Francesco Maria Molza elegiae 2

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


1. ad Michaelem Maium

Omnia venturo laetantur Caesare, Mai,

      Grataque compositus ocia mundus agit,

Laeta Pales agros, atque ipse revisit Apollo,

      Et squalor campis omnibus ater abit.

5

Coeroleus placido Tybris iam defluit amne,

      In mare sanguineis qui modo fluxit aquis,

Fortia quaeque virum volvebat corpora nuper,

      Fronde coronatas sustinet unda rates.

Pendenteisque inter dumosa rupe capellas

10

      Herboso pastor gramine membra levat,

Quem modo sylvarum vasto latuisse recessu

      Compulerant tristi classica pulsa sono.

Sic iam Caesareae praecurrens candida puppi

      Adventum Pax est testificata Dei:

15

Aspice quam molles substernunt aequora venti,

      Littoris extremi vix ferit unda latus.

Arbiter ipse maris rabiem Saturnius arcet,

      Vastaque sublata temperat arva manu.

Solve ratem, et pelago, Caesar, te crede patenti:

20

      Increpitant celeres carbasa lenta Noti.

Nec salis infidi subitas horresce procellas;

      Coerula sunt fato regna minora tuo.

Ipsa Venus curvo convellens littore funem

      Trudet coelesti robora sacra manu,

25

Aeternamque petens Romanis inclyta pacem

      Velorum plenos diriget alta sinus.

Subsident tumidi ventosa per aequora fluctus,

      Verbaque lascivus nautica discet Amor.

Parte alia classem Nereides admiratae

30

      Lustrabunt densis pinea texta choris,

Et levibus circum verrentes aequora palmis

      Divinos fundent ore sonante modos.

Fessa tibi Ausoniae, pugnax Hispania, tellus

      Iam dudum absentis invidet ora Dei,

35

Desertum et queritur Tybrim, praelataque Iberi

      Flumina, et auriferi littora fulva Tagi:

Sis licet atque orbi, Caesar, spes una regendo,

      Ausonis ante omnes attamen ora tua est.

Quare age te tandem meritis accinge triumphis,

40

      Imperio sedes haec magis apta tuo est.

Attigeris primi vix dum bene littoris oram

      Occurret sparsis cum tibi Roma comis,

Occurret tibi Roma olim pulcherrima rerum,

      At nunc regales dilaniata genas,

45

Vulneraque illa gerens, ob quae vel barbarus hostis

      Optet tam saevas non habuisse manus.

Tu flentem solare oro, et miserere precantis,

      Italiam salvo Caesare flere nefas.

Aeternum lapsis sic te succurrere rebus

50

      Permittant vitae candida fila tuae.

Sic tibi victus Arar totiens, magnusque Garumna

      Languidior famulis in mare currat aquis.

Interea et mea dum frustratur gaudia Caesar

      Advenit et votis serior ipse meis,

55

Nos iuvet in gelida prostratos ilicis umbra

      Ad liquidi somnos ducere fontis aquam,

Quaeque tibi in ramos procumbunt, inclyte Mai,

      Grandia nunc pleno carpere poma sinu,

Nunc et felices Musarum expromere cantus,

60

      Qua fugit irrigua garrula lympha via.

Olim Caesareis dabitur cum regna triumphis

      Posse loqui, et captos ore referre Duces,

Vnus eris, nostri celebrent quem saepe libelli,

      Proxima post illum tu mihi cura venis.

 

2. in mortem Elvirae

Cum primum aethereis moriens gressum intulit astris

      Elvira, et summa constitit arce poli,

Hanc animae primum densa cinxere corona,

      Quique pii coetus arva beata colunt,

5

Et secum: Has nostras quaenam pulcherrima sedes

      Lux habet, atque novus enitet unde decor?

Nam neque piscosi linquens fera murmura ponti

      Ad superos tali se tulit ore Venus,

Abductam patriis nec quae se fleverat oris

10

      Pampineas flectens culta Ariadna rotas.

Ast ubi vis patris spetiem quae pulchra referret

      Consalvi, et cunctis agnitus ille vigor,

Ille decor, Sebethe, tuas qui terruit urbes,

      Gallicaque invicta contudit arma manu,

15

Illam adeo mulcere omnes, et tollere cantu,

      Atque iterum in blandos quaelibet ire sonos:

"Huc ades, o Regum soboles, decus addita coelo,

      Teque inter nitidum sydera sydus age,

Coniugis unde tui longum miserata dolorem

20

      Pelle age de tristi pectore amaritiem,

Insatiabiliter qui te nunc deflet ademptam,

      Nescius abrupto vivere coniugio.

Quaeque premis teneris fulgentia sydera plantis

      Concilies forti sic Dea blanda viro,

25

Nixus ope ut patriaque et sanguine clarus Ibero

      Per proavum laudes, perque parentis eat,

Et simul ingenteis superet spes Caesaris almi,

      Queis magni pondus sustinet imperii,

Seu male foedifragos vocet in certamina Gallos,

30

      Seu properet Turcas cominus ire truces.

