Teofilo Folengo Zanitonella red. Cipadensis

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


De amore

Forte caleffabit gens me citadina Tonellum,

      Quod modo Zanninae bruser amore meae

Et quod, usatus ego stallas purgare ledamo,

      Ducar amorosas dicere vene brigas;

5

Ac si non etiam pania veschientur amoris

      Qui menant pastos ad beverare boves,

Qui mungunt vaccas, pegoras qui forfice tosant,

      Qui pascunt asinos gramine, fronde capras,

Quique sciunt grassos ad giandas ducere porcos,

10

      Quique sciunt cultis tradere semen agris.

Nemo super terram mangiat, mihi credite, panem,

      Cui non mortali panza foretur acu.

Sit contadinus quisquam, sit natus in urbe,

      Trat semel in trapolam quemque Cupido sua

15

Ipse veretones tirat huc, tirat improbus illuc,

      Qui volat ut smerlus, caecus et absque braga.

Ergo, licet mea sit qua scribo penna badilus

      Et faciat drussas vanga sgurenta manus,

Non tamen, oyde, malum potui scampare brusorem,

20

      Quo sforzata fuit cedere zappa pivae.

 

Ad Zoanninam

Tempus erat quando flores primavera galantos

      Spantegat et freddam scolat Apollo brinam,

Sancta facit saltare foras Agnesa lusertas

      Serpaque scorzato corpore bella godit,

25

Capra petit caprum revocatque cavalla cavallum

      Picaque compagnum quaerit alegra suum,

Stalladizza novas armenta biolcus ad herbas

      Menat et ad torum calda vedella fugit,

Boschicolae frifolat rosignolae gorga per umbras

30

      Ac sua sub trabibus rondina sora canit;

Ante meos oculos tunc te desgratia duxit,

      O Zannina, gulae corda gaiarda meae.

Vix et apena tuum vidi gregnare bochinum,

      Illico ballestram discaricavit Amor.

35

Discaricavit Amor talem, mihi crede, verettam,

      Vt pro te veluti pegola nigra bruser.

Sola, precor, mea sis, mea sis tu sola morosa,

      Sic tuus aeterno tempore schiavus ero.

Omnibus in rebus contentor habere fradellum,

40

      O compagnum dulci non in amore volo.

Si molesina tuo fueris, Zannina, Tonello,

      Non mitriam summi ferre bramabo papae.

Deh, per amore Dei, si te amo, dic mihi verum:

      Num migolam pro me dulcis amoris habes?

45

Fallor, habes, quoniam mater Natura comandat:

      "O brigata, volo quisquis amatur amet".

 

Ad Cupidinem

Solus solettus stabam colegatus in umbra

      Pascebamque meas virda per arva capras;

Nulla travaiabant vodam pensiria mentem

50

      Nullaque cogebat cura gratare caput;

Cum mihi bolzoniger cor, oyme, Cupido, forasti,

      Nec tuus in fallum dardus alhora dedit;

Immo fracassasti rationis moenia, quae tunc

      Circa coradellam bastio fortis erant.

55

Nonne disarmatum me tunc, bastarde, catasti?

      Nonne fuit rocchae guarda neguna meae?

More valenthominis schenam deretro feristi:

      O bellas provas quas, traditore, facis!

Crede mihi, pocum guadagnat miles honorem,

60

      Bottinum poveram qui trahit extra casam.

Sed precor almancum: si sic tractare bonhomum

      Te iuvat, ah, doiae sit medicina meae:

Numquid habes unum pro me tantummodo stralem?

      Si bene per pharetram quaeris, un alter erit:

65

Sentiat hunc etiam mediis Zannina budellis,

      Pendeat ut nostrae iusta balanza somae,

Si caricas asinum neque par sit utrique galono

      Sarcina, non illam bestia pigra feret.

Omnia sunt semper drittis iustanda misuris:

70

      Sic cosa per versum vadit ogn'hora suum.

