Tommaso Chaula bellum Parthicum 6
Other sections


Impius interea mundi moderator operti,

Vt videt etherei melioris sidera fratris

Tantorum damnare caput mortesque virorum,

Illicet ex omni iussit sibi sede Baratri

5

Concilium ventare deo totumque profundum

Festinare Chaos, et livida tecta maligni

Visere regnantis Manes mandavit Averni.

Primitus Inferni vadit regina silentis

Et Stigio sponsata patri, Proserpina, linquens

10

Candida Sicaniis matris delubra sub oris,

Tabenti vallata choro; scelerumque nocentum

It Rodamas vindex, et catus pergit et ipse

Arbiter horrendus Minos, triplicesque sorores

Fatales movere gradum totidemque nefaste

15

Germane obscuri properant ad tecta tiranni.

Prima, colubrifera crinem velante corona,

Impia Thesiphone regem spectabat opacum,

Quam sequitur metuenda soror serpente Megera;

Vadit et Alecto cui tum discriminat anguis

20

Atra supercilia, et pendent cui fronte ceraste.

Ipseque, canitie nigros pendente per armos,

Navita terribilis, Charon, Flegetontis adibat;

Cerberus, omnivorans custos liventis Averni,

Migrat amantea collum letale catena

25

Vinctus et Herculeos ostentat pectore nodos;

Monstraque Gorgoneis etiam scelerata figuris

Tartareos augere choros Manesque parabant;

Sed vetuit deus ipse feras attollere vultus

Saxificos timuitque trucis pater ora Meduse.

30

Turba malignantum celerabat cetera sontum

Ad regis mandata feri, tamen esse relictum

Ille ille infandus, qui quandocunque vocatur,

Celorum convexa tremunt pelagusque polique,

Iupiter ethereus tota cum plebe deorum

35

Infremuit. Cepitque vocans sic voce profundum

Funestare Specus: "Me me, scelerata nocentum,

Linquitis absconsum sede ulteriore Baratri,

Turba means Stigium vestrum visura tirannum?

Consilium spernare meum? Non ipse nefandus

40

Audebo spectare lacus undamque profanam

Iam marcente vado? Sic demum Gorgona Manes

Exhorrent? Resonis gestamus colla catenis?

Vos michi neu Superi? Servamus an ima Baratri?

Eternum stabo me circundantibus umbris?

45

Me tamen attestor, cecas adiuro tenebras

Invisumque diem, dabitur disiungere nodos

Nobis implicitos, sontes laxare catenas.

Hac ego pregrediar nigre de parte caverne

Fumantesque globos tetra caligine pellam,

50

Et vultus monstrabo meos, faciemque tremendam

Expediam, mecumque feram fera Gorgonis ora.

Ipsum ipsum ethereum, superis qui regnat in astris,

Que fugisse volo seva cum strage, Tonantem

Insultabo ferox; grandi miscebo ruine

55

Astrorum decus omne vagum, pelagique tremendis

Casibus evolvam fluctus, ipsumque nocentum

Vmbrarum dominum, qui pessimus extat alumnus

Ex tribus, aggrediar - quem me genuisse scelestum

Ecce piget - totisque suis dabo Manibus ire

60

In preceps unusque pater regnabo profanus".

Dixit, et, infixo ferrato dente catenis,

Spumavit ferale vadum, ternosque latratus

Ore tulit rapido, triplicis quis machina mundi

Horruit occasum rerum priscasque tenebras.

65

Ast ubi pallenti solio regnator Averni

Constitit, infando cetu sociante tribunal,

Effera Tartareis sic Manibus ora resolvit:

"Vndique liventes revocate sedibus umbre

Ad Specus eterni tenebrosum carceris, inquam

70

Carceris infandi, sacras, audite, referre

Causas dico vie, tanti consulta paratus.

Nuper ab astriferis veniens Cillenius oris

- Cerbere, pulsantem spectasti limina Ditis,

Conquestus portasse diem lucemque serenam -,

75

Imperium sublime ferens de more parentis,

Protulit ingentem mundo superesse ruinam

Et tempus venisse ferum, quo gurgite cunta

Flumina cum vasto valeant stagnare cruore

Vndique labenti, camposque madere profusis

80

Cedibus et totum ferro concurrere mundum.

Poscit Tartareis melior germanus ab oris

Nunc sibi conferri, si quid sua iussa notavi,

Manes auxilium, cari mandata nepotis

Si capio, sontes nuper qui venit ad auras

85

Et mundi crudele specus scelerumque cavernas.