Hoc tua nunc poscit pietas, sanctique pudoris

      Illa tibi constans tempus in omne fides,

Hoc tecum aetheria ludit qui parvulus aula

      Ante diem ereptum quem brevis hora tulit,

35

Scilicet ut magni felix tibi coniugis ora

      Exprimat et curas leniat usque tuas".

His dictis rarum ambrosiae sparsere liquorem,

      Oscula mox roseis casta dedere genis,

Ignotoque comam cinxerunt numina flore,

40

      Et dederunt flavae gemmea serta comae.

Illa Patrem complexa alto sublimis Olympo

      Accubat, et curas despicit inde leves.

At tu quem regem certatim pinguibus arvis

      Expetit hinc votis Tybris, et inde Tagus,

45

Pone modum lachrymis; sat tristia lumina moesti

      Vidimus, Elvira est iam tibi fleta satis:

Magnaque vos facilis quondam concordia iunxit,

      Post en alterius funera vivit adhuc.

 

3. ad Carolum Caesarem

Dum te Sirenum retinet terra hospita, Caesar,

      Sebethus riguo qua fluit amne pater,

Postque graves pelago exhaustos terraque labores,

      Quis auxit titulos Africa tonsa tuos,

5

Hospitio indulges, clipeique oblitus et hastae,

      Iure tua sequeris commoda parta manu.

Roma tibi auratos componit sedula currus,

      Queis vectus sacra conspiciare via.

Captivos addit famulis cum fluctibus amnes,

10

      Multaque diversis oppida capta locis.

Tum super his tumidi late maris extat imago,

      Coerula victrici marmora classe latent.

Ipse fugam male fisus aquis, levibusque sagittis

      Admisso celerat Arriadenus equo,

15

Mox Numidum gentes, Maurusiaque agmina cernas

      Tendere captivas ad tua frena manus.

His te muneribus supplex veneratur, et ora

      Absentis sperat cernere posse Dei;

Quin de septenis vox est modo collibus ingens

20

      Exaudita moras increpitare tuas.

Parthenope sat culta tibi est, linque ocia, Caesar,

      Ista solet summis ora nocere viris:

Quos tu nunc victos iustis ulcisceris armis,

      Delitiis eadem fregerat ante suis.

25

Carpe viam, tibi prisca situm iam marmora ponunt,

      Et Latii facies iam nova facta fori est,

Aequaque dispositis consurgunt tecta columnis,

      Qualia felices vix coluistis avi,

Vt pede inoffenso miles simul urbe vagetur

30

      Sternitur assidua glarea dura manu,

Et disiecta silex apta coniungitur arte,

      Cunctaque in aequales compita secta vias.

His mihi Caesareum viguit dum nomen in oris,

      Nil nisi Romanum subdita terra tulit,

35

Hinc progressa olim divi tela horrida Iuli

      Terrarum late perdomuere sola.

Vix bene Romuleis, Caesar, consederis arvis,

      In coelum cum te gloria summa feret,

Ex tuto hinc regum poteris contundere vires,

40

      Victori insultet gens modo si qua suo.

Communi pater auspicio Romanus inibit

      Foedera, queis geminum scandet ad astra iubar.

Huc ades, en celebres iterant Capitolia plausus:

      Sume triumphali lora regenda manu,

45

His tua iamdudum debetur laurea templis

      Et iunctus niveis currus eburnus equis.

Ecce tibi intacta nivei cervice iuvenci

      Ad pingues properant procubuisse focos,

Ecce tuos cogit Victoria laeta iugales

50

      Ad frena, aeternum est quae tibi facta comes.

Aspice ut hibernis vernet tibi mensibus annus,

      Vtque hyeme in media floreat omnis ager;

Obductum nulli praecingunt aethera nimbi,

      Ducta nec obtusi est luminis ulla dies:

55

Scilicet eventus sunt omina laeta futuri,

      Annuit et votis Iuppiter ipse meis.

 

4. ad Aloisium Priullum Venetum

Ille ego perpetuus Tarpei culminis hospes

      Oblitus patriae tempus in omne meae,

Quem neque bellorum strepitus, nec barbarus ensis,

      Saeva nec in medio castra locata foro,

5

Dira nec illuvies morbi commota malignis

      Flatibus, aut saevi terruit ira Iovis,

Romuleis tandem procul hinc a collibus aevum

      Degere, quis credat? docte Priulle, paro.

Scilicet effoetae vires, et serior aetas

10

      Me miris hebetem reddidit usque modis.

Nam neque formosas habeat quod Roma puellas,

      Ipsos quae possint sollicitare Deos,

Nec crebris hominum moveor quod coetibus unus

      Excipiar, comitum concelebrerque choris;

15

Ipsa etiam signis sordent nunc mollibus aera,

      Altaque semotis marmora vecta iugis,

Templaque diversis operum variata figuris,

      Quaeque suum retinent nunc quoque saxa decus.

