Tranquillo Gravina phalaecium

Felix, o nimium Licinna felix,

Quae tam dulciloquo places poetae,

Felix ora uirum usque peruolabis.

Te legent iuuenes puellulaeque,

5

Siqua est Romuleae perita linguae,

Spartanaeque tibi inuident sorores.

Aequo non animo ferunt relictae,

Suo quod lepido places alumno,

Solam quod lepidus canat poeta.

10

Tuque, o Callimacho tuo propinquo

Aequande ingenio et tuo Philetae

(Nam tu sanguine natus es Pelasgo)

Manili, Latiae decus Camenae,

Manili, nimio lepore uates,

15

Ne cessa teneros tuos amores

Ad caelum facili uocare cantu.