Fabio Barignani Gigantomachia 4
Other sections


Monychus ut primo vidit certamine fractos

Nubigenas pavidosque fugae iam membra dedisse,

Ipse quoque aufugiens ad summa cacumina Pindi

Venit, ubi excelso speculatus monte Typhoeus

5

Pugnam acrem, trepidus duce cum decernere bello

Nollet; sed superum et caeli iam paene ruentis

Cura remordebat. Magis id magis id quoque terret

Pugnandum cum forte viro. Tum prima favebat

Iam Fortuna operi, collato Marte secunda.

10

Tandem, devictus precibus votisque Gigantum

Constituit, cum lux (nam noctem instare videbant

Ardentesque astrorum ignes caelique micanteis

Scintillare oculos) Eoo surgeret axe,

Vna ire ad bellum et posito descendere monte.

15

Interea fabros cogebat nocte silenti

Martia progenies iussitque, adiungitur Aetnae

Qua radix Ossae, Pindi et frondentis Olympi,

Latum antrum fodere et caelesteis pandere ad oras.

Inde Iovis natum, qui saxa atrosque meatus,

20

Antra tenet, supplex rogat ut ne ardescat in iras,

Si violent ignari Aetnam vel forte peragrent

Pallenteis campos ubi montis nomine dicta

Vrbs iacet; excipiat mentem et, quia iusta petuntur,

Ignoscat. Fodiunt illi saxa aspera sacri

25

Montis et ingenteis lato treis ore fenestras

Instantes dederant, cum pulveris imperat atri

Distendi cumulum atque includi dein iubet ora,

Ne spirare queant. Et iam iam lutea pictum

Laomedontiadae linquens Aurora cubile

30

Flava comas croceis diffuderat aera nimbis,

Cum forte inveherent flammas ut in antra ministri

Proicerent. Sese heroi tulit obvius ultro

Mulciber: est qualis cum fulmina conflat inhorrens

Crinibus impexis, tincta ferrugine barba

35

Vultuque et claudus pes huc recidebat et illuc.

Ac prior: "Ardenteis - inquit - dux optime, flammas

Ne in convexa feras; alia est via (crede) salutis.

Namque ego, Vulcanus, pietate adductus ab imis

Aetnae nunc venio et quo sis tu audentior omneis

40

In casus, palmam refero: en ego protinus ignem

Accendam, nostro tu finem impone labori".

Sic ait et saltu sese coniectat in antra.

Pulvis alit flammas agitatur et intus anhelus

Mulciber. Horrendum cernunt exire fragorem,

45

Sub pedibus mugire solum, simul intremere omnem

Murmure Trinacriam, veluti si inclusus in Aetna

Motaret latus Enceladus, cum sidera lambit

Flammarum turbo atque eiecta sub astra favilla,

Evellique Aetna montes et in aera ferri

50

Praecipites rursusque in Thessala regna redire.

Attoniti stabant proceres - calor ossa reliquit

Membraque diriguere -, deus, deus ille corusco

Aethere qui regnat, qui pressat sidera plantis.

Iamque Giganteae Centaureaeque phalanges

55

Ordine compositae nullo per summa ruebant

Aetnae et diffidens iam vincere posse Typhoeus:

"Emoriamur - ait -; neque enim moriemur inulti".

Sic fatus, ciet ardenteis ad bella Gigantes.

Ecce furunt uno ore omneis, arma arma loquuntur.

60

Conveniunt cuncti factoque hinc agmine montem

Concutiunt cursu. Rapit implacata venenum

Atque inflat folles Discordia, prosilit Ira

Vrgentesque minae bellumque et proelia tandem.

Ipse quoque impavidus nitidis Crataeus in armis

65

Accingit sese pugnae, sed vertice toto

Emicat ac medio Franciscus in agmine et una

Filius arma tenent, donec rauco extulit aere

Horrendum belli signum tuba. Protinus igne

Flagranti quidam tormenti tenuia tangit

70

Spiramenta audax; erumpit plumbea moles

Exilit atque ignis nitidi et de more coruscat

Fulguris; ante altas fauces eliditur ardens

Plumbum, continuo tremit horrida terra fragore

Ingentis tonitrus, telum fatale, quod omne

75

Atterit et nulli ignoscit nullumque recusat,

Eruit electamque viam finditque secatque.

Invasit statim gelidus timor ossa Gigantum

Fulminis exhausitque novum genus atque pararant

Membra fugae. Sed tum dux iussit robore et armis

80

Certare, insidias omittere, turpe putandum

Hoc palmam tentare modo, simul imperat acrem

Misceri pugnam. Parent dextrisque reductis

Portendunt hastas ductores, inde repente

Incurrunt primus Dichaeusque Aesylon unum

85

Nubigenum iniustum sternit, deinde Eubulus ense

Imprudentem Ithamum concurrere talibus ausis,

Anachnum Semnus, Sebasmius Atheon, omneis

Haud mora correpto diffindunt agmina ferro,

Ecce autem ut Marsi de vertice quattuor apri,

90

Cum montis frangunt silvas et grandia cursu

Saxa ruunt, quoquo vertantur ab impete pulsa

Silva tremit, rami velluntur monsque movetur,

Anthropophagus et Astraeus Roetusque Typhoeusque

Arboribus vulsis ardenteis, quercubus, ornis

95

Agmina tota terunt. Prior Anthropophagus inermem

Dimimum rapuit: parvum ut sub ovilibus agnum

Cum lupus extraxit Mavortius aut canis acer

Auritum leporem, cervam Gaetula leaena,

Dilacerat miserum; dolet ille et clamat amicos.

100

Dum fortuna fuit, procul est audita duobus

Fulminibus belli; tum frenum laxat Vbaldus

Atque audax animis dum pervolat agmine toto

Threicio delatus equo te, Gaure, superbum

Inter terrigenas transfigit. Prospicit ecce

105

Anthropophagum omnes superantem corpore toto,

Tunc impellit equum, fugit ipse per agmina; Vbaldus

Acrior insequitur et, spem quia turbidus hausit,

Antevolat ventos, donec certamine toto

Exiit et fugiens pervenit quo silet unda

110

Pergusae lacus. Hic quondam Proserpina, Ditis

Passa manum, ad Stygios curru est devecta Penates.

Tunc quoque nigra pedum exstabant vestigia sacra

Nycteo, Orphnaeo atque Aethone et Alastore quondam

Impressa, ad tetram dum ferrent membra paludem;

115

Silva coronat aquas et ramis suggerit umbras.

Hic sese occuluit timidus connixus et horrens

Admotus genibus pectus; defessus, anhelans,

Haud secus ac Iuno quondam Lucina, vocanti

Alcmenae ad nexos partus cum forte sedebat,

120

Ante fores miserae dextro sub poplite laevum

Pressa genu digitisque inter se pectine iunctis.

Ille tamen fessus superabat vertice toto

Pinus, praebebant quae illimi umbracula lymphae,

Turris ut, in medio quae urbis supereminet alta

125

Tecta domusque simul. Procul illum agnovit Vbaldus

Adstantem torvis oculis lacrimasque moventem

Et, propior postquam accessit, "Num, perfide, nostras

Sperasti te posse manus evadere, campo

Dum fugeres?" dicens, vagina liberat ensem.

130

Ille nihil contra, sed truncum corripit. Inde

Decepit postquam ipse suam spero, stipite caelum

Deterret sonituque pedum, fortisque videbat

Quod mortem ipse suam, se heroi fervidus infert

Ingeminans animos; namque ingeminare necesse est.

