Tommaso Chaula bellum Parthicum 5
Other sections


Iam patris Oceani, roseis pallentibus astris,

Lumine Phebeo gelidas dimiserat undas

Delphicus adveniens atque, aurea sidera clara

Lampade depellens, picto candescere celo

5

Ibat, equos volucres moderans auriga deorum.

Protinus ut pontum generosa luce feriri

Dux videt et noctis tetras cessisse tenebras,

Impatiens horam sevi producere Martis,

Illicet ingentes bellorum rite paratus

10

Provehit et turmas, pulso torpore quietis,

Explicat armatas pugne clangore calentes.

Non aries primo curva testudine vectus

Tollitur, ut forti muros prorumpere rostro

Possit et alterno Scithicos cum turbine vertat

15

Machina, sed libuit grandi molimine condi

Aeriam turrim, parili que fronte levata

Menibus insultet sevo certamine Parthos,

Et fossas et firma lacus spernetur et undas

Desuper et rigidas valeat dispergere cautes.

20

Ergo trabes truncas et collibus orta nivosis

Robora contexunt propere magnoque paratu

Mirum opus insertant. Cingunt fundamina mole

Ingenti, latera alta levant, fastigia pinnis

Grandibus adiungunt, vallant munimine frontem

25

Astantem valido, quam nulla petraria iactu

Diruat immani nec vertat fulgure lampas,

Sed que, fulmineas solvens de cardine vires

Arboreo, muris bellantes proterat hostes.

Interea campus fremitu rumpente virorum

30

Insonat et gemitum convexa dedere sonorum

Saxaque stridebant. Omnes sonuere caverne

Nec litui tenuere moras, sed bellica clangunt

Cornua confusumque volat super ethera murmur.

Arma rapit furiosa phalanx et, bella peroptans,

35

Estuat impatiens; et iam tentoria linquunt

Et rerum iam signa petunt. Flagrantibus extat

Ignibus una viris mens; in diversa tumultus

Cecus agit mundi proceres, vicinia mortis

Dat stimulos rabiemque novam; furor ipse resultat,

40

Plausibus atque feris spumant per frena iugales.

Adventans tandem Ventidius inclitus heros

Per vaga clangenti resonantia castra furore:

"Miles" ait "fortis, nullis hortatibus ultra

Est opus; ite, viri, pavidamque invadite gentem.

45

Marathon en Latios horret vesana paratus

Et vestras timet usque manus; properate tremendi,

Ipse ego... .Barbareis scalas impingite muris

Et cadat in planum scelerata superbia mundi

Frigore torpentis; totos revocate furores".

50

Talibus exactis, rapido Mavorte calentes

Ecce tonant turme. Gressum carpsere volucrem

Vrbis in aspectum, que tunc, ambita nefandis

Gentibus, incandet galeis clipeoque comanti

Vndique per turres, tabulata per ardua valli.

55

Stridula tum primo revolant in nubila raptim

Tela Pharatronii detrunca cacumine montis

Et nitidum Peana tegunt; et nimbus oberrans

Se ferit in vacuis alterne nubibus. Heu, quam

Vota geris, Fortuna, virum diversa ruentum!

60

Parte alia fossis immani mole propinquat

En onus horrendum, superat quod vertice longo

Menia, iam raptat signum fatale cruentis

Sarmathicis. Stupuere nova formidine clausi

Inter claustra patres, fortisque in cunta iuventus

65

Hoc oculis mirata nefas stetit, excita paulum

Monstro: quo ritu veniat speculatur ab altis

Turribus. Impavidi postquam data copia Martis,

Cominus intorquent ferrum crudele lacertis

Tum iuvenes nullique vacant bellare, sed, astra

70

Implentes clamore fero, certamina totis

Viribus instaurant; gelidi cessere pavores.

Non secus in fulvis Libie transvectus arenis

Horridus, ingenti gestans gentilia collo

Terga Clionei, postquam Thirintus alumnus

75

Viderat Antheum vasta cum mole meantem,

Cui quoque sustentat gressus trabs pinea latos,

Dum propius propiusque venit, mox ille, repulso

Corde metu, liquido iam iam se mersit olivo,

Cominus et nude iunxit sua brachia pugne.