 

De bellezzis Zanninae

Stella diana mihi se monstrat nonne politam,

      Cum tirat occhiadas bella Zanina suas?

Sol damatina mihi caviatam nonne palesat,

      Cum scoprit trezzas bella Zanina suas?

75

Stirps Marchesca suum sparpagnat nonne tesorum,

      Cum ringit dentes bella Zanina suos?

Tullius in pergol chiachiaronus nonne ragionat,

      Cum parlat nymphae bella bochina meae?

Gens citadina sonat schitarinos nonne tricordes,

80

      Cum cantat nymphae bella bochina meae?

Capra legera mihi saltando nonne videtur,

      Cum ballat nymphae gamba iutenta meae?

Testa, manus, gambae, venter, pes, coppa Zaninae,

      Seu stet, seu sedeat, sive lavoret agros,

85

Seu parlet, cantet, mangiet, faciatque coellum,

      Sunt id, quod, ni sit, nil valet esse boni;

Sunt sol, luna, Venus, mundus mediusque Milanus,

      Sunt, ut concludam, tota Cipada mihi.

 

Ad Zaninam

O Zannina meo plus stralusenta badilo,

90

      Cur sguardaduris me, traditora, feris?

Sunt mihi tot forchae medio ventrone ficatae,

      Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.

Quales barberi video splendere bacinos

      Aut qualis longo zappa labore nitet,

95

Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat

      Quisquis mostazzum vult doniare tuum.

Quando tibi miror guanzas rossore galantas,

      "Deh, giandussa - crido -, stella diana venit".

Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,

100

      Ad tornum factos quos Michelangel habet.

In teneram posses ferrum voltare povinam,

      Seu Tortorellam, seu Titalora canas.

Est verghetta mihi de fino facta piombo:

      Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.

 

De se ipso

105

Phoebus abandonat mundum vaditque sotacquam

      Vultque super lectum se colegare suum.

Zappator lassat zappam, bovarus aratrum,

      Vangaque villani tornat alegra casam.

Cuncta reposatum redeunt: gallina polarum,

110

      Porcus porcillum, vacca petit stabulum.

Fabri martellos ponunt pennamque nodari,

      Installatque asinos medda Gianola suos.

Quisque suum cercat Phoebo scampante ripossum,

      Ast ego sub tota nocte travaio miser.

 

Eccloga lyrica

Tonellus

115

Dum stravacatae pegorae marezzant

Dumque passutas coprit umbra vaccas,

Ecce sub gianda locus umbriosus,

Barba Garille.

Garillus

Cancar, est verum, reposemus ambo.

120

Quam bonus ventus sofiat sub istis

Frondibus, dum sol nimio sboientat

Rura calore.

Tonellus

Sentin ut multae cicigant cigalae,

Quae mihi rumpunt cicigando testam?

125

Excitant voias hominum bibendi

Omnibus horis.

Ergo taccatum quod habes galono

Da mihi fiascum: sitio, Garille,

Atque brusatas habeo ganassas,

130

Spudo biaccam.

Tu prius buso remove cocaium,

En bibo, "clo clo" resonat botazzus;

Est bonum vinum, sed habet saporem,

Oybo, barilli.

135

Sum refrescatus maduitque milza,

Sicca pro caldo nimio corada

Sorbuit vinum veluti quadrellus

Igne recoctus.

Sentio sub me validum fiatum,

140

Vox mihi salda est: quid erit, Garille,

Si meae laudes canimus Zaninae?

Accipe pivam.

Dum cano, plenis sofia ganassis.

Garillus

"Lilili blirum", male stoppo busos,

145

At prius nasum sine me mocare,

Iamque comenza.

Tonellus

Debeo grossum facere an sutilum?

Sum refredatus, faciam sutilum,

Quod tuam vecchiam somiabo vaccam

150

Nomine Moram.

"O, me li blirum, Zoanina, blirum,

Huc veni, lirum, mea, bili lirum..."

Sed quid a longe video venire?

Ecce Pedralus.