135

Conduplicant ictus, strepitu quo turbidus humor

Pergusae limum emisit nemus atque repente

Concussit frondes. Duro nulla est mora Marti:

Exsultim insultant tollentes brachia et inde

Deiciunt tanta vi ut totus inhorreat aether.

140

Grandior ille quidem; iuvenis verum aptior armis

Sortitur fortunam oculis utque ense Gigantem

Induat, observat, nunc gressuque altior illi

Insurgit, videt ast ne immanis sentiat ictum,

Nunc retro sensim flectit vestigia et hostem

145

Decipit audentem sectari spemque trahentem.

Impete dein tanto sese movet enseque vibrat,

Arva metu ut taceant quassoque in margine fontis

Pinigeri passim pisces saliantque metuque

Aufugiant. Quis tum fuerat tibi, perfide, sensus?

150

Cum Cereris prolem carpentem lilia Pluto

Arreptam ferret sub sole carentia regna,

Haec perhibent sacro currentem verba dedisse:

"Tempus erit, latices cum vestro in margine tantus

Heros adveniat, quantum non viderit orbis.

155

Tunc, Pergusa, tibi gratabere cernere ferrum,

Attrectare manu, cum dives corpore, dives

Sanguine sub virides procumbet victima ripas".

Tempora iam sacrae complerant debita Parcae

Et promissa dies aderat, qua cara Typhoei

160

Spes tantas vireis, tantas deponeret iras.

Iamque ingens heros aderat, Mavortius heros,

Qui Ditis dictum persolveret. Aurea plaustra

Intonsum medio tollebant Sminthea caelo,

Acer cum iuvenis, membris sudantibus aestu,

165

Sanguineum subigebat opus iamque una sororum,

Quae volvunt hominum fatalia pollice pensa,

Solvebat ferro vitam, cum fortis Vbaldus,

Huic fato electus, iam declinare parantem

Ictum fatalem feriit perque ilia ferrum

170

Exegit; tum vita Iovem exsecrata sub umbras

Aufugit strepituque inferni regna Tonantis

Miscuit. Interea Pergusae sanguine lympha

Erubuit lateque aspersit gramina caede.

Miratur iuvenis morientem et desecat ense

175

Horrendi capitis iugulum. Tum castra revisit

Laeva informe caput torquens seque apparat ardens

Ad pugnam. Inde citum ferrato calce fatigat

Quadrupedem (iam se pede pes densusque viro vir

Contulerat), venit concurrens forte ubi Butes

180

Bripyon obtruncat et sese fervidus alae

Elporidis miscet clipeosque virosque securi

Praecipites iaciens tum ferro invadit et ensem

Transadigit costas. Occurrit forte Typhoeus

Vtque caput nati vidit, conclamat et ira

185

Insanus rotat ingentem circum caput ornum.

Subicit ille ensem mediamque examputat, ipse

Relliquias iacit in iuvenem. Pavidus fugit ictum

Arboris et sonipes, quae quattuor aere rigentes

Stravit humi ex turmis equitum dumque optat Vbaldus

190

Sese inferre homini, telo stridente sub aure

Fossus equus cadit et dominum procumbere cogit.

Qualis ab Alcide victus surgebat arena

Antaeus Libyca semper crudelior, heros

Talis erat leviorque solo surrexit et ensem

195

Corripuit subito vireisque animumque paternum

Ingeminat; mixti Centauri atque horrida proles

Terrae circumeunt, certatim et quisque securim

Molitur circumque caput sonat undique ferrum:

Immota ut pelagi rupes latrantibus undis

200

Obsistit, necquicquam illisa refunditur alga

Corroso lateri, necquicquam spumea circum

Saxa fremunt cautesque sale spumante renident.

Tollitur in caelum clamor pennataque Fama

Pandit in ora virum. Volitat prior Eupsycus acri

205

Latus equo atque acies fugienteis increpat ultro:

"Quo ruitis? Quis nuncve timor dare terga subegit?

En spolia, en rapta ex adversa gente trophea,

Templa quibus superum niteant insignia divum;

Hiccine honos, haec est urbis nunc gloria nostrae

210

Vt ducis hic peditem linquatis in agmine natum?".

Sic fatus sese in gyrum iacit, eminus ensem

Distringens et se venientibus obvius obfert.

Interea audierat tanti discrimina belli

Dux, nati et peditis casum. Tum corripit hastam

215

Agmina perque furens medio in certamine natum

Pugnantem vidit longe circumque supraque

Exundare omneis, densantibus ingruit armis.

Haud secus ac rutila fulvus Iovis ales in aethra

Littoreum cycnorum agmen cum vidit, in omneis

220

Continuo exsultans huc illuc distrahit et qui

Coniuncti fuerant, absunt: sic, visus ut ille est,

Fit via lata ingens. Currit dux concitus alti

Adversumque Bromi transverberat abiete pectus.

Tollitur in caelum clamor, cum maxima moles

225

Procubuit. Charys ingentem Progastora ferro

Enecat Aspondum Pistusque et Dapsylus Ocrin.

Nunc, o Phoebe, fave seu vel Latonia Delos

Sive Chimaereo Xanthi perfusa liquore

Alma tenet. Dederit quas strages, fuderit Orco

230

Marcia quos proles, quis enim percurrere digno

Carmine nunc possit, faveas nisi carminis auctor?

Ictus frustra exit nullus Cleptesque Librusque

Praecipites pariterque ruunt atque eminus hasta

Incumbens saevum Harpalycum cunctisque molestum

235

Ochlyron insequitur, medios aperitque per hostes

Ense viam; multos stravit multosque fugavit.

Concedunt omneis. Tandem conscendit Vbaldus

Fortem quadrupedem. Ductores ordine nullo

Implicuere acies. Nulli tum linquere campum

240

Prospectis ducibus, cuncti ast iacere undique tela

Crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.

Aganus Achydeen Phoniconque Micanque Gyamque

Traicit; inflectunt paulatim terga bimembres.

Interea primi Titanum uxorque Typhoei

245

Aspera cum sociis, Centaurum ductor et alter

Eurytus, Astraeus, Phlegyas, Acholastus et omneis

Terrigenae ingenti facto inter se agmine rursus

Semet in arma parant; cernens Mavortius heros,

Ductores iuvenum ante alios consistere iussit

250

Ductis ad pectus scutis perque agmina ferro

Findere iter sarcitque acies quosque aspicit armis

Prestare ante agmen locat et ductare sequenteis

Imperat. Haud aliter quam cum infrenes elephanti

Vel Zyngen tranare parant vel fluminis alveum

255

Gaetuli, ut parvi incolumes trans amnis arenas

Perveniant, medios sistunt; ipsi agmine facto

Vndis se obiciunt et flumen corpore pellunt:

Sic statuit dux ipse acies; progressus uterque

Iamque intra teli iactum spatioque remissus

260

Substiterat; subito clamore fremuntque ruuntque.

Tunc pariter pulsuque pedum tremit excita tellus

Duraque tempestas telorum et ferreus imber

Confluit aeriique armis sublimibus ardent

Campi, sublatus cervice atque arduus aurum

265

Mandit equus, gressu exsultans hinnitque superbe.

Forte fuit iuvenis qui, dum fortuna iuventae

Annuit, auratos querulae testudinis arcus

Percurrens celeri et concordes pollice nervos

Sollicitans cantu sub fila sonantia moto

270

Duxisset lapides, et quamvis Orphea iactet

Thraca armis terra Mavortia antiquior omni,

Te tamen Ausoniae gentes, clarissime vatum,

Tollebant melodis, felix si proelia numquam

Vidisses solusque tibi placuisset Apollo.

