Fabio Barignani Gigantomachia 2
Other sections


Extulerat iubar auratum Tithonia coniunx

Regna viri linquens, croceo qui tectus amictu

Stertebat toto proflans e pectore somnum.

Illa, senis rabiem longumque exosa soporem,

5

Laxarat Zephyris crines floresque canistris

Purpureos plenis spargebat, vertice odoro

Idalium stillans rorem, dum nubila circum

Humida surgebant et mille coloribus aer

Tinctus erat. Laetae per summa arbusta volucres

10

Phoebeos cantu radios lucemque canebant

Atque virum non ulta prius lugebat ademptum

Daulias ales Ityn, querulo loca carmine complens,

Cum Somnus nigris volitans per nubila pennis

Aethereas fugiens auras opulenta subibat

15

Tecta Arabum, ducens ubi longa oblivia Lethe

Invitat somnos et curas delet edaces.

Nubigenum interea regem sub fluminis antro

Liquerat alma quies. Surgit torquensque leonis

Terribili impexum seta cum dentibus albis

20

Exuvium iam invadit iter, Titania membra

Mirans et validam iactans per inane securim;

Eurytus hinc Broteasque ferox, quos cetera pubes

Consequitur spoliis suffulta et pelle ferarum.

Et iam tempus erat medio cum Phoebus in axe

25

Incumbit terris sterilique exusta calore

Arva arent, herbae sitiunt et gratior umbra est

Armentis liquidi et fontes scatebraeque salubres,

Cum se nympharum pulchro obfert agmine turba

Ludens deductis per gramina laeta choreis.

30

Hae teneras gratis mulcent concentibus auras

Arboribus circum, circum viridantibus umbris;

Illae amne in medio saliunt vitreisque sub undis

Alternant agiles per candida brachia motus

Lubricaque intorquent niveis vestigia plantis;

35

Enatat haec ferit et flumen, cum poplite suras

Ostentans molles; salit illa et levia monstrat

Pectora marmoreosque humeros tenerasque papillas,

Quae caelo ducant ad dulcia furta Tonantem.

Sub fluvio splendet cervix argentea, totum

40

Tum latus aurata et frons et lumina nigro

Tersa hebeno, nix et niveo quae purpura in ore est.

Verum ut terrigenas et longas quadrupedantum

Senserunt acies, passis per colla capillis

Membra fugae dederunt seque occuluere sub antris.

45

Effera laetatur gens et iuvat ire per umbras

Nympharumque domos loca vel mortalibus aegris

Devia, Cyclopas donec Vulcaniaque aera

Et strepitus raucos arrectis crinibus omnes

Obstupuere; terunt iter et sub gurgite fontis

50

Arcadii coeunt ac pectora flumine premunt.

Haud secus (ut perhibent) Pagasaea puppe pererrans

Aequora, limosi rapidas cum ad Phasidos undas

Phrixeum vellus iustis exposceret armis,

Aesonides stupuit, duri cum semine dentis

55

Prospiceret galeas cristis nutantibus altas

Exsilere, hinc humeros latos instructaque ferro

Pectora, quam genitor stupuit Neptunus equinas

Cum vidit pendere iubas hirsutaque membra.

Ipsi Titanes cunctis in millibus ibant

60

Elati capite horrifico, medium superantes

Nerea, nec ponti fluctus latera ardua tinxit.

Miscetur pelagus voci et nemora avia longe

Responsant. Ibant humano corpore supra

Aequora, pars placidis horrenda latebat in undis.

65

Vt terram tetigere, omni de parte recurvum

Implerunt littus; linquentes littora, silvas

Depopulant celeresque feras terrentque necantque.

Tum, quia caligans iam lux vocat, ocius omnes

Sacra Gigantei pergunt ad tecta tyranni,

70

Iungunt hospitio dextras, socia agmina iungunt

Et captam dirimunt praedam pinguisque ferinae

Implentur somnoque exporgunt corpora inerti.

Interea in roseis fulgebat lutea bigis

Aurora humentesque polo dimoverat umbras,

75

Adventu lustrans Idaea cacumina laeto,

Cum sese accingunt bello. Fremit ipse Typhoeus,

Fortis ut horrificos cum prima in proelia taurus

Mugitus ciet et furibundus in aere aperto

Insultat, quatiens humeros ventosque lacessens,

80

Cornibus excita ad pugnam proludit arena:

Haud aliter ductor stat supra vertice toto

Incandens solusque Iovem divosque voravit

Excogitans, nimium nimio, heu, sibi robore fretus.

Sic alii regem superum, veluti nihil obstet,

85

Multa in frusta secant; instatque furitque Typhoeus

Accendens socios, dein collo pondus Olympi

Frondentis subit. Astraeus cervice sub alta

Praeponens humeros immensum sustinet Ossam,

Pelion atque Othryn rapiunt Coeusque Bromusque,

90

Tum Pindum atque Homolen Phlegyas Acholastus et ingens

Extollunt. Frustra inclusis fornacibus atras

Excutit Aetna comas, nimia nam mole gravatur.

Circumfusi alii innumeros nullo ordine montes

Montibus adglomerant, resonat vi fervidus axis.

95

Quis tibi tunc animus, divum sator atque hominum rex,

Cum caelo infandam spectares fervere gentem,

Aethera misceri strepitu iamque aera totum

Terrigenum oppressum membris sedemque deorum

Viribus exposci! Renuit Saturnia Iuno

100

Imperium sibi sorte datum, gemit undique divum

Sancta cohors. Instat furibunda mente Typhoeus;

Circum nubigenae, circum Titania pubes

Aestuat et superum miratur inertia corda.

