Fabio Barignani Gigantomachia 3
Other sections


Iamque per immensum lentas flectebat habenas

Bellipotens; Pterelas, Laelaps, ex ore vomentes

Fumiferos ignes, Aetnam ferventia bellis

Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri

5

Nescia, linquebant, carpentes littora late

Navifragum et pelagus, gemino quod littore pressum

Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.

Post humeros curva est Zancle, quae falcis aduncae

Saturni nomen servat; stant proxima Rhegi

10

Moenia; disiectae hic moles et terra dehiscens

Itala Trinacriis disterminat arva colonis.

Apparent Calabri montes atque ordine longo

Multa armenta vident teneros tondentia flores.

Transvolat hos aliasque urbes atque oppida Mavors:

15

Naryciam, Caulona simul Temesesque metalla

Leucosiamque legit biferique rosaria Paesti;

Despicit hinc Capreas promontoriumque Minervae

Et Surrentinos generoso palmite colles.

Attollit sese urbs quam (nam nunc credere certum est

20

Cum canat Andei quondam tuba garrula vatis),

Post Troiae exitium variis erroribus actus,

Tros Capys ante suo structam de nomine dixit

Et Cumae et clara urbs, cui nata Acheloia nomen

Indidit; est contra viridisque Vesaevus ab umbris

25

Pampineis, volvens ignes cineremque cavernis

Exustum et summi prorupto in vertice montis

Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla.

Hinc curva abscondit Cumaeae templa Sibyllae

Et calidos fontes tristique obstructus odore.

30

Alipedes compressit equos; namque axe sub illo

Silva obscura ingens inferno est sacra Tonanti,

Persephonae dilecta. Huc olim sacra ferebant

Agricolae prisci, hic saevi spiracula Ditis

Atra fuisse ferunt, nigro hic Acheronte vorago

35

Spirat, at in medio lacus est graveolentis Averni

(Sic Graii dixere); hunc densis frondibus atrum

Vrget utrimque nemus, sed tabidus humor inerti

Cum lympha foliisque gravis sub putribus unda

Maesta silet saevamque exhalat opaca mephitin,

40

Qua volucres liquidum ferientes aera pennis,

Obtusae gravitate lacus, gravitate locorum

Intereunt. Vitat cautus Gradivus odorem,

Nam statim sensit, lentisciferumque videbat

Linternum et fontem, qui, dictus Acidula, rare

45

Arripit exhausto, dictu mirabile, mentem.

Constitit ingeniumque loci miratus et artem

Naturae miram, sortem deflebat iniquam

Illustremque virum, quem fracta perhorruit olim

Carthago et tumulo exstabant haec dicta perenni:

50

"O patria, o tantum nobis ingrata, nec ossa

Nec cineres condes nostros" pressitque sub alto

Corde pias lacrimas gemitusque e pectore traxit.

Apparet multam ducens sub gurgite arenam

Vulturnus niveisque frequens Sinuessa colubris

55

Minturnaeque graveis atque urbs quam in littore curvo

Ante sitam dixit nutricis nomine alumnus

Antiphataeque olim crudi domus aspera, Trachas

Cincta lacu. Cernit Titanidos atria Circes

Quondam infensa viris et spissi littoris Antium

60

Etruscumque hinc Albuneam. Tum maxima rerum

Erigit urbs multos sibi longe grata per annos.

Deiectas videt hic moles, quae tecta superbo

Olim exaequarat Romana potentia caelo;

Indoluit Latiae defigens lumina terrae,

65

Hanc quoque post humeros liquit. Iam tollitur Ancon

Et Nemesis Fanum et, tam longi meta laboris,

Vrbs antiqua potens duroque asperrima Marte

Tuta iacet, fulvis ubi raucus fervet arenis

Adria spumanteis volvens ad littora fluctus,

70

Quem circum bini stridentia in aequora colles

Hinc atque hinc viridi protendunt cornua fronte

Et laeta cervice fovent et brachia circum

Praepandunt pinguique solo radice sub ipsa

Fecundant, ubi flava Ceres per florida culta

75

Pullulat atque agri rubicunda fruge fatiscunt;

Bacchus amat colles et ademptis crura cothurnis

Autumno gravidus sub musto tinguit olenti.

Hic fonte agresti fulvoque interlitus auro

Aspectu molli vitreisque argenteus undis

80

Manat Isaurus et incumbens uligine ripas

Tingit aqua lambens et apertum rumpit in aequor.

Hic vero portum celsis sub moenibus urbis

Contrahit inque sinus se colligit unda reductos

Quo nautae subeunt, cum non tractabile caelum,

85

Nulla fides pelagi est aut cum concreta capillos

Iam glacialis hiems Aquilonibus asperat undas

Alligat et fluvios pingens Rhodopeia cana

Saxa nive assiduique horrendo frigore semper

Arva perusta Noti: subducta in littore puppe,

90

Hic hiemant pictisque imponunt serta carinis.

Quattuor aggeribus solido et circumdata muro

Vrbs erat exstructisque tribus, postremus, in aequor

Qui tendit, tunc incipiens surgebat in astra.

Hic dux Franciscus, magna stipante caterva,

95

Instabat fossa muros atque aggere cingens;

Hic videt an hostis invadere moenia possit,

Imperat hic rumpitque moras et prospicit illic

Si qua operi desint. Surgit celeumatis horror.

