Tommaso Chaula bellum Parthicum 7
Other sections


Iam iubar auratum rubeo crinitus ab ortu

Delius attollens radianti lampade mundum

Lustrabat pelagique novo cum crine profundi

Irradiabat aquas; quatiens per nota iugales

5

Signa poli terreque plagas et roribus undans,

Ibat purpureis et lumina temperat astris.

Illicet ut, toto postquam resplenduit orbe,

Orta dies tantos iam iam visura cruores

Effusos campis et flumina mixta natare,

10

Surrexere duces angusto tramite moti,

Quos brevis unda vadis interlabentibus amnis

Abgregat ausuros, nimis heu miranda futuris

Gentibus atque nefas nullo reparabile mundo,

Iam densant acies, feriant iam prelia reges;

15

In cuneum stipantur equi, bachata tumultu

Castra tonant magno, cladis venientibus horis.

Tum peritura manus stridet, lucemque diemque

Aspernata fremit. Miseros vicinia mortis

Precipitat multos; sunt paucis dulcia vite

20

Gaudia, qui trepidant et se pallore coercent.

Nec minus Arthous miles per castra vagatur

Effera barbareis passim vallata catervis:

"Bella iube, da bella viris, fortissime regum,

Arsacida, "culpantque moram damnantque perire

25

Tempus et a ferro dudum cessare cruento.

Efferus ast Pacorus, postquam funesta venire

Summa videt tantosque suos certare furore

Augurio nullo, visis nec territus extis,

Signa movet belli. Paucis tamen ante ruentes

30

Admonet et turmas istis dux asperat orsis:

"Miles, in Ausonias semper fortissime gentes,

Miles et in scelerum vindex fortissime culpam,

Adventasse palam summi certaminis horam

Spectatis nobisque dari per Fata triumphos

35

Ingentes. Totis satagit Fortuna profecto

Viribus in Charras latum componere mundum.

Vidimus en tante nuper primordia pugne,

Vidimus, o proceres, et quantum Fata fatiscant

Sensimus, Arthoas cum duximus ire catervas

40

In Sirios, totumque solum cum vidit Eoum

Parthus et in patriam victor remeavit ab Indo.

Esto quod adverso ducamus numine castra,

Quod tamen haud paveo, si mens michi provida casus

Est ducis Hesperie. Labieno Fata potenti

45

Prospera sunt certe, qui, libertate verendus,

Roma, tua primo Martis certamine totos

Impulit Assirios populo servire Latino.

Si quis forte deus nobis adversa pararit,

Dux erit hic vester felicia signa revellens.

50

Sed, quid adhuc moneo? Video vos bella vocantes

Vocibus horrendis, video vos pectore Martem

Impavidos portare ferum. Cognosco tremendum

Agmen. Et expertum mecum bona Fata lacertis.

Pergite iam, proceres; et pergite, turba, profusis

55

Viribus in Latios, odiis pugnate cruentis

Et crimen conferte palam. Videamque natare

Vndique bellantes perfuso sanguine campis".

Illicet alma Ceres turme est assumpta superbe,

Bachus et auratis spumat crateribus ingens.

60

Ast, ubi magnanimis propulsum vocibus ultro

Extitit agmen ovans per pectora rumpere ferrum,

Protinus, inversis castrorum turribus, agros

Provolat in patulos. Nullus stetit ordo ruenti,

Sed, per stagna means, placidi iam fontis ab ipsis

65

Aggeribus populatur aquas rumpuntque vadosis

Saltibus omne nemus; ripe solvuntur et amnis

Equore discurrunt. Clamant: "Date bella, Quirites".

Intellecta fremunt confuso murmure turme:

"Ad campos prodite, feri. Venit ecce supremus

70

Ille dies Latiis. "Antonius inclitus auctor,

Vt quoque barbariem vidit super arva vagantem

Fataque Romano spondentia Marte triumphos,

Illicet Ausonios ingenti voce furentes

Impulit in planum summo descendere vallo,

75

Talibus infremitans verbis: "Non hortor in hostes

Rumpere, Romani; nec solus castra potentis

Italie conduco, viri. Nam ductor et auctor

Quilibet est ingens. Vobis decor ipse salusque

Marte erit exacto, doceo sed signa polorum

80

Atque deos summi palmam spondere trophei.

Ergo alacres certemus;" ait "funesta minatur

Ista dies Pacoro. Parthum succumbere cerno,

Fortunamque bonis video iam surgere signis".

Heu miser, hoc bellum qualem tibi reddit honorem,

85

Heu miser, et quantum stares sublimis in Vrbe

Si tibi visa forent Nilotica litora nunquam,

Si non exuvias regis Fortuna dedisset!