Aeternum auspicibus quondam Dis condita in aevum

20

      Moenia, septenis facta superba iugis,

Parcite, sat vobis, vitae dum nostra sinebant

      Tempora, et haec studiis mollibus apta, datum.

Sat, Fortuna, tuos olim spectavimus aestus,

      Arbitrio versas dum fera cuncta tuo,

25

Hoc quodcunque aevi posthac mihi fata reservant,

      Vivendum omnino est commodiore solo:

Illic nulla animi sanos ubi gloria sensus

      Avertat, falsis exagitetque bonis,

Neu curam exhibeant fasces, aut purpura Regum,

30

      Sceptraque ab indignis saepe ferenda viris,

Aera ubi nec quisquam aut populi tabularia norit,

      Aut inhiet saeva commoda rapta manu.

Musarum at vigeant passim commercia sancta,

      Quarum perculsus numine sacra fero,

35

Priscaque simplicitas, et nescia fallere vita,

      Saturno qualis regna tenente fuit,

Sollicitos animos habuit cum nulla cupido,

      Nec dederunt agris iugera certa modum,

Molliaque indomiti gesserunt colla iuvenci,

40

      Praeda nec immiti tunc fuit agna lupo,

Et iuvenum sine fraude cohors, sine fraude puellae

      Iungebant molles laeta per arva choros.

Nulla coercebat moechos censura, metusque,

      Ignotumque illis nomen adulter erat,

45

Ergo nec infectos spectarunt sanguine rivos,

      Arva nec innumeris sparsa rubere notis,

Nec galeas curvo pulsarunt vomere inanes,

      Externis vites nec posuere viris,

Illorum extimuit dominatus nemo superbos,

50

      Barbarus Ausoniam queis male victor habet.

Euganeis talem te vitam ducere terris

      Non obscura mihi fama, Priulle, refert,

Et nunc Medoaci properantes carmine lymphas

      Sistere, qua viridi procubat umbra solo,

55

Nunc et Socraticis puros e fontibus haustus

      Sumentem, humano grandius ore loqui,

Quin Latio ignotas dudum sic detegis artes,

      Praebeat ut victas Graecia et ipsa manus.

Felix, cui superum genitor mortalia quaeque

60

      Esse dedit studiis inferiora tuis,

Cui pedibus subiectus amor sceleratus habendi,

      Et Veneris quicquid numina magna queunt.

His tecum decuit potius me vivere in oris,

      Quam spectasse urbis funera Romuleae,

65

Quam saevas acies, truculenti et Theutonis iras,

      Vstaque ab Hispano milite templa Deum!

Vidi ego Vestales foedis contactibus actas

      Nequicquam sparsis exululare comis,

Collaque demissum ferro gravibusque cathenis

70

      Romanum sacra procubuisse via,

Quaque Iugurta ferox ornaverat ante triumphos

      Saucia bracchato vertere terga Duci.

Probrosis, Tyberine pater, te conde ruinis,

      Et moestum in terris altius abde caput.

75

Non tamen admissum hoc facinus pia Numina inultum

      Permisere diu, quod meminisse piget:

Dira lues coeli vitio namque orta repente

      Admissum in nostros expiat omne scelus,

Et quos nullus adhuc ferro consumpserat hostis

80

      Abstulit adversi saevior ira Dei;

Nimirum antiquae revocans ad praemia laudis,

      Aeneadum his gentem perculit illa malis.

Tot tibi servatus rapidis iam saepe procellis,

      Euganeis tecum sedibus esse volo,

85

Quas nec saeva olim violarunt Caesaris arma,

      Attritae Venetum cum premerentur opes,

Nec subiere unquam dirae contagia pestis,

      Innocui tantum profuit ora situs.

Exceptus laribus parvis, et paupere cultu,

90

      Illic compositis ocia rebus agam:

Mi tantum longo diducens stamina tractu

      Observet custos limina semper anus,

Atque eadem ad lunam quaesitis montibus herbis

      Componat cantus, ominaque atra fuget;

95

Quod si sub notis iterum Venus aurea signis

      Errones posthac nos habuisse velit,

Sedula fabellis teneros soletur amores,

      Et dessueta novis ignibus ossa levet.

 

5. ad Carolum Caesarem

Roma tibi aeternos quamvis meditetur honores,

      Seque tuis meritis perneget esse parem,

Laetaque saxorum moles nunc excitet altas,

      Nunc iubeat laudes aera referre tuas:

5

Cuncta olim collapsa cadent labentibus annis,

      Ignibus assiduis aut liquefacta ruent.

Parva loquor, tectis structas immanibus urbes

      Tandem post multas obruet una dies,

Procumbent regum sublimi vertice turres,

10

      Saxa etiam fato stantque caduntque suo.

Pyramidum sic alta stupet miracula Memphis

      Nil nisi nunc viridi busta iacere solo;

Sic quondam celsae steterant Carthaginis arces,

      Classe capi melius quae potuere tua.