80

Hic tum sanguineo Gethici certamine volvult

Omne nocens iaculum mortis de cardine contra

Romuleos; dabat arma furor; nam postibus urbis

Ardua carpserunt tabulata et robora vellunt

In summis affixa plagis, et inane rotantur

85

Quernales trunci quotiens fulgentia desunt

Spicula bellantum populis. Sic intonat ardor,

Sic calet omne nefas. Sed tunc e mole Quirites

Turrifera ardentes iaculantur in agmina vasto

Barbara molitu ferratas cominus ornos

90

Et sudibus fecere viam. Resonantia longo

Saxa fragore cadunt, veniunt cum turbine sevo

Arma virum contorta manu; quatit ethera fulgur

Certantum. Bellona furit, Mars ipse cruentus

It vagus impellens et sanguine plena tepenti

95

Lora feris laxabat equis. Fortuna sed ecce,

Iam medio vergente die, dare mesta secundis

Semper hians, Parthis fugit Latialibus omni

Impia successu. Quoniam flagrantibus heros

Menia Ventidius turmis de turre potenti

100

Transit et, arreptis certanti milite muris,

Bella tenet, populos et sevius urget anelos,

Dum ferus adventans ductor per stagna carinis

Festinat, rapidasque faces cum sulfure adustas

Intulit in portas et fractis pontibus audax,

105

Vrbem corripiunt tanto stridore paventem;

Et, Gethicos ferro truncans Mavorte subactos,

Extitit undanti circum se fonte cruoris.

Quis modo fumanti referat modo pectora tabo

Fixa? Quis hostili dantes precordia ferro,

110

Inclita cum totis combusta palatia tectis,

Et gemitus plangore dato, casumque virorum

Aut spolia alta canat rerum, ni sanctus Apollo

Numine Cirreo dignetur carmina vati?

Impiger interea Pacorus, deserta relinquens

115

Et saltus Sirie, patrias remeabat in oras,

Impia flagranti certamina pectore volvens.

Horrida frigoribus iam Parthica rura subintrat,

Que simul exultans tetigit stipantibus armis,

Inchoat audaci prorumpere voce furores:

120

"Terra, decus mundi, bello notissima, magnus

Cerulus Oceanus qua margine contrahit orbem

- et licet ethereo regnet pater ille deorum

Iupiter in solio, tantum tu numinis ingens

Instar erit populo -, salve mitissima, salve.

125

En modo prospecta victricia castra gerentem

Me, domitis tandem, respersis sanguine campis,

Partibus Eois; capias primordia tanti

Inclita Gradivi: victor te mitis adoro.

Cetera per belli da prospera signa precanti,

130

Augurium da, magna parens; felicibus adsis,

Deprecor, inceptis. Venio, si quando Quirites

Sensimus Arthoas scelerato milite ad oras

Rumpere, civili pollutam crimine turmam

Ducere et in nostro rursus temerare cruore

135

Omne ferox bellum, rabie per queque nefasta

Imperium dum grande parent mundumque Latinis

Gentibus, heu, iungant: tanta est fiducia ferri,

Tanta tibi, Latium nimis o crudele tuorum

Sanguine, Lerneis fusus qui labitur undis!

140

Tu michi, quam nostris pronam modo vidimus armis

Esse, sub Assirios Mavors dum prelia saltus

Intulit horrendus, faveas, Fortuna, precanti.

Deprecor ipse tuus, quemcumque iubebis in hostem

Pergere, iam stricto prorumpam protinus ense.

145

Haud ullam tolerabo moram, sed bella cohorti

Illicet optanti pandam; meliora sequemur.

Nec movet Antoni immitis victoria sontis

Emathie quesita plagis, nec vana timemus

Que fera perpetuo dispergit Roma tumultu

150

Vndique, sed mediis iam iam spectabimur armis.

En venit ille ferox rabie spumante venenum,

Qui nece crudeli, Superi, fratrumque patrumque

Manat agens ferrum centena per arva cruentum.

Perfide, proh, nescis venias quo numine contra

155

Parthorum Arsacidas, nescis, temerarie, quantus

Impetus est Dacis, quotiens vesana cupido

Extitit armorum vel cum novus hostis obarsit

Ire per eterno canentia frigore nostrum

Rura! Sed en voluit terra pelagoque nocentem

160

Iungere te nostris etiam Fortuna triumphis,

Me duce civiles vadant quo Manibus umbre

Elisiosque locos visant pallentis Averni.

An, miser, ignoras triplici certamine truncos

Ausonios cecidisse tuos et sanguine Caprum

165

Cum Scithico sedasse solo? "Sic ista superbus

Prompsit ab audaci Pacorus fortissimus ore,

Inde per Assiriam signatam nomine regis

Assuris arripiens gressum, qua rura propinquis

Medica Perseis populis, sed dextra tenebat

170

Simpolin ambitam gemino cum colle cavisque

Cautibus. Hic mundo perhibet sacrata vetustas

Primitus ethereos magicis cantatibus ingens

Celicolas metuisse nefas, cum carmine Luna

Se stupuit pallere sacro, viridesque colubri

175

Tarda prius totis rexerunt pectora nodis

Et Stigii expavere dei sontesque sorores

Anguiferas videre comas languere cerastis.