Pars humeris lapides convectant saxaque vastis

100

Viribus evolvunt, pars instant ducere muros,

Pars terram effodiunt operi immanesque molares

Rupibus excidunt plaustrisque gementibus alto

Ardentes vectant. Opere omnis semita fervet.

Haud secus atque inopi metuens formica senectae,

105

Cum raptam Cererem rubicundo e farris acervo

Fert obnixa humeris, hinc illinc calle videres

Angusto praedam trahere et properare labori

Nigrum per campos agmen, nonnulla per herbas

Dum ruit ad fruges festinans, fasce levato

110

Offendit sociam veniamque oravit et inde

Accinxit sese ac devolvit ad horrea messes;

Sic aliquis, dum forte via decurrit et orsum

Intentus molitur iter caecusque labori

Insistit, socium laesit veniamque rogavit,

115

Tum coeptum exequitur. Gratatur in aere Mavors

Prospectans pronusque rigenteis urget habenas.

Tempus erat Phoebus radianti insignis in auro

Cum secat axe diem medio et iam flammeus ardet

Currus inextinctus torrens positique sub igne

120

Flagrant Aethiopes, exurere fervidus agros

Arenteis Phoceon, cum terram ex aere tandem

Mars petiit quatiensque manu resonantia lora

Franciscum aggreditur. Tum luce coruscus in aerea:

"Nate - inquit - nostri, nate, o spes una laboris,

125

Ad te confugio, pietas si te ulla parentis

Nunc capiat, tangat divinae cura salutis.

Imperio nuper Siculis habitabat in oris

Monstrum horrendum, informe, ingens, immane, Typhoeus.

Antra domus fuerant; haec regia et aula tyranni.

130

Quid referam gentem infandam, virtute carentem?

Quae commixta simul cunctas deiecerat urbes

Trinacria tellure sitas, dum terra faveret

Illorum genitrix, Sicania rura iacebant

Praeclarae et moles, caeca undique et undique turpis

135

Barbaries, mors et maestissima mortis imago.

Quot miseri nautae manibus cecidere cruentis

Atque horrenda suis macularunt dentibus ora!

Inde fero populo incessit tam dira libido

Excussisse Iovem caelo. Iam Fama per urbes

140

Dixerat Emathias, longi praenuntia luctus,

Gesta hominum. Postquam id saevi sensere bimembres,

Monychus his ductor genitorem ulciscitur armis

Haud iustis, qui se versus sequiturque fugitque

Sub Stygiis undis; ciet aeque iniuria fortis

145

Alcidae, qui quondam armis clavaque rigenti

Hylaeumque Pholumque neci dedit, inde sub amne

Alphei nitido, Siculas pervenit ad oras.

Sidera Peliacus subiecto vertice Olympi

Pulsat apex. Totus nunc saevis gentibus aer

150

Opprimitur metuitque in summo Iuppiter axe.

Tu spes una deum (cuncti cupiuntque vocantque):

Exaudi tandem, namque exaudire necesse est.

Si nostro semper doluisti, nate, dolore,

Nunc miserere patris, nunc nunc miserere deorum.

155

Num metuis, qui quid timor est non noscis et omneis

Odisti pavidos? Nihil est quod terreat. Ergo

Per caput hoc, oro, perque hoc spirabile lumen

Aetheris, iniustum superum miserare laborem.

Sunt lectae gentes et armis apta iuventus.

160

Nusquam abero, nusquam divi nec Iuppiter ipse;

Quisve tibi obstiterit, faveat si Iuppiter ausis?

En quoque Fortuna haec, quo tu sis acrior, utque

Semper adest semperque aderit semperque fovebit.

Tu cum depuleris populum, te Iuppiter astris

165

Inferet; impavidum, nate, o nate, excute pectus".

Dixit et ut curru forte insistebat in alto

In faciem nati laudis coniecit amorem

Afflavitque animos; ille autem accensus et igne

Correptus subito, laeto haec est ore locutus:

170

"Postquam tanta Iovi nostrae fiducia gentis

Est, pater, imperione tuo parere recusem?

Dis equidem reor auxilium non posse meorum

Sufficere et tanto non nos dignamur honore.

Non ego, caelicolum genitor, tibi solvere dignas

175

Aut re aut ore queam grates; sint ardua quamvis

Iussa, sequar; semper pro te levia omnia ducam".

Sic ait, inde omnem, quae nato obducta tuenti

Mortaleis hebetat visus, densissima circum

Caligans, nubem eripuit natique petivit

180

Amplexus Mars et tenues effulsit in auras.

Et iam intacta mei superat pars maxima coepti,

Maius opus, maior rerum mihi nascitur ordo.

O mihi si divus qui crines rore virentis

Castaliae lavit intonsus Pataraeus Apollo

185

Allabatur ovans, si Clio et docta Thalia

Bellerophonteo contingat labra liquore,

Subverearne meis maiora invadere votis?

Ecce, per immensum penna sublatus ab aurea

Dicam acies, dicam caedes, dicam horrida bella

190

Funeraque atque animis actas in funera gentes,

Cum superum ductu spiranti et numine classem

Advena Trinacriis exercitus appulit oris.

Vix Mars, ex oculis abiens, radiantibus armis

Ingentem sonitum dederat, cum natus in urbe

195

Iussa deum exsequitur revocatque ad limina gressus.