Quare ego, si tantas video adventare ruinas

Ingentemque mali seriem superesse cruenti,

Letus ab Elisio iubeo prodire recessu

Tres Acharonte satas Stigio Noctuque sorores

90

Exitio, germane, tuo, que cunta maligne

Funestent rerum, facibus que bella profanis

Incendant, gladios arment in pectora fratrum,

Commoveant totum fervescere cedibus orbem

Alternis, patrum disturbent ensibus ora,

95

Tollant visceribus matrum per plana profusis

Germanos fetus, donent stagnare cruores

Effusos passim, vertant rectumque piumque

Vna strage simul, mundum dent ire ruinis.

Ergo vos, umbre, nostris que siditis oris

100

Vltrices scelerum punitricesque nocentum,

Supplicia infandis horrenda parate futuris,

Admoneo, populis, omnes aperite silentum

Iam sine luce domos. Tu, pessime navita fundi,

Perge feris animas venientes ducere tonsis,

105

Trans amnes annare voca, livente phaselo

Dic superent Flegetonta vadis undantibus atris

Ignibus. Invisi qui servas hostia mundi,

Cerbere seve, caput supero tum detege regno

Funereum triplicique tona post fauce, triformis,

110

Invitaque leves cineres descendere ad Orcum.

Tu michi non Sicule quo vadis lumine matri,

I, sontum regina quidem, Proserpina, coniunx,

Et vultus ostende tuos, pallente Baratri

Nocte, precor, tecumque tuas adduce tenebras.

115

Tuque colubriferas ambas vesana sorores

Provehe, Thesiphone, celeri te crede volatu

Et clarum visura diem modo vade per auras.

Vndique bellorum cecos vectate furores

Et rabiem spumate feram. Mora nulla. Meate

120

Qua se gurgitibus sevis attollit Orontes".

Tristis ut umbrarum vidit mandata tiranni

Effera Thesiphone et regis laudare maligni

Consilium Manes, omni torpore subacto,

Protinus advolvens immiti fronte cerastas,

125

Ter tonat ore fero, geminas ter voce sorores

Advocat: "O gemine, raptim celerate, sorores,"

Quis ait, "o ceco mecum que statis Averno,

Non opus est vobis hortari in crimina mundi.

Sponte nefas geritis. Tetros artate colubros

130

Et vestras staurate comas serpentibus atris;

Iam manibus vectate faces, stridete nefandum

Per tenebras specoris, modo perfida turba, nefasti".

Indeque fumantem cepit scelerata cupressum

Et quater igniferi mersit Flegetontis ad undam.

135

Post hoc ethereas vehitur sacrabilis auras,

Anguifera crines furvos umbrante corona.

Illicet, ut Superum devenit perfida mundum,

Clarentes vidisse plagas conquesta polorum,

Invia queque legens, scelerato tramite passim

140

Carpit iter, donec prebet se colle nivoso,

Vnde quidem poterat gemine tentoria partis

Atque ipsos spectare duces, fremituque sonoque

Gramineum mugire solum, radiare sub armis

Vndique purpureis campos et prata viasque.

145

Hec, ubi consedit, turba comitante sororum,

Lumina per colles volvit ter quinque profana.

Hinc et Tartareum Stigio de pectore virus

Spumavit, ferale nefas; ter quinque colubros,

Horrendis insigne comis, e fronte proterva

150

Astridere dedit crinemque movere iubatum.

Omnia sulfureo ceperunt arva vapore

Mox livere dato, miseris et pestibus ether

Contorpere novis; arescunt gramina campis,

Atque luem metuere fere, volucresque lupique

155

Infandam ventasse deam sensere cavernis

Et Stigium portasse malum, portasse facesque

Semina bellorum. Martis gestura cruentis

Crimina vulneribus, furvis se propulit alis

Vertice de summo. Clari fera sideris astrum

160

Leva tegit revolatque ferox, lucemque perhorret.

Demum barbareis, auras rumpente galero

Tartareo, castris consedit pessima, vasto

Gurgite qua refluit campis spumosus Orontes,

Sidera cum pronis peterent occasibus undam.

165

Post, ubi candenti processit ab ethere Luna

Et tenebre venere nove, scelerata cupressum

Extulit ardentem Pacori per pectus acerbum,

Dum caperet somnos inter tentoria gratos.

Inde, vomens virus Stigio de fonte relatum,

170

Explicat insanos regis per corda furores

Et totum infernis metuenda vaporibus afflat,

Commovitque animum plus in fera bella tumentem,

Monstravitque scelus belli, pepulitque soporem

Excutiens per inane faces torvosque colubros.

