Teofilo Folengo libellus epistolarum et epigrammatum

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. epistola colerica ad Polazzum,
in quem multas depingit laudes

Si poltronus homo solus cattatur in orbe,

      Solus poltronus nonne, Polazze, tues?

Si gaioffus homo solus solusque bosardus,

      Solus gaioffus nonne, Polazze, tues?

5

Si dignus centum forcarum solus habetur,

      Dignus forcarum nonne, Polazze, tues?

Es poltronus homo, sguataro poltronior omni:

      Plus te vergognae bosque rasonis habet.

Tras sine respectu turba praesente corezzas

10

      Nec pingit guanzas ulla rubedo tuas;

Appares fortem semper mangiasse fenochium,

      Semper et aiorum quinque vel octo capos,

Saepe cativeria tamen hac usaris et arte:

      Cum tussis retro, tussis et ante simul,

15

Ne quisquam possit schioppum sentire corezzae

      Ac odor alterius pareat esse viae.

Sed tussis vocem bombardae vellet habere,

      Tanto cum sonitu stricta corezza tonat,

Te nascente dei nasum stopavere, Polazze,

20

      Iuppiter in colera dixerat: "Oybo, quid est?

Quae latrina sapit? Quae fex ammorbat Olympum?

      Cur penetrat nostras tanta carogna domos?"

Dixerunt superi: "Ventrem Natura sboravit

      Deque suo putridus stercore factus homo est".

25

Crede, Polazze, mihi quod te Natura cagavit

      Et qua forbiret pezzia nulla fuit;

Pezzia nulla fuit qua se Natura netaret,

      Postquam tam bellus stronzus in orbe nites.

Numquam scivisti quid sit vergogna, gaioffe,

30

      Coprit brutturas mascara nulla tuas.

Quando tuos meditor mores, incago bagassis,

      Vergognam penitus quae butavere viam.

Praeterea numquam nisi de mangiamine pensas:

      Cum mangias, satiam nescis habere gulam.

35

Scis dare praeceptum galantiter omne coquinae,

      Namque lecatoria semper in arte studes.

"In speto - dicis - debet rostirier oca,

      Cuius sit speciis plena busecca bonis,

Quae dum rostitur, vel circumcirca rotatur,

40

      Non cesset lardi dextra butare brodum".

Vidimus et, provae si fas est credere, provo:

      Raucaga non umquam pestibus oca perit.

Noscere vin causam? Non Phoebus apena cavallos

      Speronando suos explicat, oca bibit.

45

Non igitur stupeo tibi si palearia pendent,

      Cui numquam trippas vidit Apollo vodas.

Quisquis Olympiacas poterit numerare fasellas,

      Vel maris in fundo sabbia quanta latet,

Aut quisquis foias quantas fert silva Bacani,

50

      Aut quantas muscas Puia boienta parit,

Nempe tuas poterit cunctas numerare bosias:

      Mentiris subito, cum tua labra moves.

Miraclum reputo quando parlare quiescis,

      Qui neque de tacita nocte tacere potes.

55

Tirenum potius biberet formica profundum

      Et ferret Zenovae piccola musca ratem,

Quam tua veridicam ferat umquam lingua parolam:

      Nil nisi, cum parlas, bocca bosia tua est.

Dens tibi si caderet quoties mendacia profers,

60

      Iam tua non posset pane ganassa frui.

In solo flatu dicis sex mille bosias,

      Post quas sex alias mille spudare paras.

Ast alias in te virtutes dicere nolo.

      Iste sub extremo carmine sensus erit:

65

Quod velut omne bonum fecit sapientia Patris,

      Omne malum - dubitet nemo -, Polazze, facis.

Vale in malam crucem.

 

2. epistola secunda faceta ad Falchettum familiarem suum

Legiadram mea stalla tenet, Falchette, cavallam,

      Quam quicumque videt percupit esse suam.

Stare parangono Bertuzzi nempe cavalli

      Posset, qui tantum pellis et ossa fuit.