Niniven ingentem levo de margine linquens,

Mesopotaniacum festino milite pontum

180

Transversum dimittit, adit dum litus Orontis

Eufratisque sui socii labentis ad undas.

Inter utrunque vadum parvo se vertice prefert

Collis ad Eoam paulum devexus ab ima

Parte plagam, rigidis que stat circundata dumis,

185

Quamve tegunt aspris spineta nivalia cornis

Et parvo vineta mero; iam transitus amni

Arthoa de fronte patet, castrisque vagantes

Quo tranare valent violenti fluminis estum.

Iam ferus Italie vires metitus et arma,

190

Dux Pacorus, forti quo milite bella subintret,

Nuper ab Assirio revocatas orbe cohortes

Illico Caldea statuit munire iuventa

Et Parthos staurare viros, cuntosque recessus

Ducere sanguinei sevo certamine cursus,

195

Et pugnas excire novas. Germania mundi

Pessima funereis festinat castra venenis

Iungere cum turmis Asia de sorte superbis.

Expertes pietate viri qui grande Taybon

Incoluere, Sage populi Basteque feroces

200

Convenere ducem, quos nulla scientia rerum

Provehit ignaros, sed pascere magna rigosis

Tantum armenta iugis montis delectat alumnos.

Hinc quoque ter gemino Taurum que turba frequentant

Vertice, collatis iam pastoralibus armis,

205

Venit ad Arsacidam. Vos, noti murice, Seres,

Agmina gentili misistis et impia pompa;

Corpore procero nec non ad bella, Lamanni,

Festinatis iter, quis prima infantia longis

Temporibus producta manet; velamina libro

210

Gestant arboreo consutaque pelle ferarum.

Saltibus includens Hircania silva nivosis

Aspidas horrentes mandavit ad arma catervas;

Quos alit agricole Taunos altissimus, unde

Danubius contraxit aquas, post tramite longo

215

Parthica rura secans Caspias transit in undas,

Conveniunt. Frigens Ceremus stipavit agrestes

Sauromatas pariterque manus coniurat Araxes

Terminus Armenie, nivibus non vere solutis

Mons et Hyperboreus Ripheaque lustra vicissim.

220

Non ibi prospectant roseum Titana cadentem

Equore Athlanteo populi, sed, Cinthia cornu

Dum remeat sevo, ducit sub nocte tenebras

Frigoribus subiecta ferox gens; Delius et cum

Iverit ad Firixon in caligantibus umbris,

225

Longa dies fulsit, celi redeuntibus astris.

Impia bellantum Venus ut stipantia passim

Agmina conspexit contra sua Fata nepotum,

Candida ter palmis quatiens vaga pectora pulcris,

Ingemuit timuitque suos succumbere bello.

230

Nec mora; purpureo spectabilis ora colore

Idalie regina plage, per sidera vadens,

Ad patrem flectebat iter, cui numen eunti

Omne viam tribuit, dum lucida tecta Tonantis

Aspicit etherei, iuxta quem sancta potestas

235

Assidet imperii terre celique comantis.

Aureus in solio stabat pater ipse corusco

Maiestate potens, triplicis qua machina mundi

Et rerum sacratus amor sub pace serena

Prestant, perpetuo volvuntur et astra vagatu.

240

Quem postquam generosa Venus fulgere tremendum

Vidit, erat veluti grato suffusa colore

Et pectus laniata pium surgente dolore,

Incipit alloquio sanctum mulcere parentem:

"O genitor mundi, pater o preclare deorum,

245

An tibi causa vie, venio qua nata parenti,

Est referenda? Satis, Superum, satis, optime divum,

Te puto scire viam; proprii iatta ira doloris

Pro Latio timuisse dedit mestamque venire

Iussit in ethereum prelati cardinis axem.

250

Cernis an Armeniam sevo fervere tumultu

In Romam, celeste decus, carosque nepotes?

Proh quantum, gens seva, paras! Proh, perfida, quantum

Invisum molire nefas! Tu nonne recessus

Et nemora alta vides, sevas urbesque locosque

255

In Latios ferrum, princeps, arcere nefandum

Et rerum turbare quiem? Nos, ampla potestas,

Iupiter, orantes, siquid tibi supplico patri

Heu nimis infelix, petimus neu Fata repente

Casibus Ausoniam subitis infesta lacessant,

260

Et pereat pars magna mei, mea Roma, triumphis

Barbareis subiecta, ferat crudele tot annis

Arsacide imperium. Procul hoc, procul oro, sorores

Fatales, prohibete nefas miseramque ruinam.