175

Nec minus Alecto, nectens infanda, malignat

Omne pium, similisque, nefas, similisque sorori,

Impia cuntantem Labienum ducere Martem

Precipitat pugne ceco gaudere furore.

Vrbis nam Rome sumpsit sub nocte figuram

180

Respersam lacrimis, hoc et clamore querentem:

"Cum te civilis dudum, Labiene, cruoris

Vltorem cupio iubeoque et bella movere,

Cuntaris conferre manus, cuntaris in armis

Sternere crudelem, crudelem sternere tardas?

185

Sic, ingrate, ruis? Superos, heu, nosce faventes,

Heu, Romam cognosce tuam! Te Roma precatur;

Proh, videas Brutos poscentes ossibus urnas

Et clamare: "Ruas, Labiene, per omnia bella

Si quando solum patrie restare labantis

190

Scimus, adesse virum. Duce te, tranabimus amnem

Vmbrarumque vadum. "Tibi iam Fortuna propinquos

Admovit sontes generosa. Tumultibus omne

Horrendis invade scelus Pacorumque potentem

Adiungas comitem; felicibus utere Fatis.

195

Si iam per Sirios, si iam per regna superbe

Faverunt Asie, tantis tu quippe vocatus

Auspiciis tua bella geras. "Nec plura, sed acres

Impressit stimulos vesano turbine menti.

Iverat interea castris scelerata Megera

200

Ausoniis, altoque ferox sic aggere monstrum

Incipit: "Adventans ego nunc de sede Baratri

Si vobis apporto chaos facinusque sororum

Infandamque feri rabiem Mavortis et iras

Bellone, si nauta vadis pallentibus astans

205

Aspectat Stigiis umbras vectare carinis,

Si limen transire dabit qui regna reservat

Impia iam custos, proclamans voce trifauci,

Si vos cuntatur scelerum punitor acerbus

Cretensis Minos, Herebi si rector operti

210

Effera perpetuis properat tormenta catenis

Sontibus, o turme, ferro certate nefando

Et voces audite meas. "Simul ista locuta,

Vertice de summo cursat furiosa per agmen

Atque faces lucere dedit, cecosque furores

215

Seminat et centum cogit stridere colubros.

Inde nefas gaudens umbris properavit Averni.

Vix iubar extulerat veniens Aurora quadrigis,

Cum ferus Ausonie totus revocatus ab illa

Ductor erat rabie totoque in pectore bellum

220

Sumpserat audaci. Stabat fervore cruentus

Illicet horrenti, rubeas et Marte futuro

Intorquens acies, subito pallore fremiscit,

Cum tulit en alios castris Fortuna furores.

Nanque propinquabat turmis legatus amicis

225

Excutiens dextra frondes turbatus olive,

Cui vaga turba ruit cupiens audirene mundum

Confundat vel, pace data, sint bella furorque

In Borean sedata; prior dux ipse ruebat.

Non aliter, forsan si quis populator in agros

230

Ruperit Orthigios et nuntius arva pererrans

Acclamet: "Polipheme, veni," miserabile monstrum

It quatiens magno frondentem robore pinum,

Visurus quid grande ferat vel pace vel armis;

Nec fratres tenuere moram, sed turba Ciclopum

235

Prosequitur, retro religens vestigia passim;

Fit sonus, expavit tellus Sicana Gigantes.

Ille ubi, Romanis circumvallatus ab armis,

In medium responsa tulit signata per ipsum

Arsacidan, gelidas ingens converberat auras

240

Clamor et etherei resonant convexa Tonantis,

Arva sonant stridore virum campusque remugit.

Dux, super extremam sevi discriminis horam

Prospectans ventare deos per cunta secundos

Alitis augurio, leta cum fronte serenus

245

Ingentesque ferens animos, stridore canoros

Imperat in Zephiros lituos resonare tubasque,

Et raptum celerare gradum volucremque recursum

In Parthos. Preclarus eques tamen ante benignus

Ad Superos sua sacra parat conferre faventes.

250

Ergo iter ad latices haud aspernatus aruspex,

Quos nitidos vivi conservat fontis origo,

Arripit et puras exhaurit gurgitis undas,

Facturus pia sacra deis. Mons unus ad imum

Brachia protendit stagnis ambita gelatis,

255

Cuius in aspectu cumulus consurgit arene.