Nam neque, blanditiis lapsus per colla marite

Lagidis, equoreum turbasses Nerea numen,

90

Leucade qua surgunt pelago convexa, sinusque

Ambrachie qua substat aquis et montis origo

Fluctibus assiduis multum lapidosa marinis.

Quo ruis, Antoni? Quo te furor evocat ingens?

Gaude, Roma, tamen quocunque parante venire

95

Perdita Crassorum patrie iam signa iacentum.

Leta sub hac acie quantos tibi tradat honores,

O Latium Fortuna vide! Tua iura tenebit

Nunc vagus algenti prolabens gurgite Rhenus

Totaque perpetuis Germania plena pruinis;

100

Dacus et infandi capient tua iussa Geloni,

Persica cum Siriis parebunt arva subactis,

Nunc Arabes, gummi noti stillante Sabei,

Indica que longus perstringit et opida Ganges.

Ibit et ad Mauros et regna calentia Phebo

105

Vis tua, Roma potens; tibi serviet Africa quondam

Ausonie conquesta bonis; tua sceptra Britannus

Orabit cogente metu; iam flumen Hyberum,

Te patiens transire vadum, dabit ire per hostes;

Stabit in orbe nichil quod non tibi pareat omni.

110

Tum quoque Ventidius semper per bella tremendus,

Sicut equo sublimis erat radiantibus armis,

Protinus ingenti merso munimine valli

Evolat, adverso super extitit aggere campi,

Qua fera barbaries pratis cursabat apertis.

115

Horrida terribili fuderunt murmura cantu

Mox litui, sonuere tube, sonuere per auras

Bellica signa leves. Iam contonat omne viarum

Limen et astrident campi, vallesque cavique

Vocibus exultant, rigidis et saxa cavernis

120

Exprompsere sonos; colliditur ether ab alto

Murmure clamantum, volat undique stridor oberrans.

Alpibus haud aliter silve fremuere nivosis

Postquam Sicania fratres a sede volantes

Ethera per totum, glomeratis imbribus astris,

125

Arboreum invasere nemus, silvasque fragore

Vmbrantes trivere fero; nam missus ab ortu

Turbidus hinc Eurus, glaciali et frater ab Artho,

Hauster et a Mauro, bellum gentile sub ipso

Monte gerunt rapidi, ramos frondesque diremptas

130

Flatibus alternis agitant per inane protervi.

Ast, honor et splendor tanti certaminis, heros

Ventidius, nil plura morans, sed primus obardens,

Audet fraxineum prelato volvere contra

Robore barbaricos truncum cum Marte ruentes.

135

I per bella vagus, Rome clarentis imago,

I, generosus amor, patrie spes nobilis una,

I, moriture minus: sacrum si carmina vatum

Carmina quid possunt, Latia tu semper in Vrbe

Ceu Curius, ceu Brutus eris Deciusque Camillus.

140

Mars autem, Otrisia veniens tellure cruentus,

Sanguineos stimulabat equos hinnire per auras,

Dum medium se se ipse viros certare parantes

Impulit horrendus visu gestisque profanus,

Cui iuba concreto pendet per terga cruore

145

Ignea, cui stillant oculi fulgore corusco,

Fraxinus in dextra Tracum que cede rubebat,

Plumaque roranti supra fera pectora tabo.

Impia turba virum sequitur metuenda furentem;

Et pavor, et luctus, dolor et comitatur euntem,

150

Terror cum rabie, furor efferus, atra ruinis

Fama cruentatis, casus cum peste maligna.

Ast ubi sanguineus medio stetit equore Mavors,

Illicet eiectans clipeum post terga rubentem

Cedibus infandis, caput et crudele iubatum

155

Concutiens, sublime trabem per inania sevam

Verberat et campum furioso turbine fixit,

Iam signum ferale mali, turmasque morantes

Precipitans, crudo pectus cum verbere pulsat.

Nec minus exardens rubeum germana flagellum

160

Tum Bellona ferens, mediis se casibus infert.

Que, simul aspexit fratrem per prata furentem,

Nempe Pharatroniam summis conatibus hastam

Elevat armipotens et cunta per arva sonantem

Propulit, astridens magno que pectora postquam

165

Turbine Ventidi tetigit, se margine transfert.

Protinus ingenti pulsus fervore nefandi

Ausonius belli, stimulans calcaribus acrem

Girat equum; volucrique ruens per gramina saltu,

Aspicit immensis venientem viribus unum

170

Caldea de gente satum, quem robore sevo

Impetit audentem tanto concurrere motu;

Sed ferus irrumpens iactus per pectora, postquam

Solverit insutum validis toraca catenis

Armaque purpureos pepulit confracta per agros,

175

Omnia barbarei precordia militis haurit.