275

Hic avidus laudum iuvenili et ductus amore

Monychon excepit primo et fortuna labori

Aspirabat ovans, sed vertit perfida currum;

Monychus utque atrox fuerat, per colla securim

Demisit duro et certantem vulnere fudit.

280

Percussit caelum clamor, videre cadentem

Ausoniae acies et quisque horrebat adire

Regem exsultantem atque adversa in tela frementem.

Loricam consertam hamis iam fortis Vbaldus

Quassabat croceam chlamydemque sinusque crepantes

285

Carbaseos fulva in nodum cogebat iaspis,

Pictus acu tunicas surasque incluserat auro,

Alta comasque iuba triplici crispante tegebat

Cassida; at ingentem supra praepandit hiatum,

Bellerophontis opus ingens, horrenda Chimaera

290

Ore trahens flammas, contractas flantibus Euris

Ore vomens, tamquam vitaleis carperet auras

Spumantemve agitabat equum frenisve premebat;

Ardebat totus flammis totusque corusco

Igne per adversas torquebat spicula gentes.

295

Haeret Franciscus, praefractaque quadrupedantum

Pectora pectoribus rumpunt. Nulla est mora: pugnant

Arma armis hastaeque hastis creberque duci dux;

Miscentur lati nigra caligine campi.

Iam clipeus clipeo atque umbone repellitur umbo,

300

Aera sonant lituique recurvaque cornua clangunt,

Hic ciet, hic pugnat, iacit hic conclamat et ille

Suffosso revolutus equo, tum ferreus armis

Horret ager, toto et caelo pluit aerea grando.

Vt rex Trinacrius sensit sese undique densas

305

Iniunxisse acies gemitusque necesque cadentum,

Ipse una et coniunx ob nati fata furentes

Vt primum subiere agmen, Titania pinum

Moliri incepit, Pleonexia Bascanieque

Asothia, Thymo, Genys foedissima ventre,

310

Reginae comites, aliaeque ardentia colla

Diffusae ventis certant et Achidia caede

Aphrastum sternit, deinde Aluschilimon orno

Disicit. Interea coniunx non caede minori

Gaudet ovans; truncum longos agitavit in orbes.

315

Tot miseri cecidere viri Phlegyasque repente

Orsylochum rapit atque manu procumbit Aconteus

Astraei immanis turpisque Acholastus et Ergus

Et Carus et Somphus Brotis et crudelis et Omus

Incumbunt ornis et saxa rotantia late

320

Irati intulerunt. Obstant fidissima contra

Pectora, ductores Martis. Quis tela, quis ictus

Enumeret, quos Franciscus, quos clarus Vbaldus

Ingeminant? Feriunt, frangunt scinduntque teruntque.

Franciscus quaerens densata per arma Typhoeum

325

Evolat et natum linquit primumque Chelindum

Truncat diversumque tenet Mavortia cursum

Progenies, tenuit saevos quam natus in hostes.

Vt lenem ad flatum Zephyrorum mollis et aurae

Apenninus humum cum florens hispida terga

330

Exerit, excelso gemini de vertice montis

Cursum deflectunt amnes, tum calle sequenti

Raucisoni diversa petunt et grandia saxa

Rupibus evellunt nutritaque robora ripis,

Florentes segetes camposque boumque labores

335

Praecipites super arva trahunt; certare videntur

Maiorem dederit quis ripa undante ruinam:

Sic ubi disiuncti petierunt agmina bini

Heroes Martis nati seque ense recluso

Accinxere neci, aspectu tremit aureus alto

340

Iuppiter e caelo, Mavors quoque fervidus horret.

Eurytus ante alios medios ut forte per hostes

Agmine discedens patrio per tela, per ictus

Fundebat sese et nullos invenerat umquam

Viribus esse pares, Francisci incurrere prolem

345

Vidit ut, aspectu Mavortem censuit alto,

Lumine perlustrans corpus: "Videamus - et inquit -

An bene conveniant apto cum corpore vires".

Sic ait et nimium cupidus pernoscere tantum

Ille virum, rapit arma manu tollensque securim

350

Ictum formavit. Nitidis stetit acer in armis

Heros subrisitque ira: "Nunc accipe nostrum

Quis melior fuerit, melius quis finxerit ictum".

Sic fatus qua pars hominem concludit equina

Fulmineo ferit ense gravem: mirabile dictu!,

355

Seiunxit geminas partes; hic nobile corpus,

Est illic collapsus equus. Contentus Vbaldus

Haud hac morte rapit sese qua stipite Somphus

Straverat Alcinoum, tum librat comminus ensem

Pectus in adversi valido saevusque lacerto

360

Effringit laterum crates animamque cruore

Infando mixtam extinguit; tum ferreus urget

Ora sopor subit infernique Acherontis imago.

Parte alia, quinto Gradivus lapsus ab orbe,

Franciscus totas acies absumit et omneis

365

Interimit. Nulli ignoscit, nam danda labori

Nulla quies. Gentem infandam ratione carentem

Omnibus infensam superisque imisque perosam

Ense fugat. Videt en agmen deflectere retro

Paulatimque agitare fugam. Quae causa requirit

370

Cogat nunc pavidos retro convertere terga.

Redditur a quodam, qui guttis ora cruentans

Sanguineis taleis vix laxat pectore voces:

"Titanum est regina, fugam quae carpere cogit

Quaeque mihi misero totum nunc vulnere trivit

375

En caput et, nisi subvenias, dux optime, prosunt

Nil iam ductores iuvenes ad bella cientes".

Sic ait et toto collapsus corpore fudit

Aegram animam in ventos. Tum dux perstringit anhelum

Quadrupedem calce et semet venientibus offert:

380

"Quo fugitis, socii? Non haec promissa dedistis

Ductori vestro, cum nuper bella vocastis

Ore omneis uno. Cingit nos aequore Nereus

Ionio, saltus et inhospita lustra ferarum

Accipient fessos. Num gens tam perfida, cursu

385

Tam velox sinet incolumes in tecta redire?

Per superos oro, si tangit cura deorum,

Iam cohibete fugam, iam vos ad bella parate!".

Sic fatus, stringit ferrum collectus in arma

Ante alios et reginae sese obvius infert.

390

Qualis ubi ad Phlegethontis aquas sub sede silentum,

Nacta agmen sentum, ferro diverberat umbras

Pallida Tisiphone, succinctam vestibus atris

Inscripsisse animas videas ac saeva sonare

Verbera: sic furit atque ornum Titania librat

395

Tisiphone aspiciensque obsistere corripit arma

Adversumque ferit. Subit ipse et subicit aere

Indutum clipeum nec vasto flectitur ictu:

"Nec te caelicolae, nec Iuppiter improbus orbis

Nec totus nunc eripiet quin dextera nostra

400

Infringat totum corpus" conclamat Erinnys,

Ingeminans rabiem. Subito veniente fragore

Diriguit sanguis sociis, at Martius heros

Sustinuit promensque animum vireisque patenti

Haud dubias mundo, pectus ferit arduus ira

405

Mirantis capuloque tenus toto induit ense.