15

Ac ne longinquo res haec mihi teste probetur,

      Roma tibi exemplo nunc tua, Caesar, erit:

Nam quae tu saxo spectas monimenta vetusto

      Obducta incultis delituisse rubis,

Haec eadem magnis Divum celebrata triumphis

20

      Aeternum fuerant tum Iove digna coli.

Admotam coelo primum hanc age suspice molem,

      Amphitheatrales hanc iniere ioci:

His accepta olim cuneis Romana iuventus

      Laudibus Augustos vexit ad astra suos.

25

O ubi totque hominum plausus, tot gaudia, Caesar?

      Me miserum, Stygiis cuncta premuntur aquis.

En geminas huc flecte acies, cerne inclyta Thermas

      Munera, Caesaribus congrua dona tuis:

Victori haec illi populo posuere, tepenti

30

      Quo fessus valida membra foveret aqua.

Tum Circi ingentes poteris spectare ruinas,

      Edita sunt isto munera prima loco.

Consessu hic caveae, magnis Circensibus actis,

      Ignotum subiit rapta Sabina torum.

35

Quid tibi nunc lautas studeam monstrare Carinas,

      Quidve Palatinae tecta superba domus?

Quid cumulata novis Capitolia celsa trophaeis,

      Te duce queis iterum Sidonis ora patet?

Quid quae templa Iovi divis Agrippa secundis

40

      Struxerit, aeratas commemoremque trabes?

Quid fora, quid pontes, quid ductas aere columnas,

      Plenaque longuinquis flumina vecta iugis?

Ipse vides tantis quid nunc e molibus extet,

      Vix cineres servat diruta Roma suos.

45

At non haec nato dederas promissa gementi,

      Errantes veheret cum, Citherea, lares;

Saepe illum profuga iactatum classe per aequor,

      His ultro hortata es, nocte silente, sonis:

"Sume animos, tibi fata tuae fumantia Troiae

50

      Moenia restituent nobiliore solo,

Teque polo indigetem sacri dabit unda Numici,

      Aeternum patrios quo tueare Deos.

Incensas frustra, Danai, subvertitis arces:

      Vestra olim hic gelidus obruet arma cinis.

55

Debetur Latio nostro de sanguine Iulus,

      Ipsum vix timeat quo duce Roma Iovem".

Parce, Venus, tua dicta ferunt temeraria venti,

      Vixque sui reliquum Roma cadaver habet:

Scilicet has fati leges, haec foedera quondam

60

      Inscripsit rerum duro adamante parens.

Cuncta situ, et densis pereunt obducta tenebris,

      Mors subit, et populis improba bella ciet,

Sola aevi transgressa vias, transgressa sepulchri

      Verberat astriferum Fama superba polum.

65

Aonias igitur, Caesar, venerare sorores,

      Aeternum ut celebri carmine vectus eas,

Nam quem Melpomene placido spectaverit ore

      Vivet, et hic omni funere maior erit.

Magna quidem, extremo, fateor, dum fulminat orbe,

70

      Ense potens nuper haec tua dextra dedit:

Mansuris ni forte tamen celebrabere cartis,

      Martis et Aonio cinxeris arma choro,

Nil tibi quod populos late modereris et urbes

      Proderit, aut Lybico sole perusta coma.

 

6. ad Benedictum Accoltum Cardinalem

Me tenet invitum, fieri quod posse negabam,

      Romani genius, mi Benedicte, soli;

Nam quotiens animo spatia interiecta recursant,

      Disiuncti queis nunc cogimur esse procul,

5

Non mihi Phaeacum dentur si mollia rura,

      Quicquid et Alcinoi parturit almus ager,

Vlla queant aegrotum animum deducere Tempe,

      Nec sine te regum munera magna iuvent.

Scilicet illa in me reciderunt fulmina, dextra

10

      Sunt Vaticani quae modo torta Iovis,

Cum tibi mille neces, intentaque pectore tela

      Vna animi virtus reppulit alta tui;

Mox contemptor opum, nullo non vulnere pressus

      Fortunae, Eridani pinguia culta petis,

15

Aemula qua magnae surgit Ferraria Romae,

      Exilio tellus facta beata tuo.

Herculis hic primum hospitio, dextraque potitus

      Naufragii tabulas colligis ipse tui,

Atque opibus tanti subnixus principis, idem

20

      Quod fueras rebus incipis esse bonis.

Ambustum Phaetonta olim sic gurgite molli,

      Os sacrum attollens, excipit Eridanus,

Vulneraque exiccat lymphis, muscoque virenti,

      Membra prius crebris ictibus usta levat.

25

Dein vasto iuvenem ductum sub pumicis antro

      Sistit, et in molli collocat ipse toro.

Conveniunt virides passim antra ad cognita Nymphae,

      Fidentemque nimis suspiciunt puerum.