In medio manet ipse et cunctis altior omneis

105

Increpitat superos, foveant cur aethera et aequo

Non se committant campo nec viribus ausint.

Ceu lupus impastus plenum cum lustrat ovile

Nocte super media, se huc vertit turbidus atque huc

(Vrget enim vesana fames) molle et pecus intus

110

Totum animadvertens, muris irascitur, atram

Horridus aspectans caulam et fremit ore cruento,

Haud aliter fera corda tument rabidaeque furenti

Ignescunt irae et frustra conscendere caelum

Nititur. At pater exclamat Saturnius ardens

115

Obsistens natumque affatus talia mandat:

"Suggere tela mihi, quae nuper Lemnius antris

Attulit Aetnaeis, non ullum dextera frustra

Torserit" atque unum arripiens ad limina tendit.

Sustulit ut dextram, sublatum ut pondere vasto

120

Libravit, subiit fulgor; tum tempore eodem

Scindit se caelum crepitans et protinus ignis

Exsilit erumpitque simul tonitrusque fragorque

Ictusque et totus efflagrat comminus aether.

Nec vero prior excusso de verbere flamma

125

Emicuit, tonitruve fuit tunc segnior ictus.

Haud secus ac summo in saxo cum saepe videmus

Pastorem arrepta spirantem immane securi

Findentemque ornum cuneisque in frusta secantem,

Apparet iactata alte post terga bipennis,

130

Mox sonitus, mox ingenti convulsa fragore

Vox sonat et ruptae luctantur in auribus aurae,

Sic statim strepitus caelo collisus aperto

Horrendum tonat et collisu accenditur ignis

Fulmineus, nimbosa acies frangitque feritque;

135

Terra tremit, mugit pontus, circumtonat aether,

Tartareus Phlegethon saevique sacraria Ditis.

Decidit ast ictu Lycabas, iustissimus unus

Qui Centaurorum fuerat foedatque cruore

Arentem terram. Tum surgit ad aera clamor

140

Vt miser oppetiit; Libycae de more leaenae

Frendunt nubigenae, frendit fera turba Gigantum

Et magis horrendo gliscit violentia regi:

Stare loco nescit, fremit atque hortatur ad arma

Infandum populum caeloque insurgit et, altos

145

Concutiens humeros, montes huc iactat et illuc.

Effervet circum populus, iuga montibus haerent.

Aeris imperium, Iunonis maxima regna,

Occupat aeria regnatque in sede Typhoeus.

Omnia squallebant, graviori pondere pressus

150

Atlas succubuit, stellis qui ardentibus axem

Caelatum torquet, sed fortis sustulit illum

Amphitryoniades, humero dum forte levatus

Collum supposuit. Lucem mortalibus almam

Sustulerat Phoebus Pyroisque Eous et Aethon,

155

Flammivomis Phlegon efflans e naribus ignem,

Solis equi, assueto curru lorisque carentes,

Axe sub Hesperio ambrosiam et dulcem panaceam

Carpebant, fulvum mirati in frondibus aurum.

Lux erat et tenebrae; simul alis vasta premebant

160

Aequora subtincti Phoebei sanguine currus;

Vndique congeries rudis indigestaque rerum

Obscurumque Chaos et plurima mortis imago;

Ignea vis caeli pallens, pallentia nigros

Sidera dant oculos, bifrontis numina divi;

165

Succinctae et fugiunt Horae properantibus alis,

Insomnes Horae, namque his fulgentia divum

Limina et immensi custodia credita caeli.

Sed subiit fratris radiis obnoxia Phoebe,

Sanguineoque comas pallens obnupsit amictu.

170

Nulla Iovi fuerat spes, cum qui obsisteret armis

Titanum sub Threicio Mars axe sederet.

Heu frustra Cretes, Dryopes pictique Agathyrsi

Circum aras circumque boum sacra exta fremebant

Smynthea thure Indo myrrhaque crocoque colentes.

175

Victima nulla litat, non casta aspirat Athenis

Bellona, innuptae peplis irata puellae

Numina non mulcent, non textis serta corymbis

Te, Lenaee, iuvant; celebrant trieterica frustra

Turba Mimallonidum thyrsos ad sacra ferentum.

180

Ducit amor caeli capiuntque ruentia regna:

Hoc opus, hoc studium. Tunc ergo insignia lyncum

Colla premens biiugum trietericaque orgia temnens

Aethera per vacuum solvebat lora secundo

Curru lenta volans, cum regem ad bella sequentes

185

Aetnaei fratres caelo capita alta ferebant.

Interea rubicunda Ceres, delapsa per auras,

Ora coercebat geminorum dura draconum,

Triptolemo quos iam Tritonida misit ad urbem:

Hic omneis terrae cultus, hic arida messis,

190

Sidere quo inflexo fument sub vomere tauri,

Qui pariant hiemem venti, quae pinguia culta

Menstrua cum reparet radiantia cornua Phoebe.

Sed pater omnipotens tristes sub pectore curas

Tristis et ipse premens et secum plurima volvens

195

Compellat natum et Mavortia mittit ad arva

Auxilium petere et Marti fera bella referre.

Ille auris levior caelum iam nactus apertum,

Radit iter liquidum et Geticos pronus legit agros

Convenit et Martem, qui alto procumbit in Haemo.