Exoritur clamor ductorum et mixta tumultu

Laetitia atque magis bellum crudescit et ignis:

Prima Charys dextra Pleonexia Bascanieque

Elporidis, Genys Dichaei infandaque Thymo

410

Crataei vastaeque cadunt Trinacrides. Heros

Interea linquit reginam caede madentem,

Quoque vocat Fortuna favens, obtrudit anhelum

Laetus equum. Eplystin iuveniliaque arma gerentem

Armatum clavaque Macedoniaque sarissa

415

Sternit, at ille toro laxat sua membra cruento

Aeternum in somnum Phlegethontaque tendit ad imum.

Nubigenum princeps alia de parte securi

Fulminat: hinc illinc acies ductore lacessunt

Crataeo; ille ferus per acuti lucida ferri

420

Spicula rumpit iter perque agmina Martia saevit.

Haud secus ac fortis circo cum taurus aperto

Phoeniceas sequitur vestes, circumsona terret

Latratu nil turba canum, sed cornua iactat

Vastus in adversos (horrent matresque senesque):

425

Sic ille insequitur quos vidit caede ruentum

Ferrum immersisse et rapidus dum hunc urget et alter

Praecipites fugat, ille ardens pungentia temnit

Tela virum nullosque velit, si detur, inultos.

Vrsus ut, Hyblaeo ductus qui nectare tecta

430

Daedala vastat apum lambitque halantia mella

Ambrosiosque favos patriam questaeque ruinam

Cecropiae impediunt animasque in vulnere ponunt;

Dumque hanc insequitur, subit illa et pungit et ipse

Hanc sequitur fugat atque agmen per nubila densum:

435

Monychus haud aliter, peditesque equitesque perosus,

Irruit in cunctos, sed Minitis, una sororum

Sicelidum, lapsa alloquitur mortemque Megaerae

Nuntiat, Hinc fertur pernicibus ignea plantis

Regem ad terrigenum. Suspensus Monychus haesit

440

Haec secum cogitans; taedet iam Thessala regna

Deseruisse altam et Nephelen. Compellat Amyntor

Vocibus his ferro mutilatum forte lacertum

Ostendens regi caput et sub lumina sectum:

"Heu fuge crudeli teque - inquit - surripe bello

445

Extremasque audi voces morientis amici,

Rex Ixionide. Ruit Anthropophagus et ipsa

Regina herois dextra, qui me quoque ferro

(Namque vides) petiit vicinusque agmina caedit.

Heu fugias valeasque". Haec ultima pallidus ore

450

Vix tulit; inde solum tremebundo vertice calcans

Oppetiit. Doluit, casum fugientis amici

Monychus excogitans et sero sensit acerbum

Quid tulerit bellum damni. Tum corpore toto

Haerentem Hylonomen feriit, qua parma lacerto

455

Dependet laevo, Neclyn discrimina costis

Per medium qua spina dedit, cui frigidus horror

Ingruit inque humeros cervix collapsa recumbit.

Regis at ante oculos Orytrophus atque Melampus

Nebrophonosque Napeque cadunt, quos ...

460

Omneis abstulerat. Propior quoque Monychus omneis

Viderat excisos, fugit arripiensque sarissam,

Sortitus fortunam oculis, emittit in auras

Incautumque ferit. Non sic exardet ab hasta

Venatore acta pulsus leo totve bitumen

465

Scintilla aut tactum sulphur non concipit igneis,

Quot regis telo perculsus Isaurius heros

Iras contraxit. Tum vidit equina parantem

Membra fugae, insequitur commissae et caedis acervos

Ingenteis cumulat, iam iam pede pressat et ense

470

Incumbit; vertit faciem tunc Monychus atrox,

Spem vultu simulans casuque animumque securisque

Ictus ingeminat. Septem durissima pellis

Est perfossa locis et nullum vulnus in armis

Francisci apparet. Rivum pluit ille cruoris.

475

Verum ubi et insanos bibit ipse in mente furores,

Insistens digitis egit post colla securim

Dumque tumet dubius missamque remittit et ardet,

Infert ille ensem et, dum sibilat aura fragore,

Extinguens vireis ferro latus haurit apertum.

480

Frigore membra cadunt resoluta et volvit arenam

Sanguineam pedibus. Qui tam fuit improbus ira,

Convomit acceptas transfixo pectore flammas.

Iam tria iam populi ceciderunt lumina saevi,

Vnum sed superest et quod fuit ardet in ipso

485

Virium, ut aspectu deterreat agmina solo.

Roveriae interea gentis duo fulgura, Vbaldus

Franciscusque pater coeunt, quos cetera stipant

Ductorum capita atque equitum tegit ala per omnem

Fusa agrum. Cadit hic Ladon, qui nomine dictus

490

Amnis erat, Phaeresque et Oribasus, Arcades omneis,

Trux Theron patuloque caput protectus hiatu

Vrsae praevalidus Canache nec profuit Alcae

Nomen equi, boreae glaciali plurimus axe

Qui scatet, inde Dromas Labrosque atque Harpalos omneis

495

Centauri Elei. Videt ecce insignis Vbaldus

Omum Titanum crudelem fissile lignum

Per medios agitare equites et corpora pinus

Spargentes extollere humo et iactare per altum.

Vt pueri expertes rationis arundine saxa

500

Cum iaciunt, lapides vacuum per inane videntesque

Applaudunt, dum non ratio sub corpore parvo

Versatur rectasque manu moderatur habenas,

Sic pinum ille ferox, superas dum tollit in auras

Extorquens miseros homines. Non sustulit ultra

505

Immanem iuvenis; longam rapit eminus hastam

Incurritque femurque feri perstrinxit. At Omus

Saevit et, undanteis heros dum laxat habenas,

Corripit in nodum amplexus, nec fortis Vbaldus

Viribus ignoscit patriis et more palestrae

510

Tentat inire locum manibus; tum crura pedesque,

Qua cruor infandus vulnusque exaestuat atrum,

Immergitque urgetque femen; sese horridus ille

Excutit, at non amplexu divellitur arcto

Fortis Vbaldus et increpitat; sed sanguine fuso

515

Deficiunt vireis; moriens tum corpore toto

Labitur. Ecce iterum strepitus quoque maximus haurit

Bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum,

Terrigenae ingentes moles volvuntque ruuntque.

Hic rex Titanum iratus collegerat omneis

520

Reliquias totamque aciem miscebat et armis

Infandis usus dextra ornum immane gerebat,

Arreptum pedibus laeva (nam fama perennis)

Verrebatque hominem. Nunc conduplicabat et ictus

Nunc clipei vice versabat lacerumque videret

525

Cum corpus, raptans alios aliosque nefandam

Fundebat stragem. Vix huic Crataeus et acer

Eupsycus obstabant; sed cum medio agmine visus

Est heros, addunt vires. Qui nuper in arvis

Terga dabant, nunc bellantur, nunc milite denso

530

Obsedere hostes. Stat ferri longa corusci

Mucronumque acies. Tum dux, hastilibus aura

Stridet ubi aspersoque rubescit terra cruore,

Annuit et dextra et magno simul incipit ore:

"Haec mea fortuna est. Iam parcite, parcite, gentes.

535

Poenas ipse luam; nos, en nos adsumus. Vnum

Si nunc me quaerit, nunc congrediatur et armis

Decernat ferroque animisque nihilque retractet;

Nam quicumque ille est, numquam vertisse videbor

Terga homini quicquidque lubet iam contrahat, arte

540

Sive animis valet. Haud terrent me immania facta,

Ne fugiat, me me quaerat solumque lacessat;

Non cursu, at saevis pugnandum est comminus armis".

Talia magniloquo princeps memoraverat ore.

Discedunt confestim acies ut proelia spectent.