Te modo si qua tue pietas constringit alumne,

265

Italie miserere, pater, Romeque labanti

Esto pius protector;" ait "iam concipe, celi

Inclite regnator, maneat quis terminus armis

Si fera cum Parthis cedit victoria sevis.

Heu, video Arthoum Charras spirare furorem

270

Vrbibus Ausonie et crudo descendere ferro

Dacorum gentem totumque subangere mundum

Ensibus obtruncum! Tu, Mavors, nobilis auctor

Imperii Latialis, adest pro stirpe nepotum

Exorans te mesta Venus: velis, optime, paulum,

275

Bellipotens, miserere mei. Comunis utrunque

Nos moveat iactura mali. Da bella superbis

Parthorum populis adversa tenentibus arma

Et cladi succurre truci, Gradive, tuorum;

Neu michi contingat miseranda sorte videre

280

Agmina crassanti glomerata in strage Quiritum

Et tremulo supra spectans mea funera questu

Commoveam plangore nemus pontumque polosque.

En modo sublatis, siquid michi, maxime, debes,

Te palmis, Gradive, precor. Si dulce referre

285

Aut quicquam valeo, castris succurre Latinis

Et castris succurre tuis. "Sic illa profata

Iundudum, tacuit, cum sic regnator in astris

Plausibus alludens rosee dedit oscula nate.

Inde pater dictis sevum mulcere dolorem

290

Incipit: "O miseris tantum quid, nata, querelis

- a! - lanians, preclara, genas vultumque comasque

Indulges? Convexa poli quid voce querenti

Concutis et nostras angis conquestibus aures?

Iam gemitum compesce pium; meliora profecto,

295

Iam meliora dabo. Latium te visere quondam

Concedam florere tuum, spectabis ab alto

Cum tu progeniem per prata potentibus armis

Incursare trucem, Scithicoque et sanguine campum

Exundare dabit passim fluviosque lacusque

300

Ensibus insertis fera per primordia Parthum.

Sic michi nempe sedet sic immutabile Fatum:

Quam tu spumantem cernes insignis Oronta

O nece barbarea! Stabis gavisa poloque

Romuleos laudabis amans, Martemque furentem

305

Nimirum spectabis ovans, qui cunta superbus

Agmina fraxineo confundet robore Parthi

Et generi prebebit opem, belloque Latinos

Instruet, et motum certe dabit ordine palme".

His paulum gavisa Venus surrisit et imo

310

Pectore compressit dea gaudia mater Amoris.

Iupiter hinc iterum Marti sic explicat ora:

"Nunc opus est alios inducere, nate, tumultus

Et pugnas tentare novas; modo Tracia paulum

Arva relinque, mea multum non longius olim,

315

Sed qua frigoribus cernis candere nivosis

Iam iuga, carpe viam; propere te transfer in Euros;

Duc age sanguineum sevo cum turbine currum

Et dictas cito vise plagas, ubi Parthica magno

Castra sedent fremitu, casum nolentibus astris

320

Ausoniis inferre parant et tanta minantur.

Non ita consultum Superum, non ista voluntas,

Non ita stat sanctum nobis; sed venit et ecce

Tempus et anguicome consumpta luce sorores

Arsacidan Pacorum miscent liventis Averni

325

Manibus; et gelido sua condere membra sepulcro

Funestas certare puta. Pernicibus alis

Confestim prorumpe Nothos stimulaque iugales

Infandos, aperique nefas; Latiumque sub armis,

Si, Mavors, bona Fata iubent, tutare cruentis".

330

Sic Iovis exingens postquam reverentia iussit

Et nutu tremuere poli convexaque mundi,

Etheree super astra plage Mars impiger errans

Lora quatit stridensque ruit, currumque volantem

Precipitat per inane vagans, et cunta fragore

335

Promovet armipotens, veluti si fulmen ab astris

Corruat ingenti quatiens humana tumultu,

Quod terit exardens terram silvasque nemusque,

Materies dum sumpta cadat, dum prata vaporet

Sulfure et ambustas frangat sub pondere quercus.