Tectum in suspectu vasto supereminet ingens

Augustum, horrendum spoliisque insigne superbis,

Limina cui gradibus consurgunt ordine structis;

Mygdonio nitidi collucent marmore postes,

200

Ianua percrepitans et cardo stridet ahenus.

Huc ubi Franciscus devenit ab agmine denso

Tectus, marmoreis gradibus stipante caterva

Aulae succedit. Veterum hic simulacra deorum

Antiqua ex cedro stabant erecta, nitebat

205

Lychnites Pariusque lapis demorsus ab auro

Quodque Paros candens profert viridisque Donusa.

Vt procerum turbam nitida dimisit ab aula

Indicens pugnam iussitque accingier armis,

Continuo iuvenes animos audacibus implent

210

Dictis, arma fremunt. Volitat quoque Fama per urbes

Subiectas, cuncti sese exhortantur ad arma.

Classica iam clangunt atque aerea cornua late

Conspirant rauco assensu sonituque tubarum

Accendunt iras; gemit et strepit undique ferrum.

215

Hi pingui arvina fulgentia spicula tergunt,

Hi tereti mucrone adsunt, hi protinus hastas

Corripiunt, leveis ocreas, thoracas aenos

Argento ducunt lento saevosque dolones

Laeti ad bella ferunt et aduncae falcis in arma

220

Cessit honos rastrique simul. Bella, horrida bella

In mentes subeunt; ferrum undique et undique ferrum

Emicat et scissa exsultat Discordia palla.

Quae iuga summa colunt Vrbini urbemque Metauro

Haerentem atque aliam Senonum nomine dictam

225

Eugubiumque Calenque et Durantis littora terrae,

Angelici camposque Vadi, quaeque oppida gentes

Feltria, bellum ineunt volitantque ad flumen Isaurum.

Pars pedes adveniunt, pars ardua colla coercent

Acris equi cunctique ducis mandata facessunt.

230

Optimus interea dux otia foeda labore

Rumpit, deducit classes atque abiete secta

Intexit; cuncti incumbunt iuvenesque virique

Incurrunt silvis obnixi et robora remis

Apta ferunt stringuntque simul. Dux imperat, instat

235

Castigatque moras. Iam rauco littora curva

Nautarum clamore sonant, spumantibus undis

Labitur uncta abies rostrisque frementibus echo

Dissultat, reboat pelagus striduntque rudentes.

Tormenti genus est compactum ex aere sonanti,

240

Nuper ab horrendo quod traxit nomina bombo;

Bombardam dicunt: convexa sub ardua plumbum

Et caecas fauces pulvis demittitur ater

Sulphure, salnitro, extincto commixtus et igne.

Tunc centum valido instabant contundere ferro

245

Salnitrum sulphurque simul nigramque favillam,

Cum classem et socios et littora fulva relinquens

Venerat huc, operi cogens insistere duro.

Proflantes illi magna vi brachia tollunt,

Mox ferro reddunt ictus altosque sub imo

250

Pectore dant gemitus et vox emissa profundo

Corde sonat, madidus rivis fluit undique sudor.

Tum tormenta rotis stridentibus evehit, altum

Inde viam secat ad littus pictasque biremes

Munit, fumiferi dein pulveris aggere complet.

255

Hinc flavam Cererem portis convectat apertis

Bacchumque; infecto mora non datur ulla labori.

Interea, quocumque petat, comitatur, inhaeret,

Infixus lateri est natus discitque paternas

Virtutes, primis quas ille ferebat ab annis.

260

Haud mora, laeti, hilares obeunt sua munera quisque,

Maturant statim atque omnes parere iubentis

Certatim imperiis luctantur, littora passim

Miscentur vario strepitu, longe insonat aequor.

Interea gentes ex omni parte subibant

265

Moenibus excelsis, quam multas illice frondes

Excutiunt Austri, cum chelas exerit ingens

Scorpius, autumnus gravidas premit horridus uvas.

Collectam ut vidit muris succedere gentem,

Ex omni numero ductores convocat, agmen

270

Collustrare iubet portisque educere pubem.

Haud secus ac iussit, faciunt. Eutynius acer,

Cui data cura, duces iuvenum vocat et sua cuique

Arma efferre iubet, simul instruit ordine longo.

Non hoc Naupliades et quamvis ille referret

275

Strymonias vidisse grues sub nubila pennis

Connexisse acies, componere doctior esset.

Incedunt acres; Crataeus prima coercet

Agmina, compactam iactans adamante columnam

Nigram et lucentis pendentem in pondere gemmae.

280

Prosequitur pilata cohors iuvenumque virumque.

Pictai vestis dives fulgentis et auri

Aequalem ostentat trutinam verritque per auras

Ensem fulmineum sensim rubrique coloris

Alas signorum nitidis Dichaeus in armis;

285

Mille manus iuvenum radiantes aere corusco

Sectantur pariter cristisque comantibus haerent.

Ecce autem, ut velum plenis Aquilonibus actum,

Vexillum tremulas in collem suscitat auras,

In medio est gemma simul auroque intertextum,

290

Sole repercussum adverso speculum micat ingens

Inficiens simili fluitantia lintea fuco.

Eubulus has acies hoc prudentissimus agmen

Secum agit, at mille huic cristisque ostroque decori

A tergo iuvenes caelo capita alta ferentes.