Pedralus

155

O Toni, quare dubitas nigottam

Et tuas capras retines chiloyum

Et facit boscos resonare charam

Piva Zaninam?

Nos Todescorum furiam scapamus,

160

Qui greges robbant, casamenta brusant,

Feminas sforzant, vacuant botazzos,

Cuncta ruinant.

Tu tamen cantas velut ociosus

Et tuam curas potius Zaninam,

165

Quam, Todescorum veniente stolo,

Perdere vaccas.

Tonellus

Mantuae princeps Federicus ille

Ocium nobis dedit hoc, Pedrale,

Deque camporum stopiis suorum

170

Pascolo capras.

Semper illius volo schiavus esse,

Tres cui dono pegoras quotannis,

Caseos octo, totidem ricottas,

Quinque cagiadas.

175

Sit meus semper duca vel signorus

Mantuae princeps Federicus iste,

Quem meus "lu lu" frifolans canellus

Cantet ogn'horam.

Quattuor nigras habet hic osellas,

180

Nomen illarum male me ricordor,

Esse cornacchias tamen et mulacchias

Zambo putavit;

Caelicos istae pratigant paesos

Hasque reginas vocitant oselli,

185

Quae fretum, terram, baratrum spavent

Tempore guerrae.

Pedralus

Non mihi certe tua sors noiosa est,

Quam tibi fecit duca Mantuanus,

Sed Todescorum potius canaia

190

Tanta recressit.

En ego scazzor proprio paeso

Et viam tristes fugio caprettas,

De mala voia fugiensque lasso

Dulce terenum.

195

En duos agnos modo parturitos

Vix guido mecum, pecoris speranzam.

Rei mihi, qualis code sella balzat

Nos pegoraros!

Saepe cornacchiae faciendo "cra cra"

200

Et super tezzas, super et pioppas

Nonne dixerunt mala tanta nobis

Totque malannos?

Sed, Toni, dicas mihi iam rasonem,

Et quis est princeps Federicus iste,

205

Et quid et quare tot in angonais

Mantua godit.

Tonellus

Mantua est cunctis melior citadis,

Mantuae gens est bona, liberalis,

Mantuam semper squaquarare sentis,

210

Barba Pedrale.

Ista primaros generat poetas,

Excitat pronos iuvenes ad arma,

Ricca frumento, pegoris, olivis,

Piscibus, uvis.

215

Semper in ballis godit et moreschis,

Hic strepunt pivae, cifoli, canelli,

Hicve zamporgnae, pifari, rubebae

Cagaque cymbay.

Non ibi proles gibilina plus quam

220

Ghelpha guardatur, sed amant vicissim,

Prandeunt, cenant, caciant, osellant,

Carmina dicunt.

Non ibi cartae, tavolerus atque,

Non ibi taroch, crica, sbarainus,

225

Cum quibus ludis iuvenes sedendo

Corpora guastant;

Vt super montem male barca possat,

Vt natat currus pelagi per undas,

Hoc idem parent iuvenes sedendo

230

Ludere cartis.

Mantuae ludunt cugolis rotundis,

Quas vocat Bressae populus borellas,

Quando per ferri spatium balotta

Itque reditque;

235

Gonfias ballas veluti vesigas

Sole sub caldo scanulis balanzant:

Hic batit - signat caciam sed alter -,

Ille rebattit.

Giostrulae, scrimmae, caciae, palaestrae

240

Sunt iuventutis bona Mantuanae,

Brixiae nec non, sibi quam sorellam

Mantua fecit.

Pedralus

Ah, Toni, qualem tua verba doiam

Dant mihi, Bressam quoniam ricordas,

245

Quae tot infelix patitur malannos

Semper in armis.

Angelus quisnam, deus aut diavol

Huic semel quemquam dederit ripossum?

Non, Toni, plus est ut erat davantum

250

Brixia felix.

Qualis est inter Paduae vilanos

Franciae miles, magis aut Todescus,

Quando se incappat fugiens in illos

Tempore guerrae,

255

Talis est inter varias canaias

Militum Bressae populus tapinae,

Inter et centum sedet illa semper

Artelarias.