200

Templum augustum ingens in summi vertice montis

Eminet aequatum caelo, cui ianua duro

Ferro versa fremit, fulgenti moenia ferro,

Compactae ferro solidoque adamante columnae,

Ferratae bases collo stridentia torquent

205

Tecta. Trabes triplici maeandro hic undique cingunt

Aeratae spirae, stridunt solido omnia ferro.

Hae Martis sedes. Membris multoque tepebat

Sanguine terra rubens humana squallida caede.

Vestibulum ante ipsum obtutu tenet ora tumenti

210

Demens Ira, parens belli Discordia, vittis

Sanguineis annexa comas serit undique flammam

Inque suum incandet Rabies armata cruorem,

Obscuro frendit vultu mugitque furitque

Horrendus Furor, Insidiae Fraudesque Dolique

215

Ore silent tacito, rapiunt furtim omnia, furtim

Accendunt pugnas, horroris veste sub atra

Et latet et metuit Timor impalletque fugitque

Aeriam lucem trepidatque sub obice valvae.

Extollens caput ante alios sibi poscit honorem

220

Ambitio tumida et iactantia verba volutat;

Invida Pestis eam comitatur, gramina vultu

Qua laeta et viridis confestim exaruit herba

(Bellum amat atque iras semperque incendia miscet),

Pallentes Morbi, imprudens Audacia, dira

225

Seditio, vana et Commenta et sacra Libido.

Post has currus erat, quem circum garrula Fama

Aera carpebat tenerum stridentibus alis;

Mortiferum Bellum, Dolor impius inde Laborque

Circumeunt, sedet in medio Fortunaque Morsque.

230

Altera nunc tristis currum, nunc laeta benignave

Aut adversa premit, nunc et promittit honorem,

Nunc negat, illecebris blanditur, saeva minatur;

Altera sanguineam falcem post brachia iactans,

Ictus conduplicat sternens regesque ducesque

235

Heroasque omnesque homines effundere gaudet.

Hinc abscissa comas iacet et foedata capillos

Iustitia: est lacerum pectus, sunt livida membra.

Omnibus invisa, indignas quas vincla tenerent

Ad caelum tollit palmas. Proh Iuppiter! Omnes

240

Effugiunt, omnes feriunt violantque necantque.

Miratus pictis subiit Caducifer alis

Horrendum templum sacro veneratus honore.

Hic, suspensa tholo murisque affixa superbis,

Pendebant vario correpta ex hoste trophaea

245

Magnanimum heroum, templi decora alta nitentis:

Arma virum victis et rostra relata carinis,

Captivi currus, portarum immania claustra,

Nutantes capitum cristae galeaeque decorae

Ensesque clipeique Cydoneaeque pharetrae.

250

In medio templi ramos et brachia pandit

Alta triumphalis quercus, quam plurima circum

Tela virum pendent, loricae ex aere trilices

Barbaricoque intextae auro ferroque rigenti,

Et spolia et galeae, quae dux fortissimus auris

255

Franciscus nuper suspenderat altaque ramis

Aptarat spolia et rorantes sanguine cristas.

Fronte sub adversa nitido decisus in aere

Dat sonitum flavus per concava saxa Metaurus.

It dux Ausonius medium per fluminis alveum

260

Armans selectas ad Martia proelia gentes;

Montibus in summis fuerat quae lignea quercus,

Aurea nutabat victrixque per aera. Ripa

Fluminis ex alia, perterritus agmine tanto,

Vertit terga Leo fugiensque sub aethere clavis

265

Pallida dat gressum. Sequitur ducis inclita pubes,

Ipse pedes tranat flumen metuendus et hasta

Insequitur pavidi vestigia foeda Leonis.

Turris et extabat summis educta sub astra

Culminibus, longe haud virides ducebat Isaurus

270

Victor aquas. Muros obsederat agmine denso

Insignes Germana cohors vinoque sepultam

Hispanae invadunt acies. Cum Phoebus Eois

Laetus equis Tyrio tinctum iubar exerit ostro,

Insignis cristis luce et spectandus ahena

275

Ore vomens ignem fundit sternitque fugatque

Ductor Franciscus, clipeata per agmina vibrans

Ensem fulmineum. Sequitur mucrone corusco

Illum Hispana acies, fertur quo corpore Mavors.

Fit via vi, resonat totus plangoribus aether.

280

Vndique gesta ducis ferro caelata nitebant.

Expedit at iussum regis Cyllenius alto

Succedens tecto et gradibus consurgit in aereis

Et superat sensim incedens Martemque superbo

Aspicit elatum curru, latus huicque renidens

285

Alcides claudit; circum varia ore volutant

Innumeri proceres curruque insistere gaudent.

Ante ipsos ara est ingens, ubi pallida tabo

Membra virum tristi fumant: non thure crocove,

Sanguine at humano communia numina mulcent

290

Saltantes Salii. Deus. hic supereminet omnes

Horrendus dextraque auratum sustinet ensem.

Agnovit longe divum propiorque laboris

Quae tanti sit causa rogat, quae nuntia caelo

Afferat. Ille trahens imo suspiria corde

295

Sic fatur largoque humectat flumine vultum:

"Tune rogas nostri fuerit quae causa laboris,

Vera Iovis proles? Quis possit talia fando

Dicere, quae sensi quaeque ipse miserrima vidi

His oculis? His, inquam, oculis? Me Iuppiter alto

300

Demittit caelo, Mars o Mars, ocius omneis

Rumpe moras, quaeso: dubia in discrimina caelum

Adductum est, Iovis an, an sint haec astra Typhoei.

Quare, age, duc proceres tecum hos, nam tu unica caelo

Spes superes, domus in te unum inclinata recumbit".