Inter utrunque vadum medio stat maxima quercus,

Vmbrantis regina loci, servata Sicane

O tibi, blanda Ceres. Si credimus omnia, fame

Fessa, gravi quondam nate et miseranda dolore,

260

Litus ut Oceani, furiosi litus et Euri

Vidit et anguiferum variis serpentibus Haustrum,

Axis, ab assiduo vexatus frigore, tantum

Spectandus restabat ei. Quem mente gravata

Visere concipiens, ne quid demiserit orbis

265

Tristis inexpertum, stimulis per inane dracones

Verberat; hic demum surgentis in ethera quercus

Vt ramos frondere videt, stagnare lacusque,

Heu paulum gavisa locis, vaga plaustra reflectens,

Arborea consedit humo tenuitque iugales.

270

In requiem duxere moram. Tum denique, ad undam

Lumina convertens et prata virentia mirtis,

Flebilis in trivio sic sic miseranda vocabat:

"Nata michi afflicte, Proserpina cara, parentem,

Nata, vocare vides? Te te pia mater in omni

275

Queritat ecce solo". Vox est audita repente:

"Pone modum luctu. Siculas remeabis in oras.

Archada que pelago labuntur flumina tandem

Consule; cum flavis exorna tempus aristis,

Tempus" ait. Numen, toto venerabile mundo,

280

Pectora tum quassit plangore rubentia multo

Sole quidem, lacrimas quoniam vitatur obortas

Fundere lege deum. Quercum post ipsa virentem

Talibus alloquitur: "Salve, regina per evum

Et Cereri sacrata michi, spectabilis arbor!

285

Semper eris nostris Nimphis gratissima, semper,

Vnde ego per totum commota miserrima mundum

Gaudia tanta tuli. Nunquam violabere ferro;

Iam quoque ruricole Panes Faunique vagantes,

Iam quoque Amadryades, iam florifereque Napee

290

Cingent assiduis tua robora blanda choreis".

Prima Iovi magno congesti cespitis ara

Tollitur, exuviis quercu pendentibus alta

Marathos everse, grandique secunda Monete,

Tertia sanguineo Marti, comunis ad omne

295

Inde genus Superum. Post iniecere liquantes

Luctus arboreos, quos Mirra miserrima planxit

Rapta furore patris. Mandata tulere Sabeis

Munera odoriferis collectaque cinnama ramis,

Qua gelidus fert Indus aquas a monte relabens

300

Nec Gangi cessurus adhuc simul accipit Agas

Et Copon undosum, clari vel fontis Hydaspon.

Insuper ardentes sanctis altaribus una

Imposuere faces, et mollia vina refundunt

Extaque taurorum, nullo luctamine adempta,

305

Et pecus omne sacrum congestis concidit aris.

At cuntis longe preclarior ara levatur

Iam, Fortuna, tibi, niveo candore iuvenca

Vnde cadit moribunda solo de more litantum.

Tum stridere focos et tum fulgescere flamas

310

Concertant, claras et iam volitare favillas.

Indeque longevus circunvictatus aruspex

Tempora nudatis igni fumantia plantis

Exta tuens, totum sacri circundedit orbem;

Consulit inde rogum cupiens quid Fata deorum

315

Intendant Latio componere nosse sacerdos,

Instauratque piras et supplice lumine lustrat.

Interea, ex omni sacrorum parte venire

Aspicit augurium; nullas sine numine fibras

Italie spirante notat, cuntisque favillis

320

Divorum bona Fata videt, veneratur acerris

Et rursus dat thura foco; nec stridulus ether

Garritus compressit avis, sed murmurat omne

Convexum. Vultus tum tollit in astra litator

Ista vocans: "Nostris qui spiras ignibus, o tu,

325

Quisquis ades Superum, seu sis regnator Olimpi,

Tracius aut Mauors Romane gloria gentis,

Ceu Cillenus agat, vel tu, michi sanctus, Apollo,

Excutiens mea corda sonis mentita futuris

Nunquam, magne pater, rapiens tua numina, sed iam

330

Ore cano latebris quodcunque expromis opacis,

Quid tripodes, quid Cirra movet Tymbreaque templa,

Adventate precor. Sacrum firmate secundum

Et nostras libate dapes. Date cursibus omen".

Nondum purpureum Titania nimpha mariti

335

Liquerat algentis pelagi sub valle cubile,

Sed forsan, spernata senem, dabat oscula Phebo

Et niveos ornabat equos, cum, sacra deorum

Margine linquentes et adhuc fumantia thure

Insuper asperso, gressum rapuere phalanges

340

Qua glatialis adest frigenti vertice Bubos

Bactranumque solum, cuntis et nobilis Afra

Brachia que pelago tendens navalia tutis

Servat litoribus nunquam turbata per Euros.