545

Haec postquam aspexit, volat atri turbinis instar

Quadrupedem fodiens horrendumque intonat armis.

Parte alia, ut Sila ingenti summove Taburno

Immugit vacca taurus furibundus adempta

Prosequiturque inimicum ardens, maculosave tigris

550

Saxa per Hyrcana exquirit cum fervida fetus,

Conclamat vasta metuendus voce Typhoeus.

Ceu gemini Hippotadae dimissi e carcere caeco

Concurrunt venti, sub nubem cogitur aer,

Ipsae imae exorrent silvae, tum turbine terrae

555

Perflatae metuunt et Laomedontius urnas

Humenteis resupinat aquis puer, atra dehiscunt

Nubila et erumpunt abruptis nubibus igneis,

Clamanti princeps instat telumque coruscat.

Ingens arboreum stridet servatque tenorem

560

Hasta tremens; resonant aurae laevumque lacertum

Traicit; hinc Phlegiae transfigit pectora cuspis.

Vnda Lycaonii sensit cum Thracia nigram

Vim rabiemque poli non sic fremit, improbus ira

Vt rex Titanum. Vastam tum corripit ornum,

565

Quam nunc vix lecti bis sex cervice subirent,

Dentibus infrendens clipeumque herois et oras

Infregit galeae. Descendit ad ardua vulnus

Quadrupedis colla et miseri caput arbore frangit

Vt fragilem glaciem, mediam configit et ornum

570

Sub tellure cava; obnixus dumque extrahit, heros

Emicat et dextram cum trunco examputat ense.

Quae postquam ille oculis saevi monumenta doloris

Hausit, quod superest laeva a se deicit alta;

Mavortis proles saltu se concitat ardens

575

Confestimque infert ictum; tum saucius atro

Vulnere, quem pedibus laeva raptabat, in illum

Conicit et statim complectitur improbus ira

Franciscum. Excussit se Martis gloria nostri,

Impulit hinc illum nodoque affixus in arcto

580

Circumiit: doctus dux est aptusque palestrae.

Grandior ille ducem spernit, dum brachia spectat

Ipse sua et tanto magis ac magis ardet in iras.

Interea obnixus nova dux nova pectore versat

Consilia ut sternat vastum captumque sub harmos

585

Excutit atque pede opposito compellit et omneis

Immanis spes frustratur. Tum tota timore

Genua labant, ruit immani cum mole Typhoeus.

Ac veluti avulsum vento de vertice montis

Saxum ingens, quod vel solvit sublapsa vetustas

590

Proluit aut imber, magno mons improbus actu

Fertur in abruptum terraque exsultat et atras

Involvit secum silvas armenta virosque,

Sic, postquam cecidit Titanius ille tyrannus

Infandae ut prolis traheret quoque semina secum,

595

Mortis adhuc cupidus procumbens multa virorum

Corpora subvolvit secum et sub Tartara misit.

Emicat ast victor supra mortemque minatur.

Ille remoliri tentat, verum omnia frustra.

Nunc vertit latus infandum, nunc intonat ore

600

Obiurgans victorem (est tanta superbia victo):

"Nec caelum mihi nec terrae potuere timorem

Incutere; incutiasne metum mihi, perfide victor?

Tendere non potui in caelum; si evadere detur

Posse volo. Ah, semper victrix, semper mea dextra,

605

Quis mihi te arripuit? Metuamne? Ah, credere numquam,

Iuppiter, hoc possis. Non haec tibi gaudia sunto".

Haec et plura loquens tentabat surgere; victor

Adstat ovans reprimens rabiem extinguensque Typhoei.

Sed ducens nocuisse moras sibi posse, coruscans

610

Ferrum haec ingenti victor supra edidit ore:

"Niteris heu frustra nunc surgere, vaste Typhoeu,

Obfuit ut tua adhuc tibi tanta superbia, perdet.

Iam morere et gaude Francisci excedere dextra".

Haec ait et ferrum immani sub pectore condit.

615

Sibilat infixum vulnus, tum sanguine largo

Colla harmosque lavat, quo tellus tota madescit.

Quid faciat populus? Quonam duce certet? Et ausit

Commiscere manum? Foedusque Acholastus et ingens

Coeusque Iapetusque cadunt; in sanguine nigro

620

Semianimes volvuntur equi clipeique virique.

Vt grex balantum, pastorem cuius in herba

Gaetulus stravit leo, vel calcata venenum

Vipera submisit, nullo custode vagatur

Per saltus, silvas, perque avia lustra ferarum

625

Praeda illis fertur: sic postquam in littore corpus

Horrendum iacuit dis et mortalibus aegris

Invisum, soboles a regis origine ducta

Funditur infanda, ut nullus de caede supersit.

Iamque omneis strati fuerant: sic ira deorum

630

Admonuit. Nulla est pietas; nam poena malorum

Cuique datur, clauda et signans vestigia planta

Opprimit incautos. Qua nunc tua sceptra, Typhoeu?

Quo gentes? Periere, nec e tot millibus unus

Vivit adhuc; tu procumbis, saevissime ductor.

635

Nulli fata patent nec mens praesaga futuri

Vera refert. Deus est unus qui conscius huius

Adfuit et tempus, quo audacia tanta Typhoei,

Matre dea nimium freti generisque suorum

Auxilio, tantusque furor rabiesque periret.

640

Sceptra ubi iam fuerant, iacet ingens littore truncus

Trinacrio, informe, horrendum capitisque superbi

Caeditur en iugulum; sed membra immania corvis

Dilanianda iacent, caelestis liminis horror.

Iamque triumphalis fulvus Iovis ales aperto

645

Aere iam victor sub Martia castra redibat,

Cum nox praecipitans altis de montibus atra

Incubuit terris. Victor Franciscus et omneis

Ductores repetunt vallum poscuntque quietem.

Insomneis horae pandebant clara micantis

650

Claustra poli, Phoebus quoque surgens aurea colla

Extulerat laetamque diem, quae in praemia palmae

Expectata fuit. Profert se in prata iuventus

Gramineis velata comas et tempora sertis.

Explorare iuvat fuerint quae saxa Typhoei,

655

Quae sedes fuerint. Apparet protinus antrum

Solis inaccessum radiis curvique meatus

Terrigenumque antiqua domus; stant pallida circum

Parietibus suspensa cavis horrentia tristi

Membra virum tabo; pendent hic crura manusque

660

Et capita et maesto sordescunt saxa cruore.

Miratur caecum vulgus, sed Martius heros

Auspicat a precibus lucem. Tum mactat honores

Caelicolis meritos, iubet et decorare supremis

Egregios illos donis et condere busto

665

Qui mortem passi fuerant. Redolentia fragrant

Thura Iovi inferno et maestae stant Manibus arae.

Interea aurati bipatentia culmina caeli

Conscendit genitor, cui rerum summa potestas,

Immemor haud meriti; tum divos convocat omneis

670

Laetitia exsultans, alto sub pectore gaudens.

Acciri ut sensere dei, quique atria servant

Adsunt arcanis quique in penetralibus adstant.

Nam cum rerum opifex summus suspenderet axe

Has terras terraeque globum camposque liquenteis

675

Ponderibus librans aequis, ne errare valerent

Neve illud rursus rudis indigestaque moles,

Turba Chaos foret, immotos super aethera iussit

Inde coli; varios fertur statuisse Penates

Hospitia et superis diversa: hos axe locavit

680

Sub gelido Boreae, hos Garamantes sole perusti,

Illos occiduae propior videt Hesperus orae

Aut colit Euphrates Nabathaei et littora caeli.