Hanc enim caeli monitu ruinam

260

Vidimus, quando Mirabella turris,

Iuncta quae Rocchae lateri sedebat,

Fracta volavit.

Ipsa bombardae Stigium tenebat

Pulverem, dico Stigium quod ipsum,

265

Si, Toni, nescis, genuere mundo

Trenta diavoy;

Hanc focus caeli rapuit tonantis:

O puta qualis crepitus sonavit!

Saxa de centum pesiis volarunt

270

Mille miaros.

Post eum casum sequiere tanta

Bella cum Gallis, Italis, Spagnolis,

Cum Capelletis, Sguiceris, Todeschis,

Cum Brisighellis.

275

Non eas Manto patitur bataias;

Ergo si godit, stupeo pochinum;

Haec tamen nostrae fuit una Bressae

Mantua portus.

Nox sed en giorni rapuit lusorem:

280

Vado; sta sanus, pegorare felix,

Ac meis stallis, modo quas relinquo,

Vtere liber.

Tonellus

Vade, sed noctem remane per istam

Staque nobiscum, bone mi Pedrale:

285

Poma, castagnas habeo nucesque.

Pedralus

Nolo, valete.

 

Tonellus de se ipso

Vado per hunc boscum solus chiamando Zaninam,

      Vt chiamat vitulum vacca smarita suum,

Quae ruit huc illuc nescitque trovare quietem,

290

      Smergolat echisonis per nemus omne cridis

Fert altam caudam, longas distendit orecchias

      Audiat ut puerum forte boare suum;

Sed plangens aliquam finaliter iritroit umbram

      Ac ibi non dormit, non bibit estque nihil.

295

Me rursus trasportat amor de more cavalli,

      Cuius mostazzum nulla cavezza ligat:

Praecipitat, nitrit, sofiat per utrumque canalem

      Et loca fert gambas per dubiosa suas;

Dicere nil prodest "Sta! Sta!" monstrando crevellum,

300

      Hunc firmare tamen sola cavalla potest.

Scorrozzata quidem stetit uno mense Zanina

      Et causam sdegni non ait illa mihi,

Me non ascoltat plorantem more putini,

      Cui perdonanzam sic peto sicve crido:

305

"Oyme, Zanina, tuum spresias, ingrata, morosum,

      O plus calcagnis dura Zanina meis.

Qualem terrenum glaciali tempore vango,

      Quando nil campos vanga forare potest,

Talem, surda, tuum reputo, giandussa, magonem,

310

      Nec piat orecchias ulla preghera tuas.

Nocte levo media, sono pivam, canto Rosinam

      Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";

Tu tamen incagas canzonibus et matinadis.

      Heu, libertatis venditor omnis amans".

315

Quomodo supportat Veneris fraschetta Cupido

      Vt braga sit capiti saepe beretta meo?

Ad corpus sanctae - volo biastemare - Nephissae,

      Non est affanno doia paranda meo.

Hanc amo poltronam, nec amo, sed more botiri

320

      Scolor et ad guisam sulphuris igne coquor.

Ipsa tamen vecchio plus ostinata muletto

      Calcibus hinc saevit, morsibus inde furit.

 

Matinata

Quis meam casu reperit coradam?

Ola, non audis, Zoanina surda?

325

Dic, meam quisnam rapuit coradam

Ventre forato.

Sentio meme smagonare flatum,

Nam coradellam mihi sustulerunt,

Non coradellam bovis aut cavalli,

330

Dico, nec asni,

Sed meam, oyme, propriam coradam

Cum tuis sguardis oculisque bellis,

O meae lusor Zoanina vitae,

Nempe robasti.

335

Cum piva multas venio fiatas

Et matinadas facio galantas,

Nec tibi duram, manigolda, testam

Rumpere possum.

Nunc matarellum sono, nunc pavana

340

Nil tamen curas sonamenta pivae,

Quae schitarinos superaret omnes

Citadinorum.