295

Inde per immensum fulgentia brachia volvit

Semnus et insequitur pariter, cui candida virgo

Fulva auro, variata smaragdo et iaspide tecta

Vinctum unicornem gremio somnoque sepultum

Blanda manu mitem tractat, perflanda ferenti

300

Carbasa dans Zephyro niveum ostentansque colorem.

Mox agit instructum fortis Sebasmius agmen,

Insignis pietate, armis super aethera vectus,

Cui mammam exertam praebet pia mater alumno

Atque sinu infantem fovet et simul oscula figit

305

Ridens ac teneris immulgens ubera labris;

Nunc haurit litui sonus atque hinnitus equorum

Et quae quadrupedans latos quatit ungula campos.

Eupsycus en fortis, cauda suffultus equina,

Vertitur evolvens humeros urgetque sonanteis

310

Impavidus frenos rigidisque insistit habenis.

Mille hunc turmae equitum, cristati mille sequuntur

Squallentes ferroque auroque alboque orichalco.

Huic leo terribilis flaventes incitat alas

Excutiens cervice thoros cervoque dolenti

315

Cornibus arboreis strato veniamque precanti

Ignoscit reprimens ungues dextramque potentem.

Mox Charys armato resonantes milite campos

Corripit et loris fumantia colla fatigat

Bellatoris equi spumasque everberat auro.

320

Proveniunt variae gentes, pars ense corusco

Et gaesis certant, pars aerea cornua flectunt

Missilibusque feri pugnant et spicula torquent,

Cui divina imas comburit flamma medullas

Intima submoti penetrans ardentia cordis.

325

Dapsylus haeret, equis iuvenes quem mille superbis

Elati stipant cuncti duo tela gerentes,

Nubila densa quatit fluitatque per aera velum

Ingens purpureum; in medio purissima saxo

Rumpit lympha novos complens uberrima rivos,

330

Quam circum virides herbae distinctaque odoro

Gramina flore halant, passim colocasia, passim

Narcissum tellus ulnis ostentat apertis.

Aganus hunc mitis sequitur, tegit aurea cristis

Insignisque caput galea et micat aereus ensis.

335

Mille sub hoc equites agitant in pulvere anhelos

Quadrupedes laxatque sinus spirantibus Euris

Vnda silens dum marmoreus premit aequora pontus.

Fida subit Pisti manus, ipse in murice et ostro

Conspicuus celerem urget equum, cui mille fatigant

340

Littora delecti iuvenes veloque sub albo

Indice sublato dextra est gemmisque decora

Tecta fides niveo splendet rarissima panno.

Vltimus indomitum nitidis moderatur habenis

Quadrupedem exsultatque rigenti fortis in aere

345

Elporis. Huic totidem iuvenes, mirabile visu,

Virgatis lucent sagulis viridisque per auras

Spes volat; in medio stat quidam numina supplex

Implorans nimbusque auratus ab aethere caelum

Currit inextinctosque in pectore suscitat ignes.

350

Non mihi si centum deus ora sonantia linguis

Ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,

Carmine persequerer, quae quisque ingesserit arma.

Fraxinus alta sonat, totum et seges aerea caelum

Proripit ex oculis, glomerantur in aere spisso

355

Pulvere surgenti tenebrae densissima totum

Aetheraque involvit nigra caligine nubes.

Aera Ephyraea nitent galeae peltaeque rigentes

Et clipei insignes et picti scuta Labici,

Loricae contextae hamis. Fremit ore citatus

360

Helaeus sonipes impulsaque tympana ferro

Horrendo clamore sonant; summus tremit axis.

Pertentant tacitum ducis alti gaudia pectus,

Dum videt instructas acies. Sed iam humida noctis

Vmbra insurgebat terris; tunc Martius heros

365

Littore discedit recipitque ad limina gressum.

Coniugis implerat maestus iam nuntius aures

Bella parari animis, tum prodiit obvia contra

Deque ducis collo vinclum praedulce pependit:

"Mene hic ignaram, mene hic, carissime coniunx,

370

Linquis? Vbi est quae cura mei prius esse solebat?

Iam nostrum penitus, iam nostri oblitus amoris

Bella paras; quisnamve tuam pervertere mentem

Nunc animus potuit? Valeant qui ad bella lacessunt

Tamque artum solvunt nodum; maestissima vivam

375

Et nunc et semper tristis Leonora querelis

Obruta; cur patior, misera o, divellier unquam

Complexu, Francisce, tuo? Iactarer et una

Bella gerens, nimium heu felix, nisi sacra pudoris

Arceret lex. An nunc sum tibi carior absens?

380

Deductae classes et certus es ire per altum,

Me incerta, me me ignara, crudelis, in arma.

Arma ruis rapiende mihi, rapiende tuorum

Consensu. Da vela Notis, impelle carinas,

Bella para atque acies, cum milite consere dextram;

385

Deseror et nostri non tangit cura doloris.

Sed si tantus amor, si stat sententia eundi,

Me quoque tolle simul, rape me super aequora tecum".

Haec memorans vultum lacrimis atque ora rigabat

Tendebatque patri casu maestissima natum.

390

Iulio erat nomen, qui tunc quoque parvulus infans

Illustrem referebat adhuc virtute parentem.

Tangitur et dictis tandem et pietate paterna

Sidereus coniunx, cupit et lenire dolentem:

"Visne - inquit - patris imperiis parere recusem,

395

Pars animae mihi cara meae? Num flectere fata,

O Leonora, cupis? Me summus Iuppiter alto

Evocat e caelo, coetus vocat aetheris alti;

Quare age, ne timeas lacrimas et reprime inanes,

Cum sic fata vocent, quae nulli frangere fas est.