Huic parent omneis, omneis data tecta frequentant.

Inachis accessit Nilotica cornua fronti

685

Iactans cum spicis rutilo flaventibus auro;

Sancta hanc Bubastis stipat, latrator Anubis

Harpocratesque premens digito sub pectore vocem

Sistraque rauca simul variisque coloribus Apis

Aegyptoque satis numquam quaesitus Osiris

690

Plenaque somniferis serpens peregrina venenis.

Hinc illinc properant celeres; volat aethere toto

Caelicolum glomerata manus, deinde ordine cuncti

Armaque et aeratis adfigunt nomina valvis.

Hic pater omnipotens solio consedit in alto

695

Indutus chlamydem nitidam, Natura Tonanti

Quam quondam ipsa suo texit, discrimina rerum

Discernens diversa locis passimque nitenteis

Perque sinus perque extremas subtegminis oras

Immortale serens aurum grandesque smaragdos.

700

Hic rerum species certisque elementa figuris

Gnara operum mater mira distinxerat arte:

Primus erat variis collucens undique flammis

Signifer; hic magnus serpens geminusque micantis

Vertex axis erat, qui nostro splendet in orbe,

705

Imi quem cernunt manes. Tum quinque tenebant

Diversae caelum zonae: binae glaciales,

Fumans una aestu solis, mortalibus aegris

Binae inter mediam concessae et secta per ambas

Est via, temperies ubi funditur optima caeli

710

Munere caelicolum. Duodenis aureus astris

Terram metitur Phoebus magnumque per orbes

Convexos trahit et circum devolvitur annum.

Imminet hic aer ponto terraeque profundus

Impendet pontus sinuosoque aequore vastus

715

Littora terrarum quatit. Huic dominantur et Austri

Tollentes rapidos astra ad Titania fluctus;

Vt noctem fratris radiis obnoxia Phoebe

Ducat, ut instauret nova cornua, ut imber et ignes

Collisu erumpant, peragant errantia cursus,

720

Quae pelago lateant, fugiant quae murmura ponti,

Quae semper niteant, unde omnia et aequor et aurae

Concipiant motus proprios, ut spiritus ingens

Intus corpus alat, quae sint primordia rerum,

Quive habitus, quive eventus, unde ubere laeto

725

Educat varios diverso semine fetus

Tellus, eliso volucres utque aere pennis

Nitantur. Credas certo spumescere fluctu

Pisces, per terras animalia cuncta moveri.

Hanc postquam aptavit collo stellisque coronam

730

Insignem et regale decus diademate fulgens,

Incipit assensuque deum fremit assonus aether:

"Maxima res effecta, dei, iam solvite curas;

Eluit infandum scelus, en (digitoque iacentem

Littore Sicano ostendit) scelus ense Typhoeus

735

Magnanimi herois: procul o timor omnis abesto.

Clara dies adsit, quam munere Martis habebo

Antiquam semper, nulla et mihi carior umquam

Aut olim nobis affulserit. Omnia portu

Tuta natant, omneis applaudite et ore favete.

740

Neu nos immemores usquam ex mortalibus ullus

Dicat et exprobret meritum, huc attendite, quaeso,

Mentes et quae nunc animo sententia surgat

Percipite: en superi virtutem vidimus ipsi

Expertique sumus ducis huius, pristina qualem

745

Saecula ventura et numquam iactaverit aetas.

Quaenam digna viro, quaenam pro talibus ausis

Praemia posse rear solvi, quae munera nato?

Quam stragem admisit! Nec longe volvere visa

Est opus. Hoc satis est: nec nostrum ad sidera natum

750

Intulimus, quamvis Lernaeam contudit hydram,

Aeripedem fixit cervam saevumque Erymanthon

Innumerosque alios proceres, nec talia quisquam

Tantaque tentavit. Verum hunc extollere caelo

Sanximus et vitae in templo, ne abolere vetustas

755

Vlla queat (niti namque huius possumus armis,

Si gens mortalis tantum hoc invadere vellet),

Ponere. Vos factum ne, quaeso, avertite, divi".

Assensere omneis dictis animoque Tonantis

Caelicolae. Vultu ipse fugat quo nubila caelo,

760

In terras iubet ire deum, qui suscitat iras

Thracaque saxa colens populos accendit ad arma.

It comes huic Bellona potens, cui Gorgone pectus

Anguicoma rutiloque micat coma tonsilis auro.

Vna haerent lecti proceres, una aera tranant

765

Remigio alarum. Senserunt omnia divum

Adventum, sensere aurae perque aurea prata

Pinxerunt nitidum gramen floresque dedere.

Interea pictae per florida culta Napaeae

Narcissum attulerant ferrugineumque hyacinthum

770

Et molles calthas et duranteis amaranthos

Chrysolitho similes, auro viridique smaragdo.

Per laetas passim frondes, per gramina laeta

Multicolor volucrum dulci loca carmine complet

Picta acies tacitique lacus fontesque loquaces

775

Pura smaragdino superant crystalla virore.

Aura levis tremulum demulcens aera, odores

Depascens varios florum carpensque legensque

Temperie commixta animos et corpus alebat.

Proh fortunatam lucem niveoque lapillo

780

Dignam! Magnanimi subeunt tentoria divi

Herois; stetit ante ducem Gradivus in armis

Conspicuus, fulvam caelestis et aureus ambit

Nidor caesariem, circumfulsitque videntis

Ora ducis; tunc complexus mandata facessit

785

Mars Iovis adveniatque rogat tollendus in astra.

Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,

Vt sensit pia iussa Iovis, non abnegat ultro

Ire per aethereos campos. Tum se quoque diva

Armipotens tulit heroi sub numine toto

790

Corpore cernendam, dextra genitorque prehensum

Sustinuit, Pallas laeva conscendere currum

Laeta dedit; tum sublimis super aera fertur

Ille triumphalis. Caelo manifesta sereno

Dant sibi signa dei, palantia sidera passim

795

Discedunt, qua scindit iter rota Martis in altum.

Suspiciunt infra gentes et nescia facti

Circumfusa stupet turba illic, corde tuentur

Immoto atque oculis abeuntia numina spectant.

Vt quondam, videre suum cum Epidauria divum

800

Gens, expulsurum Romanae funera pestis,

Linquentem assuetas aras sub imagine longi

Anguis per notam sinuosa volumina terram

Pertrahere ad naveis atque hinc super aequora ferri,

Mirata illacrimans guttisque cadentibus alta

805

In puppi stantem, Panchaeo et thure rogabat:

Sic populus, sic cernenteis sua numina abire

Ductores liquido pendebant aere fixa

In caelum facie, lacrimis simul ora rigantes

Plaustra sequebantur sublato lucida vultu.

810

Sed postquam ex oculis abierunt, maestus Vbaldus

Quos gemitus dederit vix Musa et Phoebus Apollo

Expediant. Tamen hoc animum lenire dolentis

Et mulcere potest, quod scit caelestia divum

Regna tenere patrem superisque ex orbe vocatum.

815

Et iam nox altis pandebat montibus alas,

Nox obscura fugans lucem, iam sidera caelo

Surgebant tacito, pecudes pictaeque volucres

Corpora per terras et corda oblita laborum

Laxabant somno. Vix traxerat alta soporem

820

Francisci proles, cum nigra ad strata, doloris

Argumenta, stetit laetis Cyllenius alis.

Tum sic vix maesto ducentem pectore somnum

Compellare virum atque hilares effundere voces:

"Fortis Vbalde, deum genus, alto ex aethere ...um

825

Iustitia, genitor tuus ad te emittit Olympo.