Versus Hyperboreis se sublevat asper Amannus,

345

Invia perpetuis retinet qui cana pruinis,

Cuius plana madent commixti gurgite longo

Eufratis volucri iungentis flumina Tigri.

Stare sub adverso conspectu creditur Yson

Rhipheas spernata nives, spumosus Orontes

350

Quam rigat, in fluctus properans se mergere ponti.

Has, Macedonei fugiens horrenda tiranni

Prelia, iam Darius gelidas penetravit in oras;

Sic quoque celestum referunt sacra carmina vatum.

Inter utrunque iugum rerum natura virentes

355

Et campos et plana tulit rorantia parvo

Flumine Berithoo. Postquam montana nivosa

Post tergum Latialis eques deliquit et arva

Turba virum legit, pratis spatiatur apertis

Et passim sua castra locat; munimine cingunt

360

Et fossa et latera alta levant. Hinc nanque per omnem

Turma solum properare potest et rumpere campis

Et parvum tranare vadum saltusque patentes.

Pertulit interea Pacori iam nuntius aures,

Vltra qui paulum mentem ferus arma tenebat,

365

Haud procul esse viros Latia de gente profectos

Et seva ventasse manu, passimque vagari

Versuros quodcunque solum, quodcunque dedisset

Iam manibus Fortuna suis, ferrumque per omne

Infandum conferre nefas, nec parcere bello

370

Parthica ni sevo subvertant rura furore

Et domus Arsacidum summo de culmine rerum

Corruat et pavitans Romanis legibus Arthos

Pareat et talem. possint revocare triumphum.

Vix ea, terribili Pacorus compulsus ab ira,

375

Cui, dum verba notat, dum nuntius omnia pandit,

Intumuere gene, tumuerunt igne protervo

Ianque oculi, iactis subito super equore mensis,

Surrexit: "Properate viri. Quid bella moramur?

Et quid bella moramur?" ait "Conclangite pugne

380

Omnia signa trucis. Iam iam venere nocentes

Nuper ab Emathie civili sanguine campis

Degeneres turme Parthos vastare Penates,

Imperium turbare sacrum. Vesane, quid ista

Turba potest nescis tantis in casibus audax".

385

Dixit, et in toto contraxit pectore Martem.

Haud aliter taurus Campanis sevus in oris,

Qui simul, aerio veniens a vertice montis

In patulos campos, pugnam preconcipit, altum

In diversa trahens animum, quem cornibus ante

390

Invadat, volucrem ferit et mugitibus Eurum,

Postquam vallanti properans fera turba luporum

Agmine se confert, tantum prorumpere in hostem

Fisa trucem, cum seva fames stumulavit euntes.

Tandem castra ferens glomerato milite, raptim

395

Evolat et montis superat convexa rigosi;

Invia queque terens, nullo ruit ordine, nullo

Tramite, sed, rabie pugnas optante, viarum

Inscius abscurrit, summo dum vertice promptus

Extitit et collis tenuit dumeta Rithoni.

400

Hinc ferus Arsacides, subiecta per arva retorquens

Lumina, primus eques radiantia Sole comanti

Agmina prospexit totumque fremescere campum

Plausibus, et longo tentoria fixa vagatu

Cunta ferox spectat; castris mirabile vallum

405

Providet et densas circum consurgere pinnas.

Tum vero exaudax Gradivi sorte sub omni

Languit aspectu primo rabiemque coegit

Precipitem paulum, mentis sevumque furorem

Implicuit. Tandem, declivia queque peragrans,

410

Prosilit in vallem, que, pinibus atra coattis,

Vertice dumoso geminis discrimina turmis

Prebuit, et toto tenuit certamina tractu.

Postera ianque dies belli visura tumultum

A rutilis veniebat aquis altumque tenebat

415

Ethera. Tum, postquam Phebum radiare per undas

Viderit Arsacides, raptim tentoria raptim

Tollit et angustas sublimi milite fauces

Preterit, et tandem patulis se mersit in arva

Proxima cum campis, gelidos et signa per Euros

420

Explicuit furiosus, agens per prata catervas.

Postera ab aspectu Latialis militis audax

Sub tenui sua castra iugo - quo gurgite parvo

Hibernis ambibat aquis nivibusque solutis

Flumen, ad equoreum merens non iungere pontum -

425

Inserit, et celeri cinxit munimine ripas.

Illicet, auratos postquam splendescere conos

Et galeas et scuta virum, solaribus arma

A radiis percussa novis, fluviumque teneri

Inclitus Italie ductor prospexit ab alto,

430

Cornipedem calcans puro spectandus in auro

It vagus, atque redit clamans et castra perambit:

"Iam venit preclara dies, iam perfidus hostis

Sepe vocatus adest. Redeunt bona Fata, Quirites,

Tuque redis, Fortuna, tuis, videoque profecto.