340

Sic modo Gradivus sancti mandata parentis

Mente ferens, carpebat iter cedentibus auris,

Dum frigente plaga stabat, qua Romulus heros

Victor et in sevos rursus cuncurrere Parthos

Pronus. Vt Hesperiis mersit se Delius undis,

345

Mars ferus et triplici redimita casside cono

Horrendus, pendente iuba, cui lumina torvis

Orbibus ardescunt et barba cruore gelato

Pendet et in fulvo clipeus quem protegit auro,

Astitit in somnos resolutum pectore sacros

350

Ante virum. Postquam thalamum se duxit ad altum

Lampade fulgenti et claris rutilantibus armis

Inclita siderea lustrat tentoria luce

Accumbensque thoro, sic carum affatur alumnum:

Accumbensque thoro, sic carum affatur alumnum:

355

"Degener, imperium Superis curantibus urbis

Ducere per totum dudum venerabile mundum,

Anne potes segnis pigra torpere quiete?

Et resides in bella viros tardare sub oris,

Vilis, Hyperboreis, rerum dum perstrepit orbis

360

Cedibus alternis et Parthica turba furenti

Concutitur terrore novo? Iam regia proles

Arsacide, genus omne simul, Labienus et ipse,

Dacorumque manus Sirieque Asieque potentis,

Caldequi viri et Germania perfida nostro

365

Semper" ait "Latio magicas coniurat ad aras

In genus Hesperium, funestaque federa iungunt

Barbaricis firmata magis de more vocatis.

Surge, age - sum Mavors, Latialis origo Quiritum -

Surge, age; rite meis concede nepotibus arma

370

Et duc Ausonie splendentia signa per omnem

Barbariem, mundumque velis perstringere ferro,

Dum fera Romanos capiat gens Parthica fasces,

Legibus Italie Tanais dum frigidus undis

Pareat et Tigris socio cum fratre Quirites

375

Horreat et longo formidet margine Ganges.

Ista decet perferre viros; ego vester in omni

Miles ero pugna; nullum sine numine Martis

Certamen capietis;" ait "pater ipse deorum

Atque hominum princeps fatalia bella iuvabit

380

Et sanctum monstrabit iter. Nil deprecor ultra.

Suscipe sanguineum valido sub pectore motum;

Fixa solo iam pila cape et tardata triumphis

Castra move raptim; modo te pro gente precatur

Ausonia Gradivus atrox, te Roma profusis

385

Hortatur, dilecta parens, palmisque comasque

Ante pedes spargit, queritur tardare cohortes,

Imperium mundi, divum mandantibus astris,

Indolet acquiri sera sibi clade. Repente

Surge thoro imbelli, preclarum corripe ferrum".

390

Dixit, et ingenti visus propellere pectus

Cum trabe respersa maculis manante cruore

Et penitus turbare quiem, penitusque triumphum

Venturum spondere sonans horrentibus armis.

Nondum cum rutilis surgens Aurora capillis

395

Merserat humentem croceo velamine Noctem,

Sed vaga purpureo splendebant sidera celo,

Somnus et obscuris mulcere cubilia pennis,

Tum volucres densis etiam alta silentia lucis

Ducebant rapideque fere per lustra iacebant,

400

Interrupta quies proceri pallentibus umbris

Cum fuit atque sopor tetris heroa tenebris

Liquit et attonite perstrinxit imagine noctis.

Membra viri subito quatiens pavor occupat ingens

Et sursum venere come, riguere metuque

405

Pectora torpenti; tandem rediere calentes

Et vigor et ferri cedem prebentis amores.

Horruit haud aliter spectans hastile per auras

Se contra setosus aper, simul hispida telo

Terga quati sensit crassoque rubere cruore,

410

Perfurit et, gelidos collidens dentibus Euros,

Spumanti ruit ore ferox, ve forsan eunti,

Si quis adest suspensa gerens venabula contra,

Quam modo se totum bello clarissimus heros

Contulit ardentem, dubio ventante tumultu,

415

Vt verum agnovisse fuit per monstra parentem

Noctua Gradivum tantos animare furores

Inque feras acies caros arcere nepotes.

Mox ubi clara dies roseo subvecta paratu

Depulit algentes nemorosis collibus umbras,

420

Surrexit Latialis herus propereque verendum

Consilium superesse iubet, quo sede recepto

Incipit orator clara cum voce profari:

"Nulla per Armeniam gerimus nos bella, per Arthon,

Nulla per algentes Scithie certamina saltus

425

Ducimus astrorum divis absentibus almis:

Sed sacra turba deum, quotiens discrimine mundi

Castra premi videat Romana, pericula pronis

Ecce fugant armis. At ego quid dicere tentem,

Quove patris mandata loquar Mavortis et alti

430

Nempe Iovis precepta feram michi visa per umbras

Et noctis per opaca quidem? Sed pauca, Quirites,

Pauca modo dicenda manent. Non vana profecto,

Credite, prospexi per muta silentia somni,

Sed veri simulacra tuli verumque deorum

435

Auspicium michi voce datum, mediisque tenebris

Vidi ego iam palmam, Superis cogentibus, omen.