Ille animam revomens et sacros fulminis ignes

30

      Vndosam complet sulfure et igne domum.

Tum pater Eridanus fatorum arcana resolvens

      Innixus cubito talia dicta dedit:

"Tempus erit magnus nostra haec cum littora adibit

      Hospes fulminea tactus et ipse face,

35

Qui secum Phoebumque vehat, Phoebique sorores,

      Et doctae quicquid Pallados ora sonant.

O ego tunc quantis assurgam fluctibus ingens,

      Arduus ut coelo cornua summa feram!

Creta Iovem iactet, Latonae pignora Delos,

40

      Accoltus longum littora nostra colat.

At tu, magne Pater, terris quem fata regendis

      Per populos sanctum iura dedisse velint,

Ne saevi, fortique viro, cum pectore culpam

      Praestarit nitido, caetera tuta putes".

45

Hactenus Eridanus; faciles quae dicta puellae

      Certatim densis plausibus excipiunt.

Ipse pater leni compescens murmure fluctus

      Coerula pacatis marmora findit aquis.

Fortunate, tuos iam tum praesensit honores,

50

      Flammatum ablueret cum Phaetonta Padus.

At mihi iucundae perstent si tempora vitae,

      Abstineantque avidas impia fata manus:

Qualis apis, verni species cum temporis egit

      Trans pontum celeri frigora pulsa fuga,

55

Crura thymo redolens florum per summa vagatur,

      Compleat ut dulces, cerea texta, favos,

Talis ego, annuerint mites si forte Camoenae,

      Intexam cartis te, Benedicte, meis.

Quod si me tenebris suprema obduxerit hora,

60

      Et mutos cineres flebilis urna tegat,

Laudibus ipse tuis felix, aevoque fruare,

      Et Pylii superes stamina lenta senis;

Nostraque praeteriens magnus dic busta sacerdos:

      "Huic misero fatum sors mea dira fuit".

 

7. equum Hippolyti Cardinalis Medices alloquitur

Immensi tergo dum tu spes excipis orbis,

      Cyllare, et audaci proteris arva pede,

Dumque illesa levi transmittis gramina cursu,

      Et varios orbes implicuisse iuvat,

5

Hippolytum serva incolumem, seu cursibus auras

      Provocet, immites seu petat ille feras.

Non hunc saevities sylvis collecta sub altis

      Indignum cura quem tueare facit.

Non praelata olli cunctis venabula rebus,

10

      Nescia non lachrymis cedere corda piis,

Sed mite ingenium, et faciles sine crimine mores,

      Et quae vel minimum pectora fellis habent.

Hoc mecum exposcunt rerum pulcherrima Roma,

      Quaeque sedent humeris publica vota tuis,

15

Quae modo Pannonios vexisti tuta per agros,

      Itala cum saevo res tremefacta metu est.

Finibus ingruerat nostris manus horrida Phoebi.

      Extremos linquens exorientis equos,

Id conata Italas ut frangeret aspra secures,

20

      Et Latio eriperet parta trophaea Iovi:

Hoc onus, hoc ipsum quo nunc residente per urbem

      Incedis fusus colla decente iuba,

Obstitit, et tristes subito puer arcuit iras,

      Et nostris iussit finibus esse procul.

25

Ipsa suos doluit populos Aurora fugari,

      Et fusa erubuit lactea colla coma.

At glacie implexos crines, ulvaque palustri

      Danubius medio sustulit amne pater;

Mox ait: "O saecli lapsis spes unica rebus,

30

      Egregium late cui decus arma dabunt,

Nec minus ipsa inter gladios assueta vocari

      Virginei princeps Calliopea chori,

Ecce tuum resonant nostra haec iam littora nomen,

      Et tua iam didicit facta referre Getes.

35

Vince alios, Eoa tibi se spicula dedunt,

      Et praebet pharetras Media victa suas".

Dixit, et hybernis horrentia flumina ventis

      Impulit, et strictum pectore rupit iter.

Quas nobis clades, nobis quae funera victor

40

      Tunc valida timidis depulit ille manu,

Es memor ardentem totiens qui laudis amore

      Sensisti, gelido qua riget axe Tomus.

Non tamen ista tui fuerit pars sola laboris,

      Linquenda est iterum Martia Roma tibi,

45

Imperii domus alta iugis circumdata septem,

      Qua nullum in terris pulchrius extat opus.

Quod tua Romanus totiens pater ocia rumpat,

      Desine de fato tot tua damna queri:

Nam pretium mox grande feres, cum tempora spicis

50

      Laeta tuos repetet Pax redimita lares,

Atque obducta malis squalebunt arma tenebris,

      Nec saevos acuent horrida bella metus.

Interea visendus Arar, magnusque Garumna,

      Et Rhodanus, celeri qui secat arva pede,

55

Quique Liger placidis humectat gramina lymphis,

      Vastaque coeruleis aequora findit aquis.

