Francesco Negri Sylvula

Testo base di riferimento: ed. Basileae 1547

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


1.

Ad Antonium Mariam Quadrium, equitem praestantissimum, Galateae querela in morte Acidis.

Dilaniata sinus niveos Galatea, peremptum

      Flebat amatorem Quadrie clare suum

Nereidum quum sacra cohors convenit, et amplum

      Caerulei quicquid numinis aequor habet:

5

Huius ut afflictos animos moerore levarent,

      Ac ferrent, opus est quod pietatis, opem.

Sed Galatea manus medicae aspernata levamen,

      Dixisse haec madidis fertur ut imbre genis:

Este procul, procul este precor pia turba sorores,

10

      Nulla levet casus officiosa meos.

Nulla meas tergat lachrymas, solantia nulla

      Verba ferat, iusti causa doloris adest.

Acis amor meus, una Acis mea cura recessit,

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

15

Sola igitur mihi nunc Elegeia moesta querenti

      Adsit et ad lachrymas defleat illa meas.

Acidis est Fauno mors immedicabile vulnus

      At magis haec propria mors mihi morte gravis.

Est dolor et miserae matri mors Acidis ingens,

20

      At magis haec propria morte dolenda mihi est.

Nam fuit ille quidem matrisque patrisque voluptas

      Magna, sed heu maior, credite, nostra fuit.

Inde magis doleo, cogorque iterare frequenter,

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

25

Pulcher erat pulchris ortus genitoribus Acis,

      Mensque erat in pulchro corpore pulchra magis.

Omnibus hinc dempto placuisse Cyclope probatur,

      Prae reliquis placuit sed tamen ille mihi.

Ille mihi placuit, placuit Galatea vicissim

30

      Illi, ita nos inter mutuus arsit amor.

Ah quoties solitus gremio requiescere nostro

      Acis, et in gremio me retinere suo.

Ah quoties ulnis venientem excepit apertis

      Per freta me, querula talia voce ferens:

35

Quid pelagi tantum latitas sub gurgite? Quidve

      Subtrahis aspectu te mea nympha meo?

Gaudia cur tantum differs mihi reddere sueta?

      Gaudia cur differs sumere sueta tibi?

Expectata diu prodis Galatea: sed oro

40

      Fac citius posthac littora nostra petas.

Littora te privata petam charissime rerum?

      Littora, quae nusquam te mihi dura dabunt?

Et tamen haec adeo, tuaque hic vestigia lustrans,

      In gemitus solvo pectora nostra graveis.

45

Moxque domum referens humentia lumina, nostris

      Aequoreas lachrymis augeo semper aquas.

Augeo semper aquas, cogorque iterare frequenter,

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

Nondum bisdecimum pervenerat Acis ad annum,

50

      Nondum pubenti texerat ore genas.

Tempora quum subitae necis immatura subivit,

      Et lapidum tectus mole premente fuit.

Heu mortis crudele genus, crudelior heu heu

      Cyclops, qui tanti crimini author ades.

55

Scilicet egregium facinus, dignumque Cyclope,

      Vnde gigas laudem promeruisse queat.

Commaculare feram iuvenili sanguine dextram,

      Et pueri insontis dedere membra neci.

Postulat eximium victoria parta triumphum,

60

      Postulat et celso summa trophaea loco.

Sed meus Acis erat, dices, rivalis: in ipsum

      Iure mihi licuit fortiter esse ferum.

Non tamen hunc licuit saevissime perdere Cyclops,

      Et mihi delicias surripuisse meas.

65

His etenim cogor missis iterare frequenter,

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

Ille utinam, qui fronte oculis tibi pessime Cyclops

      Vnicus est, visus ante fuisset inops.

Acide cum nostro non me sub rupe iacentem

70

      Vidisses, tanti quod mihi causa mali est.

Verum aliquis precor huc parvo post tempore saltem

      Naviget, hanc adimat qui tibi lucis opem.

Qui tibi perfodiat saevum trabe lumen acuta,

      Nec sint qui doleant, auxiliumve ferant.

75

Cogarisque viam gradiens tentare bacillo,

      Tutus et offenso te tutus hostis eat.

Te quoque sic miseros inter tunc laeta videbo:

      Haec vindicta, licet parvula, dulcis erit.

Cogor et interea lugens iterare frequenter,

80

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

Quid tibi mentis erat, quid erat tibi mentis inique

      Cyclops, quum cuperes Acin obire meum?

Diligere informem Polyphemum an posse putasti

      Me, simulac noster primus obisset amor?

85

Falsus es: hinc odium quin in te crevit, et auctum est,

      Inque dies summum crescet ad usque magis.

Vt fugit accipitrem visum male tuta columba,

      Te fugiam, et rabidos ut fugit agna lupos.

Acidis ad nostri liquidas mea lumina lymphas

90

      Convertam, poterit me trahere inde nihil.

Acin amo post fata etiam: quia dum fuit inter

      Vivos, perpetuo dignus amore fuit.

Non minus is redamat me post sua funera, iam nunc

      A Cyclope sibi nulla pericla timens.