Orpheus primus sonatorus orbis,

Si lyram gratans pegoras, osellos,

345

Haspides, dragos, lapides tirabat

Ad melodiam,

Non ego mancum facio daverum:

Vix pivae flatu repleo botazzum

Et "lili blirum" digitis comenzo,

350

Omnia saltant:

Per domum ballant tabulae, cadreghae,

Spadolae, secchiae, gramolae, badili,

Roca cum fuso, gratarola, zappae,

Mille pignattae.

355

Saepe dum canto gelidis sub umbris,

Cum lupis agni, canibus capretti,

Vulpibus galli pariter comenzant

Fare morescam.

Dura sed plus es, Zoanina, saxis

360

Ac habes testam similem giarono;

Porto calcagnos ego plus tenellos

Quam tua voia.

Curo super lectos alii repossant,

Solus intornum lachrymans camino;

365

Non habes de me, traditora, doiam,

Immo caleffas.

Ayme, cur tantas renui morosas?

Nonne Bertazzam, Toniam, Simonam?

Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo

370

Sis molesina.

 

Ad Zaninam

O Zannina, mei solazzum grande figati,

      Dulcior est muso nulla recotta tuo.

Potta meae matris, quam sum modo factus alegrus,

      Me quia Gelminam credis amare gosam.

375

Es zelosa tui numquid, mea gioia, Tonelli?

      Martellum nimii numquid amoris habes?

Hei mihi, quam tundus, quam sum legnamine

      Si ducar chiachiaris credere dragma tuis.

Tu me bertezzas, dubito, me, zaccara, burlas;

380

      Non est soiandi causa veruna tamen.

Siccine te fidum semper truffare morosum?

      Siccine menchionus sum tibi, semper ero?

Haec sunt poma, nuces, castagnae, gucchiapiroli,

      Quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?

385

Talia num scordas? Veniat tibi cancar adunca!

      Meme spazzata menter amazza tuum.

Sum tuus, unde tuis de rebus facve refacve

      Sicut cervelli ducitur orma tui.

Aut simul ingrata es, simul aut cum pane tracannas,

390

      Quae tibi Tonelli longa leanza facit.

Nonne da parte mea specchiettum Galla ritondum

      Attulit et nitidi quinque dotonis acus?

Nonne duas stringas? Tamen es ingrata Tonello:

      Quoque magis dono, tu magis aspra venis.

395

Te Brothen et Stroppi fecit nudusque Pirazzus,

      Namque mihi durum pectus azalis habes.

Pectus azalis habes mihi tantum, pectus ofellae

      Bertolo tenerae, perfida, semper habes.

Tune mihi praefers Bertolum? Tune Righettum?

400

      Cederene ingenium posset utrique meum?

Si nos doctrina paragonas, doctior illis

      Sum tibi, si meritis, rex fieri merito.

Ergo velis, Zannina, tuum cognoscere tortum

      Et me, quem stizzus brusat amoris, ama.

 

Alphabetus

405

Ayme, quo, dulcis, properas, Zanina?

Ayme, cur schenam, traditora, voltas?

Ayme, sta mecum, precor, et hunc bellum

Accipe pomum.

Barbaros vincis feritate Moros,

410

Bistones, Turcos, Sguiceros, Todescos,

Bestias omnes, animas diabli

Belzebubelli.

Curre planinum, tibi saxa mangiant

Cruda scarparum sparamenta, solas;

415

Cancar ortighis veniat, quod ipsae

Crura cruentant.

Deh, quid indarnum sequor hanc ribaldam?

Deh, quid unius sub amore ladrae

Ducor ad forcam? Mihi iamque lazzum

420

Doia paravit.

Ecce nam longe video cavallam:

Est sibi pro me misero cavezza;

Ergo cornacchis laqueo picatus

Esca manebo.

425

Forca sit nostrae medicina poenae,

Forca tot guaios penitus levabit,

Forca me picchet pariterque cagnam

Forca Zaninam.