Tu modo commissum redde, oro, Cyllare, pignus,

      Et differ parva gaudia nostra mora:

Effoeto sic cum torpebunt corpore vires,

60

      Vinxerit et celeres tarda senecta pedes,

Vectorem aetheria tanti te ponderis aula

      Iuppiter augusta collocet ipse manu;

Sicque novum stellis niteas decus addite, vester

      Quae dudum assuevit praemia ferre labor.

 

8. Catherina Henrico

Scilicet hoc titulis deerat, Rex maxime, nostris,

      Coniugio pactam non tenuisse fidem?

Et quae nos sancti vinxerunt foedera lecti

      Pellicis indigno posthabuisse toro?

5

Di bene, longuinquis tantum quod saevus in oris

      Aggrederis dira conditione nefas,

Haec semota orbi vasto tibi regna recessu

      Cinctaque dant animos fluctibus arva truces.

Est aliquid, fateor, ventos audire furentes

10

      Et quae perpetuo murmura pontus habet.

Non sic Penelopen Ithaca digressus Vlysses

      Oblito potuit linquere coniugio:

Illum non saevae mutarunt pocula Circes,

      Tristia nec longae tempora militiae.

15

Sed Divum acceptus mensis, et divite lecto,

      Praetulit his vultus, Penelopaea, tuos,

Cumque olim posset coelestia templa tenere,

      Maluit optato coniugis ore frui.

Affixam saxis patriam sic maximus heros,

20

      Parva lapis quamvis nil nisi nudus erat,

Praetulerat coelo, longis erroribus actus

      Vt posset casto membra levare toro.

At mihi nescio quae titulis non aequa maritis

      Subducit lecti dulcia vincla mei,

25

Possidet et stupro dotalia regna nefando,

      Et gerit in gremio commoda nostra suo.

Attamen hanc falso praetexens nomine culpam

      Iam famae narras consuluisse tuae,

Et fratris mihi saepe torum, taedasque priores

30

      Obiicis, et vani nomina coniugii,

Cui quondam primis fueram desponsa hymenaeis,

      Concordi heu nimium nupta futura domo.

Invidere meis contraria numina votis,

      Numina ad humanas semper avara preces:

35

Nam ruit ad taedas properans dum laeta iuventus,

      Araque Corycio fulget odora croco,

Illibata tibi linquens sua gaudia, manes

      Ante diem indigno funere mersus adit.

Crede mihi, vanas frustra te vortis ad artes,

40

      Si speras tantum posse latere scelus.

Arbiter ipse orbis Clemens, quo sospite terris

      Pax viget, et sancto reddita iura foro,

Criminis admonitus tanti, "crudelia, dixit,

      Vota foves nostro terra aliena solo",

45

Priscorum et volvens veneranda volumina patrum

      Subscripsit causae maximus Ille meae.

Perge pater, sanctique pius defende pudoris

      Vincula, non ulli dissoluenda viro.

Ipse deum genitorque et rerum summa potestas,

50

      Cuius finitimum crederis esse caput,

Hoc ipsum ut strueret, taedas celebrasse iugales

      Dicitur, et pictis accubuisse toris,

Pocula cum pingui mutans Acheloia musto

      Cessit ab humana conditione procul.

55

Scilicet has leges, aeternaque foedera sanxit

      Antiquata meo ut coniuge nulla forent?

Et quae compositis laudaverit ipse libellis

      Improbet inconstans, dissimilisque sui?

At non ipsa fori discrimina saeva recuso,

60

      Iudicis innocuus non timet ora pudor:

Non ego sortitus vereor, non ferrea iura,

      Te quaesitorem mi licet urna ferat.

Sed tibi nullus adest aequus, te iudice, iudex,

      Et praeiuditio concidis ipse tuo;

65

Posterior causa sic me iam saepe priorem

      Arguis, atque artes deficiuntque doli.

Ipsae etiam quae te circumstant, perfide, gentes

      Et populi lata quos didone premis,

Libera si detur tantum nunc copia fandi,

70

      Te memorent sacram conscelerasse fidem,

Atque odiis forsan consurgant undique iustis,

      Hisque tuis animis praemia digna ferant,

Diraque devotum poscant ad praelia regem,

      Aut celeres properent in tua fata manus.

75

At mihi quam praefers saevo male saucius arcu,

      Dum censes animo cuncta licere tuo,

Nempe illam, nostros quae ponere sueta capillos

      Saepius abrepta vulnera sensit acu,

Quae nobis totiens liquidis vestigia plantis

80

      Permulsit, dura nec satis apta manu,

Credita cui fuerat lecti custodia nostri,

      Cum te non puduit dicier esse meum.

Forsitan hic referas veteres Briseidos ignes

      Et Telamoniadae corda subacta ducis:

85

Thessalus at formam Briseidos arsit Achilles

      Et Tecmessa toro principe digna fuit,

Sed te quae moveat facies, quae gloria morum,

      Dispeream si tu dicere, saeve, potes.