400

Ecquid enim timeas, cum mors sit carceris atri

Postremus finis nostrorum et meta laborum?

Hoc mihi crede, uxor: corpus, quod cetera membra

Sustinet, esse animi hospitium. Nam, vera fatebor,

Cum venit illa dies, quae nostri corporis huius

405

Ius habet et nostri spatium tum finiat aevi,

Tunc animus laetus priscas invisere sedes

Concupit; et, si qui invadunt in morte dolores,

Dissolvi dolet hospitio tristisque recedit.

Verum ubi ad hoc tenui est resolutus cortice, amore

410

Caelesti afflatus vitaleis deserit auras

Colloquioque dei fruitur caelumque revisit.

Labitur occulte fallitque volatilis aetas

Et nihil est illa velocius; altera trudunt

Altera, semper habet falcem Saturnus aduncam.

415

Quid nostra brevius vita, quae defluit instar

Fluminis? Exiguus quam est nostri spiritus oris!

Nunc age, ne, coniunx, ne me, carissima, euntem

Impedias et, si moriar, cum laetus ad astra

Hic animus tollet sese patremque requiret

420

Perpetuum, inveniet, gaudebit iungere dextras

Amplexuque frui sancto, cum reddere voces,

Tunc felix fuero". Iam talia verba loquente

Aeterni proceres gemitus lacrimasque dedere,

Cum iuvenis natus supplex stetit ante parentem,

425

Sic orsus: "Sine me, genitor, tam posse valere

His precibus, natum his precibus sine posse rogantem.

Certus es ire, pater, nostrasque relinquere sedes.

Arma paras. Postquam haec animo sententia surgit,

Me quoque tolle simul, simul et iactabimur ambo".

430

Ardentem genitor iuvenili agnovit amore

Et contra ridens: "O me mihi carior, omnem

Mitte metum, venies et deinde in tecta redibis;

Dignior es superesse". Et sic effatus, ad altos

Processit thalamos, tantis cum territa monstris

435

Iulia, Vbaldi uxor, qualis cum sanguine siquis

Purpureo violarit ebur, suffusa nitentes

Vbertim lacrimis oculos occurrit et alto

Brachia suspendens collo fletumque refundens

Ter conata loqui, ter lugens ora rigavit

440

Singultuque pias interrumpente querelas:

"Quo ruis? - exorsa est - Quaenamve, miserrime coniunx,

Mens agitat? Quaeve incessit tam dira cupido?

Men linquis?". Tunc bis curas avertere Vbaldus

Conatur dictis: "Ne te angas, Iulia; certe

445

Actutum veniam, quandoque haec cura remordet,

Ni fortuna obstet, maneat si vita superstes,

Septenos radiis vix luna impleverit orbes,

Cum citus adveniam". Sic tandem lenit amantem

Solaturque inopem, tanta est fiducia dicti.

450

Regifico interea collucent tecta paratu

Instructaeque nitent mensae, stant pondere gemmae

Crateres nitidi; videas fulgere Britannis

Longa aulaea suis et celsa per atria passim

Luxuriare dapes mensis, radiare metallo

455

Ex auro argentoque et Phidiaco caelato.

Hic prior ex aliis genitor Franciscus ad aureas

Componit sese mensas, cui filius haeret

Vestibus in Phrygiis, saturata et murice laena

Proxima discumbit stratis Leonora superbis

460

Iuliaque. Effulgent auro laquearia fulvo

Suspensique micant lychni; cerealia dona

Expediunt famuli celeres epulasque reponunt.

Vt primum mensa se dux Franciscus ab alta

Sustulit et multas sermonem duxit in horas,

465

Dimisit laetos populos somnosque petivit.

Iamque rubescebat pictis invecta quadrigis

Aurora et nitido lucem patefecerat ortu

Caeruleum tremulo percurrens lumine pontum,

Cum somnum dux atque otia longa perosus

470

Corripuit stratis corpus thalamoque nitenti

Progreditur tandem, ingentem cui limen hiantum

Atque salutantum totis vomit aedibus undam.

Principio dux templa petit centumque bidentes

Mactat perfectosque aris indicit honores

475

Fundit et in fibras Bacchum sudataque fumat

Leucothoe redoletque foco Cinyreia Myrrha.

Continuo votis oneravit sidera vates,

Rite secundarent cursus; tum littore taurum

Candentem, Neptune, tibi prosternit ad aras,

480

Stellatum minio taurum, cui cornua fronti

Aurea et auratis squallent palearia setis,

Elibatque merum diffundens extaque salsos

Porricit in fluctus, binas de more iuvencas

Nereidumque choro et Zephyris felicibus albam.

485

Ergo ubi constituit solemnia munera divis

Auspicibus coeptorum operum, cara uxor obortis

Humectans lacrimis oculos ter brachia amato

Imposuit collo tristique miserrima tandem

Ore: "Vale" dixit collapsaque corpore toto est.

490

Aeratae centum naveis totidemque biremes

Imperio unius parebant, maxima quarum

Est Aquila. Hanc dux conscendit natusque per undas;

Inde iter invadunt. Rutila Iovis ales in aethra

Nutabat crispans fulmen nitido igne coruscum.

