Girolamo Muzio isagogicon

Quisquis Pierios colit recessus

Et sacros latices amat beatus

Praecingens hedera caput sequaci

Adsit, dum numeros canunt poetae;

5

Adsit, dum numeris fauent Camenae,

Dum sacri Hoelcelium canunt poetae.

Doctus Pegasidum chorus sororum

Terram ter pedibus quatit quaterque

Saltans ad modulos, uicesque in orbe

10

Alternant placidae modis iocosis.

At Phoebus cithara sonat canora

Gestans temporibus comas amicae,

Laurum, perpetuas comas puellae.

Plaudunt turba decens trium sororum

15

Texuntque Hoelcelio suo coronam,

Texunt ut decorent patrem piorum,

Patremque et decus omnium bonorum.

Qui prudens, facilis, bonus, benignus,

Auctor propositi tenax honesti,

20

Vltor propositi mali seuerus,

Spernit diuitias colitque Musas,

Vates uersiculosque amat fouetque.

Hunc ergo, hunc merito canunt poetae,

Adsint Aonides choris iocisque,

25

Phoebus dulcisonum melos repulset,

Innectant Charites rosasque serto

Et serto Hoelcelio caput coronent.

Iam non Hoelcelius peribit unquam,

Non is Tartareas adibit umbras

30

Aut sedes Stygias lacusue Auerni.

Sed leti impatiens in omne tempus

Viuet carminibus legendus orbi:

Qua caelo irradians diem recludit

Sol, quaque Oceani lauatur unda;

35

Et uiset Libyae, calentis arua

Et duram glaciem poli rigentis.

Tandem caelitibus deis uocatus

Inuiset superam beatus aulam,

Felix ter quater et quater beatus.

40

Absit nenia flebilis sepulcro:

Mordax inuidus hinc procul facessat;

Adsint qui numeros canant poetae

Et Musae Clariusque Gratiaeque.