Qui miser, ut vulnus sensit ferale subactum

Acclinansque caput, moribundus concidit herbis;

Indeque, conspectans generosi lumina Phebi

Celorumque plagas, mortis ventante tenebra,

180

Labitur indignans, oculosque in Fata natantes

Clausit et ad Manes ivit conquestus Averni.

Ecce per adversum veniens prelatus Emaurus,

Vrgens cornipedem proclivo fulmine quercus

In Latium festinat iter. Qui, viribus ornum

185

Rupit ut immensis, et fugit in ethera truncus,

Provolat accurrens campis: "Quo proripis" inquit

"Te quoque?" Ventidius dixit, pariterque recursans

Irruit armipotens et pugna Martis ovantem

Eminus immani cursus conamine fudit.

190

Sic iam, Phebeo veniens furiosus ab ortu

Tempestate gravi sevis et flatibus, Eurus

Propulit aeriam summo de monte cupressum,

Que detrunca quidem validis radicibus omnis

Ingentem fecit sonitum gemuitque ruinam

195

Arboreis superesse plagis spirantibus auris.

Ast ferus Arsacides, postquam certare tumultus

Vidit et undari iam prata cruore profuso,

Apuleo portatus equo, se turbine magno

Proripit in bellum, qua stat densata Quiritum

200

In campis acies; et per fera bella profectus

Ausonium prospectat Abum, qui Marte nefasto

Primitus in Pacorum fuit ausus rumpere sevum.

Nil agit infelix, rumpit sed pectore truncum

Abietis ingentem; cecidit tellure recumbens.

205

Attamen Arthous ductor, non plura retractans,

Vnde patet mento lorica infulta rigenti

Corripit audentem leva de parte venire

Theuspontem, gentisque sue qui insignia Galle

Ostentabat avem cono; super ora recurrens

210

Iam ferrum, sparsit calidum per prata cerebrum.

Illico stridentes utraque e parte caterve

Cursavere simul, bellum crudele moventes;

Complebant stridore nemus, cautesque profundas

Immugire dabant resonis in vallibus omnes;

215

Ardescuntque tube, sevum fera cornua clangunt

Accenduntque viros, stimulisque ferocibus urgent.

Effera tum primo iunguntur castra tumultu,

Ensibus insertant tum per precordia ferrum,

Alternantque manus et vulnera fixa cruente

220

Pectora iam pulsant. Validis cum iactibus ora

Scrutantur feritate vagi, tum brachia campis

Multorum detrunca cadunt, cervice recumbit

Hic caput abscissa. Spectes cum poplite secto

Per terras errare pedes, largumque cruorem

225

In cuntis manare locis, herbamque rubere

Sanguine purpureo, clipeos pendere cadentum,

Confusumque ruit toto super equore bellum.

Publius infelix veniens a stirpe potenti,

Torquata de gente satus, cum turbidus ensem

230

Elevat, heu casus, sors heu crudelis in illo

Compatienda fuit! Bofarus, qui colle nivoso

Natus erat Tauni, dum per fera bella vagatur,

Aspicit et: "Vanum" dixit "tibi corripis omen,

A manibus moriture meis". Post ferre parantem

235

Letiferum iactum contra Theophastonis ora,

Qua se coniungit cubiti e iunctura lacerto,

Sautiat. Expromens omni de corpore vires,

Heu miser, astricto ceciderunt brachia ferro,

Heu miser, et sanguis roravit gramina fusus.

240

Ast ille infelix, veritus nil tale sinistrum,

Dum revocare manus et vulnera figere tentat,

Heu humerum spectat dextra sine forte reverti.

Tum truncum vidisse pavet, stetit omnis oborto

Marmore per pectus, post iam tellure rigenti

245

Vidit cum subito concretos frigore nervos.

Effera telorum nubes per inane ruentum,

Lancea et afflantes sevum contorta per auras,

Inclita purpurei confundunt lumina Phebi;

Nec spectare iubar, nec tu convexa polorum,

250

Nec posses Tauni concernere lustra nivosi,

Non Hyperboreos glacie comprendere canos.

Haud secus obductis caligant astra tenebris,

Nubila cum madidis mundo surgentibus Haustris

Ethera continuis obnubunt imbribus omnem,

255

Dum veniat gelida Boreas furiosus ab Artho,

Flatibus alternis primo qui turbine motus

Germanos prosternit atrox ipsumque serenum

Provehit, et toto reddit spectacula celo.

Impiger interea Pacorus per bella cruentus

260

Effera sanguineam superarat gurgitis undam

Et tabo stagnante vadum post terga profundum

Liquerat armipotens, qua se conterminat alto

Silva iugo montis, donec certantia sevis

Prelia vulneribus medium se propulit infra.