495

Ordine tum reliqui proceres: Eutynius altam

Impellit pinum, magna invehiturque Elephanto,

Crataeus Tigri, Scylla Dichaeus in aerea,

Eubulus Angue truci, Semnus fortissimus Hydra

Caerulea, Tachytique pius Sebasmius, acer

500

Eupsycus hinc celeri secat aequora vasta Leaena,

Sphinge Charys, Pistus Centauro, Dapsylus alba

Cycno, Porphyreonque agit Aganus inde Melaenam

Elporis atque aliae scindunt vada salsa carinae.

At iubare exorto digressu maesta supremo

505

Vrbs omnis prodit portis: longo ordine matres

Cum senibus mixtae classes in littore euntes

Prospectant oculisque illas votisque sequuntur.

Interea nautae, ductis ad pectora remis,

Aequali feriunt ictu freta et ordine terno

510

Consurgunt gratoque inflatur carbasus Austro.

Aspirant Zephyri, Neptunus et ipse tridenti

Impellit puppes totumque sub axe Tonanti

Sternitur aequor aquis atque hispida membra sub undis

Convolvens placidus it Triton caerula conca

515

Demulcens freta. Cymothoe Panopeque Ephyreque

Calliroeque Pyroque Galaenaque Phylodoceque

Nudae humeros omneis albis in vestibus omneis,

Omneis Puniceis evinctae crura cothurnis,

Obnixae trudunt classes, quas candida circum

520

Agmina densantur simul et, sua ludicra, flores

Tendunt et violas ferrugineosque hyacinthos

Narcissumque apiumque immortalemque amaranthum

Texunt et capiti imponunt stellantia serta.

Hinc vada substernunt quo classis regia fertur

525

Quoque aliae puppes: campi salis aere dehiscunt

Et fervent laetae rostris stridentibus undae.

Adtorquent iuvenes spumas tonsisque fatigant

Aequora, spumescunt everso marmore fluctus.

Nereidum chorus interea sub gurgite vasto

530

Ludit et applausu risuque remurmurat unda,

Circumdat ducis navim et, saliente corona

Nympharum, Glauce incipiens pulcherrima dixit:

"I puppis velox, i puppis caerula, tantos

Quae vehis una duces, qua lati includitur orbis

535

Gloria, quam noscunt terrae, quas maximus ambit

Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite.

Roveriae decus o gentis, fama inclita, saecli

Humani splendor, te, quae nunc incolit ortus

Gens, Aurora, tuos, super aethera nomine tollet,

540

Qui geminam Armeniam quique ardua saxa Niphatae,

Quos vagus Euphrates, quos devius ambit Araxes,

Felices caeli tractus, Pactolus arenis

Quos rigat auratis Chalybesque acresque Geloni.

Te laeti Seres nascenti vellere, quosque

545

Alluit e Scythicis delabens montibus Indus,

Indus aquis, Indus populis, auro effluus Indus,

Et quos Eurymedon Cydnusque Hermusque Tagusque

Et vasti Aethiopum fines, Azania regna,

Cyreneque et Marmaridum loca torrida ab aestu.

550

Te Poenus, qui succinctis venator in armis

Observat fulvos latebrosa ad tesqua leones,

Te Numida infrenus Gaetulaque Syrtis et Afri,

Quae lambit Ganges et quae Nisaeus Hydaspes

Arva per Eoos campos, quae spectat ab alto

555

Vertice piniferis Ide circumdata silvis,

Ide altrix silvarum, Ide fecunda ferarum,

Irriguos Ide fundens de rupibus amnes,

Maurorum quicumque domos, quicumque latenteis

Hesperidum lucos obsessaque montibus arva

560

Prospicit et ramis nativum decutit aurum,

Te qui Caucaseas fauces Tanaimque nivalem

Europaeque Asiaeque undis postrema tenentem

Riphaeosque tenent colles Maeotidaque undam

Tollent, venturos tollent super astra nepotes.

565

Quidnam progeniem referam, quae semine, Vbalde,

Manabit praeclara tuo? Tu, Iulia coniunx,

Summus honos summa et pharetratae cura Dianae,

Egregia, illustris, formosa et semper amica

Pieridum studiis, castissima Iulia, plaude,

570

Plaude tibi. En video (detur si, maxime Proteu,

Vlla fides dictis, caneres cum fata futura)

Insignem prolem felici hac arbore terris

Surgere, sub pedibus quae dein vertatque regatque

Orbem pacatum, pandet tibi, Lucifer, almum

575

En iubar et roseum caput exseret Ennosigaeo.

Errantes ignes caeli, vaga sidera claris

Concedent titulis; virgo, Latonia virgo

Cornua caelesti tendet stillantia rore.

O fortunatae gentes, Saturnia saecla,

580

Insuetum, mirandum, ingens deponite vestris

Auribus: ecce cano divorum arcana, futuram

Aetatem promens, qua non felicior ulla

Humanis umquam cecidit, felicior ulla

Non cadet. Haud ignara loquor; nam fata faventeis

585

Caelicolum et mentes refero, nam numina rebus

Humanis propensa deumque altique Tonantis

Obductos animos pando. Ne temnite dicta,

Accipite ast animis vestraeque infigite menti.

I puppis velox, i puppis, caerula puppis".

590

Haec ait atque eadem referebant carmina nymphae.

Confestim videas tremulas per caerula flammas

Scintillare, oculis quas tunc iaculantur ab aureis;

Tela Amor hic crudus subigens in cote cruenta

Vstulat igne novo divumque incalfacit ossa.