5

Longior ipsius sex est magra schena cavezzis,

      Crustas de marzo sanguine semper habet,

Quas polmoncellos vocat ars marscaltica crustas,

      Quas de pellibovo sella vodata facit.

An sit mulla quidem dubitas, an sitve cavalla:

10

      Orecchias longas tres habet illa pedes.

Zardarum dicunt duplex genus esse, quod omne

      Possidet: in pedibus prima venire solet,

Altera, quando cavat sibi brenam, meque pedestrum

      Linquens calcagnis pagat eundo viam;

15

Cursito post illam, clamo "Sta, bestia! Sta! Sta!",

      Fert mea bastonem d extra, sinistra briam,

Sed potius muro tunc possem dicere "Sta! Sta!":

      Non audit, pateat grandis orecchia licet;

Dum curro, per mille cavas, per mille zapellos

20

      Casco, nam laqueat speron uterque pedes.

Quando cavalco illam, mihi paret habere morenas

      Et bogas pedibus rozza ribalda gerit;

Cum me scavalcat, morso fugit inde cavato,

      Turchescos etenim vincere posset equos.

25

Et quamvis oculo nihil uno cernat, et altro

      Pochinum, numquam decidit illa tamen;

Decidit illa nihil quando sine pondere scappat,

      Sed portans aliquem tota stravacca ruit.

Si quis vult annos vel tempus scire, poledra est:

30

      Sex habet haec annos, sex quoque baila dedit;

Ni credat, videat signalia clara ganassae:

      Limasti dentes bis, Magarine, suos.

Incastellata est, non mancant rogna, spinellae,

      Denique quicquid habet digna cavalla boni,

35

Digna cavalla boni quod habet pro pascere, dico,

      Moscones, dubitet nemo quod ipsa tenet.

Ergo comprandi si cui foret ullula voia,

      Hanc emat et faciat, sicut usanza, provam.

Est aliud, quod sit iuvenis, signale galantum:

40

      Vermibus haec alios semper amorbat equos;

Non patitur vermes senior, sed parvulus infans,

      Quapropter venas ungueo saepe suas.

Vtilitas erit haec compranti: sola valebit

      Ledammo campos imboazare suos.

45

Vale, omnium cordialissime, Baldum Cingaremque saluta.

 

3. epistola tertia de stornellis et gaza ad Baldum

Stornellos partimque speto partimque guazetto

      Suscepi coctos, Balde facete, tuos,

Quos bene copertos satis ampla scudella tenebat,

      Cum tua portavit vecchia masara mihi.

5

Sed postquam totos netto remanente cadino

      Edimus, heu, qualis tanta per ossa stupor!

Rursus in exhaustum tornavimus illa piattum,

      Verum tantorum non fuit ille capax.

Quorum gustigolum cogor narrare saporem:

10

      Est caro calcagnis plus tenerina meis;

Tolle viam gambas, testas alasque striatas,

      In vaso brognis conca piena manet.

Iuro tibi, videor tantum rosegasse corammum,

      Post illas mansit stracca ganassa dapes.

15

Dens habuit partem maiorem, panza minorem,

      Iugiter in dentes rugo schidone graves.

Pro merito in gabia picam tibi mando galantam,

      Quam, ceu stornellos das mihi, dono tibi.

Dono tibi gazzam de tali sorte, quod ipsam

20

      Pentibis cameris intro tulisse tuis.

Istam non umquam speres audire canentem,

      Ni fuerit suppis imbriagata tuis:

Crede mihi, cantat numquam nisi suppa coercet

      Et, quando cantat, nil nisi "che che" facit;

25

Interdum tamen illa, licet pochissime, secum

      Gorghezzat dicens: "Vaccato, pala, puta".

Tu tamen irrides poveri munuscula vatis:

      Irrides? Dat quod pauper amicus habet.