435

Semper honoratis surgent altaria donis,

Semper in Vrbe tua Latiis exercita palmis".

Dixit, et, immensis quatiens cum viribus ensem

Fulmineum, validas sevo stridere tumultu

Impulit et pugnam votis optare cohortes.

440

Nec minus Arthous septem dux tergora gestans

In clipeo consuta boum trumcumque protervum

Arboris ornifere, circundans castra vagatu,

Promonuit tandemque viris sic aggere fatur:

"Non nos, o proceres, tantis Fortuna periclis

445

Hactenus astrattos divum sine numine servat,

Sed pia Fata movent; nobis pia Fata ministrant

Arma, viri. Voluere dei nos, nuper ab oris

Advectos Asie, tantis adiungere rebus.

Nam sumus ultores scelerum; Pharsalica nostris

450

Crimina dant manibus; Brutos purgabimus isto

Ense quidem. Nobis nobis debere fatetur

Roma viris, cineres que iam conquesta suorum

Stare sub Emathie fusos, miserabile, campis,

Ingemit Elisiis pulsas de sedibus umbras

455

Ire suas passim, vetitis errare sepulcris.

Parthia, proh, quantum tolletur gloria mundo!

Parthia, proh, quales revocabit ab hoste triumphos

Parthia, proh, quales revocabit ab hoste triumphos

Si, cum bella gero, votis me Roma iuvabit

460

Et Superis pia thura feret! Sibi, vindice Partho,

Libertatis honor redeat cupiatque nefandos

Me cives victore mori, si civis habetur

Quisquis ad occasum patrie susceperit arma

Impius et fuso sua polluit ora parentis

465

Sanguine. Dii Superi, quod tu, Labiene, labantis

Vnica spes urbis, crudeli funere Brutus

Vt miser inferias purgavit Cesaris atras,

Venisti Arthoum Parthos orare favorem,

Huc voluit certe te te Fortuna venire,

470

Hoc nobis prestare decus per secula nomen.

Nam potuit terris pelagus te ducere Mauris

Oceanique plagis, oris te pellere Hiberis

Et Phario portare solo, qua perfida Magni

Terra cruore madet. Heu, si tua fata profana

475

Huc rapidum cursum, Pompei, flectere mallent,

Infelix, postquam victoris Cesaris arma

Deseris Emathia, nunquam, per numina, nunquam

Semiviro truncatus hero, miserande, iaceres,

Semiviro truncatus hero, miserande, iaceres,

480

Velatus Pharia totum vix corpus arena,

Sed pater Ausonia stares sublimis in Vrbe,

Auxilium si nostra manus tibi, Magne, tulisset!

Nec tu, Brute, fores, heu, victima seva tiranni,

Sed tua preclarum te Roma teneret alumnum;

485

Nec mundus fieret sancto caruisse Catone,

Scipio non pelago vitam fudisset aperto;

Non tu Marmaricis sic tum proiectus arenis,

Rex Numidum, patrio cuperes dare membra sepulcro,

Nec tu vidisses fluvios undare cruore,

490

Munda, nec heu Siculi rubuissent sanguine fluctus!

Sed si tanta, viri, surgunt exordia laudum,

Et nobis sublime decus, vos deprecor, ingens

Vndique certantes cum turbidus ethera clangor

Transeat, adversas quisquam prorumpere turmas

495

Haud paveat, conferre manus, vultusque superbos

Impetere, et ferro per fasque nefasque vagari.

Nunc scelerum purgate minas, vesana locutum

Antonium spectate truces, torquete lacertis

Robur; adhortatur bellis en Roma, profusis

500

Crinibus ante pedes, Labienum pretulit ipsum.

Iste senatus adest, qui publica iura tueri

Nititur et partes nos sumere compulit Vrbis.

Hoc et apud Superos sedit. Pro cerno deorum

Auspicium; mea me iam non oracula fallunt.

505

Hic modo qui tenuis prolabitur amnis ad undam;

Quam tumidus portabit aquas stagnante cruore

Hesperio, monstris que trunca cadavera volvet

Equoreis, stabitque suo quam fonte cruentus!"

Sic tulit alterno contermina castra resurgens

510

Ille dies vallo nullisque in cladibus herbe

Immaduere novis, sed miles uterque furentem

Continuit belli motum rabiemque protervam,

Dum caligantem veniens Nox protulit umbram

Aurea et in summo fulserunt astra polorum

515

Cardine. Tunc alto turme munimine fulte

Excubias posuere vadis vigilesque coronant.