Gratias reddo, quod ego catavi

430

Gaudium, cum quo fugient afanni,

Grata seu contra quod ero ladrones

Guardia campis.

Haec salix, aut haec erit apta quercus

Hanc meae mortis satiare voiam.

435

Heu, quid expecto magis? Est adessum

Hora picandi.

Ito nunc, ito, Zoanina vacca,

Ito: qui semet fogat est Tonellus,

Ibis ad stuam sine quo, nimisque

440

Indusiasti.

Laude mancabis, mea stracca namque

Lingua non umquam veniebat, ut te

Laeta cantaret faceretque piva

"Lilili blirum".

445

Muta tu semper precibus fuisti,

Matta quapropter reputaris esse,

Mortus at postquam fuero, pianges

Maesta Tonellum.

Non dabo non plus tibi poma, figos,

450

Non rosas, brognas, pyra, fragra, moras,

Non dabo non plus lepores, palumbes,

Non dabo non plus.

O mihi giornus maledictus ille,

Ossa cum per te mihi tota sensi

455

Obrui dardis ab Amore iactis,

O furor, o mors!

Possit ad bassum rigolare caelum,

Possit et tellus fieri baratrum,

Prestiter mundus bruset, astra, nubes,

460

Pontus et aer;

Qualiter cunctae pereant puellae,

Qualiter femnae moriantur omnes:

Quaeque poltrona est, similanda cagnae

Quaeque Zaninae.

465

Rumor et lites veniunt ab istis,

Rixa cum femnis pariter creatur,

Ricus est orbis diavolabus istis,

Richior Orcus.

Semen hoc mendax muliebre, vanum,

470

Semen ingratum, petulans, malignum,

Sordidum, pravum, fatuum, superbum

Semper habetur.

Tota per Laenam iacuit bagassam

Troia, quam iudex malus agrafavit,

475

Tuque per femnam, miser o Tonelle,

Torque colengum.

Vado piccari, locus iste non est

Vistus: en collo laqueum tacavi,

Vado iam supra salicem... Sed, ah, quis

480

Volgitur istuc?

 

Eccloga

Salvignus

Quo, quo tam celeri passu? Sentisne, Tonelle?

Cui dico? Pru, sta! Faciam de more somari.

Tonellus

Deh, Salvigne, meum noli sturbare viaggium;

Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.

Salvignus

485

Nec tibi vestitum, nec ego lassabo gabanum,

Ni mihi doiosi dicas pensiria cordis.

Tonellus

Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor.

Ad corpus lanchi, mistatem ruppero nostram

Atque super nasum pugni stampabo medaiam.

Salvignus

490

Ah, Tonelle meus, multum es boriosus adessum;

Quid facias hosti, qui scorrozzaris amico?

Scire tuos guaios nunc cerco daboque socorsum,

Et vis ad primam mihi nasum rumpere provam?

Omnia sunt charo semper dicenda sodali:

495

Nonne meus grandem tortum compagnus habebit,

Causas doiarum nisi dixerit ipse suarum?

Tonellus

Oyde, quid in mundum veni stentare tapinus?

Oyde, quid indarnum me mater Gnesa latavit?

Mancum nonne malum staggione fuisset in illa

500

Ex asini tepido fieri pissamine fungus,

Vel petra, vel zoccus, vel - quod volo dicere - stronzus,

Quam saguratus ego sic matris ventre cagari?

Salvignus

Ah, quid afannaris? Quo desperatio tanta?

Non desperatae plagae medicina catatur.

505

Cum fortuna suos dat nobis prava travaios,

Conseium charis ab amighis torre tenemur

Atque in carnerum deponere verba rasonis,

Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.

Tonellus

Sola meum mors, oyme miser, leviaret afannum.

Salvignus

510

O bene pazzus homo, qui calzos ferre legeros

Nescit fortunae, nisi mortis chiamet aiuttum.

Visne, Tonelle, mori? Qua morte? Rasona coellum.

Tonellus

Ecce meae mecum cavezzam porto cavallae.