265

Tum ferus arrepto per queque pericula ferro

Pergit ovans Latiasque furens in bella catervas

Precipitat, rumpitque ferox spargitque per herbas

Membra locis protrunca suis, cedemque profanam

Provehit exundans fuso per prata cruore;

270

Ense viam stricto iam iam sibi monstrat eunti,

Iam sibi cedit eques, rabies infanda ruentis

Turbine confuso cunta de parte timetur.

Viderat hunc tali procurrere Marte scelesto

Eminus Euparnus, nuper qui castra Latinis

275

Auxerat, a Mauris veniens fortissimus oris.

Protinus intorquens hastam: "Michi, Iupiter, adsis,

O Latialis," ait, "michi da non vana minanti.

Dixit; equum rapidum volvens stimulisque perurgens,

Incursat furiosa gerens, Pacorumque furentem

280

Cedibus alternis, qua se conterminat armus

Pagine iam colli, ferit audax Marte superbo;

Inde per infandas transcurrit turbine cedes.

Ingens iactus erat sevis cum viribus actus.

Nam pater Arsacides, tali propulsus ab ictu,

285

Tum tenus ecce iubis pronus cum vertice summo

Vadit equi, paulumque stetit velut immemor; inde,

Vt sensus sibi versus adest, immite lacertis

Extollens ferrum geminis, per plana timendus

Ibat, et heu miseri primo qui turbine euntis

290

Occurrunt: tali furibundus Marte ruebat.

Taliter, apportans venabula fixa sub armo

Cum, vallante canum turba, vallante virorum,

Cunta plagis fugit dispersis retia Mauri

Ardentis, spumosus aper se fulgure profert

295

Hispidus in planum sevo stimulante furore;

Hunc vorat, hunc curvis venantem dentibus asper

Impetit admordens telum crudele per agros;

Qualiter Arsacides, postquam sibi fervor ab armis

Versus erat viresque truces, mens impia postquam

300

Propulit adventans largum versare cruorem.

Longius immensis iaculantem viribus hastam

Aspicit Alphornum, qui se de stirpe Gigantum

Ostentans per bella ferus per plana ruebat

Ense truci, multosque necans multosque trucidans:

305

"Quid tibi" tum Pacorus "procero corpore?" dixit

"Quid tibi gente tua, sevo quid robore, nostra

Si moreris, vesane, manu? Tibi, magne, Tonantem

Auspitium implorare licet; "pariterque revolvens

Cornipedem, ducebat iter cum mole superba.

310

Impiger Eunimadan iactum sibi pectore confert

Nequicquam validum. Nam, rupto pondere trunci,

Retro redit ferrum nullo manante cruore.

Ille velut turris vel ceu radicibus arbor

Que penitus confixa manet: licet Eurus ab ortu

315

Compulset Boreasque ruens, tamen ipsa potenti

Cardine se servans ramos dat volvere ab auris.

Atque Gigas, acri mox irritatus ab ira,

Extulit ambabus pinum super ethera palmis

Ambitam duris utraque a cuspide nodis,

320

Solvit in Arsacidan sevo fervore lacertos.

Hic tamen, immanem spectans descendere truncum,

Transversum propulsat equum casumque fefellit.

Ille dedit frustra, tantum sed verberat auras;

Et figens tellure trabem, se versus habenas

325

Pondere precipitat; Pacorus quem retro repellens,

Inculcavit humo. Clamor per bella levatur

Tunc ingens, murmurque ferum stridorque videntum

Vndique per campum. Tum formidabile monstrum,

Iam rabie revocante animum turpique pudore,

330

Erexit se mole ferox, dentesque retorquens

Elevat aerium robur stipante corona

Bellantum per plana virum, "Sevissime" clamans:

"Arsacida, confer mecum, te consere nostro,

Parthe," tonat "bello. Quo te modo proripis arvo

335

His equidem his equidem penitus, moriture, lacertis?"

Dixit, et, in latos volvens se turbidus orbes,

Exingens erexit onus clavamque nefandam

Proripit iratus contra cava tempora Parthi.

Ille, minus fidens furiosa mole ruentem

340

Expectare virum, paulum procursat; et ictus

Adveniens pulsavit equum, qua cluna rigenti

Se quoque cum dorso conterminat. Illicet audax

Cornipes, ingenti percussus vulnere, pronus

Procubuit moribundus humo; Pacorusque per herbas

345

It valido privatus equo. Clamore Quirites

Tum replent clamore nemus, cava saxa cavernis.