305

Ingemuit deus armipotens et nulla locutus

Ingentem armorum sonitum dedit; inde iugales

Quattuor iniunxit celeres, qui cursibus auras

Anteirent Zephyrosque et lectos agmine magno

Heroas vocat ac curru dat lora secundo.

310

Continuo Pterelas, Laelaps, Thos, fortis Aello,

Martis equi volucres, alis per nubila motis

Corripiuntque viam pedibusque repagula pulsant;

Occupat ast currum Mavors veloxque per auras

Emicat ostentans humeros caeloque subibat.

315

Vt videre illum superi sperataque bello

Auxilia, exclusere metum, timor abfuit omnis.

Sed pater omnipotens caput est complexus inerme,

Divulsus tandem, lacrimans haec ore gemensque,

Et voci et verbis via vix laxata dolore est:

320

"Vna o spes superum, nostri o fiducia regni,

Salve, optata diu et nostrum miserare dolorem.

Cerne quibus tellus furibunda hic viribus alto

Insurgat caelo et caelestibus inferat arma;

Aeris imperium captum est nique adsis et aether

325

In praeceps ruit et nos una, crede, ruemus.

Quid Thraces potuere, arae quid thure crematae,

Vt non succurras patri? Tandem, optime, tandem

Expectate, venis, tandem, expectate, moveris.

Nunc age, nate, alios duc tecum heroas, ad aras

330

Qui templi plausu exsultant, tuque ipse ducesque

Quos tecum duxti dextram committite bello.

Inspice ut aerios verrant per nubila montes

(Non incerta loquor, vidi, laudare necesse est),

Cum mihi pallentes gelidus tremor occupat artus,

335

Dum tueor sonitumque pedum vocemque tremisco.

Nate, precor, miserere Iovis non digna ferentis,

Cunctorum miserere deum, qui vindice freti

Te ex uno pendent adsisque iuvesque precantur".

Dicenti lacrimae labentes ora rigabant

340

More perennis aquae. Contra Mars talia fatur:

"Neu, quaeso, incusa his dictis, quod segnis ad arma

Adsim; nam certus nostras non nuntius aures

Implerat. Mihi sunt (ut scis) gratissima bella,

Quis praesum lituique acreis sonitusque tubarum.

345

Sed vos, o superi, quibus haec sunt talia curae,

Me duce, nunc, quaeso, celeres assumite ferrum,

Arripite arma manu et regem defendite nostrum".

His dictis erecti animi et maerentia nuper

Pectora; qui bellum metuebant, arma requirunt.

350

Fit sonitus, quisque arma parant rapiuntque vicissim

Et revocant acuuntque animos Martemque sequuntur.

Interea impellit pressos temone cruento

Impavidus Gradivus equos, insistit habenis

Frena manu quatiens, quem stipant ferreus ora

355

Terror et exanguis Metus, et Discordia pallam

Sanguineam quatit ante, ferum quatit ante flagellum.

Stant circum varii proceres, quos duxerat, hastis

Innixi. Sequitur curru pharetratus Apollo

Et Latona potens, sequitur simul aurea Pallas,

360

Quae bellis gaudet, sequitur sine cornibus Euhan

Et superi heroes. Sed non Saturnus aduncam

Arripuit falcem; Iuno atque Erycina sequuntur

Ad pugnas oculis Hebeque et pallida caro

Alcidae metuit et deflet in arma ruentem.

365

Postremus tenueis nitidis talaribus auras

Scindebat Iovis et divorum nuntius ingens:

Nam Martis templum miratus restitit, harpen

Nunc dextra gestans falcis de more recurvum,

Aera scindebat levior velocibus Euris.

370

At summum ut tetigit fortis Gradivus Olympum,

Dat sonitum clipeo; statim Discordia surgens

Ardenteis furibunda faces serit, arma ministrat

Horrendus Furor et rabidum fremit ore cruento.

Sentit id Astraeus vasto et clamore Thyphoeum

375

Excitat, accendit sociosque cietque bimembres.

Vndique concurrunt correptis undique telis

Nubigenae medioque insultat in agmine Mavors

Armitonans, modo vertit equos, modo concutit arma.

Villosi extemplo suffultus pelle leonis

380

Alcides rapit arma manu torvumque repente

Dentibus infrendens medium se vibrat in agmen.

Hic misera exoritur caedes: nam cetera postquam

Turba deum vidit prostantem casside Martem

Centauris circumsaeptum, prior almus Apollo

385

Deliaque incurrunt armis celeresque sagittas

Corripiunt positoque genu sua cornua lunant

Admotaque levei dextra adductisque lacertis

Imponunt patulos calamis stridentibus arcus.

Ingens exsurgit clamor, rapit arma Thyoneus

390

Quae flavus Ganges, quae decolor India sensit,

In medias ruit hinc acies Cyllenius, harpen

Concutiens ferro, et nunc hunc, nunc opprimit illum.

Interea horrisono exciti clamore Gigantes

Praecipitant: prior hic animis dextraque Typhoeus

395

Immiscet sese pugnae et fremit horridus ore.

Ceu Poenis trux ille leo cum vidit in arvis

Cervorum pecus errantum per frondea prata,

Applaudit, quatit atque toros cervice sub alta

Fervidus et tunsam cauda dispergit arenam;

400

Sic furit evulsam et pinum post terga retorquens,

Inspem pomorum rotat et diverberat auras.

Tum cursu excitus pedibus summos quatit agros,

Hinc furit in medium geminansque ictusque animosque

Adverso occurrit Marti currusque repente

405

Aerati trunco immani totum ruit axem.