Comprime iam tristeis lacrimas, iam comprime, Vbalde;

Commovit superos gemitus nec plura querentem

Iuppiter est passus. Nunc, o nunc accipe iussa,

Iussa patris summi. Celsum trans aethera vectus

830

Franciscus summa divos affarier arce

Gaudet et exsultat; tu vero, Martia proles,

Digressum deflens, bibis aegros corde dolores.

Mota manus Iovis est et nunc quae maxima pando

Accipe, quid iubeat tacita depone sub aure.

835

Diripe subductam Zanclaeo in littore classem

In patriamque pedem refer atque revise Pisaurum

Imperiumque cape. En genitor tibi deserit urbes

In terris sibi subiectas et cura coacta

Sub leges. Neu nos incerta haec dicere ducas,

840

Hi testes exstant veri (et sub veste latentem

Extulit ille ensem, insignem gemmisque coronam)

Aspice et hunc ensem ducis et decus accipe, Vbalde".

Haec ubi dicta dedit divina recessit imago

In tenues auras. Sed postquam talia Vbaldus

845

Hausit ut attonitus, curas monitusque silenti

Nocte datos pressit sub pectore. Tum capit ensem

Emissa et fovit dicti monumenta paterni.

Sed postquam ternas per saxa Typhoea luces

Duxerunt, Aetnam et Cyclopea saxa relinquunt;

850

Tum iubet excussos portu laxare rudentes

Littoreque armatae retinacula solvere classis.

Annixi torquent spumas per caerula nautae

Subtrahiturque solum; tum plenis carbasus Euris

Inflatur terraeque simul montesque recedunt.

855

Vrbem humilem cernunt, quam structam nomine proles

Ipsa suo dixit Neptunia, littora linquunt

Et Salentinum linquunt super aequora dorsum.

Mox portum et flexi subeunt in cornua cervi

Brundisiumque legunt rursusque a littore classem

860

Solvunt et fluctu despectant arva sub imo

Daunia; sed laeti veniunt ubi quercubus altis

Appulus Adriacas exit Garganus in undas.

Hunc quoque diffugiunt Tydidaeque insula longe

Aequore conspicitur, sed non ibi Achaia pubes

865

In volucrum plumas et tenuia corpora versa

Cornu dilacerat nautas; placidissima portu

Excipit illa omneis meliori numine recta.

Hic portu accepti revocant in littore vireis;

Haud mora, discutiunt funes spumosaque verrunt

870

Aequora. Tum non ignota viris sese erigit Ancon.

Radit iter propior classis, laetatur amicas

Cernere tunc terras dicto citiusque Pisauri

Exoptata vident tum demum moenia et arces

E regione freti; nitidos hic extulit ignes

875

Navita praecelsa puppi iuvenesque senesque

Gratantur reduces et laeti littora complent.

Intrepidi nautae proras advertere terris

Luctantur totumque allabi classibus aequor

Prospicit hic populus plausumque ad sidera tollit.

880

Verum ubi iam sensit velatam vestibus atris

Gens aquilam, ingemuit dolor et tremefacta cucurrit

Pectora, cum classis pleno subit ostia velo

Optata et cara tandem tellure potiti

Laetanturque dolentque augusti luminis orbi.

885

Hinc omneis longo promunt sese ordine Vbaldus ductoresque alii; sed iam praenuntia luctus

Fama aures maestae complerat coniugis; aulas

Protinus illa furens tantisque exterrita monstris

Deserit et coetu longo comitante suarum

Confugit ad naveis, cui se tulit obvius heros

890

Martius. Illa, videns tanti monumenta doloris,

Est natum complexa suum, datus utque querelis

Est aditus, tandem haec tristi sermone locuta est:

"Explesti, coniux, animum, tua dira voluntas

Perdidit en miseros; iam, coniux, utere sorte,

895

Vtere sorte tua, nostris non tacte querelis,

Non pietate tui. Fata haec, haec scilicet illa

Fata olim, numquam tu nos visure, canebas.

Quidve moror? Quo nunc trahitis mea stamina, Parcae?

Quo dii crudeles? Cur non quoque funere nostro

900

Te comitor? Cur te nunc non extincta reviso?

Si tua sub terris, coniux, erraret imago,

Infelix sequerer; coniuncti iremus et ambo.

Solvetur num tantus amor? Neu tristia divum

Fata velint! Nostri pietas si est ulla doloris,

905

Sive animum stringit nostrorum cura laborum,

Obtruncate, viri, vel pectora rumpite ferro:

Laeta en emoriar". Sic vocem et verba loquentis

Devorat ipse dolor duroque simillima saxo

Decidit ante pedes nati; tum frigida membra

910

Collapsae excipiunt famulae atque intecta reportant

Regia semianimisque toro tum pectora ponunt.

Illa oculis hausit postquam monumenta doloris

Altera (nam refricant lacrimas tectumque torusque),

Tristia strata fovens gremio et super oscula figens:

915

"Dulces exuviae, dum vitae extrema manebit

Aura meae, dulces nimium nimiumque querelis

Ingratae nostris, mihi reddite, reddite nostram

Ipsam animam. Vixi felix, dum numina vitae

Indulsere meae, nunc tristis tristia ducam

920

Saecula te sine, te, nostrae tutela senectae;

Tu solamen eras nostri, spes unica nostri;

Nec solamen eris, nec spes olim ulla dolentis.

Num mors seiunget, quamvis duo corpora in uno

Nunc vivant? Cum tu non vivas, ipsa peribo;

925

Sed tamen et vivis, viventem persequar ipsa.

Si non urna, tamen iunget nos littera, si non

Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam".

Plura dolor prohibet surgensque, ut Porcia, nigras

Arreptura faces fuerat, ni turba timentum

930

Arceret comitum. Quae postquam facta virago

Infelix sensit: "Gens ah crudelis, et inter

Educta Hyrcanas tigres, Marpesia cautes

Vbera ni admovit, ne tale avertite factum,

Neve pias prohibete manus!", iterumque dolore

935

Collapsa est. Postquam rediere in pectora sensus,

Rursus et illacrimat, rursus cupit aegra perire.

Sed iuvenis plusquam sapiens solatur Vbaldus

Nititur et lenire inopem verbisque levare.

Detrahit hoc unum lacrimas partemque doloris,

940

Quod scit caelicolum Iovis et felicia tecta

Incolere. Hoc postquam iuvenis cognovit Vbaldus,

Instruit ipse animum ut regni moderetur habenas.

Ante annos iuvenis per summum affectat Olympum

Illustrem callem, genitoris imagine ductus.

945

Instruit alta animum sapientia, caelica coeptis

Numina conveniunt, vireis exquirit avitas

In bellum. Pallas virtutum instillat amores

Pectoribus superaque pater iustissimus arce

Iustitiam infundit, Iuno concedit honores,

950

Verba dat exculti doctus Cyllenius oris

Et vultus decus ipsa afflat Cytherea Dione

Ac divae Charites et, quicquid principe dignum est,

Obtingit iuveni, cuius virtute iuventus

Herculea imperio premitur, contentaque tanto

955

Principe laetatur. Tunc nox praesaga diei

Claruit; haud aliter Latonia cornua diva

Succinxit radiis, quam cum Endymiona per altos

Errantem colles et agentem armenta secuta est;

Sidera fulserunt atque improvisa repente

960

Lux micuit dulces pandens ex aethere cantus.