Ast hic magnanimus fulvo radiante metallo

Ensem corripuit, passim vallante corona

Hesperia. Stricto se per fera prelia ferro

350

Precipitat; longo venientem Panthara telo

Stravit et inversum tristi mandavit Averno.

Hinc Dorum tardum pedibus, per inane Libaurum

Obtruncat volucrem, volucremque obtruncat Anaxen,

Amputat Ymantrum, Galbon sevumque Triphonem

355

Discutiens; tellure dedit succumbere clarum

Andrion. Hic, cretum referens se sanguine Mauro,

Maxinissa, tuo, patrium testatur amorem

Spendere Romanis vitam certamine Martis.

Tum vero Ausonius ductor clarissimus ecce

360

Irruit infremitans alia de parte per agros,

Viribus ingentem stimulans per bella iugalem.

Sanguineum portabat iter ferroque rigenti

Cedibus exactis multos converberat acer,

Hortaturque viros omni feritate tremendus;

365

Gaudet adesse nocens et crimina querere ferro.

Efferus interea Labienus, bella peragrans,

Viderat Arsacidan vallatum cede cruenta.

Illuc, proh demens, Latiis stipatus ab armis

Ausus adire feras acies immittit habenis

370

Omnibus. Hic primo civili sanguine campus

Erubuit sensitque nefas mortesque profanas.

Ergo, terribili propugnans strage sub arvis,

Ense viam sibi querit atrox, largasque per equor

Involvit cedes, furioso turbine cursans,

375

Dum venit ad Parthum tanta cum mole labantem.

Illic omne scelus staurans omnemque ruinam,

Cladibus indulget; pariter tum Parthica turma

Pro domino bellabat agens. At nobilis ille

Forsitan aspexit sine iam ductore vagantem

380

Cornipedem; rumpens tum protinus aera, saltu

Magnanimum proscandit equum. Risere cohortes

Arthoe plausumque levant, plausuque feruntur

Precipites campis; gaudent per bella nocentes

Omne nefas fecisse palam; tamen ipse cruento

385

Parthorum ductor sevo propulsus ab igni,

Liberiore via cuntisque furoribus audax

It vagus; attollens sevis ferale lacertis

Ausonios ferrum temerato Marte fatigat.

Non aliter, Siculis postquam depulsus ab antris,

390

Clare, tuis taurus, mons, impiger omnia vastans

Turbine procursat torvos bellare iuvencos,

Qui sibi candentis rapuerunt gaudia vacce,

Tum quoque gramineos furiosus fulminat agros,

Intorquens oculos et cornua curva per auras,

395

Dum rorent largo palearia fusa cruore.

Efferus interea certata per arva cruentum

Ventidius calcabat equum, mucrone rigenti

Ibat ovans; acies per tristia vulnera Parthas

Iam dirimens, amnem dederat tranare vadosum

400

Inque fugam versarat eas, retroque tremendus

Prosequitur stricto super impia pascua ferro.

Hesperus en dudum claris radiabat ab astris,

Phebus et occiduis plaustrum demerserat undis,

Iam Noctu surgente polo cecisque tenebris,

405

Cum retro sonuere tube, sonuere redire

Vndique bellantes per prata rigata cruore

Et castris superesse suis, bellumque nefandum

Linquere stridebant. Ibant tentoria passim,

Ibant roranti super arva rubentia clade.

410

Illo quippe die parvo discrimine Mavors

Alternas dedit ire faces nec, castra nepotum

Defendens, Parthis largas prebere ruinas

Hostibus exarsit; certe comunis utrinque

Maluit esse ferox; voluit solacia regi

415

Hec dare barbareo, tenuem deducere noctem

Gaudentem tantas volvisse per equora turmas

Et scelera effecisse palam, truncasse labantes

Romanas acies, ferro per bella furenti

Qualibet Arsacide gressum cessisse vaganti.

420

Heu, miseri campo quot corpora militis atro

Cesa sui castris minime rediere relictis

Nec, que presserunt, videre cubilia nocte!

Heu, quot sanguineo redeuntes Marte reversos

Non fratres vidisse pavent natosque patresque!

425

Tu tamen, unanimis fratris predulcis imago,

Germanum questus pugna non esse reductum

Et campis cecidisse putans, quatis ora lacertis,

Panthere, sed virtus illum clarissima dudum

Implicitum tardat sevo certamine Parthi.

430

Nam, vergente die versus confinia patris

Forsitan Oceani, dum Dardanus arva peragrat

Ense ferox, gaudens per queque nefanda vagari

Obvius est Galathe, Pauli qui strage superbus

Ardebat super omne scelus. De gente vetusta

435

Hic Spartanus erat, primo mandatus ab evo

Castra sequi Arsacidum, serieque subesse malorum

Pauperie cogente patrem, se tradidit armis.