Obstupuit, visa timuit divusque ruina

Flexitque alipedes; arcum at Latonia proles

Intendit Mopsumque ferit figitque sagitta.

Procumbit Tereus et numinis aureus arcus

410

Et pharetra et subitum dant spicula missa fragorem.

Interea Bromus exardens clamore tremendo

Intonat intorquens ornum, tonitruque iugaleis

Dictynnae accepto retro vestigia flectunt,

Diffugiunt. Nil frena, minae, nil iurgia prosunt,

415

Quis diva increpitans pavitantia pectora terret.

Nec prius absistunt quam longo fessa labore

Membra tenent, cursum cohibent; magis illa magisque

Indignata premit frenisque rigentibus instat

Ad bellum flectens urgetque et tendere cogit.

420

Et, quamvis loris pugnent, pervenit anhela

Sancta ubi turba deum pro libertate ruebant

In pugnam. Strepitus hic exaudire nefandos

Terrigenum dea succensens quo maxima telum

Promit et adducit nervos et arundine vastum

425

Demoleonta ferit, strepitu qui territus ictum

Declinat. Sed iam Theseus et Phtius Achilles,

Priamides Hector, Caesar Cythereius heros

Sternunt nubigenas hastaque tremente Quirinus

Adglomerat dextram bello nodisque gravatum

430

Extollens robur iuvenis Tyrinthius omneis

Dat morti, cunctos frangit sternitque necatque.

Huic haeret Mavors, quem circum fida laborat

Heroum manus et picto micat ardua cono.

Instat Peliaca fremebundus cuspide Achilles,

435

Laomedontiades Hector, Troezenius heros

Atque alli proceres durisque repellere contis

Nituntur caecos illata caede bimembres.

Alcides Sagarimque Dioxippumque Helymumque

Fundit humi, Cressa insignis Bacchusque corona

440

Dat leto visa trepidantem caede Menoeten.

Forsitan et superum victrix pia turba fuisset,

Ni quoque opem ferrent vastis Titanides armis.

Bellum ineunt laetae pinusque ornosque superbae

Conduplicant; et prima novo regina furentem

445

Bellonam ante alias invadit Achidia telo.

Hinc illinc rabidae insurgunt ictuque lacessunt

(Namque aliud fuerat quam lentas ducere telas

Levia versato vel torquere stamina fuso

Nec manibus parcunt dumque haec trahit, illa retemptat

450

Pensa, nec ulla quies datur aut mora parva labori),

Sed sociae superant. Bello metuenda virago

Quid faciat? Laxat spumosa iugalibus ora.

Confestim Semnos, Phronesisque Aedonque Sophusque

Vertunt terga leves pedibus per nubila motis.

455

Increpitat sese et fortunae iurgia iactat

Pallas, quae cogat fugientem linquere campum.

Aufugisse deam ut vidit sub nubila, regis

Vxor acerba furit. Pulchra en medio agmine proles

Latonae adductis torquebat spicula nervis.

460

Constitit et, postquam geminos in proelia sensit

Currere: "Quaenam - inquit - miseris audacia?", dextra

Deiciensque ornum geminos ad bella lacessit.

Sed, postquam visa est tanto cum pondere moles,

Extimuere ambo texereque corpora plumis.

465

Non tamen evasit Phoebe, namque arbor in ore

Haesit et effregit currum divamque petivit;

Nunc quoque nigra extant ictus vestigia, vultum

Inficit et sanguis liventes qui influit artus.

Ast Ochys velox, Chryeros Psychrosque Tachysque

470

Fulgentem divae currum per densa trahentes

Agmina terrificis quatiunt hinnitibus auras

Nubigenumque acies rumpunt manduntque trahuntque.

Iuppiter erubuit cum tot certamine divos

Conspexit pavidos rediisse et pectore inaneis

475

Effudit gemitus iratusque aere trisulco

Aerium Rhodopen deiecit et aesculus horrens

Et Dodonaei tremuerunt fulmine luci

Ambraciusque sinus tellusque a Chaone dicta.

Non satis agnorunt tunc tela cadentia vates!

480

Quod deus aspiciens doluit, sed turba Gigantum

Interea superos pellunt ex aere divos.

Solus adhuc superest Mavors et lora cruentus

Sanguine paulatim retractat, at horrida circum

Agmina stipitibus crebrisque bipennibus instant.

485

Fit vastus clamor. Divum pavefacta timore

Turba ruunt. Instat furibunda mente Typhoeus,

Anthropophagus et Astraeus Phlegyasque Bromusque.

Infractae torpent superorum in proelia vireis;

Heu, frustra Gradivus adest! Semeleius infans

490

Effigie capri, Caducifer ibidis alis

Innitens celeres agitabat in aere plumas.

Aggreditur Martem Sicano monte Typhoeus,

Alciden natus foedusque Acholastus Achillen,

Aegiden Phlegyas, Astraeus in Hectora saevit,

495

Indigetem circumque deum Bromus irruit ardens.

Caesar cum Iapeto, cum Coeo fratre Quirinus

Congreditur iunctique omneis et sub duce tanto

Invadunt bellum clipeis atque aere canoro.

Hinc illinc vibrant enses et rauca sonorem

500

Dant aera, incudes clipeumque umbone retorquent

Contortas quercus, galeae cristisque decorae,

Vulnificus stridetque chalybs trahit atque fragorem.

Erigit in vastam se gens Titania molem

Concutiens humeros rudis autem ignaraque belli.