Iam lucere focos passim passimque favillas

Ethere protolli, flamasque vaporibus una

Condensare globos et sidera clara sereno

520

Nubere conspicitur, fumo surgente per auras.

Hi quoque degeneres, animo peiora paventes,

Formidant metuuntque diem, nec somnia membris

Dulcia restituunt: cedem mortesque futuras

Ante oculos sibi nempe vident, telluris operte

525

Tartara nunc versant, terre dominumque profunde,

Nec Cereri indulgent, nec munera bachica sumunt.

Vix vacat esse sui memores, natosque relictos

Et dulces thalamos viles in mente volutant.

Heu, miseri, quantos volvebant pectore motus,

530

Que Fati simulacra pavent umbrasque Baratri!

Ast hi magnanimi nulloque pavore morati,

Inter enim mensas et spumea vina cubantes,

Testantur fugisse diem, tenebrasque perosi

Excupiunt nostrum citius remeare sub axem

535

Fulgentem Peana comis; et multa minantur

Multa viri; veniat tantum lux crastina fervent;

Insomnem totam noctem deducere certant.

Tanta adeo rabies ferri tantusque cruoris

Ardet amor quassatque truces angitque furentes.

540

Proh, miseri quantum crudo sub tempore nati

Assumus et quali deducimur ordine vite

Ferrea gens hominum tantis impulsa procellis!

Mortibus alternis succumbere querimus ecce,

Felices quos prisca fides, quos aurea quondam

545

Etas blanda tulit. Populi tunc antra colentes

Tollere marmoreis non inclita tecta columnis

Cognovere, famem sed se pepulisse protervam

Fetibus arboreis per florea pascua leti.

Nulla Paletronio fecerunt vulnera campo,

550

Nulla per effusum maduerunt arva cruorem;

Non tum sanguineam pronus componere pugnam

Natus erat sonipes, nec, que precurreret undas,

Iverat in pelagus veniens e montibus alnus.

Nos genus infandum, genus intractabile, nulla

555

Regnanti pietate, nefas patimurque damusque;

Nec placet, heu facinus! Sevos nos ducere vitam

Pace sub antiqui dudum venerabilis evi,

Sed, fera tentantes per perfida bella tumultum,

Rumpimus omne pium, gaudemus et esse nocentes:

560

Est adeo horrendum posito nos vivere Marte.

O pater, o rerum decus, o sublime deorum,

Da priscos venisse modos; iam respice mundum,

Respice quam sevo simus nos crimine sontes.

Vt Superum rector summi certaminis horam

565

Vidit et immensos celum devergere casus,

Illicet ingenti iam maiestate tremendus

Concilium vocat esse deum, solioque sereno

Arduus inde sedens, sancto sic incipit ore:

"Qui mecum, Superi, claro regnatis Olimpo,

570

Ingens causa vie qua vos penetralia nostrum

Visere mandavi. Surgunt non parva relatu;

Omnia narrabo; patulas date vocibus aures".

Tum, quos celicole terret reverentia patris,

Vt gemini tremuere poli totumque sub axe

575

Celorum nutavit onus, gravitate loquentis

Sumissi mansere loco, vocesque Tonantis

Concipiunt mandante deo. Qui, pauca moratus,

Rursus ad astantes sacra cum voce profatur:

"Iam funesta dies, Fatis urgentibus, ecce

580

Adventat, qua summa ruant a cardine celso

Imperia Arsacidum, qua sanguine plenus Orontes

Admixtas apportet aquas videamque natare

Equora puniceo passim stagnantia tabo

Prostratumque ducem, regem cogente dolore

585

Insanire senem, fraterno crimine fratrem

Pollutum temerasse manus, totumque labare,

O Superi, mundum, Sirios Asiamque potentem.

Cernitur Arthois Latialis victor in oris

Efferus, exuviis regis Siriaque superbus,

590

Niloticam penetrare Pharon, pulsusque marite

Plausibus inceste civilia bella sub undis

Leucados imponet sevus faucesque profunde

Polluet Ambrachie; demum regina calentis

Sternitur Egipti rursusque meatur in Arthon.

595

Sed modo Tartareas, germani, adiuro paludes

Et loca iam sontum fluviosque lacusque Baratri,

Quod ni Fata vetent et rerum nobilis ordo,

Vellem equidem, vellem scelerum pervertere mundum

Et tantas abolere faces, qua volvitur ingens

600

Cerulus Oceanus. Sed me, me Fata futuri

Temporis astringunt; alios servamur in orbes.