Hi quoque pugnantes odiis super arva cruentis

Fortassis paulum turmis cessere propinquis,

440

Vulnere dum cupiunt alterno rumpere vitam

Et tabo scelerasse manus discrimine ferri.

Nec, cum retro darent litui migrare cohortes,

Inceptum libuit iam pretermittere Martem,

Sed staurant crudele nefas pulsantque nefandis

445

Ictibus adversos vultus, cava tempora crudis

Scrutantur plagis, scrutantur et ilia duro

Audaces gladio, salso sudore fatiscunt.

Cornipedes autem, tantis in casibus hausti,

Contremuere simul tergis spumantibus ambo,

450

Ambo cadunt terris; frustra calcaribus angit

Miles anelantem, frustra iam frena relaxat

Horrida defesso. Pronus tum quisque per herbas

Nocte sub oscura, nullis lunaribus atque

Lucibus adiutus, miseram componere pugnam

455

Apparat et belli penitus conferre furorem:

Vincere tantus amor cogit certamine crudo.

Ergo per implicitas nullo fulgore tenebras

Ingeminant ictus furiosaque bella cruentant,

Insertantque manus, demum cum vultibus ora

460

Et pedibus iunxere pedes, pariterque laborant

Ictibus alternis super ilia condere ferrum.

Marathontiades, forsan saltare retrorsum

Dum parat infelix et truncum carpere magnum

Ingentis platani, gressum fallente perfusa

465

Occubuit tellure suum. Nil ille moratus

Impiger Ausonius, sed iam super ethera Phebe

Adventante nova, sevo se turbine portans

Evolat, et sursum luctantem surgere Parthum

Occupat arrepto magna virtute molari,

470

Indeque cervicem valido munimine nudam

Pulsat atrox calidumque supra dedit arva cerebrum

Florida collabi Galathe. Sed flebilis umbra

Multa gemens, dudum celeres portata per auras,

Fugit et etheream liquit tristissima lucem.

475

Theufanus, in toto consistens equore victor,

Versus et ad Phebes splendorem protinus ore

Incipit exultans tales iactare profatus:

"Cinthia, magnanimi iandudum conscia Martis,

Que, modo purpureis veniens Sicana quadrigis,

480

Illustras fulgore tuo nemora alta ferarum,

Et gratam gelidis immittis collibus umbram,

Cuius Amadryades visu ventante choreas

Gaudentes duxere vagas, montana licentum

Turba deum dulces certant vectare rapinas,

485

Has has exuvias, hostis quas nuper ademi,

Promitto sacrare tibi, templisque rependam

Marmore conspicuis. O si quod numen in isto

Extiteris luco - non est sine numine silva -,

Accipe preterea spolium;" pariterque rependit

490

Ingenti quercu galeam splendente metallo

Et pictam pharetram, miseri gestamina functi.

Hinc iter arripiens, gavisa mente superbus

Ensem pallenti portabat victor in auro;

Et iam Dardaneis textum toraca figuris

495

Invectans, humeros dextra levaque gerebat

Spicula; corniferum nervis lentantibus arcum

Retrorsum gestabat ovans castrisque propinquat.

Mox, ubi se medium castris produxit amicis,

Ante stetit Latium ductorem sanguine passim

500

Roranti per membra viri passimque fluente:

"Hec ego nunc spolia ex hostili Marte reservo,

Si michi semoto turmis Fortuna ferocem

Astrinxit Parthum rigido concurrere ferro".

Fatus, et exuvias armo proiecit ab alto

505

Ante viros. Cunti dictu stupuere videntes.

Fratris at interea nomen penetrarat ad aures

Germanum tantis factis venisse superbum,

Qui miser in primo stupuit sermone ferentis

Et gelidus pavor ossa tulit, tandemque reductus

510

Ad fratrem lacrimans gressum carpebat amatum.

Iam super equoreum feriebat lampade pontum

Deveniens Titan, referens ex more iugales.

Protinus ex omni bellum miserabile parte

Conditur et rursus Fortunam quisque sub armis

515

Protentare parat totis cum viribus audax.

Ergo ubi respersos infandis cedibus agros

Miles uterque ruens tenuit stipantibus armis,

Bella per aspectum tenuerunt impia pronum,

Hostilesque acies vultus videre minantes

520

Et scelerum casus gravibus certare ruinis

Et venisse diem summi discriminis unam,

Parthia qua tantis succumbat fastibus omnis

Et ferat invite Latiales perfida fasces.

Ast Pacorus, quamquam divorum seva tulisset

525

In noctu portenta quidem, non territus egit

In planum turmas, sed, iam furiosus et audax

Augurium crudele deum spernatur in armis.