95

Sed quia corporeis amplexibus haud licet uti,

      Grataque mellito verba referre sono,

Vocibus hic cogor moestis iterare frequenter,

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

Est animus, fluctus, undasque relinquere ponti,

100

      Acidis inque mei vivere semper aquis.

Vt si ipso vivente frui mihi non datur, in quem

      Saltem conversus perfluit, amne fruar.

Sic potero parte ex aliqua lenire dolorem,

      Sic mea coniungam nunc quoque membra suis.

105

Sic erit ista minus mihi vox iteranda frequenter,

      Me miseram, miseram me, meus Acis obit.

Sed potius dicam, latet his meus Acis in undis,

      O minime miseram me, meus Acis adest.

 

2.

Ad Antonium Gardelinum Bassanensem Iurisconsultum, Tridenti Praetorem ab exilio

Saeva Iunonis velut arte monstra

In suum vicit caput excitata

Hercules, notus variis triumphis

Hercule dignis:

5

Inter obiectos velut et labores

Auxit excelsos animos, graveisque,

Regna post casus meliora summi

Vidit Olympi

Ipsa fortunae grave sic furentis

10

Monstra vidisti, rabidosque morsus

Tu meum Praetor decus excolendum,

Praesidiumque.

Tu tibi adversos superans profundi

Aequoris fluctus, boreamque iniquum,

15

Semper auxisti meliore laetos

Foenore census.

Quamque fortunae fueras sinistrae

Ante contemptor generosus, alto

Tam novos istos renuis secundae

20

Corde favores.

Asperam sortem, placidamque eodem

Conspicis vultu. nihil elevatus

Arrogas, palmae similisque pressus

Cedere nescis.

25

Ictibus nullis, adamantis instar,

Frangitur virtus: superare fusi

Quin potest vireis adamante maior

Sanguinis omneis.

Transit et cantus Siculos, Vlyssis

30

Auribus surdis imitata cursum,

Nulla fortunae metuens benignae

Damna, vel atrae.

Ergo victori meritas referre

Nunc tibi laudes cupimus, tuisque

35

Grande fortunae spolium trophaeis

Iungere victae.

Nam suos sumpsit bonus ecce honores

Praetor antiquos, patriae caputque est,

Sacra cui par sit viridante lauro

40

Tempora cingi.

Tiphys ornatam regit ipse puppim,

Vela committat zephyris Iason,

Ad lareis tandem proprios reduxit

Signa Camillus.

45

Iam precor longum facilem per aevum

Hic trahas nostri memorem senectam:

Hic tibi dextra numerare detur

Nestoris annos.

 

3.

Ad Falconcinum causidicum gladio vulneratum.

Quum commune nihil tibi cum Cicerone fuisset,

      Nec nisi causidici nomen inane feras:

Nunc commune fuit tibi cum Cicerone, cruorem

      Fundere, et ob linguam forte perire tuam.

5

Non inimica igitur manus haec sed amica putanda

      Per quam aliquid docti nunc Ciceronis habes.

 

4.

De nimio calore dierum canicularium.

Vrimur: ardentem calor intolerabilis orbem

      Occupat, et Scythicas saevit in usque niveis.

Iuppiter o Phoebi currus precor aspice, ne quis

      Solis aequos, Phaeton forsan ut egit, agat.

 

5.

Ad Augustinum Barbadico patricium Venetum, Bassanensis agri Expostulatio.

Ergo nunc Veneti decus senatus,

Nostrum praesidiumque Barbadico,

Meme postposuit suos recessus?

Meme delicias suas reliquit?

5

Ergo raniferum solum, palustrem

Syringam generans ubique, mecum

Confertur? gelidis meus locellus

An non fontibus est prior? salubri

An non temperie aetheris benigni

10

Praecellit? simul omnibusque rebus?

Plena hic floribus ipsa prata rident.

Hic colleis humileis amat Lyaeus.

Gaudet Copia fructibus repleta

Cornu suavibus. Hic aves sonoris

15

Oblectant modulis, docentque sylvas

Diversas resonare cantiones.

Muta olim Philomela, dulciori

Voce hic prosequitur suas querelas.

Hic turtur gemit altiore ab ulmo.

20

Hic saltus varios iuvat ferarum

Lustrare, et canibus sequi expeditis

Auritos lepores, plagisve raris.

Hic ducunt manibus datis choreas,

Coniunctis sibi Gratiae decentes

25

Musis. Hic teneras oveis avena

Pan mulcet gracili, gregesque amicos.

Nostra haec denique rura sunt amoenis

Baiis aemula Thessalaeque Tempe.

At Montis silicis quid ipse agellus

30

Producit, nisi plurimum loquaceis

Ranas, ac culices maligniores?

Atque hic nunc placido mihi antefertur?

Sed te iam rogo magne Barbadico,

Vt praepostero ab hoc favore cesses:

35

Ne Rhamnusia non iniqua, tandem

Iustas sumere tentet inde poenas.

 

6.

Ad Vincentium Madium Brixianum suum, de Padovano concionatore sectae Dominicanae.