505

Prospiciunt recti proceres arcentque cadenteis

Ensibus et clipeis ictus, nunc viribus altum

In girum torquent ferrum, nunc ense minantur

Dissimulantque ictus hominesque furore repellunt.

Miratur rex Titanum quod pectora divum

510

Obstent ardentique irarum incanduit aestu

Imponitque manum bello accenditque phalanges

In superos prior et montem ab radice revulsum

Volvit in adversos hostes, qui consitus alta

Ilice erat (tunc primum herbae floresque virebant).

515

Sensit Bellipotens et currus duxit habenas

Ingentis; fugiunt pennis per nubila motis

Alipedes cursum et variant vitantque ruinam.

Ac veluti timidus cum vidit pastor in herba

Annexos in gyrum angues, quos bruma tegebat

520

Frigida sub terra, linguis vibrantibus ora

Lambere ad aestivum solem, iacit ille molarem;

Nascuntur casus varii nec dicere possim;

Amputat huic nodos, huic sibila colla resolvit,

Attrivit caput huic, huic vitam vulnere clausit,

525

Huic truncat caudam mutilatque volumina et orbes,

Alter vix solitos ducit per corpora tortus,

Alter, cui differt tristem Proserpina mortem,

Serpit per flores convolvens lubrica terga:

Sic, ubi librata est alto et ruit aere moles

530

Quadrupedumque acies subiecit adacta furore,

Condidit hunc busto, caput illi aut brachia fregit,

Hunc dedit in tenebras et, cui minor angulus haesit

Ponderis, oppressit corpusque absumpsit et artus.

Cernenti regi paulatim accenditur ira,

535

Pullulat hinc rabies pectusque incalfacit aestu;

Ignescunt omneis, furit horrida turba Gigantum.

Quid referam, quantos trahat et sub corde furores

Nubigenum saevus princeps? Socia agmina dextras

Informes glomerant, miscentes aequora caelo.

540

Nil prosunt animi, nil prosunt fortia corda

Semideum possentque utinam succumbere morti!

Deterret fuga, perpulchrum succurrit in armis

Esse mori, fugiunt turpem atque odere timorem,

Ire per adversas acies Titaniaque arma

545

Est animus; circumstat Honos animosque virileis

Suggerit ac magno laudum succendit amore;

Deterret Timor et fugienda pericula monstrat.

Terga fugae dederunt alii; Mars, agmine parvo,

Pelides, Theseus et Laomedontius heros,

550

Romulus aut Caesar, Veneris vel filius arma

Conferat! Interea solvunt quoque laudis amorem

Centaurorum acies; sonat undique fervidus aer

Contorta pinu. Coguntur vertere terga

Caelicolae maesti; renuunt sed fortis Aello,

555

Thos, Pterelas, Laelaps iterum convertere pennas,

Ire iterum in flammas, iterum super aethera cerni.

Pallebat Mavors, pallebat Gloria currum

Ipsa tenens pedibus pondusque iugalibus addens;

Tandem victrices olim laxantur habenae.

560

Torpet amor laudis, lacrimat sub casside divus;

Dedecus anne ausit tantum purgare precando?

Vt nomadum in silvis venantum saepta corona

It fera acerba tuens retro, quae turbida nescit

Vixque potest agitare fugam, non ira nec alta

565

Quadrupedis virtus patitur sed saepe resistit,

Rursus init pugnam, tantae est sibi gloria curae:

Sic Mars alipedum maestus rabida ora coercet

Iratusque urgens caelo decurrit aperto.

Gaudet hians immane incandescitque Typhoeus,

570

Insequiturque minis, terra et se tollere certat.

Constiterat caeli Omnipotens in vertice summo

Martemque adspectans fugientem lora dedisse

Demissumque oculos subtinctumque ora pudore,

Alto corde premens curas et plurima volvens

575

Haec secum: "Ah, felix Tellus, ah perfida Tellus,

Quid divi potuere in te committere tantum?

Quae causae irarum? Quod tantis viribus omnes

Insequeris? Domus alta deum, domus inclita numquam

Tot pressa insidiis, stellantis regia caeli

580

Tam dilecta, vale. Tibi iam mea sceptra relinquo,

Tellus, imperiis nimium heu, nimium invida nostris:

Nostra in tecta subi, nostraque explere ruina.

Forsan et expulsis nobis meminisse iuvabit

Incoluisse Iovem, forsan cum fulmina mundus

585

Sentiet horrendis Titanum torta lacertis,

Nos iterum cupiet nosque in sua regna remittet;

Sed mihi nunc certum est, prius ac mea tecta relinquam,

Omnia tentare et, quoniam nil fulmina prosunt,

Ferre astris homines, rursus discrimina inire

590

Bellorum". Et fatus totum tremefecit Olympum,

Accivitque deos. Tenuit mora nulla vocatos:

Vndique concurrunt ad magni tecta Tonantis

Diique deaeque omneis. Venit Fortuna, sorores

Adfuerunt triplices, quae sculpta adamante perenni

595

Humani generis devolvunt pollice fata.

Aula horrenda ingens medio nitet aetheris orbe,

Regia clara Iovis; stellis ardentibus apta

Tecta micant nitidoque auro laquearia fulgent.

Hic centum augusto constructae ex ordine sedes

600

Lucebant auroque litae et Gangetide gemma,

Hinc atque hinc mare velivolum terraeque iacenteis

Diversi et late populi passimque vaganteis

Ima colunt, inde apparent possuntque videri.