595

Dum spectant vitreis nudatum corpus in undis

Praecipitare nive et tinctas trepidare papillas,

Impellunt puppem et fulvae obluctantur arenae.

Ocior illa Euris volitat, volat illa sagitta

Et salis aere ruit spumas. Neptunus in imo

600

Exsultat fundo accelerans positoque tridente

Cum Phorco Glaucoque et semifero comitatu

Obtrudit classes et se dat in aequor apertum;

Littora conspectu terraeque urbesque recedunt.

Miratur dux et natus, stupet inscia turba,

605

Nauticus exoritur clamor, nat vecta per undas

Pinus, dum Zephyrus genitalis et aura Favoni

Vela implet curvatque sinus striduntque rudentes

Excussi et validae spumant aspergine tonsae.

Quinque errant soles totidemque ex ordine noctes

610

Et iam sexta polo primum revoluta ruebat

Matura cum luce dies radiisque rubebat

Phoebeis aequor, cum sese attollere contra

Sunt visi scopuli, quos Scylla et saeva Charybdis

Assiduo miscent aestu fervuntque cavernis.

615

Hic rex aequoreus latrantia monstra tridente

Percussit saevo cautesque atrique meatus

Increpuere; patris iussu placida unda quietum

Per medium patefecit iter. Iam moenia Zancles

Apparent; portu subeunt atque aequora verrunt.

620

Et iam subductae stabant in littore puppes,

Cum primi sese ductores classibus aereis

Promunt et Cererem vasto contundere saxo

Et torrere parant flammis, tum liba per herbas

Expediunt fessi nautae Bacchumque coronant.

625

Vt victu vires revocatae, protinus omneis

Colligit in medio campique Eutynius ulli

An desint servat, potiusque accrescere sentit

Quam deesse. Interea summi de vertice caeli

Expectata dies aderat, qua sanxerat Aetnam

630

Visere Franciscus. Ductores convocat omneis

Dux atque instructas acies utque agmina vidit

Adglomerata, infit tumulique ex aggere fatur:

"Magnanimi proceres et gens versata sub armis

Ex quo opifex rerum vitam patefecit in orbem,

635

Solvamus superis grates et dona Tonanti,

Quod cuncti, cursu incolumi firmisque carinis,

Delati huc simus portusque intremus apertos,

Vt labor exiguus (neque enim sunt ardua bella)

Summus honos summa et nostrae sit gloria genti.

640

Viribus ex nostris superi sperare salutem;

Solventur superi exitio solvetur et ipse

Iuppiter, auratum qui torquet numine caelum.

Ergo et cum caelum superosque altumque Tonantem

Obsidione gravi tueamur, frenum ubi Phoebus

645

Purpureis imponit equis, quibus abdit in undis

Auricomos crines, quaecumque ea littora gentes

Et populi quicumque tenent, quicumque nivoso

Perflantur Borea, quicumque ardentibus Austris,

Debebunt nostrumque ferent ad sidera nomen.

650

Si viridem prisci statuebant fronde coronam,

Cum quis forte aliquem rapuisset morte togatae

Gentis, nunc nobis quaenam, quae praemia dentur

Digna satis, cives, divos si solvimus ipsos?

Sed si quid tantum (quod virtus credere vestra

655

Abnuit) hoc arceret opus, sive occupet ista

Gens caelum et cuncti fugiant ex aethere divi,

(Fidite) non tanto cessabit cardine rerum,

Sed potius curru qua sol utrumque recurrens

Aspicit Oceanum imperio pervertere vellent.

660

Sed cum nullus honos vel gloria ad arma cieret,

Hoc hominum est commune quidem: defendere regem

Qui vegetat, qui vitaleis infundit et auras.

Neu quisquam timeat me nunc ad bella regente

Suscipere has partes, istamve invadere gentem;

665

Namque mihi est animus, proceres, dare, fundere leto

Hos omneis, cum sit gens, quamvis corpore grandis,

Legibus haud assueta ullis, sine corde, sine armis".

Sic fatus princeps tamquam calcaria forti

Iunxit equo: hic primi ductores arma capessunt,

670

Edicunt sociis et primi splendidi in aere

Aggrediuntur iter structaeque ex ordine longo

Procedunt acies et latos milite campos

Armato complent; enses lunataque scuta

Corytique leves humeris ensesque renident.

675

Iamque iter emensi longum, iuga celsa videbant

Aetnaeque impositos montes abscondere caelum.

Collis erat nullis obductus frondibus ignes

Ob rapidos montis; prudens hic Martia castra

Dux locat et vallo fossas atque aggere cingit.

680

Viderat interea praecelsi ex aeris arce

Instructas acies radiantiaque arma Typhoeus

Exquiritque aliquem qui montem tendat ad imum

Explorare viros; cui se catascopus offert

Callidus. Hunc mittit, qui sint exquirere et unde

685

Imperat; ille dolis instructus, opaca viarum

Lustra petens, spelaea et saltus explicat omneis

Exquiritque auditque ducem quo nomine et unde

Nunc veniat, quae vel tanti sit machina belli.