Nam sibi carpenti temerato pectore somnos

Visa fuit genitrix canos respersa capillos,

530

Livida percussu progestans ora maligno,

Et dictis proferre sonos vocesque querentes:

"Nate, per hanc oro, mater mestissima, nate,

Canitiem seniumque tui genitoris amati,

Per nostros exoro deos patriamque labantem,

535

Neu, cum producet roseas Aurora quadrigas,

In bellum prodire velis; Martemque nefandum

Heu penitus propelle procul. Mala sidera cerno,

Heu mala, dulcis amor. Proh quantum seva minatur

Ista lues Parthis, proh quali sorte nefasta

540

Arma capis bellumque moves, Martemque lacessis!

I, precor, et sacram iam iam tibi consule pacem,

Pone minas animi, nec viribus ipse superbis

Fidere, nate, velis; Roman cognosce potentem,

Fortunam concerne tuam Superosque faventes".

545

Dixit et alternis quatiens sua pectora palmis,

Ingenti plangore fugit miseranda per auras.

His minus Arsacide mens est revocata parentis

Casibus a ferri rabie pugnaque profana,

Sed ferus, intorquens flantes hastile per Euros,

550

Ausus in armatam Latialem rumpere gentem:

Provolat ut fulmen liquidis a nubibus actum.

Et Plauti, primo qui fit feritate ruenti

Obvius, inversat revolutum corpus arene.

Omnia mox raptim procursant agmina motu

555

Precipiti camposque terunt herbasque virentes;

Ex omni iam parte ruunt omnisque fremiscit

Agger, et aspectes penitus convexa sonare

Plausibus atque sonis liquidum per inane levatis.

Parthorum cuneum servans Milippa sinistrum

560

Nobilis et forti notus genitore Tripauno,

Cui Spartanus eques servit, cui sanguine gaudens

Miles et Otrisius, sevo cum turbine ventans

Intrat in audacem levo de margine pugnam,

Vesano proreptus equo turmisque protervis.

565

Illico Gradivum summa virtute cruentum

Invadit, scelerata gerens; omnemque Latinam

Nempe ferox aciem truculento tramite rumpens,

Estuat, et crudos volvit per prelia iactus.

Hunc videt Autonus referens se gente Britannum,

570

Quem Teutrana parens, candenti marmore Gades

Qua stant Herculee, mare qua se tollit in Haustrum,

Progenuit quondam: "Magicis quid, perfide, fidens

Numinibus," dixit "tanta cum cede cruentas

Omne solum? Nostri capias tibi premia Martis!"

575

Et pariter platanum sevam, quam dextra gerebat

Viribus, intorsit. Tribuit contorta fragorem

Horrendum stridore volans, demumque superbum

Corripit Arthoum, lato qua guctura mento

Assurgunt; ferrum sed iam crudele suberrans

580

Portat in occipitis partes miserabile vulnus:

- horrida sors nimium, nimium sua Fata maligna! -

Illicet occubuit campis. Fera turba, cadentem

Vt dominum vidit, raptim stipatur in unum.

Evolat hinc ferrum, sevis immite lacertis

585

Evolat hinc crudam congestans lancea mortem;

Cum truncis quoque saxa tonant rigidosque molares

Cespite convellunt. Tantis minus ille fugatus

Astat atrox, forti iactus umbone repellens;

Et modo protendit furioso viribus hosti

590

Ardentem quercum, largi vel vulneris ensem,

Dum, pedites secum ducens ter mille, Trifautus

Affuit exundans passim manante cruore.

Qui simul audacem tali certamine vidit

Hesperium, volucri portans se tramite, migrat

595

Illuc, fulmineum tollens per prelia ferrum.

Nec minus et mundi confestim turba nivalis

Accendit scelerata faces viresque malignas

Exprimit, et seva staurat discrimina cede.

Hic mortes Fortuna rotat casusque virorum

600

Innumeros. Iam tela volant, iam bella cruentant

Bellantes acies; gaudent in Fata nefastos

Effudisse animam, lucem liquisse polorum.

Horrendos misere sonos, murmurque ruentum

Ethera transcendit; resonant convexa Tonantis.

605

Non aliter pelago, quod verberat unda Pachini

Si, Lilibee, cadas pariter cum monte Peloro,

Haustrali versante Notho radicitus omne

Fundamen tellure situm: tum seva ruina

Ingenti clangore cadens conterritat ipsam

610

Trinacriam Dorimque simul passimque vagantes

Equoreas Nimphas, Sicania numina ponti.

Tum quoque magnanimus Ventidius, omnia lustrans,

Acer agebat equum fremitu spumisque ferocem

Et fera gaudentem prorumpere bella vagatu;

615

Vndique sanguineum querit sibi turbine gressum,

Vndique procursat, Pacorum Pacorumque reclamat.