Nam michi sanguinei Martis truculenta figura

Irrevocata ferens magni mandata parentis,

Extitit et, multum postquam conquesta morari

440

Castra fuit nostrum pigris torpentia somnis,

"Sparge per Arthoum turmas" tulit "illicet orbem;

Quid cuntaris?" ait "Fers tempora Marte remoto?

Non ita Fata iubent, rerum sanctissimus ordo.

Cernite quam fastu veniat modo regia proles

445

Ausoniam invasura manum, confisa triumphis

Armenie infandis Asieque potentis amore;"

Dixit, et "O," inquit "propere celerate, Quirites!

Stringite iam ferrum, sceleratam vertite gentem

Et totum Latiis adiungite fascibus orbem,

450

Et patrium properate decus, viresque Latinas

Cogite, Romani, per Medica rura catervas

Cogite prevalidas. Alius vos horreat orbis,

Cumque suis Arthos brumis glatialibus oret

Victores bello signataque iura capessat

455

Et discat Latio Fatis servire coacta".

Hec ubi, continuo vanis disparuit umbris.

Quare ego, quo Superi mandant procedere celsi

Et Fortuna iubet nostris excita rebus,

Haud moror ingentes ultra differre paratus,

460

Sed penitus, dum vita manet, dum sanguis ab istis

Mittere tela dabit super auras torta lacertis,

Iam tibi, Roma parens, certabimus undique mundi,

Sive feros cogis tu debellare Gelonos,

Tracas et armiferos Scithica regione vagantes.

465

Aspice flagranti quam pectore prona iuventus

Prelia seva vocat cupiatque invadere Parthos

Frigore torpentes, cuntos vastare Penates

Arsacidum magicosque deos de postibus ipsis

Tollere, quos pelago rapidi iam gurges Orontis

470

Provehat exundans. Nunquam, per numina testor

Vestalesque focos, miseris magis ulcio Crassis

Extitit. O proceres inhumataque corpora passim,

Iam bustis gaudete datis fluviumque Charontis

Visite Tartarei. Ducet vos portitor unde,

475

Insontes, ubi regna manent, ubi vere perenni

Gramina florescunt, cascas calcata per umbras.

Proh, quot barbarico video stagnare cruore

Flumina cum campis et prata virescere tabo

Parthica concreto! Manesque videmus Averni

480

Sontibus horrendas aperire in carcere penas;

Vltra Tartareum properatque Megera Baratrum

Supplicium Pacoro, Parthisque fugacibus armis

Thesiphone: indulgens colubros movet atra sororum".

Talibus infremitans ductor Latialis in omnes

485

Bellorum rabiem sparsit, surgente tumultu.

Ast Romana phalanx, dictis accensa superbis,

Degeneres spernata metus, super ethera tollit

Ingenti clamore sonos. "Dux optime," clamat,

"Arma sub horrentem ducamus protinus Arthon,

490

Arma per infandi referamus rura Geloni,

Caldei Dacique trucis, qui semper in oras

Hesperias movere nefas bellumque nefastum

Ausoniis tribuere feri. "Sic horrida visu

Vociferat furiosa manus. Ianque ether et alti

495

Implentur convexa poli iam vocibus; omne

Sentires mugire nemus, resonare ferarum

Antra per anfractum cuntasque in murmura cautes

Ire cavas; nullis non stridet vallibus Echo.

Sic si forte, maris rabie propulsus acerbi

500

Vel flatu Boree, vel quando immania torquet

Enchelidus sua membra vomens de faucibus ignem,

Incidat in pelagus sevo stridore, Pachinus

Concutitur murmurque refert, passimque natantes

Nereidas Sicula cogit trepidare sub unda.

505

Providus interea dux pectore multa volutat

Consilia armorum, quo vergere Fata laborent

Romanas acies. Vafros hinc providet astus

Gentis inhumane confectaque bella venenis

Semper Hyperboreis, hinc aspicit omne Latinum

510

Ad pugnam sublime genus; tum denique sedit

Pectore legatis mentem explorare nefandi

Arsacide, tentare fidem, si, pace per orbem

Regnanti Arthoum positisque ferocibus armis,

Iura velit Latii Pacorus servare potentis

515

Et belli sedare minas, bellique tumultus

Ponere iam supplex et federa prisca tenere.

