Auribus insonuit nuper preclara poete
Fama, velut radius solis dum lustrat opaca,
In tenebris lucens, lucentior atque sereno
Stella micans, clara multum prestantior inter
5
Sydera Franciscus nomen. Vulgata per orbem
Fama quidem vera est: nec enim vox publica fallit;
Vox populi divina suos habet undique testes.
Hinc amor, hinc timor est: amor est quia tempora priscos
In mores rediere suos. Saturnia regna
10
Iam redeunt etasque suum consurgit in aurum.
Ipsa novat veterata satis con[s]umptaque reddit
Antiquosque viros revocat: iam magnus Homerus
Surgit et excelsi renovatur musa Maronis;
Iam renovat Sulmo Nasonem, Corduba summum
15
Lucanum renovare parat. Sed quomodo, queris?
Exibuit natura suas cibi prodiga dotes;
In te conspitio veteres; te summus Apollo
Edocuit pulsare liram, tu Pergama recte
En iterum dulcore tuo componere posses
20
Et lapides cantu duros et saxa movere.
En speculum de te fecit preclara Minerva,
Vt faciem plerumque suam formosa videret
In te conspiticus, se seque videre iuvaret;
Forsitan et proprio cernens caperetur amore,
25
Vt de Narcisso laudanda [p]oemata dicunt.
Hinc, quoniam miranda placent, fuit ardor amorem
Sincerum captare tuum, coniungere tecum
Nomen amicitie: Piladem quod semper Horestes
Sentiat esse suum, Nissus cognoscat amicum
30
Eurialum in nobis, Titidem karus Vlixes.
Vnde amor, inde timor: nec enim me preterit illud
Quod sit amicitie sermo caput ordoque primus
Principiumque boni quasi nuntius interioris.
Verba solent temptare vadum: nam nuntia cordis
35
Lingua solet fore sepe sui, declarat amico
Mentis amicitiam, vicini cauta requirit
Auxilium quandoque manus, quo quoslibet absens
Absentes fatiat presentes, sepe remotos
In fatie videat, quasi coram ipsisque loquatur.
40
Hoc ego principio, dixi, captantis amicum
Vtar et aonio cordis loquar ipse poete
Interiora mei vel dextera scribet amorem
Quo sibi nodor ego; sed mecum sedulus inde
Parvus mente timens [ce]pi dubitare poete
45
Scribere me tanto, quasi ut formica leoni
Scribens aut aquile generose parva cicada.
Sentio me minimum, te summum; sentio recte
Numen inesse cibi, cibi Pieridesque favere.
Hec ego dum mecum sol[e]rti mente retracto,
50
Lingua timet, trepidatque manus, timor omnia difert:
Nam timeo pelago navem committere parvam,
Ne vitio naute tumidis mergatur in undis,
Et timeo arboreas armatus scandere silvas
Et sine subsidiis allarum forte volando
55
Aerias temptare vias er villis, inermis
Surgere in armatum vel aperto pectore acutis
Credere me gladiis, [im]bellis bella movere.
Vicit [am]or, iussitque m[an]um [producere pennam].
Prebeat et testem sese mitentis amici
60
Cordis et ingenti parvum promitat amicum.
Ergo cibi, magne, pauper mea litera missa
Leta venit, vacuus sicut solet esse viator,
Autoremque suum quamvis sit parvulus offert
Et rogat ut karos admitas inter amicos,
65
Nec dedigneris munus ti dives egentis.
Exiguum in parvo magnum est, quod denique magnum
Est nichil in magno; distinguit munera tantum
Conditio dantis, modicum magnumque datum sit.
Deprecor ut, sicut coniungitur utraque nostri
70
Litera, vicinas ut habent [et] in ordine sedes,
Sic vicinus amor, sic sintque fidelia corda;
Litera vestra tamen procedit in ordine recto,
Sed mea subsequitur: sic sit quod in ordine primus
Tu sis, teque sequar; fias tu maior amicus
75
Simque minor, tuque alter e[g]o: sit velle duobus
Vnum sitque etiam sic unum nolle duobus.
Oro deos, quibus est in cunctis summa potestas,
Vt tibi perpetuam dent famam: gloria vatum
Sit tibi perpetuo, nullum [mo]ritura per evum.