Saepe tamen cur sim tibi idonea visa requiro,

90

      Quam diris perstes ludificasse modis.

Dumque memor repeto priscorum nomina avorum

      Vix capiunt magnos atria longa duces:

Caesare nil dederunt maius pia numina terris,

      Huic tamen e nostro est sanguine ductus honos.

95

Quid tibi nunc magnis referam me regibus ortam,

      Aut iactem antiquae nomina clara domus?

Vna mihi mater titulos Isabella, genusque

      Vna parit, ceras implet et una graves,

Quae quondam calathos telasque exosa Minervae

100

      Martia foeminea sustulit arma manu,

Moxque sua fractos sensit sub cuspide Reges,

      Caesaque captivos terga dedisse duces.

Evectae donec coeli super aethera virtus

      Condidit in victo parta sepulchra solo,

105

Testis Anas, Sicorisque vago qua praenatat alveo

      Terra potens, fulvi testis et unda Tagi.

I nunc, atque tuos nostris componere reges

      Aude, compositis foemina maior erit

Imparibus ne forte ferox te in foedera vinclis

110

      Deceptum quondam nostra venire putes

Ire per aeternos licuit mihi matris honores,

      Sim licet ipsa uno Caesare fulta satis.

Qui tamen es nostri tu quem sic poenitet oris,

      Congressu ut perstes abstinuisse meo?

115

Reginam thalamo qui sic excludis, et ipsa

      Connubii exagitas iura fidemque premis?

Tecum ego florentes potero sic turpiter annos

      Exegisse, doli nec meminisse tui?

Aut ego te in castum polluto corpore florem

120

      Invasisse viri nomine sustineam?

Pellicis ut vano tandem correptus amore

      Exultes spoliis, impie, virgineis?

Ipsaque coeruleis sim fabula nota Britanis

      Et salvo vivens his ferar orba viro?

125

O mihi terra satis quaenam tunc ima dehiscat?

      Quodque petat summa hoc fulmen ab arce caput?

Debueram natae iugulo demissa cruoris

      Flumina luminibus supposuisse meis,

Et patriis artus sparsos apponere mensis,

130

      Obiicere et saevis viscera nostra feris.

Sed tibi quae nulla est pietas crudelibus ausis

      Obstitit, et saevum dextra refugit opus:

Vestra decent tales animorum pectora motus,

      Conveniens nostro est mitior ira solo.

135

Haec potius vivat, plenis et nubilis annis

      Matris ad exemplum nubere cauta neget.

Nata vides: patriis genitor te pellere regnis

      Nititur, unde gravis sit tibi inusta nota,

Et matrem fraudare toro iustisque hymenaeis,

140

      Heu nimium turpi victus amore, parat.

Si tamen hic positis mitescat litibus olim,

      Saevaque det rapidis vota ferenda Notis,

Sola tibi et tantis servatis sedibus haeres

      Suscipias tenera sceptra regenda manu,

145

Tu faciles sine lite toros, sine lite hymenaeos

      Perpetuo summum carmine posce Iovem,

Maternumque animo repetens persaepe dolorem

      In nostro discas cuncta timere malo.

Tisiphone crinem brevibus redimita colubris

150

      Intulit ardentes in mea damna faces,

Obscoenum et carmen diro ingeminans ululatu

      Tristia connubiis omina fudit avis;

Ipsa sacros ignes devovit pronuba Iuno

      Atque infelici est zona soluta manu.

155

Vestra tamen, superi, si numina laesa reposcunt

      Errorum poenas, supplicibusque favent,

Haec loca vi quondam Caesar populatus et igni

      Saeva iugum doceat aequora vestra pati.

Quodque olim potuere Dei tela horrida Iuli,

160

      Dum furit, et medio fulminat ille mari,

Coeruleo doceat frustra vos fidere ponto,

      Lataque nequicquam fluctibus arva tegi.

Caesaris ista horrent etiam nunc littora nomen,

      Quo duce, ni fallor, bis potuere capi:

165

Ille sibi obiectas ausus transcendere moles

      Intentata prius per vada fecit iter,

Et male defensas in praedam fervidus arces

      Vertit, et obstantes milite fregit opes;

Sic ventos sprevit virtus Romana furentes,

170

      Et gressum ignotis intulit aequoribus.

At precibus si quis superest locus, et tua possunt

      Inflecti blanda pectora dura prece,

Deiectas hinc natam oculos, hinc aspice matrem,

      Nec pigeat tantis ingemuisse malis;

175

Aeternum sic laeta viris, sic laeta puellis

      Tellus subiecto floreat ista mari,

Et mala cuncta ferant per terras irrita venti,

      Deprompsit laeso quae mihi corde dolor.

Quod si sola tuo videor non digna cubili

180

      Et tristi perstas vivere dissidio,

Nec te iura movent, precibus nec flecteris ullis,

      Nec furiis obstat filia parva tuis,

Me duce laeta tuae mittantur nuntia genti,

      Henricum titulum mortis habere meae.