Consedere omneis obtutuque ora tenebant

605

Intenti ad regem varia et circum ore fremebant.

Substitit ut murmur pressum gravitate loquentis,

Aurato in solio sublatus vertice toto,

Iuppiter omnipotens, adfixus lumina terrae,

Sic orsus lacrimis oculos implevit obortis:

610

"Tempus adest, superi, quod nostrae quisque saluti

Consulat; in caelo sat, sat pugnavimus armis:

Vincimur. At, postquam sors est contraria belli,

Omnia tentanda et, quoniam superamur, in astra

Sunt tollendi homines. Vos (si sunt talia cordi)

615

Hos legite, ut superos tueantur milite fines".

Confremuere omneis, qualis cum frigidus Auster

Murmurat in silvis; dein surgens Phoebus Apollo

Genua humilis flexit dixitque novissima verba:

"Omnipotens genitor, si stat sententia menti

620

Caelo inferre aliquem, fortunam et rursus inire

(Non incusem alios), hoc qui laxare labore

Sufficiat, genitor, paucis, adverte, docebo.

Est domus antiqua illustri Mavortis in urbe,

Armorum flos et studiis asperrima belli;

625

Hinc treis emergunt fratres, quorum alta columna

Virtute in caelum penna se extendit opaca:

Prosper, Fabritius quique est sortitus ab illo

Illustri nomen, quem Aegyptia femina pulchra

Pellectum facie patriis detraxit ab oris.

630

Hi duo bellorum studiis, postremus et armis

Et virtute ingens; sed non in sidera tollas.

Est alio tentanda modo via, quae nisi recte

Succedet, tunc nos homines tollamus in astra.

Principio pontus vertendus et aequora aranda

635

Puppibus et Sicula advertendae ad littora prorae;

Innumeras conflent gentes, iuga montis Olympi

Ascendant cum nocte cava sub collibus umbra est.

Hic, dum gens sileat, ignavo corpora somno

Obruta, tunc agitent dextras; nos aethere ab alto

640

Curribus armati auxilium duce Marte feremus".

Imposuit finem dictis solioque sub alto

Demisit caput. Interea circumspicit omneis

Mercurius divosque inter coetumque silentum

Infit, mellifluis nec abest facundia dictis:

645

"O pater, o hominum genitor sator atque deorum,

Humanis ducibus postquam implorare necesse est

Auxilium, totum qui pennis metior orbem

Nuntius atque tuus refero mandata per auras,

Quantum gemmifero distet nunc Maurus ab Indo,

650

Afer Hyperboreo (tu nosti an vera loquamur)

Quaeque colant latas urbes, quae littora gentes

Quique duces teneant novi, quis possit ab hoste

Eruere, Omnipotens, paucis ex ordine solvam.

Est vir Romuleae gentis fortissimus armis

655

Nicoleos alacrique manu intrepidoque vocatus

Consilio, cuius titulis Vrsina per auras

Gens effert caput et penna se tollit opima.

Sunt alii quoque, quos celebrat nunc nomine florens

Parthenope liquidamque colit Sebethos ad undam:

660

Piscator dux ille ingens, qui retia solvens

Consilii fortisque animi per tanta laborum

Aequora, per vastos fluctus curisque refertos

Insolitos pisces insuetis decipit hamis,

Franciscus, docto qui uxoris carmine corpus

665

Tollit humo; est Avalae dictus cognomine gentis

Alphonsus, contra quem nuper Gallica castra

Terga dabant, dum se inferret Rhenumque bicornem

Terreret quatiens hostem formidine pressum".

Haec ubi dicta dedit, surgens Iovis altera proles,

670

Alcides, pandit curam sub corde latentem:

"Summe - inquit - genitor, si caelo afferre salutem

Vindicis auxilioque viri defendere mens est,

Accipe quae peragenda prius. Micat urbe sub alta,

Ocnus materno quam priscus nomine dixit,

675

Gens Gonzaga. Viri hoc manarunt semine clari,

Quos rapuit mors atra orbi, sed servat in aevum

Perpetuum fama; en nunc est clarissimus inde

Vir Ferdinandus, quem (nam vix posse referre

Virtutes credo) solum, pater, elige bello".

680

Desierat fari cum solvens casside crines

Extulit horrificam galea Gradivus ab aurea

Caesariem laetusque his verbis ora resolvit:

"Si quisquam humana fuerit de gente legendus

Huic bello, genitor, coluerunt pectore nostras

685

Quos alii dixere artes, fortissima certe

Corda virum; ast animos nunc, divi, advertite: dicam

Quis melior summaeque sequar fastigia laudis.

Est mihi progenies variis clarissima bellis,

Franciscus, me digna quidem, nam (vera fatebor)

690

Scis genitor, scis ipse, tua hic insignia nobis

Sint testes: folia en aurata et brachia quercus

Tota tremit tellus et aduncae praepetis alas,

Tantus adest; nitet insigni nunc arbore Vbaldus

Insignis proles, cui ipse in bella ministro

695

Ingeniumque animosque aptumque in proelia pectus.

Insidiis renuent, quas noster tendit Apollo,

Pellere terrigenas. Animis, virtute, labore

Pugnandum est; hic summus honos, haec gloria regum.

Luce palam, non nocte atra, excutientur Olympo:

700

Sunt illis lecti populi, sunt fortia bello

Pectora, sunt classes, quas non rabidae unda Charybdis

Sorbeat aut Scyllae possint latrantia monstra

Frangere et hanc nutu depellet ab aere gentem.