Salvignus

Cerno quod hanc tecum portas, sed nescio quare.

Tonellus

515

Quare? Quod volo me stessum suspendere forchis.

Salvignus

O cermisonem, temet piccare cavezza?

Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.

Nil dubium, quoniam est amentis amantis usanza

Nolle salutiferum compagni audire ricordum.

520

Fer causam: numquid borsam tibi ladro robavit?

Tonellus

Non, vermocanus, sic est, quia perdere vellem

Sexcentum borsas, pegoras, casamenta, cavallas,

Plus prestum quam te, quam te... - nil dice re possum,

Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -,

525

Plus prestum quam te, mea spes, mea vita, Zanina,

Quam te, garofolum pomumque et bella rosina.

Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina,

Sola Zanina meum posset smorzare brusorem,

Sola Zanina suis me snembolavit ochiadis;

530

Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur,

Immo bertezzat, soiat truffatque tapinum.

Sola iutare potest et quod sit sola spiavit,

Vnde superba venit nostrisque altaera cadenis

Elatam portat cristam beccumque levatum,

535

Vt gallina solet cum grossum fecerit ovum.

Dic, Salvigne meus: crudelis nonne vocanda

IlIa potens non vult medio succurrere morto.

Salvignus

Doh, codesella, ergo cruciaris amore Zaninae?

Tonellus

Est ita; mo cancar, paret tibi cosa novella?

Salvignus

540

Cosa novella quidem: fuit haec parlatio prima

Estne Zanina Petri Gambonis filia? Scisne?

Tonellus

Est, est; ayme, suum me tantum nomen amazzat.

Salvignus

Maraviliabam quod eras sic fronte striatus.

Deh, poverelle, rogo, noli te credere fomnis,

545

Noli post ipsas cervellum perdere ladras,

Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.

Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum,

Ille orbesinus totum sfrantummat honorem;

Est amor angoscae speties mentisque diavol,

550

Est amor errorum capitanius estque bagassae

Filius, est proprii domenticatio senni,

Estque pudicitiae contrarius estque maligna

Pestis et a nulla morbus sanabilis herba,

Per quem perdit homo robbam, ius seque medemum.

555

Fac sennum matti lassaque, Tonelle, talopram,

Nam secchiam merdae tandem urtabis in unam.

Noscere vin causam cur non habet ille mudandam

Vel cur mostazzum portat bindamine stuffum?

Est quia vergognae clausit bastardulus occhios.

560

Noscere vin quare puer est numquamve senescit?

Nam facere impresas pueriles cogit amantes.

Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?

Hic exempla tui solum statuamus avantum.

Si, Tonelle meus, zuras mihi dicere verum,

565

Est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum:

Primum sicca illis garlettos merda boazzat,

Nam velut usabas numquam tua stalla netatur;

Si mungis, mungis si non fastidia nolunt,

Quae tibi cervellum rapuerunt propter amorem.

570

Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus,

Humida formaium corrumpit muffa levatum;

Itque in malhoram pecoris speranza torellus

Inque malum punctum substantia tota ruinat:

Vigna tui broli sine palis, obruta spinis,

575

Clamat de longe zappas ottanta mearos;

Ad sguazzum campi vadunt, lacus arva covertat,

Nam velut usus erat numquam fossata cavantur:

Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus,

Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.

580

Hic est acquistus qui fitur amare puellas,

Hunc mullazzus Amor facit, o Tonelle, guadagnum.

Perdis amicitiam multorum, perdis honorem

Et patri matrique tuae das, improbe, guaios.

Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum,

585

Ne bovis accipiat formam bustumque gigantis

Et modicus fiat grandis montagna fasolus.

Tonellus

Ista meam rupit circumparlatio testam,

Per dextramque intrans laevam passavit ore

Das vento calces, umbram, Salvigne, misuras

590

Scribis et in giazzam scaldantis solis ad ignem.