Non tamen est hominis, mi Balde, trepanda povertas,

30

      Namque povertatem philosophia sequit:

Non vult scarlattum, granam finumque velutum,

      Sed sua strazzolas undique vesta cagat;

Pauper et ignuda est, sicut Plato firmiter inquit,

      Subque repezzatis praticat illa togis.

35

Nonne tamen, figos qui mangiat, quaeritat illos,

      Qui fractam tunicam tortaque colla gerit?

Ergo ne, quod sim poverettus, Balde, caleffa,

      Paupertas savium nam facit, atque ladrum.

Vale, Cipadicalarum decus.

 

4. epigrama primum de Cingaris facetia

Squassabat quondam pelagi fortuna maranum,

      Qui de salata carne pienus erat:

Frangitur arbor, aquas sorbet sfondrata carina

      Et plorans caeli quisque dimandat opem.

5

Cingar se misit tantum rosegare mezenos,

      Ac si non esset tunc prigolandus aquis;

Scridatur quare mangiat nec donat aiuttum,

      Respondet: "Quia sum sat bibiturus, edo".

 

5. epigrama secundum de gobbo Tognazzo

Sturbavit dudum nostras maravilia mentes,

      Cur in te gobbi fallit usanza viri.

Sguerzos et zottos gobbosque cavere monemur,

      Maxime quod gobbus non bonus esse potest.

5

Gobbus es et gobbi servasti semper usanzam;

      Gobbam pone, potens ponere: drittus eris.

 

6. epigrama tertium de "ola" et "che la"

Quare si quemquam clamamus, dicimus: "Ola!",

      Et qui respondit consonat ore: "Che la?",

Si quis habet voiam huius rei scire casonem,

      Dicam, dum dicat primiter ille mihi.

 

7. epigrama quartum de primavera

Multicoloritam vestit iam terra gonellam

      Bellaque iam flores dat prataria novos.

Montagnae rident, boscamina virda fiuntur,

      Omnis compagnum cercat osella suum.

5

Frigida per caldas rampat luserta muraias

      Mannaque de florum culmine leccat apis.

Extra graniferas errat formica busettas

      Et per fossatos rana sbaiaffa gridat.

Pastorella suum cantat damatina morosum,

10

      Lilia purpureis consuit alba rosis.

 

8. epigrama quintum de calma aestate

Torridus e caelo terrenum schiappat Apollo

      Et calida virdos lampade brusat agros;

Guidat abelasium pigros equitando cavallos

      Stracataque tenet frena retenta manu.

5

Rura bianchescunt ustis sic plena biavis,

      Quod male poledris fraina daretur equis.

Cervellum nobis frangunt gridando cicadae,

      Vexat mastinos musca tavana canes.

Ardens villanus suportat apena camisam,

10

      Canefa Merlini semper aperta stiat.

 

9. epigrama sextum de cane mastino

Mastinus canis est, vocat hunc Cipada Moroccum,

      Semper faenili guarda segura mei.

Is numquam baiat, nisi cum baiare bisognat,

      Armaque zampigeris scarpat aguzza grifis.

5

Spaventat solum diris cum sguardibus apros

      Et monobudellos squarciat ungue lupos.

Is audit vix me clamantem dicere "To! To!",

      Se levat in quatros prestiter ille pedes.

 

10. epigrama septimum ad Cingarem de Benaco

Quam bene disposuit cunctis natura facendis!

      Cingar, vin causam? Disce, quod ipse feram.

Est lacus Italiae, Benacum Brixia clamat,

      Vtilior reliquis fertiliorque lacis.

5

Avantazzati pisces mangiantur ab illo:

      Sardenae, anguillae, carpio, tenca, trutae.

Sed quid Palladio piscis valet absque liquore?

      Ex oleo pisces nonne padella coquit?

Ergo per intornum ripae densantur olivis

10

      Insulaque in mediis Sirmio possat aquis.

Nascitur hic oleum, piscis, piscator et ipsas

      Padellas ferro Brixia dives habet.

Vale Falchettumque tuum saluta.