; quod si fueris mihi dexter, adibo

20

Sidera, spectabitque altos mens enthea diuos.

Sis igitur mihi, quaeso, fauens, Latoe, tuumque

Tollere humo (nisi fata vetent) dignare clientem.

Et vos, Castalides Nymphae, si pectore puro

Limina vestra adii, si non contagia caecae

25

Luxuriae iuuenem potuere auertere vestro

A cultu, nec me vicit vesana libido,

Tradite me famae, ne prorsus inutilis olim

Vixisse hic videar, pereamque in funere totus.

Spes famae solet ad virtutem impellere multos.

30

Tu vero, Dux, Herculeo qui nomine gaudes,

Ausonios inter proceres celeberrime nostro

Tempore, et Estensis certissima gloria gentis,

Quem Parnassiacis Pallas nutriuit in antris,

Et sacro a teneris aluerunt lacte Camoenae,

35

Vnde sibi sperant decus immortale futurum,

Cirrhaeasque iterum per te reuirescere lauros:

Quanquam obstat Mauors atque inuidus in sua quaerit

Promissis, aliisque modis, te ducere castra,

Castra ubi perpetuos merearis victor honores,

40

Et tua lauriferis decorentur signa triumphis,

Adsis, et placido vultu dignare poetam

Aspicere, insolitas intentatasque volentem

Ire vias, vatum quas non ulla orbita signat

Hactenus, et timido optatum largire fauorem.

45

Sic tua te incolumem videat Ferraria semper,

Donec, post longae felicia tempora vitae,

Decedens terris, ad caeli sidera migres.

Illa dies olim veniet (modo stamina nobis

Longa trahat Lachesis) quum te et tua facta canemus

50

Vberius, nomenque tuum Gangetica tellus,

Et Tartessiaci resonabunt littora ponti:

Ibit Hyperboreas passim tua fama per urbes,

Et per me extremis Libyae nosceris in oris.

Tunc ego maiori Musarum percitus oestro

55

Omnibus ostendam, quanto tenearis amore

Iustitiae, sit quanta tibi pietasque fidesque,

Quantum consilio valeas, et fortibus armis,

Quam sis munificus, quam clemens: denique per me

Ingenium moresque tuos mirabitur orbis.

60

At nunc ista, tibi quae tradimus, accipe laeto

Interea vultu, et praesentibus annue coeptis.

Scribere fert animus multa et diuersa, nec uno

Gurgite versari semper: quo flamina ducent

Ibimus, et nunc has, nunc illas nabimus undas,

65

Ardua nunc ponti, nunc littora tuta petemus.

Et quanquam interdum, fretus ratione, latentes

Naturae tentabo vias, atque abdita pandam,

Praecipue tamen illa sequar quaecumque videntur

Prodesse, ac sanctos mortalibus addere mores,

70

Heu penitus (liceat verum mihi dicere) nostro

Extinctos aeuo, quo non obscoenius ullum

Aut fuit, aut posthac erit; et quaecumque nocentes

Languenti valeant animo detrudere morbos.

Non melior, non virginibus magis apta Camoenis

75

Materies, quam quae tractat de moribus, ulla est.

Haec hominem reddit sanum, ingenioque valentem,

Sit quamuis hebes, et stolidi cognatus aselli,

Impius, et recti contemptor, turpiter et qui

Luxuriam sequitur, vel quem scelerata cupido

80

Sollicitat, cuiusue premit praecordia dirum

Inuidiae virus, mendax, vafer atque bibendi

Consultus, demum vitio quocumque laborans.

Hac poterit sola peruersae crimina mentis

Exuere atque viam vitae reperire salubrem.

85

Efficit haec claros homines, et honoribus aptos,

Qui sibimet, domuique suae, patriaeque decenter

Consulere, ac dubiis rebus succurrere norunt.

Non tantum facies roseo niueoque colore

Mista placet, pulchrique oculi pulchrique capilli,

90

Singulaque aethereas imitantia membra figuras;

Quantum compositi mores, et splendor honestae

Mentis, quam vitio virtus seclusit ab omni;

Quid quod iustitiae cultor morumque bonorum

Laetus agit, speratque Deos sibi profore semper?

95

Nec curat, siquis secreta in aure loquatur;

Nec trepidat Regis vel Iudicis ora vocatus.

Contra, qui malus est, formidat semper apertum

Ne fiat facinus, quod clam commisit; et ictus

Fulmineos, tonitru audito, sibi conscius horret.

100

Siquid secum homines mussant, nunc dicitur eheu

De me, nunc recitant nostrae praeconia culpae.

Quid faciam? Iudex vel Rex me accersit. Adibon'?

An potius fugiam miserae discrimina vitae?

Lege deum stabili semper metus angit iniquos.

105

Namque malus, quamquam interdum gaudere videtur,

Aestuat ipse tamen mediis ut Strongylos undis

Aethnaue, quum fabricat flagrantia tela Pyracmon.