Quis totiens divum, tantis promotus acerbis

Cladibus, et late spectet crebrescere ferrum?

Et michi, qui teneo terras et sidera celi,

605

Nulla per hunc late mundum colluceat ara,

Sustineat iacto non fulmine plectere sontes?

Sed differre iuvat. Veniant tibi, Roma, triumphi

Et veniant Parthis tibi reddita signa nivosis.

Tu, germane, modo mundi moderator operti,

610

- quando ego iam iubeo, si quid mea numina possunt

In tua regna meis semper non visa serenis -

Pande chaos aperique nefas, da Tartara sevis

Effera suppliciis. Liventum rector aquarum,

Marcentes stagnare lacus sacramque paludem

615

Eya, age, festina; sevissime limes Averni,

Cerbere, funestis aperi latratibus ora;

Gorgonee, circum resonantibus ora cerastis,

Quassatas portate faces, portate, sorores.

Nam scelerata dies, mundum que reddat opacum

620

Criminibus fusoque virum super arva cruore,

Qua pereat genus omne simul Parthique Latini,

Ecce venit. Sed Roma suis gaudere tropheis

Demum leta potest, sed vos aperite Baratrum".

Dixit, et omnipotens, sacram de more tremendam

625

Cesariem quatiens, totum pavefecit Olimpum.

Ast Superi interea visu nutuque Tonantis,

Non ausi quicquam contra dixisse parentem,

Assensere; gravem divi iam regis et iram

Laudavere simul, sed non Saturnia nata

630

Sustulit accenso depromere pectore questum

Immensum: "Sed pauca michi, rex optime," dixit,

"Pauca michi restant mestis vulganda querelis.

Quando fere totis pellor miserabilis aris

Ipsa, tui coniunx - tribuis si coniugis esse

635

Nomen inane tue (dolor heu!), preclare, sorori -

Quis livor sevit detrudere regna sub armis,

Que michi rexerunt donis ingentibus aras,

Semper et Eois sparsere liquoribus una?

Ipsa triumphabit contra me Roma dolentem?

640

Ipsa triumphabit, cui nostrum numina nusquam

Culta, pater? Mundum pateris calcare ruinis

Ausoniam? Nusquam finem prebebimus armis?

Infelix veteris cognosco temporis atram

Invidiam Teucrumque genus sevosque nepotes,

645

Et Venerem nostro semper gaudere dolore.

Quid michi, si ruerint Troiane menia gentis

Funditus et cineres gelidis portentur ab auris

Sanguinis invisi, cum post miseranda malorum

Vulnera tanta tuli? Quid nam melioris Atride

650

Fata feram, Superi, ventis agitatus Vlixes

Heu quibus est olim, Furias quas vidit Orestes,

Quo dux Etholus peregrino vixit in orbe,

Cum miser heu debet sibi Pleuria sumere regna,

Culmine quo cecidit, quali Cartago ruina?

655

Quid numero, demens, moveo quid verba procellis?

Cur spernata Venus fuit incestata maritum?

Ni mea progenies aderat Vulcanus, ob ingens

Compatienda nefas, cuius tu nobilis auctor!"

Et letam vultu Venerem designat acerbo.

660

Numen Idalie iam iam responsa parabat,

Postquam ingens matrona deum ventante dolore

Mutuit insano. Sed rerum maximus heros

Vertice commoto prestare silentia iussit.

Isis, apud Pharios colitur que prima dearum,

665

Purpureas turbata genas et pectora paulum

Livida percussu gestans, super agmina divum

Rupit iter tandemque Iovem compellat amaris

Versibus: "Heu tales, tales, mitissime fratrum,

Conquestus merui? Talem me ducis ad usum,

670

Inclite regnator? Sunt hec promissa fidesque,

Dulces hi fructus? Et blandum munus amanti

Hoc tribuis? Propter te dulcia stagna parentis

Et loca grata michi nemorosis saltibus apta

Deserui, et, tantas demum perpessa labores,

675

Litora fumantis voluisti cernere Nili,

Que colui, que nempe dabas altaria nostrum

Quis quoque surgebant donis cumulata Sabeis.

Nunc quid clade paras Pharium pervertere mundum

Et misere delubra michi? Quo pulsa vagatu

680

Hactenus heu misero? Restant michi plura videre

Et cuntos penetrare sinus terreque marisque?

Ibo equidem; nec iussa moror. "Conquestibus Isis

Talibus alloquitur; sed Iupiter optimus illi

Surrisit, dictisque piam solatus amantem

685

Forsitan antiquam meminit sub pectore flamam.