Inde redit laetus regique audita recenset

690

Francisci et nomen. Quod sensit ut ille, repente

Attonitus stupuit, stupuit rex Monychus alti

Tunc ducis excipiens nomen, quem panderat urbes

Fama per Haemonias, stupuit quoque nomine nati

Perculsique omneis mentem formidine turpi

695

Ingemuere, dolens: "Iuvat - inquit et - huius in armis

Posse mori"; et quem non fulmen deterret et ignes,

Nunc tanti exhaurit nomen ducis. "Omnia postquam

Sunt tentanda, tuas, i, coge, o Monyche, gentes

Teque ad bella para". Nec prorsus plura locutus,

700

Indoluit; solitum cum Monychus evocat agmen

Et montem linquit, commixti parte bimembres

Ex omni accelerant ac montis ad ima recedunt.

Protinus ut sensit fortis Franciscus, ad arma

Accendit populos aciesque ex ordine apertis

705

Effundit castris. Iam belli rauca cruentum

Buccina dat signum prior et Crataeus in hostem

Intorquet telum et campo sese arduus infert.

Subsequitur pilata cohors clamore secundo

Excipiens fremitum sequiturque miserrima caedes.

710

Nam prior exsultans ut cum Crataeus in agmen

Impulit armatas acies, ferit eminus hasta

Adversum Margon pectusque exhaurit apertum;

Sanguinis ille globos vitaleisque evomit auras

Convolvensque latus madida resupinus arena

715

Calcitrat. Vltrices tunc tunc ardescit in iras

Heros Nosimatumque furens prosternit et omneis

Nubigenas miscet, ruit et se vibrat in arma.

Monychus interea caecusque ardensque furore

Saevit et horrificus visu furit agmine toto.

720

Haud secus ac pressus pede cum caput amphysbaena

Insurgit geminum et trifido micat arduus ore,

Longa viatorem quaerens per saxa, securim

Sic iactans Dryopen ferit atque per agmina currens

Crataeum quaerit: solus Crataeus in ore est.

725

Invenit et tandem tum, cum forte ille parabat,

Dedere Demoleonta neci; subit ipse manuque

Impellit socium, imparibus concurrit et armis.

Saevit Demoleon spesque addita suscitat iras;

Emensus fortunam oculis, rapit arma furensque

730

Excipit incautum Crataeum et colla securi

Findere molitur. Subita et iam percitus ira

Institerat digitis dubios suspensus in artus,

Cum gravis incursu impellitque tenetque Clearcus;

Atque hic ut dextra succedens compulit, ense

735

Demoleonta petit rigidoque in pectore ferrum

Condit; at ille animam mixto cum sanguine proflat

Convolvens oculos vultumque in pulvere turpat.

Deserit hunc avidus laudis Monychonque furentem

Occupat, obtruncat collum, dein Toxea caedit.

740

Ardescunt animis germani caede bimembres.

Eurytus hinc rabie demens exclamat ovanteis

Ad bellum poscens socios Broteasque Lycambusque

Adductam fundae circum caput egit habenam.

Primus init Clonium liquefacto et pectora plumbo

745

Diffidit, alter Acyn fulva demittit arena.

Et iam saeva cohors latos obsederat agros,

Hic iaculo, hic funda munitus et ille sagitta;

Ancipites instant acies; modo vertere terga

Centauri, modo Crataei deflectitur agmen.

750

Sic pontus venti perflatus turbine volvit

Spumantes fluctus, nunc littora percutit, haustas

Nunc sorbens undas quod misit devorat aequor.

Interea belli cernens discrimina tanta

Eupsycon auxilio mittit Franciscus et ardet

755

Ipse subire acies dextrae et committere dextram.

Conditur excita totum caligine caelum

In tenebras, litui clangunt et adunca sonorem

Dat tuba. Iamque equitum ductor clamore secundo

Laxat equo frena et quassans hastile coruscum

760

Praecipitat turmaeque furunt fremituque sequuntur

Horrisono et qua tela vident densissima currunt.

Eupsycus Ichaeon sternit, deinde ingerit hastam

Phoecomae saevo, qui tempora tecta gerebat

Pelle lupi, Ancaeum Broteas quoque stipite querno

765

Disicit, hinc pedibus corpus proculcat equinis;

Nicoleos Brotean Dorylanque Antenor et Hylen,

Eupsycus ast durum Styphelon ferit ense Lycumque

Dat leto et vastis omneis moriuntur in armis.

Id magis exterret Centauros namque phalanges

770

Exsuperant omnes, sonat undique fraxinus alta

Instructaeque furunt acies, clamore per omnes

Nubigenae fugiunt lucos. Nil Monychus et nil

Eurytus atque alli prosunt, non tela nec arcus

Fundaeque et plumbum et robur. Virgulta, ruinae

775

Silva dat ipsa locum, premit ast exercitus omnis;

Indulget Fortuna operi strepitusque volutant

Littora clamantum atque horrenda voce ruentum;

Nique leves cursu celeresque per alta volarent,

Strati essent omneis. Sed tunc crudelia fata

780

Distulit ut vel maior honos, vel gloria maior

Manaret, cum se quoque dux in bella moveret.

Iam Francisci acies iuga per silvasque fugarant

Centauros omneis, nulli nisi corpore fusi

Apparent, laeti victores castra revisunt.

785

Inde iubet servare vices dux ordine longo

Per vallum, ne gens omnino oblita pudoris

(Dicere nam turpe est se non id forte putasse)

Nocturno exciperet somno per prata solutos.

Collucent ignes, noctem custodia ducit

790

Insomnem servantque vices quod cuique tuendum est.