Iandudum Eoo tenebris surgentibus orbe,

Vmbranti velata comas Nox humida peplo

In requiem flectit lassata laboribus ire

520

Corpora bellantum, cornuque obscurus adunco

Ipse deus clangens mundo circundedit alis

Omnia castra ducis validis armata catervis.

Labitur in somnos correpta sopore silenti

Turba virum; pelagus qua turbidus intrat Orontes

525

Marginibus stabulantur equi fluvialibus; ulve

Strata dabant herbeque simul frondesque virentes,

Dum tulit auratam terris Aurora quadrigam.

Tunc inter cuntos maturi pectoris Axas,

Quem sacra canities et mens preclara sub omni

530

Illustrat sensu, tetris fugientibus umbris,

Hinc legatus abit. Postquam qui regis ad ora

Affuit, edocto sic illicet ore profatur:

"Maxime Parthorum ductor, celestis origo,

Splendor et Arsacidum, nuper clarissimus auctor

535

Antonius Latii vestras descendere ad oras

Mandat et ista tibi dudum legata referri.

Hactenus infandi satis, heu, discrimine Martis

In Latium sevire fuit Parthosque ruinis

Alternis Asiam vastare, tumultibus omne

540

Et Sirie impugnare solum, civilibus atque,

Rex, armis conferre manus, suadente nefasto

Rex, armis conferre manus, suadente nefasto

Consilio nostri prelati militis olim.

Accipe nunc animo sit quanta potentia Rome,

545

Quidque deum pia Fata parant, quo nobile nostrum

Imperium sublime meat. Regnare profecto

Romuleos Fortuna iubet; vidistis et ipsi,

Inclite, successus belli ventare Latinis.

Non opus est dictu. Quare, mitissime regum,

550

Si tranquilla iuvat, pulso discrimine Martis,

Pax, velis Antonio, Latii qui maximus extat,

Regna, tibi quondam sevo correpta tumultu,

Reddere. Prisca fides redeat, non impius ultra

Fervor eat pugne; bello cessante, quiescant

555

Parthorum populi; veniant modo pace benigna

Ocia per mundum; pietas rectumque bonumque

Floreat, alme pater. Proh, nubilus error in orbe

Quantus apud gentes regnat, proh, semper ad omne

Iam promptum mortale nefas genus! Ecce, deorum

560

Cum moneat Natura parens iam vivere nullo

Sanguine disperso, cupimus per bella per enses

Alternas maculare manus, gaudemus et armis

Fatales celerare colos, Orcique sorores

Ad superas auras Stigia de sede Baratri

565

Ducimus immemores et simus crimine sontes.

Et si forte tuus prestat sevissimus ardor

Vndique Germanas cogens per prata catervas

In Latium properare ducem, per numina testor

Ausoniumque Iovem, magne qui presidet Vrbi,

570

Haud magicis adiuta deis tua, maxime, virtus

In mediis largo sternetur sanguine campis.

Nec me vana loqui, nec me modo crede minari

Talia, Parthe, tibi. Vite longissimus ordo

Istaque canities venturi provida fati

575

Quo vergat Fortuna videt. Tu federa sume,

Si libet, Italie; pereant infanda malorum

Semina, pace, precor, terris regnante nivosis.

Romani Arthoique simul commertia mixti

Deducant, solio sed tu precelsus avito

580

Iura dabis Parthis, Latio mandante senatu".

Sic gravis antiquo vetus hec de pectore rupit.

Ast Pacorus, quamvis semper promptissimus ardet

In rabiem ferri, summissa voce parumper

Incipit audaci responsum a mente profari:

585

"Nobilis orator viteque sacrata vetustas,

Et liceat me vera loqui. Quam conscius evi

Et rerum moderator ades, quam copia lingue

Nempe tibi! Que nempe canis mandata videmus;

Et memori sub corde fero quia regna recenses

590

Dardana Germanis certata furoribus olim

Cladis infandis, Siriam invasisse phalanges

Arsacide memoras, quibus, heu, quibus arguor actis!

Si bene pro patria iam libertate nefasti

Gradivi discrimen adi Romanus, in oris

595

Bella tuli Eois, nec me gessisse pigebit.

Si verus Latialis ades, si gesta priorum

Magna ducum servas, divis gratissima vestris,

Quam michi debebis! Latio mea bella peregi,

Non Parthis, metuenda tuli certamina Martis;

600

Nec Pacorus culpandus erat, sed dona triumphi

Debuit Eoi Romana sumere ab Vrbe.