Num magis ergo canam mille oppugnata carinis

Pergama, periurum stulte miserata Sinonem?

110

Ogygiasue domos infausto Marte petitas?

An laudabo aliquem dictis mendacibus, ut pars

Magna solet vatum, et coruum phoenica vocabo?

Num melius plumis Iunonia regna secantem

Daedalon, Icariosque ausus et fata gementem,

115

Mutatasque deum atque hominum memorare figuras?

Et vacuas aures nugis mulcere canoris?

Num melius iuuenum lasciuos dicere amores,

Quodque nefas maius, dictis temerare profanis

Coelicolas? quid enim dementia nostra veretur?

120

Concumbunt, rapiunt pueros, vitiantque puellas;

In coelo est meretrix, in coelo est turpis adulter.

Pro pudor! haec pietas? hoc fas? haec debita diuis

Gratia, thura, foci, pecudes, altaria, laudes?

Quid non mentiri, vel quid non protinus audet

125

Fingere mortale ingenium, ut sibi maior eundi

In praeceps pateat via, liberiorque potestas

Peccandi detur, minus et peccata pudoris

In se contineant? O stulta, o putida certe

Scriptorum turba Anticyris purganda duabus,

130

Ad vos hic sermo est; alios vexatis et ipsi;

Nec parcit cuiquam vestrae petulantia linguae.

Quid mirum, si vos eadem quoque fulmina tangunt?

Dicite, quid tantum noctesque diesque laborem

Fertis? dumtaxat pro vobis? at nihil inde

135

Laudis habere licet: nam qui sua commoda solum

Quaerit, nec prodesse aliis curat, potius sed

Damna aliena malus ridet, dum quod sibi credit

Vtile perficiat, saeuissima iure meretur

Bellua, non homo dici. Ergo sic scribere oportet,

140

Vt quicquam inde boni valeant haurire legentes,

Ne frustra tempus sese triuisse querantur,

Fallaces nugas et inania monstra legendo.

Atqui scire opus est, triplex genus esse bonorum,

Vtile, delectans, maiusque ambobus honestum.

145

Horum aliquod, vel plura ferat quodcumque poema,

Sic tamen, ut metae nunquam frangantur honesti.

Sed quibus est dignus titulis, qualiue corona,

Qui non vana modo, ac nullam praebentia frugem,

Verum quae potius vitam corrumpere, necnon

150

Insanis possint maiorem adhibere furorem,

Affigit chartis, dirae monumenta relinquens

Luxuriae, et populis deliramenta futuris?

Heu quantos urget stimulos, et qualia nequam

Sermo animis aconita propinat! ab auribus audet

155

Improba vox imas cordis penetrare latebras:

Ad scelus inde solet torpentia membra mouere

Dicet forte aliquis, delectant talia magnum

Saepe virum, cuius florente satelles in aula

Plurimus est, et quem rerum iubet esse verendum

160

Copia, cui ridet modici fortuna cerebri.

Quid tum? proinde licent, et sunt laudanda, quod ipsis

Diuitibus placeant? Non sic. Nam quilibet haud scit,

Quot bipedes aurum, quot purpura vestit asellos.

Sunt o sunt multi, Sidonia concha superbos

165

Quos facit, et Seres depexae frondis honore

Obducunt, quorum digitis nitet aureus ingens

Annulus, et rubro collecta in littore gemma:

Hos tu iurares magnum superare Platona

Ingenio, et sanctis non cedere moribus illi,

170

Quem solum cecinit Phoebi cortina beatum.

Nil tamen intus habet species haec tanta: sed ipsos,

Nomine non vano, ventosos dixeris utres.

Magna voluptatem generat fortuna, voluptas

Stultitiam, et prorsus lumen rationis obumbrat.

175

Inde fit ut raro sapiant. Tolerare laborem

Propter virtutem quis vult, si praemia desint?

Praemia quis quaerit, nisi quem dura urget egestas?

Gaudia sectatur diues, dulcemque quietem:

Dumosos odit calles, cliuosque viarum

180

Difficiles, per quas doctrinae scandimus arcem.

Non possum tota non excandescere bile,

Quin ego deuoueo versus pariterque poetas,

Cum video pueros, obscoena docente Magistro

Carmina, peiores fieri, primumque pudorem

185

Linquere paulatim, et sceleratos discere mores,

Vnde magis possit natiua augerier illis

Nequitia, et citius sub tartara delabantur.

Sed mihi non desunt solatia debita; nam cum

Scribant, ut magnam possint acquirere laudem,

190

Magnam ignominiam pro laude, et dedecus ingens

Accipiunt. Merito quis enim non iudicet illos

Flagitio imbutos omni, talesque fuisse,

Qualia sunt chartis quae mandauere nefandis?

Index est animi sermo, morumque fidelis

195

Haud dubie testis; quoniam quisque illa libenter

Et crebro loquitur, quibus oblectatur. Arator

De bobus, rastris, de vomere; nauita narrat

De velis, remis, de restibus atque carinis;

Miles equos memorat, gladios, hastilia, pugnas;

200

Sic obscoeni homines plerumque obscoena loquuntur.