Tandem Teucrorum qui maximus agmina Laudus

Ducit, in Hesperios leva de fronte peragrans,

Dum cupit in Belgam furioso Marte ferire,

620

Obvius occurrit; sed iam super ilia ferrum

Insertum fugiens, calido pulmone relicto

In partes rupto geminas, trans pectora vadit.

Sanguine post madidum retrahens hastile calenti,

Vltra pergit ovans, multos in cede superba

625

Preterit obtruncos calcatque cadavera campis.

Ianque erat in medio celi generosus Apollo

Exhaustosque dabat salso sudore iugales

Ire sub occiduum demenso cardine pontum.

Tum ferus Antonius, validis stipatus ab armis,

630

Circundat funesta vago certamina cursu,

Nunc hos nunc illos hortans, et verbere pulsat

Precipitans mundum: "Date crimina queque, Quirites;

Rumpite bellantes vesano turbine Parthos,

Rumpite. Nunc Latios, o vos, captate triumphos.

635

Ite ad bella feri, sevas expromite vires.

Nunc ambite locum quo se Mars ipse cruentus

Provocat et clamat vos. Heus pugnate, nepotes,

Sternite degeneres, sceleratam sternite gentem,

Ite palam per bella, viri!" Sic inde locutus

640

Prospicit auratam referentem vertice cristam

Dacorum summum crudeli robore Faustum.

Fausto pulsat equum, stricto se cominus ense

Provehit et, magnas omni conamine vires

Extollens, crudum librat per tempora iactum.

645

Infelix sevum venientem viderat ictum;

Cornipedem frustra pupugit per plana ferocem.

Nam cuneus passim densatus in equore toto

Non dedit accessum; paulum cuntatus adherens,

Sustulit infandum crudeli vulnere ferrum,

650

Concava qua sedes oculi discriminat ora.

Mox ruit exanimis tepido manante cerebro.

Ast Pacorus, postquam totum fervescere campum

Vidit et Otrisium per prelia rumpere Martem,

Heu ratus est frustra iam per confinia vallis

655

Agmine perrupto tentoria fixa Quiritum

Impetere, ex omni credens nudata caterva.

Ergo, sanguineos linquens certare maniplos,

Impiger electa carpit compendia silve

Nempe manu, gressumque ferens per pascua collis

660

Festinat tenuis. Tandem vesanus in ipsa

Castra ruit, Gallis que tum circundata turmis

Liquerat Antonius. Manus hec munimina fulta,

Vt ventare ducem cum tempestate protervum

Vidit et in vallum sevam portare ruinam,

665

Protinus exaudax ipsaque in fronte profunde

Existens fosse, rigidas per inania cautes

Efferus ipse foris sevis insultibus omne

Ambit iter, tentansque viam bellare cohortes

Imperat audaces et fundere robora valli.

670

Demum Ventidio volucri fera Fama meatu

Advolat et sevo casu sua castra labare

Nuntiat, et Pacorum monet insultare relictos

Cedibus alternis et cuntas promere vires.

Tum pater Hasperius, postquam iam protulit aures

675

Fama, ferox campis mittit certare petentem

Antonium, validis et se per plana catervis

Proripit armipotens; et protinus aggere summo

Extitit, unde ferum spectat crebrescere ferrum

Et sursum volitare faces. Tunc tramite rapto

680

Incursat, furiosa gerens, bellumque subintrat.

Vndique concertant, super effera prata sonantes

Omne scelus faciunt acies, omnemque ruinam

Instaurant turme; nec plus se degere vallo

Permittunt Galli: castris se denique mersis

685

Erumpunt, fremitu sonituque per astra levato.

Contegitur celum concussi grandine ferri,

Pulvis et ereptus glomerabat sidera magnus.

At Latiale decus Ventidius, arma cruentus

Dum iam precipiti collustrat turbine Martis,

690

Aspicit Arsacidem torquentem viribus orni

Et longam virtute trabem mundumque profanis

Versantem turmis; sancto tum pectore robur

Provocat et: "Faveas," clamans, "Gradive, nepoti,"

Sanguineum propungit equum, truncumque reflectens,

695

Nempe Marathonium, vicibus quem mille cupivit,

Invadit Pacoron crassa cum cede natantem.

Ille simul Latium spectans Ventidia tanto

Rumpere congressu: "Toti vel gloria mundi

Est michi, vel pavide veniunt simulacra parentis"

700

Dixit, et in parili, curvato pondere trunci,

Carpit iter motu. Cunte cessere profecto

Visure tam magna ducum certamina turme.