Plus tostum caschet mundus caelumque roversum,

Plus tostum mulos asinosque volare videbis

Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,

Plus tostum nascat talis verzonus in horto,

595

Quod minor ad totam Bressam det foia mene

Quam cesset may may Tonellus amare Zaninam

Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam,

Et licet hanc possem, non vellem linquere nympham.

Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ista.

Salvignus

600

O sine cervello zentaia vel absque governo:

Se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur.

Tolle foras istam de sensu, matte, paciam

Teque tibi stesso savia cum mente ritorna.

Tu capra eque tuae andabitis ad sparaverum:

605

Hic amor ad stuam mandat finaliter omnes.

Tonellus

Mentiris quod amor sit eorum causa malorum.

Nonne quis est similis zocco similisve quadrello,

Quem non guidat amor, quem non trahit ulla puella?

Dic, codesella: quid est virtus nisi germen amoris?

610

Virtutem sborravit amor, sborravit amorem

Sola dei beltas, quae corpora nostra galantat

Inque Zoaninam venit bellasque putinas.

Numquid ego potius merlottus amabo cavallam

Quam bellam fomnam sensuque rasoneque plenam?

Salvignus

615

Potta meae - quod nunc volo biastemare - madregnae,

Argumenta facis magno bastantia Scotto.

Sum contentus: ama, quia quosque bisognat amare;

Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.

Tonellus

Deh, diavol, amor non est subiectus et inde

620

Debet amor potius rationem flectere quo vult.

Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"?

Salvignus

Heu, bene parlasti, sagurate, quod omnia vincit,

Namque tibi robbam, nomen tulit, inde cerebrum,

Plusque Zoaninam curas quam mungere vaccas.

Tonellus

625

Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem;

Numquid Zaninae vis me praeponere vaccas?

Salvignus

Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam.

Tonellus

O veniat cancar tibi nunc, manigolde vilane:

Tu ne Zoaninam praesumis dicere vaccam?

Salvignus

630

Perdonanza, precor, nolique cridare, Tonelle,

Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.

Immo Zoaninam stellam chiamabo dianam,

Dummodo non voias te desperare per illam;

Nam si desperas et vis te tradere forchae,

635

Non illam vaccam, sed ego clamabo putanam

Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit.

Tonellus

Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"?

Salvignus

Vt quid habes manibus pro te appicare soghettum?

Tonellus

Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina

640

Me quasi forzavit contradam perdere drittam.

Salvignus

Vt quid amas illam, si te sdegnosa refudat?

Tonellus

Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.

Salvignus

Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum;

Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.

Tonellus

645

Crimen amoris enim non est, at culpa puellae,

Troppus amor non esse potest, at troppa superbit.

Salvignus

Dissimula fingeque aliam doniare morosam.

Tonellus

Dissimulare nequit vel fingere quisquis amator.

Salvignus

Heu, quia vicisti: cedo, Tonelle, nec ultra

650

Disputo, nam tua me sententia docta ligavit.

Non de Bolognae celsis venit ista cadreghis,

Non savio nostri processit ab ore Peretti;

Talia non donant zappae, nec aratra, badili,

Solus amor docuit, potis est qui ferre biolcos

655

De pecudum stabulis ad summae culmina mitrae.

Victor es et speciem, formam quoque noscis amoris.

Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum,

Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.

Ergo vade casam cordamque retorna cavallae,

660

Vndique nam nox est grillique per arva tricantant.

 

Conclusio Tonelli

Magna bachioccheries orbum seguitare cinaedum,

      Cuius vergognam nulla mudanda tegit.

Quid maruffus ego sequor hanc sine laude ribaldam?

      Non sua pregheras audit orecchia meas.

665

Me video a cunctis compagnis esse relictum

      Nec sine scaldata vado tapinus aqua.

Haec barbera mihi barbam tulit absque rasoro,

      Quae scit castrones attrapolare viros.

Proh, vergognazzas quantas hucusque reporto:

670

      Haec mihi perpetuo tempore scornus erit.

Vos ergo, quoscumque tenet busa gabia mundi,

      Ante oculos specchium semper habete meum.