Francesco Mario Grapaldo Silvia

Gloria Pontificum, Salve, Rex maxime regum

Atque pater patriae, Iuli, tutela, decusque

Iustitiae, tu Martis honor, cum bella moventi

Obstas, et merito vim vi propellis ; ad unum

5

Ausoniae cessere Duces; tua signa superbus

Contremuit Gallus, vinci modo nescius ulli,

Vt canis Egypti sitiens cum potat ad amnem.

Fatale est Iulii quando tibi Gallia nomen.

Quo schisma? aut quo conciliabula pluria? Dirae

10

Haec agitant: nebulas in dolia condere vanum est.

In stimulum quisquam non calcitret: optima vitae

Sors est, sorte sua contentum vivere: te unum,

Te Italiae gentes cupiunt, venerantur, adorant,

Expertae quam sit durum servire Tyrannis:

15

Te duce, barbarici rabiem contemnimus hostis.

Te duce, quid paveant populi? cui militat aether,

Stat Deus aeterno cui foedere: maxime Iuli,

Soter ades cunctis: sic nos te fronte serena

Accipimus: meritosque tibi praestamus honores

20

Atque fidem, natas, nos, nostra, addicimus uni:

Pro te equidem prompti quaecumque extrema subire.

Auguror et vinces: sunt in te nulla cupido

Auri, nulla sitis: mens est, atque unica cura

Stat patriae, numerosa cohors de gente feroci

25

Assueta et bello; nervi sunt rebus agendis,

Invictusque animus, rerum experientia. Coeptis

Insiste: (haud dubito) dabitur mox omne quod optas.

Aemiliae e primis sub te coiere quot urbes?

Ecclesiae et Iuli sunt dulcia nomina, dulce

30

Regnum, sub dulci populi ditione perennent.

Te Regem, dominum volumus, dulcissime Iuli:

Templa Deis, leges populis, das ocia ferro:

Es Cato, Pompilius, Cesar, sic Cesare maior,

Sit qualis quantusque velit: civilia bella

35

Suscitat hic, reprimis placidus tu, mitis, et idem

Tu gravis, et nulli est melior facundia: solus

Tu Xerxem superas sumptus spleudore togatum,

Delicium humani generis, spes unica nostri:

Aetatem robur supra est, in pectore robur.

40

In cunctis robur, roburque insignia; victus

Robur erat priscis, homines de robore nati.

Per te vita, salus, per te sunt cuncta renata,

Dasque novam faciem Latio. Vberrima per te

Et nova libertas, multis non cognita ab annis.

45

Gens Itala id debet tibi libera Roma Camillo

Olim quod debet: terra hinc mare, sydera et urbes,

Laetitia acclamant: sed Parma ex omnibus una

Laetior, atque tuum praesens modo numen adorat:

Iulia Parma tua est merito, quas Iulia Iuli

50

Nomen habet, sed re nunc est nunc Iulia Parma:

Parma tibi sese commendat, Parma precatur

Suppliciter, populum addictum tibi, maxime Iuli,

Excipe, et exhaustis libeat succurrere rebus:

Felicem praestent sedem tibi numina, votis

55

Aspirent eadem, nec sit quod gaudia tollat,

Nestoreamque simul fauste egrediare senectam.