Tu modo rumpe moras, datur et dum copia, tantum,

705

Eia!, accerse virum: en video nova bella parari

Constituique ducem, qui bello frenet Eoos

Imponatque iugum Solymano, quem tremit omnis

Thracia: nunc instant Veneti Paulusque verendus

Tertius, Augustus ciet aeque in proelia Caesar.

710

Tolle moras segneis, genitor, si frangere gentem

Hanc optas, si te tanti cura ulla doloris

Pungit". Et haec fatus nitidisque sub aureus armis

Consedit, cum diva, colit quam thure superbum

Antium et innumeras ex ordine construit aras,

715

Ridenti facie laetoque haec addidit ore:

"Certa salus superum est et tutus ab hostibus aether,

Si tua progenies ad caelica bella vocetur,

Bellipotens; ego sum testis, bellique domique

Quae semper complexa virum laetissima semper

720

Spiravi optatam felicis numinis auram.

Plaudite, caelicolae; tu, Iuppiter, ocius omneis

Rumpe moras; haec vestra salus, haec meta laborum".

Dixit, consensu superi laetoque fremebant

Spemque metumque inter dubii, cum pensa relaxans

725

Quis tota insistit consurgensque una sororum

Sic fata est, vigiles curarum abstersit et undas:

"Accipite, o superi, quod vobis maxima pando

Dirarum: procul o, procul o timor omnis abesto.

Tutus ab insidiis aether. Quae stamina duco

730

Pollice, quae fatum novi fatumque retracto

Vitaleisque auras fundo mortalibus aegris

Producoque necem minuoque et sculpta nitenti

Celmo elapsa scio, fata et ventura rependo,

Haec loquor, o superi; vestras intendite mentes.

735

Vix ortus fuerat divino hic semine natus

Admoratque manum matri Lucina dolenti

Lucemque attulerat, materna emissus ab alvo

Exiit accensi flammantia lumina crispans

Fulminis. Vt visum est dictu mirabile monstrum,

740

Aufugere omnes. Nos ad cunabula laete

Astitimus, prior et traherem dum pollice fila,

Vagitum pueri blando sermone levabam

Fata canens, aliae referebant verba sorores

Certatim et puero miscebant dulcia dicta.

745

Interea, volumus leni dum carmine somnum

Incutere et canimus, pedibus tua praepes aduncis

Adfuit et rostro contextum vimine querno,

Frondibus auratis, aurata glande ferebat

Sertum procubuitque humilis capitique coronam

750

Imposuit fovitque super trepidantibus ulnis.

Attulit hinc ramum struthio, quem candida circum

Lilia pendebant mollem spirantia odorem

Inseruitque manum ramo; flaventia colla

Parte alia flectebat humi leo cruraque surgens

755

Atque manus pueri lambebat mitis et ora.

Gaudebat puer, attactu mollique rubentem

Attrectabat et huc ridens vertebat et illuc.

Interea summo caeli de vertice lapsae

Adfuerant Charites, statuere et munera nobis

760

Quaeque sua et pueri iussere annectere vitae.

Haec mirum ingenium dedit, haec virtute referre,

Viribus atque animis Martem, verum ultima honores,

Iustitiam, robur nitidarum et prima sororum

Aglaea ambrosio continxit labra liquore;

765

Sacra Thalia sinu afflavit, postrema benigno

Vultu Puniceo passim cunabula flore

Pallenti caltha mixto viridique amaranto

Diffudit roseoque haec insuper ore locuta est:

'Accipe, macte animo, puer et nostri decus aevi,

770

Virtutes; hominum lumen, te sancta manebunt

Aetheris imperia; o ingens, ingentior armis

Martia progenies patriis virtutibus, orbis

Te totus cupiet teque innitetur in uno

Certa salus superum, te Iuppiter aethera in altum

775

Exseret, eripias omni summa astra labore'.

Dixit et ex oculis abiit ceu fumus in auras

Cervixque ambrosium statim spiravit odorem

Et verae incessu divae patuere. Paventes

Cum thalamo subiere aliae fulvumque leonem

780

Lambere viderunt vultus, de more solutis

Crinibus, implerunt maestis ululatibus auras.

Sed fera iam, veniam supplex praefata, recessit

In Zephyros tenueis volitans solvitque timorem.

Interea puer ingenio volventibus annis

785

Praestabat; vix prima novo iam flore iuventa

Signarat malas: nitidae aut iuvenile palestrae

Exercebat opus, sive ostro insignis et auro

Effodiebat equi teretes calcaribus armos,

Discebatve atrox habiles agitare lacertos

790

Cum paribus, sive is iaculo distantia misso

Figere, quis possit iuvenis percurrere vireis?

Exin bella inter Mavortiaque arma videres

Infractos dare terga hostes, hunc semper opimis

Illustrem spoliis in patria tecta redire.

795

Quid dubitas, genitor, dum tempus ad arma ciere est?

Frange moras omneis demumque sub arma vocetur".

Pandebat Clotho sic fatis ora futuris,

Cum pater omnipotens solio se sustulit aureo

Laetus et ad Martem vultum cum voce tetendit:

800

"Nunc quoniam tua progenies ad bella cienda est,

Vade, age, nate, hoc munus obi succendeque ad arma,

Accelera et cursum laxaque iugalibus ora".

Vix ea fatus erat cum se Fortuna labori

Adiunxit sociam; Mars frena sonantia quassans

805

Armigeros concussit equos et nixus habenis

Horrendum traxit strepitum crepitantibus armis.

Verum ego cum vidi, perterritus impete tanto,

Procubui petiique solum et vox faucibus haesit.