Clara dies aderat caelo et iam sidus aperto

Sacra Dionaeum referebat lumina cogens

Agmina stellarum, Phrygia cum pandit ab Ida

Purpureas Aurora fores et plena rosarum

965

Atria et Herculeum pellebat Phoebus ad Oetam

Astra, fugans tacitas altis e montibus umbras,

Cum coetus iuvenum convenit. Limina hiantes

Observant primi, occurrunt frondentis olivae

Tendentes dextra ramum niveisque nitenteis

970

Vestibus educuntque ducem; dein templa vaporant

Thure, halant arae et quicquid Panchaia profert

Fundere delubrisque ignes adolere Sabaeos.

Ipsi aras circum mussant et dona ministri

Imponunt onerantque auro fremuitque sacerdos:

975

"Hoc agite!" et terram petiit summissus ad imam.

Pocula tum porgunt dextris et munera libant

Intemerata focis. Perfecto hinc laetus honore

Dux prodit foribus templi plausuque secundo

Excipiunt primi. Tandem progressus Vbaldus

980

Hispanam conscendit equam, qua pulchrior ulla

Non fuit Hesperia in magna. Clamore Pisaurum

Insonat illustris nomen volitatque per ora

Principis et cuncti felicia summa precantur.

Insuper e tectis flores celsisque fenestris

985

Serta pluunt nimbi et virides atque omnia plenis

Sparguntur dextris. Tum picta aulaea superbis

Haerent parietibus, dein per convexa viarum

Armaque Amyclaeique arcus Cressaeque pharetrae

Pendent victricique manu suspensa trophea;

990

Tum scenae et mimi spectacula inania reddunt.

Circumstat trepidum vulgus, mugit via longo

Ordine clamantum fremitu vallesque resultant.

Tandem inter sonitumque tubae plausumque faventum

Regaleis adeuntque domos gradibusque canoro

995

Incedunt clamore omneis atque atria miscent.

Inde ubi venerunt ducis ad penetralia magni,

Subsedit clamor primi iuvenumque sub altos

Tollenteis humeros solio imposuere paterno.

Sed quia iam melior fuerat pars acta diei

1000

Noxque alto caeli properabat culmine rubro

Phoebus et Oceani tingebat in aequore currus,

Dimisit iuvenes princeps et nocte quietem

Carpebat nigra, cum cari venit imago et

Insomnis patris et summa in testudine tecti

1005

(Nec sopor illud erat, sed vultum atque ora parentis

Noscebat) tales eduxit pectore voces:

"Desine, nate, meae spes unica, nate, quietis,

Lugere; en vitam divina per omnia duco.

Vita autem vestra est lethum, lethum optima vita.

1010

Vivo autem (mihi crede) deum caelestia, nate,

Regna tenens. Longos iam comprime, comprime luctus.

Imperium capias, rege nunc iustissima lora;

Nusquam abero; et quamvis multo Fortuna labore

Regno adversa cadet, supera. Nam turbine divae

1015

Quid levius divaeque bonis? Discrimina rerum

Assiduusque labor nunc nomen principis augent;

Ardua virtutis namque est via perque labores

Tendimus optatum ad regnum sedesque quietas.

Hoc vitae est templum (digitoque aperire videbat

1020

Templum ingens); hoc nunc hominum sator atque deorum

Constituit mihi. Tu verbis mentem insere nostris.

Cernis quis medio globus undique et undique iusto

Pondere libratus tenuique immotus in axe

Maiorique globo ambitus cogatur in orbem.

1025

Terra illa est homini a summo concessa Tonante;

Gratius et nihil est ipsi, quam legibus apta

Concilia et coetus hominum, quos dicitis urbes

Quique suam ob patriam pugnando vulnera passi,

Vt sacram efflarunt animam, sub flumine puro

1030

Abluti volitant, superis ubi lucida flammis

Lactea felici praepanditur orbita tractu.

Contemplare ignes et celsi sidera caeli:

Hic errant alia atque alia in vestigia lucent

Immota et quotquot rutila pascuntur in aethra

1035

Exsuperant orbem terrae, quae tanta videtur

Indoctis. Viden Oceanum per littora curva

Plangentem? Num tam magnus quem dicere magnum

Ausint mortales, quo tot spumantia currunt

Flumina? Sed flumen spectanti haec posse videri,

1040

Nate, puta atque animum nunc per sublimia tolle.

Omnia, nate, novem sunt connexa omnia caeli

Orbibus atque globis; caelestis et extimus unus

Circumiit complexu alios, ubi sidera fixa

Sunt, ubi stellarum nitidi aeternique meatus.

1045

Huic septem subiecti alii: tenet illa priorem

Quae vulgo humanis fertur Saturnia terris;

Proximus huic haeret felix nitor atque salubris,

Iuppiter, horrendique est Martis circulus ille;

Obtinet hinc mediam regionem luminis almus

1050

Caelestis princeps Phoebus, lux optima mundi,

Optima temperies, tam magnus ut omnia solus

Compleat, ut clara radiorum lampade lustret.

Mercurio Venus et citimae globus imminet ille

Lunae, quae, Solis radiis succensa, minorem

1055

Assiduo cursu nunc circumvolvitur annum.

Hic ille est dulcis sonus et caelestis origo

Concentus, spatiis qui iunctus et undique punctis

Imparibus tamen et summa ratione Tonantis

Distinctis, motu assiduo impulsuque cietur.

1060

Infima quaeque sono semper graviore moventur.

Sic fert natura; at sonitu vertuntur acuto

Extima concordem et gignunt super aethera cantum.

Hinc docti illustresque viri, qui humana colebant

Corpore, divina ast animo ingenioque, tulere

1065

Caelestem in terras cantum, cum pollice nervi

Impulsi dulcemque animis suavemque crearent

Concentum. At vero ne nunc mirabere, nate,

Ni terrae accipiant sonitum, qui excitus in orbe

Aethereo, tanto modulatu sidera complet;

1070

Namque aures hominum ingenti clamore sonoque

Obtusae, opplevere viam, quo corpora sensu

Paene vacant sensuque est nullus durior illo,

Haud secus ac septem discretus in ostia Nilus,

In Catadupa altis rapida cum montibus alveo

1075

Praecipitat cautes elidens, cuncta fragore

Lustra sonant strepitu et rauco septemfluus amnis

Obstruit agricolarum aures atque arripit omnem

Auditus sensum. Lunae mortalia subsunt

Omnia; verum animi caelesteis corporis illo

1080

Cortice subducti numquam moriuntur et ardent

Semper sublimes, semper mortalia temnunt.

Aspice nunc terram, quaedam quam ut cingula in orbem

Collegere artum, dextra laevaque trahuntur.

Extrema illa duo diversa atque imbribus atris

1085

Verticibus caeli ac tristi riguere pruina.

Sole rubet medium assiduo torretur et igni.

Humano generi concessa en munere divum

Sunt gemina. Hoc nunc vos subiectum Aquiloni tenetis,

Australe ast quicumque colunt vestigia vobis

1090

Vrgent adversa. Hic animum ad sublimia tolle.

Terra etenim ut cernis brevis est quaedam insula magno

Circumfusa mari. Quidnam divina videntur?

Ornandus virtute animus, caelestia semper

Spectet et exoptet, mortalia munera spernat.

1095

Iamque vale, ad superos redeo. Tu ducere vitam,

Princeps, ut princeps, princeps efflare memento".

Haec ait et nati complexu affixus inhaesit

Exardens totus radiis vultusque nitentem

Lampada celavit tenuesque refulsit in auras.