185

Sedibus utque tuus genitor gestire sub imis

      Possit, deque tuis surgere nominibus:

Audiat uxoris spoliis et caede superbum

      Pellicis indigno colla dedisse iugo.

Vos vero ultrices mecum properate sorores,

190

      Et miserum diris pellite imaginibus,

Vt neque iam dulci declinet lumina somno,

      Nec sanae valeat mentis habere modum,

Sed flammis cinctae, quoquo vestigia vertat,

      Illuc Tartarea lumina ferte face.

 

9. ad Lycorim

Quid fles abscissi totiens dispendia crinis,

      Qui tibi mox circum largius ora fluet?

Ista iterum fusos argentea colla capillos

      Accipient, reduces nec mora longa dabit;

5

Interea nitidos fletu corrumpere ocellos

      Desine, et aureolis, lux mea, parce genis:

Non deerunt laquei miseros queis perdere amantes

      Possis, et evinctos in tua iura trahas.

Tam male nota tibi sic es fortasse, Lycori,

10

      Crinibus ut tantum posse placere putes?

Semper erit nostris cur sis praelata puellis,

      Mille adsunt causae, mille decenter erunt.

Ipse aderam, exuvias capitis cum stringeret aegrae

      Dira manus, ferro demeteretque comam:

15

Aurea caesaries terram spargebat, et ille

      Qui poterat Phoebi colla decere nitor.

Dicebam mecum: "Tali se Iuppiter imbre

      Optatum Danaes contulit in gremium".

Tum cordis subiit fulvo quod vertice captum

20

      Saevus Amor densis crinibus implicuit.

Accessi quaesitum amens, si forte rediret,

      Arctius at miserum vincierant oculi.

Cum tibi non desint tot retia, culta Lycori,

      Invidiam superis parce movere Deis,

25

Et mecum abreptos potius tu collige crines,

      Vernabant capiti qui modo, pulchra, tuo.

Et venerare deum medicae qui praesidet arti,

      Castaque cum multa carmina funde prece,

Primitiasque offer capitis, dabit ille fluenteis

30

      Illudant quae humeris, involitentque comas.

Ergo iterum Zephyro sparges radiantia fila,

      Apta novum solis vincere fila iubar,

Atque iterum accensis flavescet crinibus aequor

      Et capiti raptae restituentur opes.

35

Tunc laevi molles quaerens in fronte capillos

      Vix cupies tantis non caruisse malis:

Sic tenuata stupet frondator vimina sylvis

      Tam cito florentes explicuisse comas,

Sufficiunt sic prata novos in serta colores,

40

      Vidimus hyberna quae violata nive.

O tibi tum quales vario de flore corollae

      Ornabunt postes, Phoebe superbe, tuos!

Ipse ego votivam feriam de more iuvencam,

      Et spargam viola multicolore solum,

45

Atque addam incisam tali mox carmine laurum,

      Obtendat templi quae tibi sacra fores:

"Formosae optatos crines quod, Phoebe, puellae

      Restituis, laurum hanc dedicat illa tibi".

Nos viridem interea iuvet exercere iuventam,

50

      Non intellecto dum fugit hora pede.

 

10. ova gallinacea

Ova tibi alpinis nivibus certantia Thyrsis

      Agresti mittit munera lecta manu:

Nec tantum haec nitidus commendat candor, at ipse

      Oblongus formae perpetuusque decor.

5

Et ni tam tenuem refugis cognoscere foetum,

      Huius ad exemplum structa theatra vides,

Vtque aliis praestent spectes si candide Alexi,

      Admittas mensis protinus illa tuis;

Et merito: in vanos ficta est vel fabula lusus,

10

      Vel nasci his Laedae pignora debuerant.

Si requieta petis, seu forte recentia prosint,

      Iudice me, potior sit tibi cura recens.

Conficienda tamen primo tu sumpseris haustu,

      Impare quae numero lex iubet ipsa capi:

15

Haud alium in morem vasto Polyphemus in antro

      Dulichios fertur ventre vorasse viros,

Appulsus Siculis olim cum naufragus oris

      Rex Ithacae undosum per mare currit iter.

Non ingrata tamen fuerint tibi mollia, quaeque

20

      Exiguo motu subtremuisse solent;

At quae dura vocant, duris messoribus illa

      Apponat prudens qui mihi structor erit.

Vidi ego qui prehensumque manu, multumque rotatum

      Auribus admorit terque quaterque suis,

25

Scilicet explorans quae fida silentia servent,

      Quaeque satis firma sint sibi nota fide;

Nec desunt sole adverso qui saepe lacunas

      Scrutentur parvas liberiore polo.

Ipsa etiam haec, quando tenuant dispendia lunae,

30

      Cum latet, et versis fessa recurrit equis,

Vera cano, et secto comperta putamine pridem,

      Aligeri fuerat cum mihi cura gregis.

Caetera rura olim repetens, notosque recessus