Vnica confecti, pater, heu, spes una senatus

En Labienus erit, mecumque iunctus ad arma

Impiger in Sirios pro libertate decora

605

Rupit, et Arthois gessit sua fata catervis.

Ipse habet imperium; sese Romana tenentem

Nosco ducem, largo sparsit qui sanguine campos,

Dum cupit Ausonie totum summittere mundum

Et populis dare iura parat signata tonanti

610

Iam Latio. Sed vestra quidem fiducia qualis?

Heu, qualis! Postquam civilia bella tulistis

Rursus et Emathiam gentili cede nocentem

Damnatamque deis saciastis sanguine Rome,

Vertitis horrentem Boreali frigore ad Arthon

615

Omne nefas, temerare pios nos crimine sontes

Queritis et socios polluto iungere Marti.

Non mens ista michi; nec tu, Labiene, profecto

Regna dabis ferro nobis quesita rigenti

Tabe virum infando; patrios qui nempe Penates

620

Funestavit atrox, dum numina Cesaris ecce

Numina prereptis ulciscitur impius armis.

Heu, Bruti miseranda nimis Fortuna! Iacebis,

O decus eternum, nudis inhumatus arenis,

Dum fera cum sevis componis bella tirannis

625

Cesareis, dum sanctus amor, dum Iupiter almus

Illustrat fulgore sacro tua pectora, Brute!

Non te, care deis, pulcra pro morte parentes

Italidesque nurus, matrum quoque turba Quiritum

Collugere potest, et per lamenta sonare

630

Funereo plangore domus, et crine revulso

Dulcibus astringens coniunx amplexibus egit

In cinerem tua membra sacrum, simul ivit ad astra

Et superi convexa poli tua nobilis umbra;

Pabula sed sistis sevis, heu, pabula monstris

635

In nuda tellure iacens terraque nefanda!

O michi semper eris, celi dum cernimus orbes,

Lugendus, germane! Tuum ceu numen ad aras

Nomen honorabit pre cuntis Parthia sacrum.

Nulla tuam poterit famam, venerabilis heros,

640

Tollere posteritas; vivit post funera virtus,

Ignea dum toto lucebunt sidera celo,

Dum maris equorei pulsabunt litora fluctus,

Totaque terrarum donec confinia longo

Iam pater Oceanus lustrarit margine mundo.

645

Ast ego Caldee testor pia numina gentis

Et Scithicos adiuro magos ipsumque Tonantem

Tarpeium, dum vita michi, dum fervidus extat

Ardor, in arma ruam pro te, pie Brute; nec almam

Thesalicos umbram patiar volitare per agros.

650

Accipis ultorem scelerum; gaudete, iacentes

Ingenti virtute viri. "Sic ore locutus.

Tum lacrime tinxere genas; ibi verba remisit

Imperfecta quidem: "Proh! Numina summa deorum

Iam quoque barbarie civilia bella tiranni

655

Exitiumque tui, Latium miserabile, plangunt.

Vos, o funerei cives, pietate subacta

Ducitis eternis certamina seva ruinis,

Et fera que semper maculavit Parthia Romam

Impendit gemitum miserans adversa Quiritum

660

Fata, diu populum gentili sanguine sontem.

I pater, Antonio nostrum hec responsa referto:

Non ego Romanos venio populare Penates

Nec Veste turbare focos altaribus alme.

Sum qui regna paro Latialibus addere fatis,

665

Si bene per Sirios et prata calentia Phebo

Dudum bella tuli, Labieno iura tenente;"

- heroa interea dudum clarissimus Axas

Lustrat et orsa viri porrecta concipit aure -

"Et si forte velit mediis concurrere campis

670

Impius et quicquid superest e sanguine Rome

Exhaurire ferox, veniat sceleratus ad arma,

Et mecum undanti per plana madentia Oronte

Concertet iungatque manus. Ego nempe nefandus

Haud ero; sed, toti gestans sibi crimina mundi,

675

Hic pater Hesperie, patrem si credimus esse,

Iste nefastus erit, nunquam revocandus ab armis".

Talibus orantem remeans venerabilis Axas

Deserit et versus tentoria fixa tetendit,

Qua fluit unda vadis per Taunia prata profundis

680

Danubii, varias agitans in pectore curas

Et responsa ducis memori sub mente revolvens.

Nam sacer antistes scrutator et omne deorum

Augurium crasso spectat stagnare cruore

Flumina cum campis, taboque rubere rigentes

685

Et cautes et saxa loci, bellumque cruentum

Vndique diffundi, Manesque Acharonta sequentes

Torpenti merore videt. Fera Fata gemiscunt

Arsacidum Romeque simul; patet horror Averni.