Vos moneo, quorum est fidei commissa iuuentus,

Et quorum est teneras puerorum fingere mentes,

Ceu molles digito ceras; haec scripta perosi

Deteriora, aliis incumbite; et illa docete,

205

Arida quae non sint, et non indigna referri.

Historiae placeant nostrates ac peregrinae;

His se cirrati oblectent, has mente reponant.

Nectareos manant succos, (mihi credite) vitam

Instituunt, quae sint fugienda sequendaque monstrant.

210

Fabula non omnis spernenda est. Saepe legatur

Vtile quid moneat puris Comoedia verbis.

Sunt etiam (fateor) complura poemata, prauis

Haud temerata iocis, sed quae grauitate virili

Procedunt, placitoque tegunt sub cortice mella.

215

Ista iuuant, eadem pariter sine crimine prosunt;

Istis discipulos epulis educite vestros.

Firmior at postquam viuendo accesserit aetas,

Liberius poterunt lato discurrere campo,

Et quascumque volent decerpere tutius herbas.

220

Est operae pretium post haec perpendere, maius

Vtrum opus atque utrum potiori in sede locandum,

Quo probitas, an quo tantum ipsa scientia crescit?

Praestet utrum esse bonum an doctum? diuina quidem res

Doctrina est, decorat mites oditque superbos;

225

Ipsa voluptatis refugit somnique clientes,

Nec nisi per longum tempus multoque labore

Percipitur; regit haec urbes; haec arma ciere,

Haec auferre potest; terras et sidera monstrat,

Morborum expultrix: varias formare figuras,

230

Et numerare docet fidibusque apponere vocem;

Tecta Dei scandit, naturae arcana recludit;

Qua sine nemo potest perfectus dicier; haec nos

Dissimiles pecudum reddit, similesque deorum;

Fit tamen exigui pretii perditque nitorem

235

Ipsa suum, quoties vitiorum faecibus oblita

Induit informes vultus; ceu sordet Iaspis

In putri demersa luto, ceu Phoebus ab atra

Obductus nebula, vel cum premit ora sororis.

Nec modo vilescit, sed fit quoque noxia; quippe

240

Si malus hanc habeat, poteris concessa furenti

Dicere tela, quibus valeat transfigere plures,

Baccharique magis. Quisquis sine crimine vitam

Ducere conatur, diuina humanaque seruans

Iura scelusque cauens, tanquam praeuisa draconis

245

Guttura, quem stimulat pastus insana cupido,

Sit licet upilio vel agaso aut mulio, libros

Qui nullos penitus norit, preciosus haberi,

Laudibus ac debet magnis ornarier; illum

Spernere non homines, non coeli numina possunt.

250

Quis, nisi mentis inops, virtutumque improbus hostis,

Non amet, atque illum laudet, qui sacra veretur,

Iustitiamque colit, caeco non vincitur auro,

Non aliena rapit, miseris succurrit, et arcet

Infames a se; ast humiles fouet, impia linguae

255

Mordacis vitat contagia, laedere quemquam

Non gaudet, potius cunctis prodesse laborat?

Quodque decus mirum est, in re quacumque modestum

Ostendit sese? felix hic nempe. Sed illum

Felicem magis esse reor, qui pollet utroque,

260

Qui probus atque idem doctus; diademate talem

Quis dignum neget? hic aliis praecellit, ut aurum

Est orichalco nobilius, vitroque pyropus.

Tu tamen inuenies raro peccare peritum,

Vel caute aut leuius; rudibus vix ulla pudoris

265

Est ratio atque palam vetitos labuntur in actus;

Irridetque sacras petulans inscitia leges.

Vt caecus nescit scrobibus diuertere ab imis,

Impinguntque pedem tenebrosa nocte vagantes,

Quum silet inferno recubans Proserpina lecto;

270

Sic mens quae caeca est, sine lumine doctrinarum,

In quodcumque nefas facili descendere lapsu

Non dubitat, nisi sit poenae compressa timore;

Nec quicquam quod non placeat sibi, iudicat aequum.

Saepe vicem tamen ipsa gerit natura magistri,

275

Inque utero ingenium multis largitur, ut illi,

Quod schola non docuit, coelesti munere discant.

Quid prohibet tales insontem ducere vitam?

Maxima ergo illi debetur gratia, cuius

Praestat utrumque liber. Bifidi vos numina montis,

280

Quae colui, quibus et reliquos deuouimus annos,

Munera si fas est paruos tam magna rogare,

Tale mihi carmen quaeso concedite: vel me

A pipere et scombris saltem defendite, nostros

Tardipedis nec Vulcani voret ira labores.

285

Hactenus haec Aries, qui nostri limina seruat

Zodiaci, iam vult properanti cedere Tauro,

Meque noui finire iubet praeludia cantus.