Quando non pudet undecunque ineptum

Hunc mimum, mihi semper excolende

Madi, non nisi fabulas popellis,

Aureis his adhibentibus lubenteis,

5

Suggesto recitare ab inquinato,

Hoc hamo ut meliora lucra captet:

Furfans iure vocabiturque, eritque,

Furetur bona quod perampla fando.

 

7.

Ad Simplicianum hominem impudentem ac vilissimum, et nihilominus fortunatum.

Non te compositae, sed simplicis esse figurae

      Nomine percipitur Simpliciane tuo.

Noscitur et cuius generis. nam nullius omnes,

      Quum nec in o, nec in or definis, esse vident.

5

Et tamen ipsa parens stolidum Fortuna, suis te

      Muneribus multum Simpliciane fovet.

 

8.

Ad Matthaeum Forcaturam Bassanensem iurisconsultum.

Communis patriae decus benignum,

Consultissime Forcatura iuris,

Vt bellam videat suam puellam,

Bello Antonius insidet caballo:

5

Tali Antonius insidet caballo,

Qualis cernitur esse et haec puella.

Nam turpi senio est uterque canus.

 

9.

Ad Rodolphum Gualtherum Tigurinum.

Parnasi simul, et simul Zionis

Vates gloria, bis sacer Rodolphe,

Chiron Phillyrides biforme monstrum,

Natusque una Amithaonis Melampus,

5

Rhetorum medicas in his legentes

Herbas alpibus, alta quae astra tangunt,

Sunt hac Italiam mihi petenti

Facti tramitis obvii in supremo.

Ac mecum bene multa collocuti,

10

Tandem Semifer inquit, heus viator,

Quando iam Tiguro venis, quid illic

Gesnerus medicus, meusque alumnus

Quaeso nunc agit? aut novi quid edit?

Tunc sic ipse: Tuus, benigne Chiron,

15

Et linguae decus Atticae, et Latinae

Gesnerus (liceat quod est fateri)

Vna cum Frisio suo sodali,

Nunc rebus gravioribus relictis,

Hoc unum meditantur, ut periti

20

Evadunt simul Oedipi, sciantque

Nigrae solvere Sphingis involucra.

 

10.

Ad Ioannem Frisium Tigurinum suum, de Syngripho pistore in furfurem mutato.

Nigri dimidium Frisi erudite

Hic miram volo rem tibi referre,

His quae nos penes accidit diebus:

Pistor Syngriphus involatae iniquam

5

Divis particulam offerens farinae,

Est Rhamnusidis improbatis ira

Immutatus in alteram figuram.

Nam factus miser est repente furfur

Quum tantumodo fur prius fuisset.

 

11.

Ad eundem μνημόσυνον.

Hic tibi supremae frondes terebinthi, et amomi,

      Arboris ac truncus posterioris adest.

Parva Frisi sunt haec munuscula, sed tamen in te

      Perpetuum nostri pignus amoris habent.

 

12.

De puero canem in fluvium praecipitante.

Dura astrinxerat improbus salignis

Vinclis ad proprium puer lacertum

Acris colla molossi, ut hunc ab alto

Ponte in Meduaci fluentis imas

5

Vndas deiiceretque mergeretque.

Dumque hoc exequitur, toris revinctam,

Qua iam traxerat huc canem, catenam

Oblitus religare, decidentem

Praeceps praecipitem secutus amnis

10

Est hunc usque rapacis in profundum.

Emergens subito sed hinc molossus,

Ac ripam fluvii petens natando,

Huc traxit reducem simul puellum,

Atque illi bona pro malis rependit.

15

Ergo iam pudeat nocere cuiquam

Quum sit vel canis, ut vides, benignus

In saevum, officiosus in malignum.

 

13.

Ad Parthenium Paravicinum, optimae indolis puerum.

Haec quae misisti puer ornatissime nobis,

      Ingenii specimen carmina culta tui,

Te satis ostendunt dulceis potasse liquores

      Vngula queis monte sparsit equina sacrum.

5

Ardua verticibus iuga te petiisse duobus

      Parnasi exclamant, Pieridumque domos.

Atque ibi te puerum monstrant cinxisse virenti,

      Qua cingant pauci tempora fronde senes.

Quo minus admiror veterum tibi nomina vatum

10

      Cognita, qui prius haec incoluere loca.

Caetera visa inibi non sunt puer optime certa,

      Morphea sed credas imposuisse tibi.

Nigra etenim Phoebo minime sunt grata soletque hoc

      Tingere Apollineus multa calore fruor.

15

Transcriptas igitur quam non agnoscimus abs te

      Laudes (nam tenuis res mihi nota mea est)

Tam te exercendi ingenii quaesisse probamus

      Hinc ansam, quamvis sit Niger ipse niger.

Teque admiramur potuisse e musca elephantum

20

      Efficere, atque etiam vertere in alba nigrum.

Ergo macte bona puer indole perge precamur,

      Digna recepturus praemia perge puer.

Doctarum Aonidum placidus chorus usque profanum

      Invitant fugias vulgus, honesta colas.

25

Quae licet egregie praestes, tamen addere per se

      Currenti libuit nunc mihi calcar equo.